Hilarius - In Ev. Matthaei 2102

2102
2. Vestimenta Domino a patriarchis et prophetis qui substrata. Rami ab apostolis excisi, quid.(Omnis autem haec species futuri ordinem tenet: et parabolicis significationibus, rerumque praesentium conditionibus, futuris forma praemittitur. Erit enim Dominus in claritatis 772 suae adventu gentes possidens: earumque mentibus tamquam vector insidens, toto comitatus sui agmine praedicabitur, patriarcharum, prophetarum atque apostolorum. Nam gloriam suam in vestimentis patriarchae Domino substernunt: eorum enim et generationibus et nominibus et insectationibus est Dominus prophetatus. Eique omni dignitatis suae ornatu concedentes, seque sedili ejus substernentes, docent omnem gloriam suam praeparationi dominici adventus fuisse substratam (
Mt 21,8). Illic etiam Prophetae vestimenta sua incedentis itineri substernunt; hanc enim viam gentium vecturarum Deum praedicaverunt: quique saeculi amore postposito, mortibus se et lapidationibus offerendo, ipsis se quodam modo corporibus exuerunt, ad ingressum viae talis oblatis. Apostoli quoque excisarum arborum ramos post vestimenta substernunt: sed nulla in hoc est humani officii reverentia. Rami enim incedentem impedirent, et implicitum iter facerent properantis ingressui: verum explicatur omnis ratio prophetiae, et futuri forma servatur. Igitur infructuosarum gentium rami, id est infidelium quondam gentium fructus, per apostolos itineri Domini substernuntur, et Salvatoris justificantur ingressu: et per eos inceditur, et gratissimum fit incedenti Deo ex ramis infecundae radicis officium.

2103
3. Populi in Christum compugnantes affectus.(Turba autem et praecedens et consequens clamabat: Hosanna fili David, benedictus qui venit in nomine Domini (
Mt 21,9). Sed crucifigendum quomodo turba collaudat, aut quomodo odium meruit ex favore? Verum laudationis verba, redemptionis in eo exprimunt potestatem. Nam hosanna hebraico sermone significatur redemptio domus David. Deinde David filium nuncupant, in quo agnoscerent regni aeterni haereditatem. Postremo benedictum qui venit in nomine Domini confitentur. Atquin acclamandum ab his erat "crucifige" blasphemum. Sed peragunt formam futuri gesta praesentia; et compugnantibus licet eorum inter quos haec gerebantur affectibus, quamvis mox diversa essent consecutura, rerum tamen coelestium fidem etiam invitorum meditatur operatio. Commovetur deinde Jerosolyma; rerum enim novitas motum attonitis afferebat.

2104
4. Vendentes columbas, hoc est, Spiritus sancti dona, de templo ejiciuntur.(Templum vero introiit, id est, ecclesiam traditae a se praedicationis ingressu (
Mt 21,12). A qua primum omnia sacerdotalis ministerii vitia jure potestatis expellit: reddenda enim ab omnibus 773 gratuita tradiderat, quae gratuita fuerant consecuti (Mt 10,8): quia neque emi aliquid per corruptelam sacerdotis aut vendi, libertas doni debebat admittere. Cathedras autem, praecipue vendentium columbas, evertit. Quae porro dignitas est in nundinis columbarum? aut quod privilegium in avium istarum commerciis reservatum est, ut vendentes eas honorem sibi arrogent cathedrarum? Sed in omni loco admonemus, altius verborum virtutes in istius modi significationibus contuendas. In columba, secundum prophetiae exempla, sanctum Spiritum intelligimus: in cathedra, sacerdotii sedes est. Ergo eorum, qui sancti Spiritus donum venale habent, cathedras evertit, quibus ministerium a Deo commissum negotiatio est; admonitionis ejus commemorans auctoritatem, quae in propheta teneatur. Nam scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum (Is 56,7 Mt 21,13). Sed neque emere Judaeos in Synagoga, neque vendere Spiritum sanctum posse existimandum est. Non enim habebant ut venire possent, neque erat quod emere quis posset: sed praefiguratio futurorum dictis praesentibus continetur, Ecclesiae vitia in ipso adventu dominicae claritatis esse purganda.

2105
5. Infirmitates quoque caecorum et claudorum curavit in templo (
Mt 21,14): et publicas ejus operationes favor populi consecutus est. Invident autem puerorum clamoribus principes sacerdotum, eumque admonent cur ista audiat (Mt 21,15); in redemptionem enim venisse domus David praedicabatur. Quibus respondit, non legisse eos: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Mt 21,16 Ps 8,3): cessantibus enim prudentum judiciis, hanc sibi a pueris atque infantibus. quorum sit regnum coelorum, confessionis gloriam praeparatam; quia prudentes et principes saeculi sapientiam Dei reprobaverint, Christum autem regenerationis parvuli lactentesque sint praedicaturi: Et his dictis civitatem egressus reliquit eos, atque in Bethania mansit (Mt 21,17). Infidelem videlicet Synagogam deserens in Ecclesia gentium demoratur.

2106
6. Ficus fructu non foliis carens. Synagoga.(Mane autem transiens in civitatem, esuriit: et videns arborem fici unam secus viam, venit ad eam, et reliqua (
Mt 21,18-19). Idem etiamnum rerum coelestium ordo praemittitur. Nam in ficu Synagogae positum exemplum est. Dato enim poenitentiae spatio, eo videlicet tempore quod inter passionem et reditum claritatis est medium, veniet esuriens plebis hujus salutem, et inveniet infecundam, foliis tantummodo vestitam,774 id est, verbis inanibus gloriantem, sed fructibus vacuam, operibus quippe bonis sterilem, et exspectatis proventibus nudam. Et quia poenitendi tempus excesserit, in perpetuum sententia judicii coelestis arescet. Et in eo quidem bonitatis dominicae argumentum reperiemus. Nam ubi afferre voluit procuratae per se salutis exemplum, virtutis suae potestatem in humanis corporibus exercuit. spem futurorum et animae salutem curis praesentium aegritudinum commendans. Nunc vero ubi in contumaces formam severitatis constituebat, futuri speciem damno arboris indicavit, ut infidelitatis periculum sine detrimento eorum, in quorum redemptionem venerat, doceretur.

2107
7. Sterilitati damnatio est aeterna. Fidei jus.(Admirantur vero discipuli arborem in momento dicti ipsius aruisse (
Mt 21,20): quia praesentis facti efficacia futuri imaginem praeferebat. Cum enim in regno coelesti advenerit, in tempore ipso adventus ejus infidelitatis Judaicae sterilitatem aeternae damnationis sententia consequetur. Quos (discipulos) Dominus, si fidem habuerint non solum haec, sed et majora horum eos posse confirmat. Illi quidem judicaturi erant Israel, secundum antecedentes sponsiones: sed etiam jus omne in diabolum, quem montem nuncupat, essent consecuturi. Ait enim ita: Si fidem habueritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle et jacta te in mari, fiet (Mt 21,21). O ingens fidei praemium, cujus merito in tantum potestas credentium extollitur, ut judicaturi universos, pari severitatis sententia in damnationem saeculi diaboli celsitudinem molemque demergant!

2108
8. Synagoga qua ratione ficui comparetur.(Contuendum autem est, qua ratione Synagoga ficus arbori comparetur. Haec namque arbor dissimiliter a caeterarum arborum et natura et conditione florescit. Nam flos ei primus in pomis est, sed non in his (pomis), quae maturitatem ut emerserint consequantur. Grossa enim haec et communis usus et prophetica auctoritas nuncupavit. Verum postea internae fecunditatis virtute exuberante, ejusdem speciei atque formae poma prorumpunt, quibus prorumpentibus ista truduntur, et dissolutis quibus continebantur radicibus decidunt, aliaque illa exeuntia usque ad maturitatem fructuum provehuntur. Sed de superioribus illis si quando inciderit, ut in sinu virgularum ex ramulo eodem prodeuntium emerserint; manent semper, et non sicut grossa caetera decidunt, sed haerent sola tantum, pomaque caetera maturitate praeveniunt. Et hos pulcherrimos fructus arbor illa ex se dabit, qui cum grossis caeteris promergentes, de medio utrarumque virgularum claviculo proferentur. Igitur ex conditione arboris propria et competens Synagogae similitudo proposita est.

2109
9. Apostoli primi ex Synagoga fructus. Aliorum infidelitas in Adam et Eva praesignata.(Primos enim populi fructus, quos ab exordio protulerat, grossorum amisit exemplo: 775 quia plebem ejus inutilem, fidelis et pertinax et usque ad consummationem temporum manens populus gentium protrusit. Verumtamen credentes primi ex Israel Apostoli, et inter Legem et Evangelia grossorum modo inhaerentes caeteros resurrectionis gloria et tempore anteibunt. Et quidem jam in exordio Genesis (
Gn 3,7), in hujus rei formam, pudorem suum Adam atque Eva hujus arboris foliis texerunt, cum se ipsos ad adventum Domini vocantis occulerent: quia Synagoga infidelis, et legis mandata transgrediens, impudentiae suae foeditates, et turpitudinum confusionem infructuosis esset verborum velamentis tamquam ficus foliis contectura. Atque haec quidem de natura arboris hujus interjecta sunt, ut comparationis proprietas intelligi posset. Reliquus itaque gestorum ordo est contuendus.

2110
10. Pharisoeorum de Joannis baptismo responsum qui verum.(Pharisaei multa exinde viderant ingentibus magis digna miraculis: sed nunc maxime solliciti sunt, et interrogant, in qua haec faciat potestate (
Mt 21,23). Res enim, sub praesentium gestorum effectibus, ingens futurorum complectebatur arcanum. Atque idcirco ex eo specialiter interrogandi reperitur instinctus, sub quo totius periculi praeformatio proferebatur. Dominus respondet dicturum esse se in qua haec faceret potestate, si modo illi interroganti sibi respondissent, Joannis baptisma utrum de coelo, aut ex hominibus putarent esse (Mt 21,24). At illi responsionis suae periculo cunctantur, cogitantes, si de coelo professi essent, confessione sua se reos deprehendendos, cur coelestis testimonii auctoritati non credidissent: si ex hominibus dixissent, turbas verebantur, plures enim prophetam Joannem habebant (Mt 21,26). Responderunt itaque, nescire se (Mt 21,27). Non utique de coelo nesciebant, cum convinci veritate professionis suae metuunt. Sed verum de se etiam cum fallendi voluntate dixerunt. Per infidelitatem enim suam de coelo esse Joannis baptisma nescierunt. Quod autem ex hominibus esset, idcirco non potuerunt scire, quia non erat.

2111
11. Difficultas prima, quis filius senior, quis junior.(Homo quidam habebat duos filios, et reliqua (
Mt 21,28). Multa et gravia sunt, quae confundere intelligentiam possunt, nisi prioris et posterioris sensus ordinem tenuerimus. Quis enim hic existimari poterit filius senior, qui iturum se ad opus negaverit, et per poenitentiam emendatus eo rursum profectus sit? Atquin Israel non poenituit, sed in Dominum manus intulit, et universitas ejus Deum suum impio ore crucifixit. Juniorem autem quem sentiemus, qui iturum se spoponderit, et non abierit? Sed gentium peccatorumque plebs id quod spopondit effecit. Abiit enim, et ad opus ad quod vocabatur egressa est: quomodo ergo ea esse quae non abiit, sentietur?

2112
12. Difficultas altera, qui junior obediens.(Deinde ipsa Pharisaeorum responsio quid momenti habeat, quaerendum est. Dicunt voluntati 776 juniorem obedisse. Hoc rerum ratio non patitur, ut simulata professio meritum perfectae veritatis obtineat; ut plus sit fefellisse spondentem, quam perfecisse omnia non pollicentem. Quis autem non malit negari sibi id quod poscat, dummodo id quod poposcerit fiat, quam non fieri quod spondeatur ut fiat; cum facti effectus ex desperatione sit gratior, spes autem destituta plus doleat? Nisi forte poscentium voluntas sola sibi adulatione spondentium blandiatur.

2113
13. Filius prior, qui ex Pharisaeis crediderunt.(Recordandum igitur est, propositionem comparationis istius ex eo sermone descendere, qui initus sit de Joanne, ut infidelitatis cunctationem, et ex ea silentii necessitatem istiusmodi positum objurgaret exemplum. Sed sicut in caeteris admonuimus, hic quoque meminisse nos oportet, rationi rerum praesentium aliquid interdum ea conditione deesse, ut futurorum species sine damno aliquo praefiguratae efficientiae expleatur. Primus est filius, populus ex Pharisaeis in praesens a Deo per Joannis prophetiam ut praeceptis suis obtemperaret admonitus. Hic insolens et inobediens et dictis praesentibus contumax fuit, habens in lege fiduciam, et poenitentiam peccatorum gloria praerogativae ex Abraham nobilitatis adspernans: qui deinceps operum miraculis post Domini resurrectionem poenitens sub apostolis credidit, facti fide ad voluntatem evangelicae operationis regressus, anterioris insolentiae culpam poenitendo confessus est.

2114
14. Filius junior, publicani et peccatores.(Filius autem minor, plebs est publicanorum et peccatorum, ipsa peccati in qua tum demorabatur conditione posterior, cui praeceptum sit per Joannem ut a Christo exspectaret salutem, et ab eo baptizata crediderit. Sed quod ait, spopondisse eam ituram se, et non isse; ostendit credidisse eam quidem Joanni, sed quia evangelicam accipere doctrinam non nisi post passionem Domini per apostolos potuit (tum enim erant humanae salutis sacramenta peragenda); non isse eam significat. Denique non ait noluisse, sed non abisse. Res extra culpam infidelitatis est, quia in facti erat difficultate ne fieret. Non igitur ire statim ad opus quod praeceptum est noluit; sed quia 777 ire non poterat, non iit. In eo enim necessitatis mora sine crimine voluntatis ostenditur.

2115
15. Hi quomodo obedientes.(Et in responsione quidem Pharisaeorum quaedam est necessitas prophetiae. Nam inviti licet, confitentur quis obsecutus sit voluntati, junior scilicet filius, obediens professione, licet non efficiens in tempore; quia fides sola justificat. Atque ideo publicani et meretrices in regno erunt priores (
Mt 21,31), quia Joanni crediderint, et in remissionem peccatorum baptizati in adventum Christi confessi sint, curationum opera laudaverint, sacramentum passionis acceperint, virtutem resurrectionis agnoverint. Principes autem sacerdotum et Pharisaei videntes haec, et contemnentes, qui justificati per fidem non erant, nec per poenitentiam regressi sunt ad salutem: atque ideo in perpetuum fructus eorum sub maledictione ea, quae in arbore ficu praeformabatur, arescit.

2200
:CAPUT XXII. De vinitoribus qui missos ad se ob repetendos fructus interficiunt, de invitatis promiscuis et veste nuptiali.

2201
1. Paterfamilias Deus. Vinea, Israelitae. Torcularia, prophetae.(Aliam parabolam audite. Homo erat paterfamilias, et plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et turrem aedificavit, et reliqua (
Mt 21,33). Quaestio omnis in absoluto est. Nam etiam ipsi principes sacerdotum et Pharisaei de se dici haec intelligentes, in iram accensi sunt. Sed personarum proprietas, et rerum comparationes sunt proferendae. Patremfamilias hic patrem Deum intelligimus, qui populum Israel in proventus optimorum fructuum plantaverit, quique eos sanctificatione paterni nominis, id est, nobilitate Abrahae et Isaac et Jacob intra fines suos, tamquam septo aliquo custodiae peculiaris, incluserit; prophetas quoque quaedam quasi torcularia aptaverit, in quos musti modo quaedam ubertas sancti Spiritus ferventis influeret: in turri autem eminentiam legis exstruxerit, quae et in coelum ex solo egressa proveheret, et ex qua Christi speculari posset adventus. In colonis vero, principum sacerdotum et Pharisaeorum est species, quibus in plebem potestas est permissa doctrinae.

2202
2. Servi missi. Filius occisus. Sceleris spes. Patrisfamilias reditus. Lapis angularis.(In servis vero, qui missi sunt ut fructus perciperent (
Mt 21,34), varius et saepe repetitus progressus est prophetarum. Missi autem rursum plures prioribus (Mt 21,36), tempus illud est, quo post singulorum praedicationem, plurimus in unum prophetantium numerus emissus est; qui variis temporibus verberati et lapidati et occisi sunt, fructus institutae plebis edoctaeque repetentes. In filio vero ad ultimum misso (Mt 21,37), Domini nostri et adventus et passio est: qui extra Jerusalem, tamquam extra vineam, in sententiam damnationis abjectus est. Consilium vero colonorum et haereditatis occiso haerede praesumptio (Mt 21,38), spes inanis est gloriam legis, perempto Christo, posse retineri. In patrisfamilias reditu (Mt 21,40), tempore judicii gloria est in Filio paternae majestatis assistens. In responsione autem ipsorum principum et pharisaeorum, redditur dignius apostolis legis haereditas. Sed hic filius lapis est ab aedificantibus improbatus, et in fastigium angularis erectus, et in oculis omnium mirabilis, et inter legem atque gentes lateris et aedificii utriusque conjunctio.

2203
3. Nuptiae quid: cur a Patre factae.(Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, etc. (
Mt 22,2). Et haec quidem parabola distinguenda temporibus est, et dignoscenda personis. Et de persona regis et filii absoluta intelligentia est. Fecisse autem patrem nuptias filio, et sic invitasse, nova ratio est. Nam nuptias facere, et auctoris et temporis est nuptiarum. Verum hic nuptiae, vitae coelestis et in resurrectione suscipiendae aeternae gloriae sacramentum est. Merito igitur a Patre sunt factae; quia aeternitatis hujus societas, et novi corporis desponsa conjunctio, jam perfecta habebatur in Christo. Et in hoc quidem loco admonebimus ita, ut et in superiore (cap. 19, n. 2) ubi de repudii conditione tractatum est, diligenter quae de ratione resurrectionis significata sunt contueri, et id quod sub persona Adae ad Evam dictum est, quia sacramentum magnum sit, ne incuriose relinquatur (Ep 5,32).

2204
4. Missi ad invitandum qui.(Qui autem admonentur ut veniant (
Mt 22,3), invitati antea populus Israel est: in gloriam enim aeternitatis per legem est advocatus. Servi missi, qui invitatos vocarent, apostoli sunt: eorum enim erat proprium, commonefacere eos quos invitaverant prophetae. Qui vero iterum cum praeceptorum conditione mittuntur, apostolici sunt viri et successores apostolorum. Tauri autem saginati, gloriosa martyrum species est, qui confessioni Dei, tamquam hostia electa, sint immolati. Saginata vero (supple, hostia), sunt homines spiritales, tamquam coelesti pane ad evolandum aves pastae, caeteros accepti cibi ubertate expleturae. His enim omnibus jam paratis, et in numerum complacitae Deo multitudinis collectis, regni coelestis gloria tamquam nuptiae nuntiantur.

2205
5. Quomodo excepti ac vindicandi.(Sed eorum quoque admonitionem ita neglexerunt, ut aliqui eorum ambitione saeculi tamquam agro occuparentur: plures vero ob pecuniae cupiditatem negotiatione detinerentur (
Mt 22,5). Caeteri autem missos servos, quod in ipsis apostolis expletum est, affectos injuriis occiderunt (Mt 22,6). Sed tam immanis facti scelus ultio digna consequitur. Missi exercitus coelestes omnem eorum congregationem judicio Dei urent, et flammis aeterni ignis succendent (Mt 22,7); quia contra humanitatis affectum, homicidarum odiis saevierunt.

2206
6. Gentium vocatio. Vocatio bonos efficit quantum ex se est.(Quoniam vero de judicii tempore et resurrectionis ista loquitur, sermonem eumdem ad congregationem gentium retulit. Indignis enim repertis his, qui primi invitati fuerant, jubet iri ad exitus viarum (
Mt 22,9). Dono enim gratiae, vitae anterioris crimina omittuntur. Nam saepissime viam tempus saeculi intelligendam monuimus. Atque ideo ad exitus viarum jubentur ire; quia omnibus retroacta donantur. Vocari deinde omnes sine aliqua exceptione ad nuptias jubet, et mali simul cum bonis veniunt (Mt 22,10). Vocatio quidem bonos efficere debuerat, quia sancta est, et ex optimo affectu invitantis profecta est: sed per vitium inemendatae voluntatis discrimen est vocatorum.

2207
7. Non omnium est nosse malos.(Et quia in fallendis hominibus plurimum artis habere soleat simulatio, quae si nos vel secreto mentis alienae, vel simplicitate judicii nostri fefellerit, tamen Deum latere non possit: ideo ingressus Deus felicis resurrectionis istius coetum, et hominem accumbentem sine nuptiali veste conspiciens, interrogat quomodo sit ingressus (
Mt 22,11). Numquid invitandorum habitum designaverat? Deinde cum invitari quoscumque jussisset; quomodo unus omnibus poterat esse vestitus? Aut si certus ex consuetudine convivantium in nuptiis habitus esse soleret: et ab invitantibus ac ministris potuisset inhiberi. Sed quia malos intelligere non omnium est, et humana simplicitas difficile fraudulentiam simulatae mentis intelligit; idcirco hunc malum et indignum coetu nuptiali Deus solus invenit. Vestitus autem nuptialis est gloria Spiritus sancti, et candor habitus coelestis: qui bonae interrogationis confessione susceptus, usque in coetum regni coelorum immaculatus et integer reservetur. Hic itaque tollitur, et in exteriores tenebras mittitur, quia multi vocati sunt, et pauci electi (Mt 22,13-14). Non est igitur paucitas in invitatis, sed raritas in electis: quia in invitante sine exceptione publicae bonitatis humanitas est; in invitatis vero de judicii merito probitatis electio est.

2300
:CAPUT XXIII. De tributo et imagine Caesaris, de eadem septem fratrum uxore, de mandatis maximis, de David filio.

2301
1. Tunc abierunt Pharisaei, et consilium fecerunt, ut eum caperent in verbo, etc. (
Mt 22,16). Frequenter Pharisaei commoventur, et occasionem insimulandi eum habere ex praeteritis non possunt: cadere enim vitium in gesta ejus et dicta non poterat. Sed de malitiae affectu in omnem se inquisitionem reperiendae accusationis extendunt. Namque a saeculi vitiis atque a superstitionibus humanarum religionum universos ad spem regni coelestis vocabat. Igitur an violaret saeculi potestatem, de propositae interrogationis conditione pertentant: an videlicet reddi tributum Caesari oporteret (Mt 22,17)? Qui interna cogitationum secreta cognoscens (Deus enim nihil non eorum quae intra homines sunt absconsa speculatur), afferri sibi denarium jussit, et quaesivit cujus et inscriptio esset et forma (Mt 22,18-19). Pharisaei responderunt, Caesaris eam esse. Quibus ait: Caesari redhibenda esse, quae Caesaris sunt, Deo autem reddenda esse quae Dei sunt (Mt 22,20-21).

2302
2. Mentium Deo uni deditarum libertas. Quid Deo debeamus.(O plenam miraculi responsionem, et perfectam dicti coelestis absolutionem! Ita omnia inter contemptum saeculi, et contumeliam laedendi Caesaris temperavit, ut curis omnibus et officiis humanis devotas Deo mentes absolveret, cum Caesari, quae ejus essent, redhibenda decernit. Si enim nihil ejus penes nos resederit, conditione reddendi ei quae sua sunt non tenebimur. Porro autem si rebus illius incubamus, si jure potestatis suae utimur, et nos tamquam mercenarios alieni patrimonii procurationi subjicimus; extra querelam injuriae est, Caesari redhiberi quod Caesaris est, Deo autem quae ejus sunt propria reddere nos oportere, corpus, animam, voluntatem. Ab eo enim haec profecta atque aucta retinemus: et proinde condignum est, ut ei se totum reddant, cui debere se recolunt et originem et profectum.

2303
3. In illa die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et reliqua (
Mt 22,23). Sadducaei extra fidem resurrectionis sunt. Et quia eam Dominus praedicaret, calumniam divinis rebus ex efficiendi voluntate proponunt, septem videlicet fratrum eamdem conjugem, cujusnam eorum in ressurrectione futuram esse respondeat.

2304
4. Scripturae auctoritas. In qua forma muliebris sexus resurgat.(Atque ita quidem publica opinio accipit, de resurrectionis conditionibus nihil scripturis prophetalibus contineri. Sed Dominus ait: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (
Mt 22,29). Ergo scriptum est; et cessare debet ambiguitas, quam auctoritas tanta condemnat. Hanc enim eamdem calumniam afferre plures solent, in quam formam muliebris sexus resurgat, et an rursum cum ipsis naturae suae et corporis officiis reformetur? Nos quidem temere locum hunc a cunctis ferme praeteritum contingimus: sed admonemus id tantum Domino fuisse propositum, cujus uxor sit deputanda de septem; Dominum autem objurgasse, cur errarent nescientes Scripturas Deique virtutem, quia non nubent neque nubentur (Mt 22,30). Et quidem suffecerat adversus Sadducaeos ita sentientes, opinionem corporeae illecebrae recidisse, et officiis cessantibus inania haec corporum gaudia sustulisse: sed adjecit: Erunt similes angelis Dei. Quia igitur eas angelis similes sacramentum Scripturarum et divinae virtutis potestas futuras esse demonstrat; qualis in Scripturis auctoritas est de angelis opinandi, talem in resurrectione spei nostrae sensum oportet esse de feminis. Et haec quidem de resurrectionis conditionibus propositae reddidit quaestioni.

2305
5. Resurrectionis aeternae veritas ex Lege.(De ipsa vero resurrectione adversum infidelitatem eorum ita locutus est: Non legistis quod dictum est vobis a Deo dicente, Ego sum Deus Abrahae, Deus Isaac, et Deus Jacob; non est Deus mortuorum, sed viventium (
Mt 22,31-32). Sermo enim hic ad Moysen sanctis istis patriarchis jam pridem quiescentibus exstiterat. Ergo quorum erat Deus, hi Deum habebant. Nihil autem poterant habere, si non erant; quia in natura rei est, ut esse id necesse sit, cujus sit alterum. Atque ita Deum habere viventium est; cum Deus aeternitas sit, et non sit eorum quae mortua sunt, habere id quod aeternum est. Et quomodo esse illi futurique semper negabuntur, quorum se esse profiteatur aeternitas?

2306
6. Pharisaei scientia legis elati. Officium Christi proprium.(Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, congregati sunt adversus eum, et interrogavit eum unus ex his legis doctor, et reliqua (
Mt 22,34-35). Succedunt Sadducaeis tentantibus Pharisaei. Et illis quidem congruenter fuerat de resurrectione responsum, ut in lege ipsa, ex qua erant profecti, contineri sperandae resurrectionis fidem convincerentur. Pharisaei vero habere se scientiam legis gloriabantur, quae ad futurorum speciem praelata, imaginem consecuturae veritatis continebat. Quaerunt autem, quod mandatum esset potissimum in lege (Mt 22,36): non contuentes meditationem legis in Christo fuisse perfectam. Et quidem insolentium ignorantiae legis ipsius verbi responsum est: quae responsio omnem in se veritatis est complexa doctrinam. Proprium enim Domini nostri Jesu Christi officium est, cognitionem Dei afferre, et intelligentiam nominis ejus potestatisque praestare (V. lib. II de Trin. n. 22). Missus enim venerat, et ex aeternitate deductus, his quae erant Deo placita perfungebatur. Respondit itaque primum esse mandatum: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua (Mt 22,37). Non enim aliud ille efficiebat, quam quod lex continebat; quia praecepta legis, eorum quae gesturus ipse erat, formam complectebantur. Admonet igitur cognitionis ejus, quam habere se gloriabantur in lege, Deum omnipotentem omni affectu mentis, cordis, animae diligendum, ut admonitionem suam praemissa legis mandata firmarent.

2307
7. Proximi nomine Christus diligendus jubetur.(Deinde adjecit: Hoc est magnum et primum mandatum. Secundum vero simile huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum (
Mt 22,38-39). Sed mandatum sequens et simile significat idem esse et officii et meriti in utroque (Sic cap. 4, n. 7, idem poenae). Neque enim aut Dei sine Christo, aut Christi sine Deo potest utilis esse dilectio. Alterum igitur sine altero nullum ad salutem nostram affert profectum. Et ideo in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Mt 22,40); quia lex et prophetae omnis Christi deputabatur adventui, et adventus ejus per supplementum eorum cognoscendi Dei intelligentiam praestabat. Nam de proximo frequenter admonuimus, non alium intelligendum esse quam Christum. Cum enim patrem, matrem, filios charitati Dei praeponere inhibeamur, quomodo dilectio proximi diligendi Deum simile mandatum est? Aut relinquetur aliquid, quod amori Dei possit aequari? nisi quia similitudo praecepti parem charitatem diligendi Patrem et Filium exigebat.

2308
8. Christus qui filius David secundum carnem, Dominus est David.(Atque ut legis ipsius verbis argui possent, et de proximo manifestior intelligentia panderetur; requirit quid illis videretur Christus, cujusnam filius futurus esset. Qui responderunt, David. Quibus ait, quomodo in spiritu Dominus a David nuncuparetur, qui ejus filius futurus esset; et quomodo ab eo dictum esset: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (
Mt 22,42-44). Erat quidem verum, Christum ex David semine procreandum: sed similitudo nominis, qua Dominus Domino dicebat, et qua a dextris collocabat, donec omnes inimicos subderet pedibus ipsius, significabat et de consortio nominis substantiae unitatem, et assidendi invitatione judicium, et de universorum subjectione virtutem; ut (al. et) meminissent in eo, qui ex David oriebatur, aeternae virtutis et potestatis et originis substantiam contineri, et Deum in homine mansurum.

2400
:CAPUT XXIV. De cathedra Moysi super quam sederunt Scribae et pharisaei, de clauso ab iisdem regno coelorum

et ab iisdem comedi domos viduarum, circumeuntibus mare et aridam, et dicentibus: Quicumque juraverit in templo, nihil est, et decimantibus mentham et anethum, et aedificantibus sepulcra prophetarum, et de Jerusalem quae interficit prophetas, et lapidat eos qui ad se missi sunt.

2401
1. Legis doctrina commendatur. Pharisaeorum iniquitas, ignorantia, ac superbia.(Tunc Jesus locutus est turbis et discipulis suis, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, et reliqua (
Mt 23,1-2). Legis de se testantis gloriam praetulit, quae imaginem in se futurae veritatis expresserat. In omnibus enim Christi meditabatur adventum. Quidquid enim in ea continebatur, in profectum manifestandae ejus cognitionis assumptum est. Jubet igitur praeceptis Pharisaeorum obtemperari, quia in Moysi cathedra sederint: jubet legis mandatis omnibus obediri, sed a factis eorum atque operibus abstineri; ut mores hominum atque infidelitas, non legis doctrina vitetur. Ipsi enim subdito sibi populo gravissima legis onera imponunt, ne digitum quidem suum contingendis ipsis admoventes (Mt 23,4). Quin etiam praecipiunt Dominum ex toto corde diligi, et proximum tamquam se amari, ipsi adversum legis sibi latae testimonium, Deum in Christo passionibus persequentes. Verborum quoque suorum gloriam tamquam philacteria dilatantes (Mt 23,5), quibus vitae aeternae auctor Deus non sit intellectus in Christo, seseque ex honore legis emissos tamquam fimbrias ex veste magnificent, qui totius legis ignari, neque opera neque virtutem ejus ipsius legis agnoverint: amantes primos accubitus in conviviis, qui igni aeterno (convivantibus potius cum Abraham gentibus) deputantur: et primas cathedras in synagogis, ipsi doctorem suum secundum legis et prophetarum testimonia nescientes (Mt 23,6): sed et salutationes in foro, quibus humilitas cordis et ministerium in omnes est imperatum. Vocari etiam ab hominibus magistri volunt (Mt 23,7), doctrinae legis ignari, et magistrum salutis perpetuae respuentes. Quae quia omnia profana atque perversa essent, factorum imitatione damnantur. Legis autem audientia, et dictorum obedientia, quia Christum loquebantur, exigitur.

2402
2. Charitatis et humilitatis praecepta.(Verum in contrarium discipulis jam se scientibus totius humilitatis praecepta consummat, ut meminerint omnes fratres esse se, id est, filios parentis unius, et per novae nativitatis generationem terreni ortus excessisse primordia, et unum sibi esse omnibus coelestis doctrinae magistrum, et gloriam honoris aeterni humilitatis conscientia capessendam; quia insolentiam Deus humilem effecturus sit, et humilitatem elaturus in gloriam (
Mt 23,8-12).

2403
3. Pharisaei Christum respuendo claudunt coelum.(Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum (
Mt 23,13). Simulationem eorum poenae significatione condemnat. Vae enim vox dolentis est. Claudere autem eos regnum coelorum ideo ait, quia in lege meditationem ejus quae in Christo est veritatis occultent, et corporeum adventum a prophetis praedicatum doctrinae simulatione abscondant; ipsique non adeuntes viam aeternitatis in Christo, adire quoque caeteros non sinant.


Hilarius - In Ev. Matthaei 2102