Hilarius - In Ev. Matthaei 1018

1018
18. Passeres duo asse, corpus et anima peccato vendita.(Nonne duo passeres asse veneunt; et unus ex illis non cadit in terram sine voluntate patris vestri (
Mt 10,29)? Non est, ut puto, criminis agere aucupium; neque venditio passerum habet culpam. Et quod ait: Unus ex illis non cadit super terram sine voluntate Patris vestri, contra apostolicum dictum facere videtur quod ait: Non est pecudum Deo cura (1Co 9,9). Et auctoritati ejus multum derogabitur, si sensisse aliter, quam in evangeliis traditum est, reperietur. Nec enim apostolis multum dignitatis tribuitur, si passeribus ante stabunt. Locus hic ex sensu superiore proficiscitur. Iniquitates enim eorum exaggerantur, qui tradituri sunt, qui insectaturi, qui in fugam coacturi, quibus propter nomen Domini esse odio nos oportet, qui omne jus suum in solis corporibus exerceant, potestatem in animam non habentes. Hi igitur passeres duos asse veneunt. Et quidem quae sub peccato vendita sunt, redemit ex lege Christus: ergo quod venditur, corpus atque anima est; et cui venditur, peccatum est: quia Christus et de peccato redemit, et animae ac corporis est redemptor. Qui igitur duos passeres asse veneunt, se ipsos peccato minimo veneunt, natos ad volandum, et ad coelum pennis spiritalibus efferendos. Sed capti pretiis praesentium voluptatum, et ad luxum saeculi venales, totos se talibus actionibus nundinantur.

1019
19. Corpus et anima nata ut sint unum in coelis, qui cadant unum in terram.(Sed quaerendum est, quomodo unum ex illis est, quod sine voluntate Dei non cadet. Dei voluntas est, ut unum ex illis magis evolet, sed lex ex constitutione Dei profecta decernit unum ex eis potius decidere. Quemadmodum autem si evolarent, unum essent, id est corpus in naturam animae transisset, et gravitas illa terrenae materiae in profectum et substantiam animae aboleretur, fieretque corpus potius spiritale: ita peccatorum pretio venditis, in naturam corporum animae subtilitas ingravescit, et terrenam contrahit ex vitiorum sorde materiem, fitque unum ex illis quod tradatur in terram. Plurimis autem eos ante stare passeribus cum dicit, ostendit multitudini infidelium electionem fidelium praesse: quia his casus in terram sit, illis volatus in coelum.

1020
20. Vitae melioris spe timor mortis aufertur.(In numerum autem aliquid colligi, diligentiae ac sollicitudinis cura est: neque enim dignum negotium est, peritura numerare. Ut igitur nihil ex nobis periturum esse cognosceremus, quia multo passeribus meliores simus; ipso capillorum nostrorum supputatorum numero indicatur, salvis nobis ex solido futuris (
Mt 10,30-31): cum quod innumerabile in nobis sit, conservandi et affectu et potestate numeretur. Nullus igitur corporum nostrorum casus est pertimescendus, neque ullus interimendae carnis admittendus est dolor: quando pro naturae suae atque originis conditione resoluta, in substantiam spiritalis animae refundatur.

1021
21. Et quia doctrinis talibus confirmatos, oportet liberam confitendi Dei habere constantiam; etiam conditionem qua teneremur adjecit, negaturum se eum Patri in coelis, qui se hominibus in terra negasset (
Mt 10,32): eum porro, qui confessus coram hominibus se fuisset, a se in coelis confitendum; qualesque nos nominis sui testes hominibus fuissemus, tali nos apud Deum patrem testimonio ejus usuros.

1022
22. Quaestiones variae proponuntur.(Nolite arbitrari quoniam veni pacem mittere in terram. Non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare filium adversus patrem, et filiam adversus matrem, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus (
Mt 10,34-36). Quae ista divisio est? Inter prima enim legis praecepta accepimus: Honora patrem tuum et matrem tuam (Ex 20,12). Et ipse Dominus ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Jn 14,27). Quid sibi vult missus potius gladius in terram, et separatus a patre filius, et filia a matre, et nurus adversus socrum, et hominis domestici ejus inimici? Igitur exinde publica auctoritas impietati proferetur. Ubique odia, ubique bella, et gladius Domini inter patrem et filium, et inter filiam matremque desaeviens. Et in Luca quidem talis de hoc sermo est: Erunt enim ex hoc quinque in una domo divisi, tres in duos, et duo super tres dividentur (Lc 12,52). Numquid non in majorem numerum potest agnationis domesticae familia diffundi? Aut praescripto temporis continebatur, ut ex hoc essent quinque tantum in domo una, iidemque divisi? Ergo qui sit gladius in terra, quae proprietas nominum, et in numero quinque quae ratio, et quomodo tres in duos, et duo super tres dividendi, et quatenus homini domestici ejus inimici, contuendum est.

1023
23. Gladii natura. Dei verbum significat. In Adam ante peccatum tria, in posteris quinque.(Et singularum quidem rerum, et universae quaestionis primum natura est explicanda: nec minus intelligentiam nostram sensus et superior et consequens adjuvabit. Gladius telorum omnium telum acutissimum est, in quo sit jus potestatis, et judicii severitas, et animadversio peccatorum. Et hujus quidem teli nomine novi Evangelii praedicationem appellatam, frequens in prophetis auctoritas est. Dei igitur verbum nuncupatum meminerimus in gladio: qui gladius missus in terram est, id est, praedicatio ejus hominum corporibus infusa. Hic igitur quinque habitantes in una domo dividit, et dividit tres in duos, et duos super tres. Sed tria tantum in homine reperimus, id est, et corpus et animam et voluntatem. Nam ut corpori anima data est, ita et potestas utrique utendi se ut vellet indulta est: atque ob id lex est proposita voluntati. Sed hoc in illis deprehenditur, qui primi a Deo figurati sunt, in quibus coeptae originis ortus effectus est, non traductus aliunde. Sed ex peccato atque infidelitate primi parentis, sequentibus generationibus coepit esse corporis nostri pater peccatum, mater animae infidelitas; ab his enim ortum per transgressionem primi parentis accepimus. Nam voluntas unicuique sua adjacet. Ergo jam unius domus quinque sunt: pater corporis peccatum, mater animae infidelitas, et accedens voluntatis arbitrium, quod totum hominem quodam conjugii sibi jure distringit. Huic infidelitas socrus est, quae nos ex ea natos, atque a fide metuque Dei peregrinantes accipiens, ut inter infidelitatem voluptatemque possessos, et in ignoratione Dei et in omnium vitiorum oblectatione detineat.

1024
24. Regenerationis effectus. Concupiscentiae lucta in regeneratis.(Cum ergo innovamur baptismi lavacro per verbi virtutem, ab originis nostrae sua, id est, abdivisus ab illis, manere et interior et exterior (subaud. homo), id est, et corpus et anima, in spiritus novitate gaudebit: ea vero, quae ingenita et a quadam prosapiae antiquitate deducta, consistere in his quibus oblectata sunt concupiscent. Et origo carnis et origo animae et libertas potestatis in duos dividentur, animam scilicet et corpus hominis novi, quae unum atque idem velle coeperunt: divisique tres duobus subjacebunt, in dominatum eorum de Spiritus novitate potioribus. Et idcirco illi, qui domesticas nominum charitates dilectioni ejus praetulerint,720 futurorum bonorum indigni erunt haereditate.

1025
25. Crux, sacramentum fidei.(Pergit deinde eodem praeceptorum et intelligentiae decursu. Nam postea quam relinquenda omnia quae in saeculo carissima sunt imperaverat; adjecit, Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (
Mt 10,38): quia qui Christi sunt, crucifixerunt corpus cum vitiis et concupiscentiis. Et indignus est Christo, qui non crucem suam, in qua compatimur, commorimur, consepelimur, conresurgimus, accipiens, Dominum sit secutus, in hoc sacramento fidei spiritus novitate victurus.

1026
26. Mortem infert vitiis, mortis aufert metum.(Qui invenerit animam suam, perdet illam; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (
Mt 10,39). Verbi scilicet potestate, et veterum divisione vitiorum, proficiet lucrum animae in mortem, et damnum in salutem. Ergo suscipienda mors est in novitate vitae, et cruci Domini configenda sunt vitia: et adversus persequentes, contemptu praesentium, gloriosae confessionis retinenda libertas est, et damnosum animae lucrum refugiendum: scientes cuiquam jus in animam non relinqui, et detrimento brevis vitae, foenus immortalitatis acquiri.

1027
27. Christus qui mediator.(Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit (
Mt 10,40). Universis doctrinae affectum et praeceptorum sedulitatem impendit. Et qui periculum non recipientium apostolos excussi pulveris testimonio denuntiasset, recipientium, meritum ultra gratiam sperati officii commendat: docetque in se etiam mediatoris officium, qui cum sit receptus a nobis, atque ille profectus ex Deo sit, Deus per illum transfusus in nos sit. Atque ita qui apostolos recipit, Christum recipit; qui vero Christum recipit, patrem Deum recipit: quia non aliud in apostolis recipit, quam quod in Christo est, neque in Christo aliud est, quam quod in Deo est: perque hunc ordinem gratiarum, non aliud est apostolos recepisse, quam Deum; quia et in illis Christus, et in Christo Deus habitet.

1028
28. Plures consequendae aeternitatis occasiones.(Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet (
Mt 10,41). Qui prophetam recipit, habitantem recipit in propheta: fitque prophetae mercede dignus, prophetam prophetae nomine recipiens. Par quoque recepisse justum merces deputatur, fitque justus ex honore justitiae. Ac sic consummatur justitia ex fide, et mercedem acquirit officium, plures consequendae aeternitatis occasiones Deo largiente: quando in recipiendo justo et propheta, ipse reverentiae affectus et justi honorem accipiat et prophetae.

1029
29 Obsequium sub religionis opinione delatum indigno, mercede non fraudatur.(Et quicumque potum dederit uni ex minimis isti calicem aquae frigidae, et reliqua (
Mt 10,42). Non inane esse bonae conscientiae opus docuit, neque spem fidei alienae infidelitatis crimine laborare. 721 Providens enim plures futuros tantum apostolatus nomine gloriosos, omni vero vitae suae opere improbabiles, eosdemque diu fallere diuque mentiri, tamen obsequium, quod ipsis sub religionis opinione delatum sit, mercede operis sui speique non fraudat. Nam licet ipsi minimi essent, id est, peccatorum omnium ultimi (minimum omnium autem est, quo minus nihil aliud est), non inania tamen in eos etiam levia, quae sub frigidae aquae nomine designat, officia esse decernit. Non enim peccatis hominis, sed discipuli nomini honor praestitus est. Atque ita probitatem obsequentis, fallentis de se probra non laedunt: cum mercedem suam dantis fide, non assumentis mendacio consequatur.

1100
:CAPUT XI. Joannes de carcere ad Jesum mittit,

et Jesus de Joanne ad turbas loquitur. Item confessio Jesu ad Patrem.

1101
1. Joannes Christum non ignoravit.(Joannes cum audisset in carcere opera Christi, mittens ad eum discipulos suos, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (
Mt 11,2-3)? Joannes detentus in carcere Dominum ignorat? et propheta tantus Deum suum nescit? Atquin venturum ut praeitor nuntiavit, consistentem ut propheta agnovit, adeuntem ut confessor veneratus est. Unde tam variae et tam abundanti ejus scientiae error obrepsit? Sed consequens de eo Domini testimonium sentiri hoc ita non sinit. Neque sane credi potest, Spiritus sancti gloriam in carcere posito defuisse, cum Apostolis virtutis suae lumen esset in carcere positis ministraturus.

1102
2. Legis forma fuit. Legis opus. Cur Joannes ad Christum misit.(Sed praebetur in his, quae in Joanne gesta sunt, intelligentia amplior: et cum facti efficientia, gratia in eo expressa sentitur; ut propheta ipse, ipso quoque conditionis suae genere prophetaret, quia in eo forma legis elata est. Christum enim lex annuntiavit, et remissionem peccatorum praedicavit, et regnum coelorum spopondit: et Joannes totum hoc opus legis explevit. Igitur cessante jam lege, quae peccatis plebis inclusa, et populi vincta vitiis, ne Christus posset intelligi, vinculis et carcere continebatur. Ergo ad Evangelia contuenda lex mittit: ut infidelitas fidem dictorum contempletur in factis; et quod intra eam peccatorum fraude sit vinctum, per intelligentiam libertatis evangelicae absolvatur. Tali igitur Joannes exemplo, non suae, sed discipulorum ignorantiae consulit: ipse enim venturum in remissionem peccatorum praedicavit. 722 Sed ut scirent non alium a se praedicatum, ad opera ejus intuenda discipulos suos misit: ut auctoritatem dictis suis illius opera conferrent, neque Christus alius exspectaretur, quam cui testimonium opera praestitissent.

1103
3. Scandalum crucis praedicit Christus.(Et cum totum se Dominus rerum miraculis prodidisset, caecorum scilicet visu, claudorum cursu, leprosorum curatione, surdorum auditu, voce mutorum, vita mortuorum, pauperum praedicatione; ait, Beatus qui in me non fuerit scandalizatus (
Mt 11,6). Numquid aliquid jam in Christo erat gestum, quod Joannem scandalizaret? Non utique. Nam in ipso doctrinae suae cursu et operis morabatur. Sed superioris sententiae vis et proprietas contuenda est, quid illud sit quod pauperes bene nuntiantur; id est, qui perdiderint animam, qui crucem suam acceperint et sequentur, qui humiles spiritu fient, quorum regnum praeparatur in coelo. Ergo quia in Domino haec passionum universitas conveniret, futuraque esset crux sua plurimis scandalum; beatos eos professus est, quorum fidei nihil tentamenti afferret crux, mors, sepultura. Itaque cui rei Joannes cavisset ostendit, dicens beatos eos, quibus aliquid in se scandali non fuisset: quia metu ejus discipulos suos Joannes, ut Christum audirent viderentque, misisset.

1104
4. Arundo quos significet.(Ac ne istud referri ad Joannem posset, tamquam aliquid scandalizatus esset in Christo; abeuntibus illis, ad turbas de eo locutus est: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri (
Mt 11,7)? Desertum sancto Spiritu vacuum sentiendum est, in quo habitatio Dei nulla sit. In arundine enim homo talis ostenditur, de gloria saeculi vitae suae inanitate speciosus, in se autem fructu veritatis cavus; exterior placens, et nullus interior; ad omnem ventorum motum, id est, immundorum spirituum flatum movendus, neque ad consistendi firmitatem valens, et animi medullis inanis. Ergo cum dicit: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? hoc loquitur: Numquid existis videre hominem cognitione Dei vacuum, et ad immundorum spirituum flatum vagantem? Nam increpantis affectu potius quam confirmantis hoc loquitur: ostendens scilicet non eum in Joanne conspici, qui et inanis et mobilis sit.

1105
5. Corpora luxu dissoluta domus sunt daemonum.(Sed quid existis videre? Hominem, mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (
Mt 11,8). Vestem ambitum corporis quo induitur 723 anima significat, quod luxu ac lasciviis mollescat. Sed qui vestiti mollibus sunt in domibus regum sunt. In regibus, transgressorum angelorum nuncupatio est: hi enim saeculi sunt potentes, mundique dominantes. Ergo vestiti mollibus in domibus regum sunt, id est eos, quibus per luxum fluida et dissoluta sunt corpora, esse daemonum habitationem, consimilem sedem propositis suis atque operibus eligentium.

1106
6. Joannis gloria.(Sed quid existis videre? Prophetam? Dico vobis, etiam plus quam prophetam, etc. (Mt 11,9-ss). Gloriam omnem Joannis Dominus ostendit, dicens esse eum ultra prophetam: quia soli ipsi licuerit et prophetare Christum, et videre. Et quomodo Christum ignorare creditur, qui missus in angeli potestate viam venturo paraverit, et quo ex natis mulierum nullus major propheta surrexerit; nisi quod qui minor eo est, id est, qui interrogatur, cui non creditur, cui testimonium nec opera sua praestant, hic in regno coelorum major est?

1107
7. Regnum coelorum qui rapiant gentes judaeis.(A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud (
Mt 11,12). Ut rerum natura exigit, vim potior affert; minorque erit, cui vis afferatur. Quid ergo est quod diripiens est, quodque vim patitur, contuendum est. Infidelitatem discipulorum Joannis Dominus adverterat, turbae etiam opinionem de ejus nuntio intellexerat, in crucis scandalo ingens fidei periculum sentiebat. Ire potius apostolos ad oves Israel perditas jusserat: ipsos constitui oportebat in regno, et in Abrahae et Isaac et Jacob familia atque agnatione retineri. Sed omnis haec praedicatio profectum publicanis et peccatoribus afferebat. Ex his enim jam credentes, ex his jam apostoli, ex his (puta Matthaeus) jam regnum coelorum. Caeterum Joanni a plebe non creditur, auctoritatem Christi opera non merentur, crux futura erat scandalo. Jam prophetia cessat, jam lex expletur, jam praedicatio omnis includitur, jam Eliae spiritus in Joannis voce praemittitur. Aliis Christus praedicatur, et ab aliis agnoscitur: aliis nascitur, et ab aliis diligitur. Sui eum respuunt, alieni suscipiunt: proprii insectantur, complectuntur inimici. Haereditatem adoptio expetit, familia rejicit. Testamentum filii repudiant, servi recognoscunt. Itaque vim regnum coelorum patitur, inferentesque diripiunt: quia gloria Israel a patribus debita, a prophetis 724 nuntiata, a Christo oblata, fide gentium occupatur et rapitur.

1108
8. Judaei a Lege et Evangelio abdicati exciderunt.(Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, et clamantibus ad invicem, et reliqua (
Mt 11,16). Totus hic sermo infidelitatis opprobrium est, et de affectu superioris querimoniae descendit; quia insolens plebs per diversa praedicationum genera edocta non fuerit: in pueris scilicet prophetas significans, qui in medio synagogae, tamquam in publico fori conventu, populum coarguant, quod cantantibus sibi officio corporis non obsecundaverint, id est, quod dictis suis non paruerint. Ad cantantium enim modum saltantium motus aptatur. In simplicitate autem sensus, ut pueri, praedicaverunt, et ad confessionem psallendi Deo provocaverunt, ut cantico Moysi tenetur, ut Esaiae, ut David, ut caeterorum prophetarum: rursumque eos in poenitentiam peccatorum, et ad dolorem ac luctum veterum delictorum nec Joannis praedicatio inflexerit: quibus et lex gravis visa sit potus cibique praescriptis et difficilis et molesta, peccatum in se, quod daemonium nuncupat, habens (Mt 11,18): quia per observantiae difficultatem necesse sibi esset in lege peccare: rursumque in Christo Evangelii praedicatio vitae libertate non placeat, per quam difficultates legis et onera laxata sint, et jam publicani peccatoresque crediderint (Mt 11,19): atque ita tot et tantis admonitionum generibus frustra habitis, nec per gratiam justificentur, et a lege sint abdicati.

1109
9. Juste reprobati sunt. Christus Sapientia ipsa, non solum Sapientiae opus.(Et justificata est Sapientia a filiis suis: ab his scilicet, qui vim facientes regno coelorum, ipsum illud fidei justificatione diripiunt: confitentes justum Sapientiae opus esse, quia munus suum ad fideles et obsequentes a contumacibus infidelibusque transtulerit. Est autem non otiosum hoc in loco virtutem dicti contueri. Et justificata est Sapienta de se utique locutus est. Est enim ipse Sapientia, non ex efficientiis, sed ex natura: rei enim omnis habet potestatem. Caeterum negotium omne potestatis effectus est: et non idem est opus virtutis et virtus, et efficiens discernitur ab effecto. Plures enim eludere dictum apostolicum, quo ait Christum Dei sapientiam et Dei virtutem (
1Co 1,24), his modis solent: quod in eo ex virgine creando efficax Dei sapientia et virtus exstiterit, et in nativitate ejus divinae prudentiae et potestatis opus intelligatur; sitque in eo efficientia potius, quam 725 natura sapientiae. Quorum ne quid tale intelligi posset, ipsum se Sapientiam nuncupavit; eam in se, non quae ejus sunt ostendens. Est enim Sapientiae opus, fides, spes, charitas, pudicitia, jejunium, continentia, humilitas, humanitas: sed haec naturae opera sunt, non ipsa natura; et non in his quae fiunt, consistit res ipsa quae faciat. Cur Apostolus Dei virtutem et Dei sapientiam dixerit, quia ex ea Sapientia quae erat, creata sapientia est?

1110
10. Judaeorum incredulitas quam rea.(Vae tibi Corozain et Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, et reliqua (
Mt 2,21). Inobedientiae maledictum cum obedientiae benedictione decernitur. Primis enim Judaeis oportuit praedicari; sed privilegio praedicationis infidelitatis cumulatur invidia, cum credentium arguantur exemplo, quibus nulla factorum admiratione proposita, salus omnis ex fide sit. Dominum enim in Bethsaida et Capharnaum muti laudant, caeci vident, surdi audiunt, claudi circumcurrunt, mortui sentiunt; et nullum fidei voluntate rerum tantarum admiratio commovebat, cum sola gestorum auditio vocare ad metum, atque ad fidem rapere debuisset. Sed non solum Tyri et Sidonis, sed ipsa Sodomorum et Gomorrhaeorum facient levia peccata: quia forte illis credendi fuisset affectus, si talium virtutum contemplatio contigisset.

1111
11. Christi de fide gentium gaudium.(In illo tempore respondens Jesus dixit, Confiteor tibi, Domine pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis, et reliqua (
Mt 11,25). Digne superioribus dictis confessio talis adjungitur. Nam tametsi optabilis fuerit salus Israel, tamen non extra gaudium Domini erat praedicata olim fides gentium. Coelestium enim verborum arcana atque virtutes sapientibus absconduntur, et parvulis revelantur: parvulis malitia, non sensu; sapientibus vero stultitiae suae praesumptione, non prudentiae causis. Factique hujus aequitatem Dominus paternae voluntatis judicio confirmat (Mt 11,26): ut qui dedignantur parvuli in Deo fieri, stulti deinceps in sapientia sua fiant.

1112
12. Pater et Filius unius substantiae.(Ac ne quid in illo minus, quam quod in Deo est, existimaretur; omnia sibi a Patre ait tradita esse, solique se Patri cognitum, Patremque soli sibi notum, vel cui ipse revelare voluisset (
Mt 11,27): revelaturus ei, a quo ut revelare velit oretur. Qua revelatione eamdem utriusque in mutua cognitione esse substantiam docet,726 cum qui Filium cognosceret, Patrem quoque cogniturus esset in Filio: quia omnia ei a Patre sint tradita. Tradita autem non alia sunt, quam quae in Filio soli nota sunt Patri. Nota vero Filio soli esse, quae Patris sunt. Atque ita in hoc mutuae cognitionis secreto intelligitur, non aliud in Filio, quam quod in Patre ignorabile sit, exstitisse.

1113
13. Jugum Christi unde suave.(Legis deinde difficultatibus laborantes, et peccatis saeculi oneratos ad se advocat (
Mt 11,28): dempturumque se laborem onusque promittit, si modo ejus jugum tollant, mandatorum scilicet suorum praecepta suscipiant, eumque sacramento crucis adeant: quia corde humilis et mitis sit, et in his animabus suis requiem inveniant (Mt 11,29): jugi suavis et levis oneris blandimenta proponens, ut credentibus ejus boni scientiam praestet, quod solus ipse novit in Patre. Et quid jugo ipsius suavius, quid onere levius, probabilem fieri, scelere abstinere, bonum velle, malum nolle, amare omnes, odisse nullum, aeterna consequi, praesentibus non capi, nolle inferre alteri, quod ipsi sibi perpeti sit molestum.

1200
:CAPUT XII. Discipuli spicas vellunt.

Manus aridae hominem sabbato curavit Jesus. Caecum et daemoniacum curavit. De blasphemia Spiritus, de fructu arboris bonae et malae, de omni verbo otioso, de Ninivitis et regina Austri, de septem spiritibus et octavo, de matre Jesu et fratribus.

1201
1. Christi gesta aliud portendunt.(In illo tempore abiit Jesus per segetes sabbatis: discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare (
Mt 12,1). Et egressus in segetem, et dies sabbati, et discipulorum esuritio, et spicarum praecerptio, et Pharisaeorum insimulatio, et Domini responsio habent, ut caetera, subjacentem interioris causae intelligentiam. Omnes enim, ut diximus, factorum veritates, in ipsis illis gestorum effectibus sui similem atque ex se intelligendam futurae veritatis imaginem consequuntur.

1202
2. Gentium fides et Judaeorum infidelitas praemonstrantur.(Ac principio contuendum, sermonem hunc ita coeptum esse: In illo tempore abiit Jesus per segetes, id est, in eo tempore quo patri Deo gratiam de data gentibus salute confessus est: ut idem sensus et superiora et consequentia contineret. Ergo per reliqua curramus. Ager mundus est, sabbatum otium est, seges crediturorum profectus in messem est. Ergo sabbato in agrum profectus, in legis otio Domini progressus in hunc mundum est, segetem eam, id est, sationem humani generis invisens. Et quia esuritio fames est salutis humanae; 727 spicas praecerpere ac vellere, scilicet sanctorum se salute satiare discipuli festinant. Neque enim homini congruit cibus spicae, neque praecerptarum esus est utilis aristarum: sed futuri fidem facti species exsequitur, et virtus interjecta verborum sacramentum et esuritionis et satietatis absolvit.

1203
3. Pharisaei, qui penes se clavem coelorum esse existimarent, illicita agere discipulos coarguunt (
Mt 12,2): quos Dominus facti ejus, in quo sub rerum argumento prophetiae ratio continetur, admonuit David una cum his qui secum aderant esurientem panibus illicitis expletum fuisse (Mt 12,3). Neque enim si non licebat fieri, David creditus fuisset fecisse sine crimine. Verum sine criminis piaculo factis prophetat in lege; ut ipse cum caeteris, panibus propositionis expletus sit: ita ostendens Christum cum apostolis gentium salute satiandum, quod Judaeis illicitum videretur.

1204
4. Alterius quoque eos admonet prophetiae, ut consummari in se omnia, quae anterius sunt dicta, cognoscerent in lege; sabbatum in templo sacerdotes violare sine crimine (
Mt 12,5); templum se ipsum scilicet indicans, in quo per apostolicam doctrinam, populo legis infideliter otiante, salus gentibus datur: quia major ipse sit sabbato, et absque violatae legis culpa, evangelica fides operetur in Christo.

1205
5. Lege cessante Dei bonitate salvamur.(Atque ut ostenderet omnem rerum efficientiam hanc speciem futuri operis continere, adjecit: Si enim sciretis quid est, Misericordiam volo, non sacrificium; numquam condemnassetis innocentes (
Mt 12,7). Opus salutis nostrae non in sacrificio, sed in misericordia est: et lege cessante, in Dei bonitate salvamur. Cujus rei donum si intellexissent, numquam condemnassent innocentes, id est, apostolos: quos insimulaturi erant transgressae legis invidia, cum sacrificiorum vetustate cessante universis per eos misericordiae novitas subveniret; neque existimassent sabbati praescripto Dominum sabbati contineri. Haec in campo dicta gestaque sunt.

1206
6. Manci curatio.(Et post haec synagogam ingresso hominem aridae manus offerunt, interrogantes an curare sabbatis liceret (
Mt 12,9): occasionem arguendi eum ex responsione quaerentes. Quos decidentis in foveam ovis conclusit exemplo, quam sine crimine sabbato extrahere sint solliciti (Mt 12,11): rectiusque homini, qui ovi praestet, medendum esse; neque ministerio salutis humanae existimandum sabbatum posse violari, quod extrahendae de fovea ovis sollicitudo non violet.

1207
7. Eos significat, quibus virtutum potestatem fecit Christus.(Subjicitur recte talis Domini curatio. Nam post reditum de segete, ex qua jam apostoli fructus sationis acceperant, ad synagogam venit: etiam illinc messis suae operarios paraturus, qui plures postmodum una 728 cum apostolis exstiterunt. Hi igitur curantur in manco. Dandae enim salutis substantiam non habebant, et manus officium cessabat, et ministerium corporis, quo aliquid agitur atque impertitur, aruerat. Dominus igitur manum eum jussit extendere, quae restituta est ei sicut altera (
Mt 12,13). Curatio omnis in verbo est, et manus sicut altera redditur, id est, similis ministerio apostolorum in officium dandae salutis efficitur: docetque Pharisaeos aegre ferre non oportere operationem humanae salutis in apostolis; cum ipsis ad officii ejusdem ministerium manus sit reformanda, si credant.

1208
8. Sed invidia facti Pharisaeos commovet, et adversus eum ineunt consilium (
Mt 12,14): quia contuentes hominem in corpore, Deum in operibus non intelligebant. Sciensque eorum consilia secessit (Mt 12,15); ut a consiliis malignantium procul affuturus cognosceretur. Pluresque turbae eum secutae sunt: ab infidelibus videlicet recedenti, fidelium comitatus assistit.

1209
9. Cur sanatis silentium de se jubeat Christus.(His vero, quos curat, silentium imperavit (
Mt 12,16). Sed numquid curationis taciturnitas jubebatur? Non utique; nam salus unicuique reddita, erat sibi ipsa testis. Sed jubendo secretum, et gloriandi de se jactantiam declinat, et nihilominus cognitionem sui praestat in eo ipso, dum admonet de se taceri; quia observantia silentii ex re quae sit silenda proficiscitur.

1210
10. Qui arundinem quassatam non frangat. Qui linum fumigans non exstinguat.(Quin etiam per hanc tacendi de se voluntatem, dictorum per Esaiam effectus impletur (
Mt 12,17 Is 42,1-ss): de cujus prophetia illud nunc tantum admonemus, hunc et dilectum a Deo, et in eo paternae beneplacitum voluntati, et Spiritum Dei super eum esse, et ab eo judicium gentibus nuntiari, et arundinem quae quassata sit non esse confractam, et linum fumigans non exstinctum: id est, caduca et quassata gentium corpora non fuisse contrita, sed in salutem potius reservata: neque exiguitatem ignis tantum jam in lino fumigantis exstinctam, exiguum Israel ex reliquiis veteris gratiae spiritum non ablatum; quia resumendi totius luminis in tempore poenitentiae sit facultas. Sed istud intra certi temporis statuta praescribitur, donec cum ejiciat victoriam ad judicium (Mt 12,20), sublata scilicet mortis potestate judicium claritatis suae reditu introducat, in nomine ejus per fidem gentibus credituris.

1211
11. Daemoniaci caeci et muti curatio, gentium salus. Tunc oblatus est ei homo daemonium habens caecus et mutus, et reliqua (
Mt 12,22). Sequitur daemoniaci et caeci et muti opportuna curatio. Non enim sine ratione, cum turbas omnes curatas in commune dixisset, nunc extrinsecus daemonium habens caecus et mutus offertur: ut sine ambiguitate aliqua idem intelligentiae ordo sequeretur. Spicas vellere, id est, homines saeculi praecerpere, apostolos Pharisaei arguebant, misericordia 729 super sacrificium praedicabatur, manus aridae homo oblatus in synagoga curabatur: atque haec ad convertendum Israel non solum nihil proficiunt, verum etiam Pharisaei consilium necis ineunt. Oportebat igitur, ut post haec in unius hujus forma gentium salus fieret: ut qui erat habitatio daemonis et caecus et mutus, Deo capax pararetur, et Deum contueretur in Christo, et Christi opera Dei confessione laudaret. Stupuerunt facti istius opus turbae; sed Pharisaeorum ingravescit invidia. Nam quia humanam infirmitatem haec tanta ejus opera excederent, pudorem confessionis suae majore perfidiae scelere declinant: ut quia haec opera esse existimare hominis non possent, confiteri Dei nollent, omnemque hanc ejus ex Beelzebub principe daemonum esse dicerent in daemonas potestatem (Mt 12,24).

1212
12. Sermo Dei quam dives.(Jesus autem sciens cogitationes eorum dixit illis: Omne regnum divisum contra se desolabitur (
Mt 12,25). Sermo Dei dives est, et ad argumentum positus intelligentiae, plurimam de se exemplorum copiam praebet: et vel simpliciter intellectus, vel inspectus interius, ad omnem profectum est necessarius. Sed relictis his, quae ad communem intelligentiam patent, causis interioribus immoremur.

1213
13. Praedicitur regni Israel jactura.(Omne regnum divisum contra se desolabitur. Responsurus ad id quod de Beelzebub erat dictum, in eos ipsos, quibus respondebat, responsionis ipsius conditionem retorsit. Lex enim a Deo est, et regni Israel pollicitatio ex lege est, et Christi ortus et adventus ex lege est. Si regnum legis contra se dividitur, dissolvatur necesse est. Et potestas omnis divisione detrahitur, et regni virtus adversum se separata consumitur: ac sic regnum Israel amisit ex lege, cum quando adimpletionem legis in Christo plebs legis impugnet.


Hilarius - In Ev. Matthaei 1018