Hilarius - In Ev. Matthaei 1214

1214
14. Jerusalem excidium.(Sed et civitas et domus divisa contra se, non stabit (
Mt 12,25). Domus quoque et civitatis eadem est ratio, quae regni. Sed civitas hic Jerusalem indicatur, gentium semper gloriosa dominatu. Nunc posteaquam in Dominum suum furore plebis exarsit, et apostolos ejus cum credentium turbis effugavit, discedentium illinc divisione non stabit: atque ita, quod mox consecutum est per hanc divisionem, civitatis illius denuntiatur excidium.

1215
15. Virtute divina Christum ejicere daemonia.(Si enim satanas satanam ejicit, adversus se divisus est (
Mt 12,26). Dicti superioris malevolentiam, quo cum in Beelzebub haec agere loquebantur, eo ipso quo locuti sunt genere condemnant: non intelligentes confessos se fuisse, Beelzebub esse divisum: et si ad divisionem suam coactus est, ut daemon daemones proturbaret, et adversus se divisio ipsa consisteret; hinc quoque existimandum esse, plus in eo qui diviserit,730 quam in his qui divisi sint, inesse virtutis. Ergo jam divisus est, et adversum se coactus est, regnumque ejus divisione tali est dissolutum. Quod si in virtute Beelzebub Christus daemones ejicit, filii eorum, id est apostoli, in cujus nomine ejiciunt (Mt 12,27)? Atque idcirco digne sunt in eos judices constituti, quibus id dedisse Christus adversus daemones potestatis reperietur, quod ipse sit negatus habuisse. Ergo si discipuli operantur in Christo, et ex Spiritu Dei Christus operatur; adest Dei regnum, jam in Apostolos mediatoris officio transfusum. Sed cum per Beelzebub posse Christus arguitur, Deus blasphematur in Christo: atque ita in Deum inexpiabilis convicii contumelia per Pharisaeos in Beelzebub nomine comparatur.

1216
16. Quomodo potest intrare quis in domum fortis, et vasa ejus diripere? et reliqua (
Mt 12,29). Contusam a se in tentatione prima omnem diaboli indicat potestatem, quia nemo domum fortis introeat ejusque vasa diripiat, nisi fortem alligaverit, et tunc domum ejus diripiet: et necesse est haec agens illo forte sit fortior. Ligatus est ergo tum, cum satanas a Domino nuncupatus, ipsa nequitiae suae nuncupatione constrictus est (Mt 4,10): cui ita vincto spolia detraxit, et domum abstulit, nos scilicet quondam arma ejus, regnique militiam in jus suum redegit, victoque atque vincto domum sibi ex nobis vacuam et utilem comparavit. Longe autem a se esse, ut aliquid ab eo mutuatus sit potestatis ostendit: quando qui secum non est, adversum se sit; et qui secum non congregat, dispergat (Mt 12,30). Ex quo ingentis periculi res intelligitur, male de eo opinari, cum quo non esse, idipsum est quod contra esse: et non congregare, dispergere sit.

1217
17. Blasphemia Spiritus, negare Christo divinitatem, quam operibus prodit.(Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur (
Mt 12,31). Pharisaeorum sententiam, et eorum qui ita cum his sentiunt perversitatem severissima definitione condemnat; peccatorum omnium veniam promittens, et blasphemiae Spiritus indulgentiam abnegans (Mt 12,32). Nam cum caetera dicta gestaque liberali venia relaxentur, caret misericordia, si Deus negetur in Christo. Et in quo sine venia peccator, benevolentiam iteratae admonitionis impendit: omnino peccata cujusque generis remittenda, blasphemiam in Spiritum 731 sanctum non remittendam. Quid enim tam extra veniam est, quam in Christo negare quod Deus sit, et consistentem in eo paterni Spiritus substantiam adimere: cum in Spiritu Dei opus omne consummet, et ipse sit regnum coelorum, et in eo Deus sit mundum reconcilians sibi (2Co 5,19)? Ergo quidquid contumeliae exstiterit in Christo, id omne exstabit in Deo: quia et in Christo Deus, et Christus in Deo sit.

1218
18. Contra Judaeos et Arianos. Christum qui colunt, sed Deum negant, pejores sunt quam qui ignorant.(Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos: aut facite arborem malam, et fructus ejus malos, et reliqua (
Mt 12,33). Sermo se et in praesens exserit, et effert in futurum. Nam in praesens Judaeos refellit, qui cum intelligerent Christi opera ultra humanam esse virtutem, nollent tamen quod Dei sint confiteri. In futurum vero omnem fidei perversitatem coarguit, eorum scilicet, qui divinitatem et communionem paternae substantiae Domino detrahentes, in diversa haereseos studia efferbuerunt: neutrum facientes, nec inter gentes sub venia ignorationis habitantes, nec in veritatis cognitione versantes. Arborem se in corpore positum significat: quia per interiorem virtutis suae fecunditatem exeat ubertas omnis in fructus. Igitur aut arbor bona facienda cum bonis fructibus est, aut mala constituenda cum malis fructibus; quia ex fructibus suis de se arbor ipsa testabitur: non quod secundum arborum naturam arbor mala possit constitui quae bona sit, aut eadem ipsa cum ramis suis bona esse si mala sit; sed ut per hanc significantiam intelligeremus, Christum aut tamquam inutilem relinquendum, aut tamquam bonum bonorum fructuum utilitate retinendum: quia adversum filium hominis dicta sub venia sint, blasphemia autem Spiritus careat venia. Caeterum medium se agere, et Christo aliqua deferre, negare quae maxima sunt; venerari tamquam Deum, Dei communione spoliare, haec blasphemia Spiritus est: ut cum per admirationem operum tantorum Dei nomen detrahere non audeas; per malevolentiam mentis et sensus, generositatem ejus, quam confiteri es coactus in nomine, abnegata paternae substantiae communione decerpas. Atque ideo etiam in eo Dominus bonitatis suae munus extendit, dicens aut malam arborem cum malis fructibus, aut bonam cum 732 bonis fructibus esse faciendam: quia in malae arboris opinione sub secreto , indulgentiae Dei reposita sit venia; (quia omne peccatum sit remittendum); in bonae confessione fructus aeternus sit: ne incidentes (f. incedentes) mediam inter utrumque sententiam, cum constituere malum non audeamus; confiteri bonum nolimus, indissolubili corruptae de se opinionis judicio relinquamur.

1219
19. Omnem autem ita sentiendi corruptelam, ex naturae vitio proficisci docuit, dicens: De malo thesauro non nisi quae mala sunt posse proferri, et omnis otiosi, id est, inepti et inutilis dicti rationem Deo esse reddendam (
Mt 12,35): quia de confessionis nostrae verbis aut condemnandi simus, aut justificandi; talem futuri judicii benevolentiam recepturi, qualem de coelestis gloriae Domino sententiam tenuerimus.

1220
20. Fide gentium arguitur infidelitas Judaeorum.(Signum deinde rogatur ut praestet, quod se ex Jonae signo daturum esse respondit (
Mt 12,38): et sicut triduo et totidem noctibus Jonas in ceti ventre detentus sit, ita se intra interiora terrae pari temporis spatio demoraturum. Sed majorem futuram gentium fidem monstrat. Ninivitae enim Jona praedicante poenitentiam egerunt, et a Deo veniam poenitendi confessione meruerunt. Sed et Austri regina nunc in exemplum Ecclesiae praesumpta, sapientiam admirata Salomonis, ex ultimis terrae partibus venit audire quam erat admirata sapientiam (Mt 12,41-42). Cumulat igitur invidiam comparatio, et Judaeos sine excusatione facit fides gentium: ut cum illi prophetis, id est, Jonae Salomonique crediderint, Christo isti non credant Jona Salomoneque potiori. Et idcirco in resurrectione eos judicabunt, quia in his repertus timor Dei fuerit, quibus lex non erat praedicata: hoc magis indigni venia qui ex lege sunt infideles, quo plus fidei in eis qui legem ignoraverunt sit repertum.

1221
21. Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non inveniet, et reliqua (
Mt 12,43). Continens lectio est, et, ex ipso initi sermonis exordio, ex sensu superiore proficisci indicatur: ex verbi enim conjunctione coepit. Sed totius propositae comparationis ratio tractanda est. Exiens ab homine immundus spiritus, arida et inaquosa loca circuit, in quibus nullus fons vitae effluebat. Et cum requiem non inveniet, tum intra se loquetur, congruum sibi esse, ad domum suam unde exivit reverti; quam inveniet vacantem, scopis mundatam et ornatam; assumetque secum 733 septem spiritus se nequiores, introeuntesque habitabunt ibi, et novissima hominis illius primis pejora erunt. Et quidem Dominus absolvit, dicens: Sic erit generationi huic pessimae (Mt 12,45).

1222
22. Judaeis superiora aptantur. Daemon ante legem Israelitas obtinebat. Lege expulsus gentes invasit.(Non igitur ambigere possumus, totum hoc ad personam populi hujus esse referendum: sed contuendum est quatenus proposita singula singulis temporibus rebusque reddantur. Superius, nempe in Ninivitarum et reginae Austri nomine, justificata fides gentium est: sed longe antea, post multa in Deum et gravia peccata, Judaeis data lex est. Et peccata quidem eorum libris Moysi continentur. Verum post tot divinae virtutis documenta, id est, decem plagis percussam Aegyptum, et columnam nubis ac luminis nocte dieque famulantem, et in Erythreo mari iter praebitum, et fontes ruptis saxis effluentes, et ministratam esurientibus mannam, et ad postremum in quadraginta annorum tempore vita atque habitu angelorum populum viventem; adoratum supplicatumque postea pecudibus et saxis, hisque cum choris canticisque saltatum, et metalla deos nuncupata. Ergo insidentem plebis istius pectoribus spiritum immundum lex, quae postea data est, interventu suo ejecit, et veluti quadam custodia circumjectae potestatis exclusit. Qui illinc exiens, circum gentes desertas atque aridas oberravit, domum veterem derelinquens: ut in his usque in diem judicii non inquietata habitatione requiesceret.

1223
23. Gentibus indulta gratia ad Judaeos rediit. Cur septem secum assumat.(Sed rursum Dei gratia impertita gentibus, postquam in aquae lavacro fons vivus effluxit, habitandi cum his locus nullus est: et cum jam in his requiem non haberet, intra se reputans, optimum credit regredi in eam ex qua profectus est domum. Haec emundata per legem, et prophetarum ornata praeconiis, et Christi adventu praeparata, vacua invenitur: a qua et custodia legis abscesserit (quia omnis lex usque ad Joannem est (
Mt 2,13), et ad habitandum non receptus sit Christus. Atque ita et habitatore vacua est, et deserta custodibus: cum tamen veniente habitatore, praeeuntium sollicitudine, et mundata sit et ornata. Septem igitur spiritus nequiores assumuntur; quia tot erant gratiarum munera destinata cum Christo, quae in eo multiformis illa Dei sapientia septiformi gloria collocavit: ut tanta iniquitatis fieret possessio, quanta futura fuerat gratiarum. Atque ita novissima hominis illius pejora erunt prioribus: quia ex Judaeis immundus spiritus metu 734 legis excesserat, nunc autem in eos cum ultione repudiatae ab eis gratiae revertetur.

1224
24. Propinquitatum jus jam unde sumendum. Christi propinqui foris stantes, Synagoga.(Et quia totum istud in paternae majestatis virtute loqueretur; nuntianti sibi quod foris a matre atque a fratribus exspectaretur, manum in discipulos extendens, eos sibi fratres esse matremque respondit; et quicumque voluntati paternae obsecutus esset, eum esse et fratrem et sororem et matrem: formam se ipsum universis agendi sentiendique constituens, propinquitatum omnium jus atque nomen, jam non de conditione nascendi, sed de Ecclesiae communione retinendum. Caeterum non fastidiose de matre sua sensisse existimandus est, cui in passione positus maximae sollicitudinis tribuerit affectum (
Jn 19,26-27). Est autem etiam in eo typica ratio servata, ut mater ejus et fratres foris starent, cum utuiqe ingrediendi ad eum haberent ut caeteri potestatem. Sed quia in sua venit, et sui eum non receperunt; in matre ejus ac fratribus Synagoga et Israelitae praefigurantur, ingressu ejus atque aditu abstinentes.

1300
:CAPUT XIII. Sedens in navicula Jesus turbis parabolas loquitur de seminante bonum semen

de zizania et tritico, de grano sinapis, de fermento absconso in farina, et expositio zizaniae, de thesauro in agro, de bona margarita, de reti misso in mare.

1301
1. Verbum Dei non capiunt ab Ecclesia alieni.(In illa die exiit Jesus, et sedebat secus mare: et congregatae sunt ad eum turbae, ita ut in naviculam ascenderet (
Mt 13,1-2): Sedisse Dominum in navi, et turbas foris stetisse, ex subjectis rebus est ratio. In parabolis enim erat locuturus: et facti istius genere significat eos, qui extra Ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis capere posse intelligentiam. Navis enim Ecclesiae typum praefert: intra quam verbum vitae positum et praedicatum hi, qui extra sunt, et arenae modo steriles atque inutiles adjacent, intelligere non possunt. De parabolis autem jam a Domino absolutis loqui otiosum est.

1302
2. Legem ob inopiam fidei perdiderunt Judaei.(Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo (
Mt 13,12). Regni mysteria fides percipit. Haec in quibus fuerit proficiet, et incrementis profectus sui abundabit: in quibus vero non fuerit, etiam quod habent auferetur ab eis. Damnum scilicet legis ex fidei inopia declarat: quam fidem Judaei non habentes, legem quoque quam 735 habuerant perdiderunt. Et ideo perfectum fides evangelica habet donum; quia suscepta novis fructibus ditat, repudiata vero etiam veteris substantiae opes detrahit.

1303
3. Vestri autem beati oculi qui vident, et aures quae audiunt (
Mt 13,16). Apostoloci temporis beatitudinem docet, quorum oculis atque auribus contigit Dei Salutare visere et audire: prophetis atque justis cupientibus videre et audire in plenitudinem temporum destinatorum, et exspectationis istius gaudium Apostolis reservatum.

1304
4. Granum sinapis Dominus. Olera prophetarum verba. Apostoli quomodo rami.(Simile est regnum coelorum grano sinapis, et reliqua (
Mt 13,31). Grano sinapis se ipsum Dominus comparavit, acri maxime, et omnium seminum minimo, cujus virtus ac potestas tribulationibus et pressuris accenditur. Granum hoc igitur postquam in agro satum fuerit, id est, ubi a populo comprehensus et traditus morti, tamquam in agro, satione quadam fuit corporis consepultus; ultra mensuram omnium olerum excrescit, et universam prophetarum gloriam excedit. Oleris enim vice, tamquam aegroto, Israeli data est praedicatio prophetarum. Sed jam ex ramis arboris ex solo in sublime prolatae, coeli volucres inhabitant. Apostolos scilicet, et Christi virtute protensos, et mundum inumbrantes, in ramis intelligemus: in quos gentes in spem vitae advolabunt, et aurarum turbine, id est, diaboli spiritu flatuque vexatae, tamquam in ramis arboris acquiescent.

1305
5. Christus in lege, prophetis et evangeliis.(Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae mensuris tribus, donec fermentatum est totum (
Mt 13,33). Fermentum de farina est, quod virtutem acceptam acervo generis sui reddit. Huic se Dominus comparavit, quod acceptum mulier, synagoga scilicet, per judicium mortis abscondit, arguens legem et prophetas evangeliis dissolvi. Hoc autem farinae mensuris tribus, id est, legis, prophetarum, evangeliorum aequalitate coopertum, omnia unum facit: ut quod lex constituit, prophetae nuntiaverunt, id ipsum evangeliorum profectibus expleatur. Fiuntque omnia per Dei Spiritum ejusdem et virtutis et sensus: nihilque aliud ab alio mensuris aequalibus fermentatum dissentiens reperietur.

1306
6. Ad Trinitatis unitatem aut trium gentium vocationem praedicta non recte referuntur.(Quamquam ad fidei sacramentum, id est, ad Patris et Filii et Spiritus sancti unitatem, sed et ad trium gentium vocationem, ex Sem, Cham et Japhet, tres mensuras farinae esse referendas, sensisse multos meminerim. Sed nescio an hoc ita opinari ratio permittat: cum tametsi omnium gentium vocatio sit aeque, tamen in his Christus non absconsus sit, sed ostensus; et in tanta infidelium multitudine non fermentatum sit totum: in Patre autem 736 et Filio et Spiritu sancto, sine admixti extrinsecus fermenti necessitate in Christo, omnia unum sint.

1307
7. Thesaurus in agro, Christus in carne.(Iterum simile est regnum coelorum thesauro abscondito, et reliqua (
Mt 13,44). Per similitudinem thesauri in agro, spei nostrae opes intra se positas ostendit: quia Deus in homine sit repertus, in cujus pretium omnes saeculi vendendae sunt facultates, ut vestitu, cibo, potuque indigentium, aeternas coelestis thesauri divitias comparemus. Sed contuendum est, inventum thesaurum et absconsum fuisse; cum utique qui invenit, et secreto et tempore quo abscondit auferre potuisset, et auferens emendi necessitate caruisset. Sed ut rei, ita et dicti fuerit ratio explicanda. Ideo enim absconsus est thesaurus, quia et agrum emi oportebat. Thesaurus enim in agro, ut diximus, Christus intelligitur in carne, quem invenisse est gratuitum. Evangeliorum enim praedicatio in absoluto est, sed utendi et possidendi hujus thesauri cum agro potestas non potest esse sine pretio; quia coelestes divitiae non nisi damno saeculi possidentur.

1308
8. Negotiator, a lege ad Evangelium transiens.(Et de margarita par ratio est (
Mt 13,45). Sed ad negotiatorem jamdiu in lege versantem proficiens hic sermo est, qui longo ac diutino labore ad margaritae scientiam pervenerit, et ea quae sub onere legis adeptus sit, derelinquat. Diu enim est negotiatus, et margaritam aliquando qualem optabat invenit: cui et unius hujus desiderati lapidis pretium, reliqui laboris jactura est comparandum.

1309
9. Praedicatio qui rete.(Iterum simile est regnum coelorum reti misso in mare, et reliqua (
Mt 13,47). Merito praedicationem suam reti comparavit, quae in saeculum veniens, sine saeculi damno habitantes intra saeculum congregavit, modo retis, quod mare penetrans ita agitur de profundo, ut per omne elementi illius corpus evadens, clausos intra ambitum suum extrahat, nosque ex saeculo in lumen veri solis educat: in bonorum electione, et malorum abjectione, futuri judicii examen ostendens.

1400
:CAPUT XIV. De scriba in regno coelorum

de fratribus et sororibus Domini, de Joannis capite in disco, de quinque panibus et duobus piscibus, ubi supra mare ambulat, et Petrum mersum erexit.

1401
1. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei, utique. Et ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, etc. (
Mt 13,51-52). Non turbis, sed discipulis est locutus; et intelligentibus parabolas dignum testimonium reddit, ipsos scilicet sub patris familiae nomine sibi comparans, quod doctrinam de thesauro suo novorum ac veterum sint adepti: quosque scribas propter scientiam nuncupat, quod intellexerint ea, quae ille nova et vetera, id est, in Evangeliis et in lege protulerit, et ejusdem patrisfamilias, et unius utraque thesauri.

1402
2. Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde, et venit in patriam suam, et reliqua (
Mt 13,53). Inhonoratur Dominus a suis. Quamquam et docendi prudentia, et operandi virtus admirationem commoveret; infidelitas tamen eorum veritatem judicii non recipit. Non enim credunt haec in homine Deum agere: quin etiam patrem ipsius, matrem, fratresque nuncupant, et paternae artis quodam opprobrio lacessunt (Mt 13,55). Sed plane hic fabri erat filius, ferrum igne vincentis, omnem saeculi virtutem judicio decoquentis, massamque formantis in omne opus utilitatis humanae: informem scilicet corporum nostrorum materiem in diversa membrorum ministeria, et ad omnia aeternae vitae opera fingentis. In his igitur scandalizabantur omnes: et inter tot tamque magnifica quae gerebat, corporis ejus contemplatione commovebantur. Quibus Dominus inhonorabilem in patria sua prophetam esse respondit (Mt 13,57), quia in Judaea esset usque ad crucis sententiam contemnendus. Et quia penes solos 738 fideles Dei virtus est, propter eorum incredulitatem omnibus divinae operibus virtutis abstinuit.

1403
3. Evangeliis est et interior sensus.(In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis, et reliqua (
Mt 14,1-2). Frequenter monuimus, omnem diligentiam Evangeliorum lectioni adhiberi oportere: quia in his, quae gesta narrantur, subesse interioris intelligentiae ratio reperiatur. Habet enim omnium operum narratio suum ordinem: sed gestorum effectibus causae subjacentis species praeformatur, ut in Herode ac Joanne intelligitur. Nam et Herodes princeps erat populi, et Herodiadem uxorem Philippi fratris sui in matrimonium suum jure potestatis assumpserat. Et huic Herodiadi erat filia: quae natali die, cum saltans placeret, potestatem cujus vellet praemii, sacramento jurantis accepit: et Joannis caput in carcere diu habiti, puella matre admonente disco sibi inferri precata est. Et Herodes, tristis licet, sacramento fidem reddidit, et matri puella munus exhibuit: et sepulto eo discipuli ejus ad Dominum transierunt (Mt 14,6-11).

1404
4. Auditisque his Dominus in naviculam in loca deserta secessit, et sequentium se turbarum vexationem misertus est, et dimitti eas in castella ad coemendos cibos Apostoli admonent. Et Dominus respondet, necessitatem eo revertendi ipsas non habere, darique his cibum praecipit. Et solos se quinque panes et duos pisces habere causantur. Et offerri sibi eos jussit, turbamque sub strato foeno accumbere. Et oblata benedixit, et turbae manducanda comminuit, et dedit discipulis ut offerrent: et saturatis omnibus supplementa cophinorum duodecim superfuerunt, cum tamen extra mulierum puerorumque numerum, quinque millia virorum expleta essent (
Mt 14,13-21).

1405
5. Et discipulos naviculam conscendere, et trans fretum praecedere jubet, dimissaque ipse turba in montem orare solus ascendit: factoque vespere solus fuit: et navis mari medio, vento adversante, fluctibus jactabatur. Et quarta vigilia Dominus venit super mare ambulans: videntesque turbati sunt, et inanis visus phantasma credentes, clamaverunt prae timore. Quibus mox Dominus locutus est, et constantes esse jussit. Et ex plurimis Petrus respondens, postulavit uti ad Dominum super aquas veniret. Qui de navicula descendens, et progressus aliquantulum, vento invalescente et timere coepit et mergi. Quem apprehendens Dominus, objurgavit cur fidei modicae sit: ingressusque navem, tranquillitatem vento et mari quiescente revocavit (
Mt 14,22-32).

1406
6. Igitur haec ut commemoravimus gesta sunt: sed his omnibus personis, effectibus, causis, numeris modus adjacet, ut quae gesserunt, praeter gerendi munus instinctumque, quem unusquisque ex natura sua sumpsit, extrinsecus omnia gesserint in exemplum: hoc 739 majore ita opinandi reverentia, si tam diversarum causarum efficientiam una atque eadem intelligentia consequatur. Sermo igitur ad originem propositionis referendus est.

1407
7. Joannes, lex. Herodes et frater, Judaei et gentes. Gentium uxor, infidelitas. Filia, voluptas.(Joannes, ut frequenter admonuimus, formam praetulit legis: quia lex Christum praedicavit, et Joannes profectus ex lege est, Christum ex lege praenuntians. Herodes vero princeps est populi: et populi princeps, subjectae sibi universitatis nomen causamque complectitur. Joannes ergo Herodem monebat, ne fratris sui uxorem sibi jungeret (
Mt 14,4). Sunt enim atque erant duo populi, circumcisionis et gentium. Sed Israelem lex admonebat, ne opera gentium infidelitatemque sibi jungeret. Gentium enim socia infidelitas est, quae ipsis tamquam vinculo conjugalis amoris annexa est. Hi igitur fratres ex eodem humani generis sunt parente. Ob hanc itaque asperae admonitionis veritatem, Joannes tamquam lex in carcere continebatur. Die autem natalis, id est, rerum corporalium gaudiis, Herodiadis filia saltavit (Mt 14,6): voluptas enim tamquam ex infidelitate orta, per omnia Israelis gaudia totis illecebrae suae cursibus efferebatur. Cui se omnem etiam sacramento venalem populus addixit: sub peccatis enim et saeculi voluptatibus, Israelitae vitae aeternae munera vendiderunt. Haec matris suae, id est, infidelitatis instinctu, deferri sibi Joannis caput, id est, gloriam legis oravit (Mt 14,8): quia lex incestuosum Israelem auctoritate divinorum praeceptorum arguebat.

1408
8. Lex infidelitate ac voluptate interiit.(Sed superius Herodes significatus est Joannem velle occidere, et metu populi demorari, quia sicut propheta habebatur (
Mt 14,5). Nunc vero petita ipsius nece, cum praesertim religione sacramenti detineretur, quomodo tristis efficitur (Mt 14,9)? Contrarium videlicet est, tunc eum voluisse, nunc nolle: et praesens molestia anteriori non convenit voluntati. Verum in superioribus gestae rei ordo est, in his autem nunc species causae consequentis exponitur. Gloriam legis voluptas ex infidelitate orta occupavit. Sed populus boni ejus quod in lege erat conscius, voluptatis conditionibus non sine aliquo certi periculi sui dolore connivet. Scitque se tali praeceptorum gloria non oportuisse concedere: sed peccatis tamquam sacramento coactus, et principum adjacentium metu atque exemplo depravatus et victus, illecebris voluptatis etiam moestus obtemperat. Igitur inter reliqua dissoluti populi gaudia, in disco Joannis caput affertur (Mt 14,11); damno scilicet legis voluptas corporum et saecularis luxus augetur: et ita per puellam ad matrem defertur. Ac sic probrosus Israel et voluptati et infidelitati suae familiae, scilicet antea gentium, gloriam legis addixit. Finitis igitur legis temporibus, et cum Joanne consepultis, discipuli ejus res ita gestas Domino nuntiant, ad Evangelia scilicet ex lege venientes (Mt 14,12).

1409
9. 740 Legis finis, Ecclesiae initium.(Ergo Dei Verbum lege finita navem conscendens Ecclesiam adit, et in desertum concedit (
Mt 14,13): relicta quippe conversatione Israel, in vacua divinae cognitionis pectora transiturus. Turba haec audiens, Dominum de civitate pedes sequitur in desertum: de Synagoga videlicet ad Ecclesiam concedit. Quam videns misertus est, et omnem languorem ejus infirmitatemque curat (Mt 14,14): obsessas scilicet mentes et corpora infidelitatis veterno ad intelligentiam novae praedicationis emundat.

1410
10. Legalis doctrinae cibus. Quinque panes et duo pisces quid significent.(Et cum discipuli dimitti turbas in castella proxima ad coemendos cibos admonerent (
Mt 14,15); respondit: Non habent necesse ire (Mt 14,16): ostendens eos, quibus mederetur, legalis doctrinae cibo non egere, neque necessitatem habere regredi ad Judaeam cibumque mercari; jubetque apostolis ut eis escam darent. Numquid ignorabat, non esse quod dari posset; et humanarum mentium interna conspiciens, modum repositi penes apostolos cibi nesciebat? Sed erat omnis typica ratio explicanda. Nondum enim concessum apostolis erat, ad vitae aeternae cibum, coelestem panem perficere ac ministrare. Quorum responsio ad spiritalis intelligentiae ordinem tendit. Solos enim se quinque panes et duos pisces responderunt habere (Mt 14,17): quia adhuc sub quinque panibus,, id est, quinque libris legis continebantur, et piscium duorum, id est, prophetarum et Joannis praedicationibus alebantur. In operibus enim legis, tamquam ex pane erat vita: praedicatio autem Joannis et prophetarum, in virtute aquae, vitae humanae spem confovebat. Haec igitur primum, quia in his adhuc erant, apostoli obtulerunt: sed ex his evangeliorum praedicatio profecta monstratur, et his originibus deducta in majorem virtutis suae abundantiam crescit.

1411
11. Christus in cibum versus. Cur dentur apostolis panes, (
Mt 14,20). Cur quinque millia inde saturentur: cur duodecim cophini reserventur.(Acceptis igitur panibus atque piscibus, Dominus respexit ad coelum, benedixit et fregit, Patri agens gratias post tempora legis ac prophetarum se in evangelicum cibum verti. Accumbere post haec supra foenum populus jubetur; non jam in terra jacens, sed lege suffultus: et tanquam terrae foeno, fructibus operis sui unusquisque substernitur. Dantur quoque apostolis panes, quia per eos erant divinae gratiae dona reddenda. Plebs deinde quinque panibus et duobus piscibus pascitur et expletur: et fragmenta panis et piscium, saturatis accumbentibus, usque in duodecim cophinorum plenitudinem abundaverunt, Dei scilicet 741 verbo ex doctrina legis prophetarumque veniente, multitudo satiatur: et reservata gentium plebi ex aeterni cibi ministerio, in duodecim apostolorum plenitudinem, copia divinae virtutis exuberat. Idem autem edentium numerus invenitur, qui futurus fuerat crediturorum. Nam sicut libro Praxeos continetur, ex Israel populi infinitate, virorum quinque millia crediderunt (Ac 4,4). Rerum enim admiratio usque in mensuram causae subjacentis extenditur. Confractique cum piscibus panes, saturato populo, in tantum deinceps cumulantur augmentum, quantus et credentis populi, et explendorum coelesti gratia apostolorum numerus destinabatur: ut et modus numero, et numerus modo obtemperaret; intra fines suos ratio conclusa, ad consequentis effectus conditionem ipso divinae virtutis moderamine contineretur.

1412
12. Cur in coelum respexerit Christus. Mundi auctor hoc facto innotescit.(Vincit autem humanam intelligentiam opus facti: et cum frequenter quaedam sint quae concepta sensu, sermo non explicet; in his tamen ipsa sensus subtilitas ingravescit, et ad rei contemplationem pro difficultate tam invisibilis negotii obstupescit. Acceptis enim panibus quinque, in coelum Dominus respexit, honorem ejus, a quo erat, ipse confessus: non quod carnalibus oculis contueri Patrem esset necesse; sed ut qui adessent, intelligerent a quo virtutis tantae accepisset effectum. Dat deinde discipulis panes. Non quinque multiplicantur in plures, sed fragmentis fragmenta succedunt, et fallunt semper praefractu frangentes. Crescit deinde materies: nescio utrum in mensarum loco, an in manibus sumentium, an in ore edentium. Ne mirere fontes fluere, inesse uvas vitibus, et uvis vina diffundi, et omnes mundi opes annuo quodam meatu indefessoque defluere: auctorem enim hujus universitatis tantus panum profectus ostendit, per quem tali incremento modus pertractatae materiae adderetur. Agitur enim in opere visibili invisibilis molitio: et arcanorum coelestium Dominus, arcanum negotii praesentis operatur. Superat autem omnem naturam virtus operantis, et supergreditur facti intelligentiam ratio virtutis, et sola relinquitur admiratio potestatis. Ordo etiam causarum operumque consequitur.

1413
13. Israel reliquiis erit salus.(Conscendere post haec in navem discipulos praecepit, donec turbas ipse dimitteret: et dimissa turba montem conscendit orare, et vespere facto solus erat (
Mt 14,22-23). Horum ratio distinguenda temporibus 742 est. Quod vespere solus est; solitudinem suam in tempore passionis ostendit, caeteris trepidatione dilapsis. Quod autem navem conscendere discipulos jubet, et ire trans fretum, dum turbas ipse dimittit, et dimissis turbis ascendit in montem, esse (supple, eos) intra Eccelesiam, et per fretum, id est, per saeculum ferri usque in id tempus jubet, quo revertens in claritatis adventu populo omni, qui ex Israel erit reliquus, salutem reddat ipse, ejusque peccata dimittat: dimissoque, vel in coeleste regnum potius admisso, agens Deo patri gratias, in gloria ejus et majestate consistat.

1414
14. Dei supra Ecclesiam vigiliae quatuor. Antichristi terror.(Sed inter haec discipuli vento ac mari differuntur, et totis saeculi motibus, immundo spiritu adversante, jactantur (
Mt 14,24). Sed quarta vigilia Dominus venit: quarto enim tum ad Ecclesiam vagam et naufragam revertetur. In quarta enim noctis vigilia, totidem sollicitudinis ejus numerus reperitur (Mt 14,25). Prima enim vigilia fuit legis, secunda prophetarum, tertia corporalis adventus, quarta autem in reditu claritatis. Sed inveniet fessam, et antichristi spiritu et totius saeculi motibus circumactam. Veniet enim maxime anxiis atque vexatis. Et quia de antechristi consuetudine ad omnem tentationum novitatem solliciti erunt; etiam ad Domini adventum expavescent, falsas rerum imagines, et subrepentia oculis figmenta metuentes. Sed bonus Dominus statim loquetur, timoremque apellet, dicetque: Ego sum (Mt 14,27), adventus sui fide metum naufragii imminentis apellens.

1415
15. Petri fervor, lapsus, poenitentia.(Quod vero ex omnium consistentium in navi numero, respondere Petrus solus audet, et juberi sibi ut super aquas ad Dominum veniat precatur (
Mt 14,28); passionis tempore voluntatis suae designat affectum, tum cum solus retro veniens, et vestigiis Domini inhaerens, contemptis saeculi, ut maris, motibus, pari ad contemnendam mortem virtute comitatus est: sed infirmitatem futurae tentationis timiditas ejus ostendit. Nam quamvis incedere ausus esset, tamen submergebatur (Mt 14,30): per imbecilitatem enim carnis et metum mortis, etiam usque ad negandi necessitatem coactus est. Sed proclamat, et salutem orat a Domino. Clamor iste, poenitentiae suae genitus est. Nondum enim passo Domino in confessionem reversus est, et negandi veniam habuit in tempore; Christo postea pro universorum redemptione passuro.


Hilarius - In Ev. Matthaei 1214