Hilarius - In Ev. Matthaei 800


CAPUT VIII.

:De discipulis in navi excitantibus Jesum

de duobus daemoniacis in terra Gerasenorum, de paralytico curato et lectum auferente.

801
1. Christus quando et quanto periculo dormiat in nobis.(Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli. Et ecce tempestas magna facta est in mari, et reliqua (Mt 8,23-ss). Navem discipulis introgressis tempestas oritur, mare commovetur, navigantes turbantur. Ipse vero somno consopitus timentium metu excitatur, oratur ut opem afferat. Et increpitis iis quod modicae essent fidei, vento et mari tranquillitatem imperavit, cum admiratione hominum praeceptis ejus ventum et mare obedisse. Igitur secundum haec ecclesiae, intra quas verbum Dei non vigilaverit, naufragae sunt: non quod Christus in somnum relaxetur, sed quod somno nostro consopiatur in nobis. Maxime autem illud accidit, ut a Deo praecipue in periculi metu et vexatione speremus. Atque utinam vel spes sera confidat sese periculum posse evadere, Christi intra se virtute vigilante. Perpetuam autem nobis objurgationis suae recordationem reliquit, dicens: Modicae fidei, quid timidi estis (
Mt 8,26)? metum scilicet motuum saecularium, cum quibus Christi fides vigilet, nullum esse oportere.

802
2. Discipuli cur jam homines, non discipuli dicantur.(Consequitur deinde hominum admiratio dicentium: Qualis hic homo est, quod venti et mare obediunt ei (
Mt 8,27)? Non discipulorum hic sermo, sed gentium est. Nam cum superius et discipulos tantum navem introisse, et a discipulis tantum excitatum esse dixisset; nunc admiratos esse homines significat, hominibus hominem in ipsa admiratione dicentibus. Qua nominum conversione intelligitur, omnia opera Christi, omnesque ejus virtutes ut Dei esse laudandas: quia piaculi gentilis miserrimique erroris stultitiam demonstrat, quod eum ex humilitate passionis hominem potius nuncupent, quam ex virtutibus Deum.

803
3. Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo homines daemonia habentes de monumentis exeuntes, periculosi nimis, et reliqua (
Mt 7,28). Duum hominum occursus, daemonum in duos homines longa possessio, et periculosa transeuntibus via, et transfugiendi in porcos deprecatio, et purgatis hominibus gregis ipsius per praeceps in mare casus, dehinc pastorum in oppidum fuga, populi de civitate progressus, et ne urbem Dominus adiret legatio, et reditus ejus in patriam, et illic paralytici in lecto jacentis oblatio, et pro fidei merito in tempore ipso peccatorum remissio, et murmur Scribarum, et virtutis confessio, et paralytici etiam sub onere lectuli in domum reditus, et hominum admiratio, hanc habent causam.

804
4. Daemones e gentibus expulsi haereticos obtinent. Christus a Judaeis repudiatus ABIT AD GENTES.(In exordio generis humani in tres fuit humani generis divisio, Noe scilicet filios, ex quibus secundum prophetiam Genesis, Sem in possessionem Dei delectus est. Extra urbem autem, id est, extra legis et prophetarum synagogam, duos homines in monumentis daemones detinebant: duarum scilicet gentium origines intra defunctorum sedes et mortuorum reliquias obsederant, efficientes praetereuntibus viam vitae praesentis infestam. Igitur ut esset in rebus gerendis futuri plena meditatio, venienti Domino duo homines occurrunt: ut occursu eorum, concurrentium ad salutem voluntas indicaretur. Sed in hominibus daemones proclamant, cur sedem invideat, cur ante judicii tempus infestet. Adjacebat etiam eis duobus gentium populis plebs ex Sem genere Sadducaeorum, quorum haeresis ex Judaeis negatae resurrectionis piaculum est. Videntes igitur daemones, non sibi jam locum in gentibus derelinqui, ut patiatur habitare se in haereticis deprecantur: quibus occupatis, totus in mare impetu rapido per praeceps grex coactus est: in cupiditatem scilicet saecularem daemonum praecipitantur instinctu, in aquis multis, id est, cum reliquarum gentium infidelitate morituri. Atque etiam in hoc typica ratio servata est, ut non satis esset dixisse praecipitatos in mare, nisi etiam adderetur, Et mortui sunt in aquis multis. Quorum principes atque pastores rerum talium admiratione turbati ad urbem veniunt, et quae gesta sunt nuntiant (
Mt 8,32-33). Urbs illa Judaici populi habet speciem, quae Christi operibus auditis, Domino suo obviam pergit, prohibens ne fines suos urbemque contingeret; neque enim Evangelia lex recipit: a qua repudiatus, in civitatem suam revertitur (Mt 9,1). Deo civitas fidelium plebs est. In hanc igitur navi, id est Ecclesia, vectus introiit.

805
5. Adam obtinuit veniam.(Jamque in paralytico gentium universitas offertur medenda. Sed et curationis ipsius verba sunt contuenda. Non dicitur paralytico, Sanus esto; non dicitur, Surge et ambula; sed dicitur, Constans esto fili, remissa sunt tibi peccata tua (
Mt 9,2). In Adam uno peccata universis gentibus remittuntur. Hic itaque Angelis ministrantibus curandus offertur, hic filius nuncupatur, quia primum Dei opus est: huic remittuntur animae peccata, et indulgentia primae transgressionis ex venia est. Non enim paralyticum peccasse aliquid accepimus: cum praesertim alio in loco idem Dominus dixerit, caecitatem a nativitate non ex peccato aut proprio aut paterno fuisse contractam (Jn 9,3).

806
6. Christum esse Deum.(Veritatis deinde ordo succedit in gestis, quamvis futuri species expleatur in dictis. Movet Scribas remissum ab homine peccatum (
Mt 9,3): hominem enim tantum in Jesu Christo contuebantur. Et remissum est ab eo, quod lex laxare non poterat; fides enim sola justificat. Deinde murmurationem eorum Dominus introspicit, dicitque facile esse filio hominis in terra peccata dimittere (Mt 9,4-5). Verum enim nemo potest dimittere peccata, nisi solus Deus: ergo qui remittit Deus est. Quia nemo remittit nisi Deus, Deus in homine manens curationem homini praestabat: et nulla ei agendi et loquendi erat difficultas, cui subest totum posse quod loquitur.

807
7.Paralytici curatione quam multa doceantur.(Porro autem ut ipse esse in corpore positus intelligi posset, qui et animis peccata dimitteret, et resurrectionem corporibus praestaret; ait, Ut sciatis quoniam filius hominis habet potestatem in terra dimittere peccata, ait paralytico, Surge, et tolle lectum tuum (
Mt 9,6). Satis fuerat dixisse, Surge: sed quia omnis erat perficiendi operis ratio explicanda; adjecit, Tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Primum remissionem tribuit peccati, dehinc virtutem resurrectionis ostendit, tum sublatione lectuli infirmitatem ac dolorem corporibus docuit afuturum (al. abfuturum), postremo reditu in domum propriam iter in paradisum credentibus esse redhibendum, ex quo Adam parens universorum peccati labe dissolutus excesserat.

808
8. Venia omnes egent. Non miranda in Christo potestas dimittendi peccata.(Videntes autem turbae timuerunt (
Mt 9,8). Opus istud admiratio potius consequi, non metus debuit; sed manet etiam nunc ordo mysterii; ut veritati praesentium, futurorum species adjecta sit dictorum et factorum Domini virtutem turbae timent. Magni enim timoris res est, non dimissis a Christo peccatis in mortem resolvi: quia nullus sit in domum aeternam reditus, si cui indulta non fuerit venia delictorum. Et honorificaverunt Deum, qui tantam dedit potestatem hominibus. Conclusa sunt omnia suo ordine, et cessante jam desperationis timore honor Deo redditur, quod tantam dederit hominibus potestatem: sed soli hoc Christo erat debitum, soli de communione paternae substantiae haec agere erat familiare. Non ergo hoc venit in admirationem, quod posset ista (quid enim non posse Deus credetur?); alioquin laus de uno homine, non de pluribus exstitisset: sed delati Deo honoris hinc causa est, quod potestas hominibus ac via data sit per verbum ejus, et peccatorum remissionis, et corporum resurrectionis, et reversionis in coelum.

900

CAPUT IX.

:De Matthaeo publicano, de Pharisaeorum et discipulorum Joannis jejunio

de assuto panno rudi, de profluvio mulieris, de filia principis excitata a mortuis, de duobus caecis, de surdo et muto.

901
1. Et cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in teloneo Matthaeum nomine, et ait illi, Sequere me, et reliqua (
Mt 9,9). Matthaeum publicanum sedentem in teloneo sequi se jubet. Et concedens in domum convivium instruit, et cum eo publicanorum et peccatorum turba discumbit: Pharisaeis discipulos objurgantibus, cur magistro cum publicanis cibus esset. Quibus respondet, Sanis medico opus non esse, sed curatione aegrotos indigere: euntesque jubet discere quid sit, Misericordiam volo quam sacrificium.

902
2. Publicani. Matthaei vocatio. Salus omnibus necessaria, nulli a lege praestatur.(Publicanorum nomen ex vita, est, qui relictis legis operibus, gerere se usu communi et publico maluerunt. Ergo ex domo, id est, ex peccatis corporis, Matthaeum Dominus evocavit, in cujus mentem ingressus recumbit. Hic enim idem Evangelii istius scriptor est, et de peccati sui domo exiens, Dominum ipse (f. in se) suscepit, interiore ejus habitatione illuminatus, intra quem evangelicis cibis peccatoribus et publicanis convivium divite copia praeparatur. AEmulatio deinde agitat Judaeos, Dominum publicanis et peccatoribus communicare (
Mt 9,11). Quibus ille operta infidelitatis velamine verba legis exprompsit, se quidem aegrotis opem ferre et medicinam egentibus praestare; eis autem, qui se sanos existimarent, necessariam curationem nullam esse. Sed ut intelligerent, neminem suorum sanum esse; admonuit ut discerent quid est, Misericordiam volo, non sacrificium (Mt 9,13): legem scilicet, sacrificiorum observatione devinctam, opem ferre non posse; sed salutem universis in misericordiae indulgentia reservari. Non enim veni justos vocare, sed peccatores in poenitentiam. Omnibus venerat; quomodo ergo non se justis venisse dicit? Erant ergo quibus necesse non erat ut veniret? Sed nemo justus ex lege est. Ostendit ergo inanem justitiae esse jactantiam: quia sacrificiis infirmibus ad salutem, misericordia erat universis in lege positis necessaria. Nam si justitia fuisset ex lege, venia per gratiam necessaria non fuisset.

903
3. Christus sponsus. Cibus vitae, quo praesente nemo esurit.(Tunc accesserunt ad eum Joannis discipuli dicentes, Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant (
Mt 9,14)? Jejunabant Pharisaei et discipuli Joannis, et Apostoli non jejunabant. Sed istis spiritaliter respondet, sponsumque se Joannis discipulis ostendit. Joannes enim repositam in Christo omnem vitae spem spopondit; et recipi a Domino discipuli ejus adhuc eo praedicante non poterant. Usque in eum enim lex et prophetae sunt; et, nisi lege finita, in fidem evangelicam eorum nemo concederet. Quod vero praesente sponso jejunandi necessitatem discipulis non esse respondet (Mt 9,15); praesentiae suae gaudium, et sacramentum sancti cibi edocet, quo nemo se praesente, id est, in conspectu mentis Christum continens, indigebit. Ablato autem se jejunaturos esse dicit: quia omnes non credentes resurrexisse Christum, habituri non essent cibum vitae. In fide enim resurrectionis sacramentum panis coelestis accipitur: et quisquis sine Christo est, in vitae cibi jejunio relinquetur.

904
4.Hunc cibum non percipit vetus homo.(Ut autem intelligerent, non posse sibi in veteribus positis perfecta haec salutis sacramenta committi, comparationis posuit exemplum. Pannum rudem vestimento veteri non adsui, quia vetustatis infirmitatem virtus adsumenti rudis dissolvat: et vinum novum veteribus utribus non infundi; ferventis enim musti calor utres veteres abrumpit (
Mt 9,16-17): infirmas videlicet vetustate peccatorum et animas et corpora, novae gratiae sacramenta non capere. Fiet enim scissura pejor, effusoque vino utres veteres peribunt. Duplex enim talium erit reatus, si praeter vetustatem peccatorum suorum virtutem novae gratiae non sustinebunt: atque ideo et Pharisaeos et discipulos Joannis nova non accepturos esse, nisi novi fierent.

905
5.Princeps filiae vitam deprecans, legis typus.(Haec illo loquente, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens, Domine, filia mea modo defuncta est, veni et pone manum super eam, etc. (
Mt 9,18). Preces principis, fides mulieris, turbae in domo conventus, et caecorum duum clamor, muti et surdi et daemoniaci oblatio, ex superioribus dictis connexae sibi intelligentiae tenent ordinem. Princeps hic, lex esse intelligitur; quae Dominum orat pro plebe, quam ipsa Christo praedicata adventus ejus exspectatione nutriverat, ut vitam mortuae reddat. Nam nullum principem credidisse legimus: ex quo persona principis hujus orantis merito in typum legis aptabitur. Cui quidem Dominus opem spopondit, ad quam praestandam profectus est.

906
6. Salutem Judaeis paratam gentes praeripiunt.(Sed prior cum apostolis peccatorum turba salvatur. Et cum primum electionem, quae ex lege destinabatur, vivere oportuisset: anterior tamen in mulieris specie salus publicanis et peccatoribus redditur. Haec itaque ad Domini praetereuntis occursum tactu vestis Domini sanam se de profluvio sanguinis futuram esse confidit: sordibus scilicet polluta corporis sui, et interioris vitii immunditiis dissoluta, fimbriam vestis per fidem festinat attingere, donum videlicet Spiritus sancti, de Christi corpore modo fimbriae exeuntis, cum apostolis conversata contingere; fitque mox sana (
Mt 9,22). Ita alteri salus, dum alii defertur, est reddita. Cujus fidem et constantiam Dominus mox laudavit: quia quod Israeli parabatur, plebs gentium occupavit.

907
7. Virtus Christi infinita.(Est autem in simplici intelligentia, magna virtutis dominicae admiratio: cum potestas intra corpus manens rebus caducis efficientiam adderet sanitatis, et usque in vestium fimbrias operatio divina procederet. Non enim divisibilis et comprehensibilis erat Deus, ut corpore clauderetur. Ipse enim dona in Spiritu dividit; caeterum non dividitur in donis. Virtutem autem ejus fides ubicumque consequitur: quia ubique est, et nusquam abest. Et assumptio corporis non naturam Virtutis inclusit, sed ad redemptionem suam, fragilitatem corporis Virtus assumpsit: quae tam infinita, tam libera est, ut etiam in fimbriis ejus humanae salutis operatio contineretur.

908
8. Judaei resurrectionem rident. Pauci ex eis credituri.(Ingreditur deinde Dominus domum principis, synagogam videlicet, cui in canticis legis hymnus luctuum personabat (
Mt 9,23): et irridetur a plurimis. Numquam enim illi Deum in homine crediderunt, quin potius praedicari resurrectionem ex mortuis riserunt. Apprehensam igitur puellam manu, cujus apud se mors erat somnus, retraxit ad vitam (Mt 9,25). Atque ut rarus hinc esse ex lege credentium electionis numerus intelligi posset, turba omnis expulsa est: quam utique salvari Dominus optasset; sed irridendo dicta gestaque ejus, resurrectionis non fuit digna consortio. Et exeunte fama in universam terram illam (Mt 9,26), post electionis salutem donum Christi atque opera praedicantur.

909
9. Fides ad salutem praerequisita.(Exeunte igitur Domino, mox caeci duo sequuntur (
Mt 9,27). Sed caeci et egressum et nomen Domini quomodo scire potuerunt? Quin etiam et filium David nuncupant, et salvari se rogant. In caecis duobus ratio totius superioris praefigurationis absolvitur. Ex his enim filia principis esse monstratur, Pharisaei scilicet et discipuli Joannis, qui Dominum jam superius in commune tentaverant. His igitur nescientibus a quo salutem peterent, indicavit lex, et his salvatorem suum in corpore ex David genere monstravit, et caecis vetere peccato, quia Christum nisi admoniti non videbant, lumen mentis inseruit. Quibus Dominus, ostendens non ex salute fidem, sed per fidem salutem exspectandam (caeci enim quia crediderant viderunt, non quia viderant crediderunt (Mt 9,28): ex quo intelligendum est fide merendum esse quod petitur, non ex impetratis fidem esse sumendam), si credidissent, visum pollicetur, et credentibus praestat, et silentium imperat (Mt 9,30): quia apostolorum erat proprium praedicare.

910
10. Gentes daemoniaco designantur.(Quin etiam post haec, in muto et surdo et daemoniaco (
Mt 9,32), gentium plebs indiga totius salutis offertur. Omnibus enim undique malis circumsessa, totius corporis vitiis implicabatur. Et in eo rerum ordo servatus est. Nam daemon prius ejicitur, et tum reliqua corporis officia succedunt. Dei quippe cognitione superstitionum omnium vesania effugata, et visus et auditus et sermo salutis invehitur. Cujus facti admirationem talis turbae est consecuta confessio, Numquam sic apparuit in Israel (Mt 9,33): cum, cui per legem nihil afferri opis potuerat, verbi virtute salvari; quodque laudes Dei homo mutus surdusque loqueretur. Salute autem gentibus data, civitates omnes et castella omnia virtute et ingressu Christi illuminantur, et omnem infirmitatem veterni languoris evadunt.

1000
:CAPUT X. Ubi duodecim discipulos praemittit cum doctrina.

1001
1. Videns autem turbas, misertus est: quod essent vexatae et jacentes, et reliqua (
Mt 9,36). Verborum virtutes non minus oportet introspicere, quam rerum: quia, ut diximus, paria in dictis atque in factis significationum momenta consistunt. Turbarum Dominus miseretur vexatarum et jacentium, tamquam gregis sine pastore dispersi. Et ait, messem multam, paucos operarios, orandum Dominum messis, ut operarios plures in messem ejiciat (Mt 9,37). Et discipulis convocatis, dedit potestatem ejiciendorum spirituum immundorum, curandaeque cunctae infirmitatis, omnisque languoris (Mt 10,1). Haec igitur licet in praesens gesta sint, quid tamen in futurum significent, contuendum est.

1002
2. Messis Spiritus sancti munus. Quam abundet. Per precem praestatur Virtus ejus.(Nullus in turbas vexator irruperat, neque casu aliquo motuque perculsae jacebant: quomodo ergo jacentes vexatasque miseratur (al. miseretur)? Immundi videlicet spiritus dominante violentia vexatam, et sub legis onere aegrotam plebem Dominus miseratur, quia nullus adhuc his pastor esset, custodiam sancti Spiritus redditurus. Erat autem doni istius copiosissimus fructus, sed nondum messus a quoquam. Ejus enim copia haurientium de se multitudinem vincit. Nam quantumlibet assumatur a cunctis, ad largiendum se tamen semper exuberat. Et quia plures esse utile sit, per quos ministretur; rogari Dominum messis jubet, ut in messem operarios plures ejiciat: ad capessendum scilicet quod praeparabatur donum Spiritus sancti, messorum copiam Deus praestet: per orationem enim ac precem hoc nobis a Deo munus effunditur. Atque ut in messem illam messores numerosos ex his duodecim primum Apostolis diffundendos indicaret; convocatis illis dedit ejiciendorum spirituum potestatem, et omnis infirmitatis medendae. Hujus enim doni virtutibus, poterant et turbator expelli, et infirma curari. Et dignum est praeceptorum singulorum significantiam contueri.

1003
3. Praecepta Christi apostolicum munus spectantia.(Abstinere se a viis gentium admonentur (
Mt 10,5): non quod non etiam ad salutem gentium mitterentur, sed ut opere et vita gentilis ignorantiae abstinerent. In civitates Samaritanorum vetiti sunt introire. Numquid non potius Samaritanam ipse curavit (Jn 4)? Sed ut ecclesias haereticorum non adeant admonentur. Nihil enim differt ab ignoratione perversitas. Mittuntur deinde ad oves perditas domus Israel (Mt 10,6). Atquin in eum (Scil. Christum) luporum ac viperarum linguis et faucibus saevierunt. Sed legislatio obtinere privilegium Evangelii debebat: hoc minus Israel sceleris sui excusationem habiturus, quo plus sedulitatis in admonitione sensisset.

1004
4. Perfecta in Apostolis Christi imago.(Tota deinde in apostolos potestas virtutis dominicae transfertur: et qui in Adam in imaginem et similitudinem Dei erant figurati, nunc perfectam Christi imaginem et similitudinem sortiuntur, nihil a Domini sui virtutibus differentes; et qui terrestres antea erant, coelestes modo fiunt. Praedicent regnum coelorum propinquare (
Mt 10,7), imaginem scilicet et similitudinem Dei nunc in consortium veritatis assumi; ut sancti omnes, qui coeli nuncupati sunt, Domino conregnent. Infirmos curent, mortuos suscitent, leprosos emundent, daemones ejiciant (Mt 10,8); quidquid malorum Adae corpori satanae instinctus intulerat, hoc rursum ipsi de communione dominicae potestatis emundent. Et ut ex toto, secundum Genesis prophetiam (Gn 1,26), Dei similitudinem consequantur, dare gratis quod gratis acceperunt jubentur: ut sit scilicet ministratio gratuita muneris gratuiti.

1005
5. In apostolico ministerio nil venale.(Aurum, argentum, pecuniam possidere inhibentur in zonis, et peram in via ferre, et duas tunicas et calceamenta, et virgam in manibus assumere: et dignus mercede sua est operarius (
Mt 10,9-10). Non invidiosus, ut arbitror, thesaurus in zona est: et quid sibi vult auri, argenti, atque aeris in zona inhibita possessio? Zona est ministerii apparatus, et ad efficaciam operis praecinctio. Ergo ne quid in ministerio nostro venale sit admonemur; neque hoc apostolatus nostri opus fiat auri, argenti, aerisque possessio. Nec peram in via, curam scilicet saecularis substantiae relinquendam: quia omnis thesaurus sit perniciosus in terra, corde nostro illic futuro, ubi condatur et thesaurus. Non duas tunicas. Sufficit enim nobis semel Christus indutus: neve, per pravitatem intelligentiae nostrae, altera deinceps vel haerescos vel legis veste induamur. Non calceamenta. Numquid humanorum pedum infirmitas patiens est nuditatis? Sed in sancta terra, et peccatorum spinis atque aculeis non obsessa, ut Moysi dictum est, nudis pedibus staturi (Ex 3,5), admonemur non alium ingressus nostri habere, quam quem a Christo accepimus, apparatum. Neque virgam in manibus, id est, potestatis extraneae non indigi, quaerere jura, habentes virgam de radice Jesse; nam quaecumque alia fuerit, non erit Christi: instructi omni superiore sermone ad conficiendum iter saeculi, gratia, viatico, veste, calceamento, potestate; in his enim operantes, digni mercede nostra reperiemur, id est, per horum observantiam coelestis spei praemia recepturi.

1006
6. In quamcumque civitatem introieritis interrogate quis in ea dignus est, et reliqua (
Mt 10,11). Levia forte Dominus dedisse Apostolis praecepta existimabitur: quod se usque ad monita introeundi, habitandi, morandi, exeundique summiserit. Haec quidem intellecta simpliciter sanctorum modestiae congruunt, ut cum digno sit hospitalitas, neve per incuriam aut ignorantiam cohabitatione probrosae familiae polluantur. Sed introeuntes civitatem de digno jubet interrogare, et cum eo habitare usque ad profectionem: domum quoque ab introeuntibus pacifice salutari: quae si digna est, et pacis (etiam pacis) communione sit digna; si indigna, pax invicem revertatur: qui autem non receperint eos, sermonesque eorum; his excusso pedum pulvere, aeternae maledictionis semina relinquenda (Mt 10,13-14).

1007
7. Domus digna, Ecclesia; dignus hospes, cujus Christus habitator.(Haec non mediocriter sensum intelligentiae commovent. Si enim successuri hospitio non erunt, nisi ante quis dignus sit interrogaverint; quomodo indigna domus postea reperietur? Et quomodo sermones eorum non audiet, et ipsos non audiens, et ipsos non recipiens? Aut enim hoc in eo qui justus est non est verendum: aut si indignus repertus sit, nec communio erit habitationis ineunda. Et quid interrogasse proderit et quaesisse de digno, si adversus indignum hospitem et observantia praecipiatur et poena? Sed instruit eos Dominus, non admisceri eorum domibus ac familiaritatibus, qui Christum aut insectantur, aut nesciunt: et in quacumque civitate interrogare quis eorum habitatione sit dignus, id est, sicubi Ecclesia sit, et Christus habitator: neque quoquam alibi transire, quia sit domus digna, et justus hospes.

1008
8. Qui pax dicta reverti queat.(Quod autem ab introeuntibus salutari domum voce praecepit, dicens, Dicite, Pax huic domui: et si digna domus reperta sit, venire super eam pacem oportere; si vero indigna, pacem ad ipsos reverti: sed si jam primo ingressu in salutationis officio dicta pax est; quomodo postea veniet, aut quomodo postea revertetur? Aut enim dici pax ante non debuit, quam utrum digna esset probaretur: aut si digna fuit et salutata cum pace est, conditio et venturae et reversurae pacis non potest ex ratione superioribus cohaerere. Quae ergo dictorum sit proprietas monstranda est.

1009
9. Judaeorum fidem profitentium varia fallacia. Pax indignis optata, non data.(Judaeorum plures erant futuri, quorum tantus in favorem legis affectus esset, ut quamvis per admirationem operum in Christum credidissent, tamen in legis operibus morarentur; alii vero explorandae libertatis quae in Christo est curiosi, transisse se ad Evangelia ex lege essent simulaturi: multi autem etiam in haeresim per intelligentiae perversitatem traducerentur. Et quia istius modi omnes fallentes, et audientibus blandientes, penes se esse veritatem catholicam mentiuntur; ideo superius admonuit, dignum cum quo habitandum sit esse quaerendum: quia vero per verborum fallaciam incidere ignorantes in istius modi hospitem possent; domo ipsa quae digna sit dicta, id est, Ecclesia quae catholica dicitur, caute et diligenter utendum; salutandam quidem cum pacis affectu, sedita ut potius pax dicta, quam data sit. Nam ita praecepit: Salutate eam, dicentes, Pax huic domui. Ergo pax salutationis in verbis est et orationis sermone tribuenda. Porro autem pacem propriam, quae viscera miserationis sunt, non oportere in eam venire nisi digna sit: quae si digna reperta non fuerit, sacramentum pacis coelestis intra propriam eorum conscientiam continendum.

1010
10. Habitationis communio.(In eos autem, qui audita coelestis regni praedicatione apostolorum praecepta respuerint, egressu eorum, et signo pulveris de pedibus excussi, aeterna maledictio relinquatur (
Mt 10,14). Nescio enim quae insistenti in loco cum eo in quo institerit loco videtur esse communio, et fit inter eos quaedam corporis solique conjunctio. Ergo omne domus illius habitationisque peccatum intra ipsam excusso pulvere pedum relinquitur, nihilque sanctitatis de insistentium apostolorum vestigiis mutuatur: ut quorum aditu ingressuque delicta terrenae originis auferuntur, eorum testimonio infidelitas cum omni terrae suae pulvere judicetur. Tolerabilius in die judicii terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum erit, quam civitati isti (Mt 10,15): quia illis ignorato Christo errasse sit levius, his vero inexpiabile sit, aut praedicatum non recepisse, aut receptum non sancte neque catholice praedicasse.

1011
11. Serpentis prudentia quatenus imitanda secundum quosdam.(Et quidem plures hos, qui vesano furore in Apostolos desaevituri essent, futuros esse significat, cum se eos sicut oves in medio luporum ait mittere, praedicans simplices sicut columbas, et prudentes sicut serpentes esse oportere (
Mt 10,16). Sed columbae simplicitas in absoluto est: quae autem sit serpentis prudentia, contuendum est. Nescio quid in illo prudentiae consiliique exstet, licet quaedam hinc aliqui memoriae mandaverint, quod ubi se in manus hominum venisse intelligat, omni genere ab ictu caput subtrahat, idque aut collecto in orbem corpore contegat, aut foveae immergat, caedique partem reliquam derelinquat: nosque hoc exemplo oportere, si quid acciderit persecutionum, caput nostrum, quod est Christus, occulere; ut oblatis nobis in omnes cruciatus, fidem ab eo acceptam jactura corporis communiamus.

1012
12. Sed omnis hic Domini de Judaeis atque haereticis sermo est: Tradet frater fratrem, et pater filium, et insurgent filii in parentes (
Mt 10,21): id est, familiam inter se ejusdem modi dissidere: quia de parentum cognationumque nominibus, populi quondam unitas indicatur nunc hostili invicem odio diversi; judicibus etiam et regibus terrae offerendos (Mt 10,18), dum extorquere aut silentium nostrum, aut conniventiam tentant. Testes enim ipsis et gentibus futuri: quo testimonio excusatio ignoratae divinitatis adimenda sit persequentibus; gentibus vero via pandenda credendi Christum, pertinacibus inter saevientium poenas confessorum vocibus praedicatum. Instructos igitur nos serpentis prudentia monet esse oportere.

1013
13. Serpens uti praedicatoribus imitandus.(Hunc antequam Adam traduceret, jam sapientem Genesis nuncupavit (
Gn 3,1); et prudentiam ejus malignantis consilii ordine docuit. Primum enim animum sexus mollioris aggressus est, spe deinde illexit, communionem immortalitatis spopondit: et per haec tanta praemia, opus consilii et voluntatis suae gessit. Pari igitur opportunitate, introspecta uniuscujusque et natura et voluntate, verborum adhibenda prudentia est. Spes bonorum futurorum revelanda, et sic coelestia perfectae fidei praemia proferenda: ut quod ille mentitus est, nos praedicemus ex vero, secundum sponsionem Dei angelis similes futuros esse qui crederent: ut mentes plebium faciles et absolutas, circumsaevientibus licet et lupis et haereticis, promissis regnorum coelestium occupemus, et rerum fidem serpentis prudentia, columbae simplicitate tradamus.

1014
14. Gentes quando crediturae, quando Judaei.(Monet etiam traditis abesse oportere curam responsionis, sed exspectandum potius quid Spiritus Dei suggerat (
Mt 10,19); quia fides nostra omnibus praeceptis divinae voluntatis intenta, ad responsionis scientiam instruetur: in exemplo habentes Abraham, cui postulato ad hostiam Isaac non defuit aries ad victimam (Gn 22,13). Ex una deinde in duas urbes fugam suadet (Mt 10,23). Quia praedicatio ejus primum a Judaea effugata transit ad Graeciam, dehinc diversis intra Graeciae urbes apostolorum passionibus fatigata, tertio in universis gentibus demoratur. Sed ut ostenderet, gentes quidem apostolorum praedicationi credituras, verum ut reliquum Israel crederet, esse adventui suo debitum; ait, Non consummabitis civitates Israel, donec veniat filius hominis (Mt 10,23): post plenitudinem scilicet gentium, quod erit reliquum Israel, ad implendum numerum sanctorum, futuro claritatis suae adventu in Ecclesia collocandum.

1015
15. Passionum est solatium, quod per eas Domino assimilamur.(Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum (
Mt 10,24). Multum proficit ad tolerantiae assumptionem rerum imminentium cognitio , maxime si patientiae voluntas praesumatur exemplo. Dominus noster, lumen aeternum, et dux credentium, et immortalitatis parens, discipulis suis futurarum passionum solatia ante praemisit: ne se quis discipulus magistro potiorem, aut super dominum esse servus existimaret. Si enim patri-familias cognomentum, per invidiam, daemonis addiderunt; quanto magis in domesticos ejus omnia injuriarum et contumeliarum genera perficient (Mt 10,25)? Sed ea nihil nos terreant, gloriae loco potius amplectentes, si Domino nostro vel passionum conditionibus adaequemur.

1016
16. Judicii die occulta prodentur.(Nihil est occultum, quod non revelabitur (
Mt 10,26). Diem scilicet judicii ostendit, quae abstrusam voluntatis nostrae conscientiam prodet: et ea quae nun occulta existimamus, luce cognitionis publicae deteget. Igitur non minas, non consilia, non potestates insectantium monet esse metuendas: quia dies judicii nulla haec fuisse atque inania revelabit.

1017
17. Dei cognitio constanter ingerenda.(Et quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta (
Mt 10,27). Non legimus Dominum solitum fuisse noctibus sermocinari, et doctrinam in tenebris tradidisse. Sed quia omnis sermo ejus carnalibus tenebrae sunt, et verbum ejus infidelibus nox est; et cuique quod a se dictum est, cum libertate fidei et confessionis est loquendum; idcirco quae in tenebris dicta sunt, praedicari jussit in lumine, et quae secreto aurium commissa sunt, super tecta, id est, excelsa, ut loquentium praeconio audiantur. Constanter enim Dei ingerenda cognitio est, et profundum doctrinae evangelicae secretum lumine praedicationis apostolicae revelandum: non timentes eos, quibus cum sit licentia in corpora, tamen in animam jus nullum est (Mt 10,28); sed timentes potius Deum, cui perdendae in gehenna et animae et corporis sit potestas.


Hilarius - In Ev. Matthaei 800