Hilarius - In Ev. Matthaei 2404

2404
4. Qui imponant aliis.(Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui comeditis domos viduarum (
Mt 23,14). Hinc illae sunt veritatis inficiae, hinc adeundae caeteris salutis inhibitio, et regni coelestis obseratio, ut in obeundis viduarum domibus retineatur ambitio, ut longae orationis dignatione spolientur, ut ab his coelestis cognitio tamquam a thesauro repositae opulentiae expetatur, ut legis dignitas gratiae silentio perseveret. Et ideo accipient amplius judicium, quia et poenam proprii peccati, et reatum alienae ignorantiae debebunt.

2405
5. Eorum odium in Evangelium. Qui poena duplici plectendi.(Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam (
Mt 23,15). Maris et terrae peragratione significat, in totis orbis finibus eos esse Christi Evangelio obtrectaturos, et legis jugo contra justificationem fidei aliquos subdituros: proselyti enim sunt ex gentibus in Synagogam recepti. Quorum futurorum raritas in uno indicatur: neque enim post Christi praedicationem doctrinae eorum fides relicta est. Sed quisquis fuerit acquisitus ad plebem, filius fit gehennae, poenae soboles, et aeterni judicii haereditas: quia adoptio ex gentibus Abrahae familiam factura sit. Ideo autem poenae duplicatae erit filius, quia neque remissionem peccatorum sit gentilium consecutus, et societatem eorum qui Christum persecuti sunt sit secutus.

2406
6. Lex futurorum forma, sedes est et thronus Christi. Christo adveniente cur inutilis.(Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit in templum, nihil est (
Mt 23,16). Reverentiam humanarum observationum, et contumeliam propheticae traditionis exprobrat, quod inanibus honorem darent, et detraherent honorandis. Legem namque ipse dederat, et lex non efficientiam continebat, sed meditabatur effectus. Nam ornatus altarii atque templi non dignitatem de cultu conciliabat, sed futurorum speciem de decore fingebat. Nam aurum, argentum, aes, aurichalcum, margaritae, crystallus propriam significantiam pro natura uniuscujusque metalli complectuntur. Igitur redarguit, quod aurum templi et dona altaris pro sacramentorum religione venerarentur; cum honor potior esset et altaris et templi, quia ad futurorum speciem et aurum templo et donum dedicaretur altari. Et ideo adveniente Christo inutilem esse fiduciam legis: quia non in lege Christus, sed lex sanctificaretur in Christo, in qua veluti sedes thronusque sibi positus sit. Qui quia religiosus habeatur, religionem ab eo necesse est qui in illo considat acceperit: atque ita stulti caecique sint, sanctificante praeterito, sanctificata venerantes (Mt 23,17).

2407
7. Opera externa, etsi non omittenda, internis tamen virtutibus posthabenda.(Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum, et omne olus, et reliqua (
Mt 23,23). Mentis occulta et obscuram voluntatum iniquitatem redarguit: quod ea quae in decimis menthae atque anethi lex praescribit efficiant, ut implere legem ab hominibus existimentur; misericordiam vero atque justitiam et fidem et omnem benevolentiae affectunt reliquerint, quod proprium hominis officium est. Quia decimatio illa oleris, quae in praeformationem futurorum erat utilis, non debebat omitti: effici autem hoc oportebat, ut fidei et justitiae et misericordiae partibus functi, non imitatione fingendae, sed veritate retinendae voluntatis operibus placeremus. Et quia minus piaculi esset, decimationem oleris potius quam benevolentiae officium praeterire; irridet eorum in colandis culicibus diligentiam, quorum in glutiendis camelis esset incuria, peccata videlicet levia vitantium, et gravia (mss. grandia) devorantium (Mt 23,24). Par quoque in eos poenae denuntiatio est, qui calices et paropsides extrinsecus eluentes, eorum interiora non mundent (Mt 23,25): et jactantiam inutilis studii sequentes, utilitatis perfectae ministerium derelinquant. Calicis namque usus interior est: qui si obsorduerit, quid proficiet lotus exterius? Atque ideo interioris conscientiae nitor est obtinendus, ut ea quae corporis sunt forinsecus eluantur (Mt 23,26). Sepulcris quoque eos comparavit, quae humano opere cultuque splendentia, mortuorum ossibus et cadaverum immunditiis interius sordescant (Mt 23,27): praeferant scilicet inanibus verbis justitiae speciositatem, habeant vero intra se conscientiae suae mentisque foetorem.

2408
8. Judaei prophetas in odium veritatis occisos non nesciunt.(Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum, et reliqua (
Mt 23,29). Judicii forma in absoluto est, et unicuique nostrum ex natura sensus atque opinio aequitatis imponitur: ut minus ex eo veniae iniquitatis opus habeat, quo magis aequitas ignorata non fuerit. Prophetas namque omnes legis populus occidit. In odium enim eorum, amaritudine objurgationis, accensi sunt: nam voce publica furta, caedes, adulteria, sacrilegia ejus coarguebant. Et quia indignum eum coelesti regno ob haec opera denuntiabant, et haeredes testamenti Dei gentes futuras praedicabant; vario poenarum genere confecti sunt. Sed parentum facta posteritas ita detestata est, ut prophetiae libros veneretur, memorias adornet, sepulcra restauret: talique reverentia extra culpam se esse paterni sceleris testetur.

2409
9. Tanto magis sunt rei de nece Christi, qui prophetarum opus. Apostolorum elogia.(Qui ergo prophetas cum gravissimo piaculo occisos fatentur, qua venia Christum, qui prophetarum opus est, condemnabunt; cum ea, quae detestentur, etiam multiplicato facinore perficiant? Atque ideo et serpentes et viperina generatio sunt, quia mensuram paternae voluntatis implebunt (
Mt 23,33). Et quomodo effugient judicium, detestantes caedem prophetarum, eorumque ad crucis mortem Dominum persequentes? A quibus propter apostolos, qui de futurorum revelatione prophetae sunt, de Christi agnitione sapientes, de legis intelligentia scribae, caesos, lapidatos, crucifixos, et a civitatibus in civitates fugatos, omnis sanguis justorum ab Abel usque ad Zachariam redundavit (Mt 23,34-35): ut quibus obeditum si fuisset, propriorum criminum esset venia praestanda, ob hos eosdem interemptos poena in eos, qui peremerint, paternorum quoque facinorum congereretur.

2410
10. Christi in Judaeos affectus.(Jerusalem, Jerusalem, quae interficis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, etc. (
Mt 23,37). Inter multa objurgationum genera semper misericordiae suae protestatur affectum: cujus hinc omnis querela est, quod regredi in salutem quam praestabat abnuerent. Occiderat enim prophetas, et ad se missos lapidaverat Jerusalem. In civitatis nuncupatione, habitantium facinus ostenditur. Et idcirco Abel sanguis et Zachariae in hanc eorum posteritatem venturus ostenditur: quia jam in his habitans Christus et praedicans erat passus. Quod si creditum ei fuisset; non solum extra poenam necis prophetarum, credentium fides foret, sed ipsam illam dominicae passionis sententiam esset venia consecuta. At vero cum nec post resurrectionem creditum ei fuerit; etiam ultio ab his Abelis et Zachariae sanguinis reposcetur.

2411
11. Gallinae opus. Pullorum duplex generatio. Quid Judaeis obtulit Christus. Eorum poena.(Quamvis enim corporeus haec loquatur, et opem universis homo repertus exhibeat, frequenter tamen congregare eos voluit praedicationibus prophetarum. Sed frustra hunc impendit affectum et in cassum. Tamquam gallina congregans pullos suos continere eos sub alis suis voluit: terrena videlicet nunc et domestica avis factus, quodam corporis sui tamquam alarum operimento, calorem ut pullis suis vitae immortalis indulgens, et in volatum velut nova generatione producens. Pullis enim alia nascendi ratio est, alia volandi. Nam primum ovorum testis tamquam claustro corporis continentur: dehinc postea parentis sedulitate confoti, exeunt in volatum. Hujus igitur familiaris ac pene terrenae avis more, congregare eos intra se voluit: ut qui conditione nascendi editi jam fuissent, nunc alterius generationis ortu, et calore confoventis renati, in coeleste regnum tamquam pennatis corporibus evolarent. Quod quia noluerunt; domus eorum deserta et vacua relinquetur (
Mt 23,38), id est, indigni habitatione sancti Spiritus erunt. Sua enim domus, non Dei esse coeperunt: et in contumacia infidelitatis manentes, usque in id tempus eum non videbunt, quo in Domini nomine revertentem, etiam invitae infidelitatis confessione benedicent (Mt 23,39).

2500
:CAPUT XXV. De structura templi interrogantibus discipulis

et de his qui in tecto sunt, ne descendant tollere aliquid de domo; et qui in agro sunt, ne revertantur tollere tunicam suam, et de praegnantibus et nutrientibus.

2501
1. Homo qui templum Dei aeternum.(Et egressus de templo ibat: et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei structuram templi (
Mt 24,1). Post comminationem deserendae Jerusalem, tamquam commovendus ambitione templi esset, magnificentia ei exstructionis ostenditur. Qui ait destruenda omnia esse, et dispersis totius substructionis lapidibus diruenda. Templum enim aeternum ad habitationem sancti Spiritus consecrabatur: homo scilicet per agnitionem Filii et confessionem Patris et praeceptorum obedientiam Deo fieri dignus habitaculum.

2502
2. Eversionis Jerusalem tempus ac signa. Simon Samaritanus.(Et cum secessisset in montem, adeuntes eum secreto discipuli interrogant quando haec fierent, quodve signum adventus sui et consummationis saeculi noscerent (
Mt 24,3). Et quia tria haec in unum quaesita sunt, distinctis et temporis et intelligentiae significationibus separantur. Respondetur igitur primum de civitatis occasu: et confirmantur veritate doctrinae, ne quis fallax ignorantibus posset obrepere. Venturi enim etiam eorum tempore, qui se Christum essent nuncupaturi. Ut igitur fides pestifero mendacio detrahi posset, admonitio praecessit. Venit enim Samaritanus Simon diabolicis instructus et operibus et dictis: pluresque factorum miraculis depravavit. Et quia hoc in Apostolorum tempora conveniret; ait: Non est finis. Sed ne tunc quidem (supple, erit finis), cum gentes adversus se mutuo et regna concurrent, et fames ac terrae motus erunt: quia in his non universitatis hujus dissolutio est, sed dolorum initia, malis omnibus exinde coepturis. Confirmat igitur eos ad tolerantiam passionum, fugae, verberationis, interitus: et publicum in eos gentium odium propter nomen ejus. Atque his quidem vexationibus multi turbabuntur, et tantis insurgentibus malis scandalizabuntur, et usque in mutuum odium excitabuntur. Et falsi prophetae erunt (ut Nicolaus unus ex septem diaconibus fuit), multosque ementita veritate pervertent: et abundante nequitia charitas frigescet. Sed usque in finem perseverantibus salus reservata est: ac tum per omnes orbis partes viris apostolicis dispersis, Evangelii veritas praedicabitur (Mt 24,4-13). Et cum universis fuerit cognitio sacramenti coelestis invecta, tum Jerusalem occasus et finis incumbet: ut praedicationis fidem, et infidelium poena et metus civitatis erutae consequatur. Haec igitur in eam, ut fuerant praedicta, perfecta sunt: et lapidatis, fugatis, peremptis Apostolis, fame, bello, captivitate consumpta est. Ac tum fuit digna non esse, cum ejectis praedicatoribus Christi, indignam Dei praedicatione se praebuit.

2503
3. Adventus Christi indicium. Antichristus cur abominatio desolationis.(Sequitur deinde et indicium adventus futuri, cum abominationem desolationis stantem in loco sancto videbunt, tunc claritatis reditum intelligendum. Et de hoc quidem, beatissimo Daniele et Paulo praedicantibus, superfluum nos puto habere sermonem (
Da 9,27 2Th 2,4): de antichristi enim temporibus haec locutus est. Abominatio ex eo dictus, quod adversus Deum veniens honorem sibi Dei vindicet: desolationis autem abominatio, quia bellis et caedibus terram cum piaculo desolaturus sit. Atque ob id a Judaeis susceptus loco sanctificationis insistet; ut ubi sanctorum precibus Deus invocabatur, illic ab infidelibus receptus Dei honore venerabilis sit.

2504
4. Judaea cur deserenda.(Et quia proprius iste Judaeorum erit error, ut qui veritatem respuerunt, suscipiant falsitatem; Judaeam deseri monet, et transfugere in montes (
Mt 24,16); ne admixtione plebis illius antichristo crediturae vis aut contagio afferatur; sed omnibus, qui tunc fideles erunt, tutiora futura sint deserta montium, quam frequentia Judaeae.

2505
5. Qui in perfectionis apice, ne rerum terrenarum cupiditate descendat.(Quod autem ait: Et qui in tecto sunt, non descendant tollere aliquid de domo (
Mt 24,17): praeceptum istud secundum humanam intelligentiam rationem dicti factique non recipit. Qui enim in tecto est, et Judaeam sit relicturus, nisi descendens ex eo abire non poterit. Aut quae utilitas est, consistere in tecto, et non in domo manere? Sed frequenter admonuimus, proprietates verborum et locorum contuendas, ut momenta praeceptorum coelestium consequamur. Tectum est domus fastigium, et habitationis totius celsa perfectio. Domus enim nulla dici poterit vel esse sine tecto. Qui igitur in consummatione domus suae, id est, in corporis sui perfectione constiterit, regeneratione novus, spiritu celsus, et divini muneris absolutione perfectus, non descendere in humiliora rerum saecularium cupiditate debebit, neque inferioribus corporis illecebris provocatus de tecti sui sublimitate decedere. Et qui in agro erit, non revertatur tollere tunicam suam (Mt 24,18). Scilicet positus in operatione praecepti, non ad curas pristinas revertatur: neque aliqua corporis indumenta desideret, ob quae reversus, veterum exinde peccaminum, quibus antea contegebatur, erit tunicam relaturus.

2506
6. Nil homini nisi sua culpa malum. Praegnantes, animae peccatis graves.(Vae praegnantibus et nutrientibus (
Mt 24,19). Simpliciter quidem istud propter moram fugae accipi potest: quia ventris onere impeditas, imminentem temporum ruinam effugere sit molestum. Sed quid conditio, sexus et generationis ordo commeruit? Nisi forte aetas illa mulierum, quae in illa tempora inciderint, proprie sit futura maledicta. Sed absit istud, ut quidquam sit, quod homini nisi sua culpa malum fiat. Non igitur de fetarum onere Dominum admonuisse credendum est, cum dicit: Vae praegnantibus: sed animarum peccatis repletarum ostendisse gravitatem, quae neque in tecto positae, neque in agro manentes repositae irae tempestatem vitare possint. Dolor enim praegnantes ex natura consequitur: et partus sine totius corporis vexatione non funditur. Quae ergo tales animae reperientur, in suo et onere et dolore continebuntur. Illis quoque vae erit quae nutrientur. Est infantia lacte depulsa non minus ad fugam inutilis, quam ea quae etiamnum lacte alatur. Et quomodo vae illi quae nutriatur; cum nihil intersit aetatis ac temporis, nutriri lacte, et decessisse de lacte? Sed perinde hic etiam infirmitatem animarum, quae ad cognitionem Dei tamquam lacte adhuc alantur ostendit: quae perfecti cibi virtute indigentes, tenui divinae cognitionis infirmoque gustatu imbuantur. Et idcirco vae ipsis erit: quia et ad effugiendum antichristum graves, et ad sustinendum imperitae, nec peccata effugerint, nec cibum veri panis acceperint.

2507
7. Fuga in hyeme aut sabbato, quid.(Atque idcirco orare admonemur, ne vel hyeme fuga nostra vel sabbato sit, id est, ne aut in peccatum frigore, aut in otio bonorum operum reperiamur: quia gravis vexatio incumbet et intolerabilis cunctis, nisi quod causa electorum Dei diebus illis sit brevitas afferenda, ut vim incumbentium malorum coarctatum digrassandi tempus exsuperet (
Mt 24,20-21).

2508
8. Pseudoprophetarum conatus. Aquilae, sancti. Adventus Christi locus ibi, ubi passionis.(Et quia in magna vexatione positis pseudoprophetae, tamquam praesentem in Christo opem sint indicaturi, multis in locis Christum esse atque haberi mentientur, ut in antichristi famulatum depressos vexatosque deducant; nunc in desertis esse dicentes, ut errore depravent; nunc in penetralibus asserentes, ut dominantis potestate concludant: sed se Dominus non loco occulendum, nec a singulis contuendum esse profitetur; sed ubicumque et in conspectu omnium praesentem futurum modo fulguris, quod ab oriente elatum, lumen suum usque ad occidentis plagas spargit, et undecumque micans ubicumque cernitur (
Mt 24,22-27). Ac ne vel loci quidem ejus, in quo futurus esset, essemus ignari, ait: Ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae (Mt 24,28). Sanctos de volatu spiritalis corporis aquilas nuncupavit: quorum, congregantibus angelis, conventum futurum in loco passionis ostendit. Et digne illic claritatis adventus exspectabitur, ubi nobis gloriam aeternitatis passione corporeae humilitatis operatus est.

2600
:CAPUT XXVI. De sole obscurato, luna et stellis.

(De signo ficus, de diei adventus Domini incertitudine, de assumenais et relinquendis, et de vigilantia servanda. Haec absunt a mss.)

2601
1. Gloriosus Christi adventus quando et qualis.(Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et reliqua (
Mt 24,29). Gloriam adventus sui et claritatis reditum indicat obscuritate solis, defectione lunae, casu stellarum, virtutum coelestium motu, ostensione signi salutaris, lamentatione gentium cognoscentium filium hominis in Dei gloria, et ad collectionem sanctorum destinatione angelorum cum tubae, id est, jam publicae libertatis hortatu (Mt 24,30-31). Sic erit de grano sinapis arbor ingens (Mt 13,31): sic de lapide montis contrita imagine orbem terrae mons occupans (Da 2,34): sic civitas omnibus contemplabilis (Mt 5,14-15): sic lucens universis lumen in ligno: sic ex humilitate mortis Dei gloria. Quarum omnium rerum indicio, scire nos voluit tempus nostrae redemptionis, quo ex corruptione corporum in honorem spiritalis substantiae transferemur.

2602
2. Ramus ficus antichristus. Qui frondescat.(Cognoscendi autem temporis signum in similitudine ficus arboris posuit (
Mt 24,32): cujus cum ramus tener fuerit atque fronduerit, tum prope esse aestas, intelligitur. Sed longe alia natura et aestatis et arboris est. In veris (verni temporis) enim initiis intumescit: et non exiguum tempus est medium, inter id quod aestas ingruit, et arboris ramus tenerescit in frondes. Ex quo, non de arbore hoc dictum esse noscendum est. Et quidem jam superius de arboris istius proprietate tractavimus (c. 21, n. 8). Hujus etiam foliis Adam legimus indutum, et pudorem conscientiae texisse, id est, tamquam peccati veste sub lege circumdatum. Ramus igitur ficus antichristus esse intelligitur, diaboli filius, peccati portio, legis assertor. Qui cum tenerescere coeperit atque

2603
3. Atque ut fides certa esset futurorum, amen dicendo professione veritatis, adjecit generationem nostram praeterire non posse, nisi universa ista transcurrerent, eaque quae firma existimantur, coelum videlicet et terram, non futura; verba autem sua non posse non esse: quia illa ex conditione creationis suae, id est, profecta (mss. perfecta) de nihilo, habeant id in se necessitatis ut non sint; haec autem ex aeternitate deducta, id in se contineant virtutis ut maneant (
Mt 24,34-35).

2604
4. Finis temporum cur non definitus.(De fine autem temporum curam sollicitudinis nostrae ademit, diem illum dicens esse nemini cognitum, et non solum angelis, sed etiam sibi ignoratum (
Mt 24,36). O divinae bonitatis inaestimabilem misericordiam! Numquid DPatre accepta deveheret, Deique Verbum non tam futuri in se fidem contineat, quam facti; ideo extra definitionem dies posita est, ut largum licet Deus poenitentiae nobis tempus indulgens, incerti tamen metu semper nos sollicitos detineret; et ipse, nulli loquendo voluntatem dandi hujus diei, nulla dicti sui definitione cohiberet, quia secundum diluvii tempus, in ipso vitae nostrae cursu omnia agentibus ac patientibus, magnus ille dies aderit (Mt 24,38).

2605
5. Discretio fidelium et infidelium. Judaeorum creditororum et non crediturorum, haereticorum et catholicorum.(Quin etiam in assumendis fidelibus futurum esse discrimen ostendit, cum duobus in agro positis, assumatur unus, et alius relinquatur; et duabus molentibus, improbetur altera, et altera eligatur; et ex duobus qui in lecto erunt, adhaereat unus, alter deseratur. Infidelium enim et fidelium discrimen in relinquendis aliis et aliis assumendis docet. Dei enim ira ingravescente sancti (ut propheta ait) in promptuariis recondentur; perfidi vero ad coelestis ignis materiem relinquentur (
Mt 3,12). Duos igitur in agro, duos populos, fidelium et infidelium, in saeculo tamquam in vitae hujus opere dies Domini deprehendet; separabuntur tamen, relicto alio, et alio assumpto. De molentibus quoque par ratio est. Mola, opus legis est. Sed quia pars Judaeorum ut per apostolos credidit, ita per Eliam est creditura, et justificanda per fidem: ideo una per eamdem fidem boni operis apprehendetur, alia vero in infructuoso legis opere relinquetur, molens in cassum, et non factura coelestis cibi panem. Duo autem sunt in lecto, eamdem passionis dominicae requiem praedicantes: circa quam et haereticorum et catholicorum eadem atque una confessio est. Sed quia unitatem Patris et Filii, et communem eorum theotetam, quam deitatem nuncupamus, catholicorum veritas praedicabit, et eamdem rursum plurimis contumeliis haereticorum falsitas impugnabit; idcirco ex duobus in lecto alius relinquetur, et alius assumetur: quia fidem confessionis utriusque in uno assumendo, et alio relinquendo, divini arbitrii judicium comprobabit.

2606
6. Vigilantiae necessitas.(Atque ut ignorantiam illam diei omnibus taciti, non sine utilis silentii ratione esse sciremus; vigilare nos propter adventum furis admonuit, et orationum assiduitate detentos omnibus praeceptorum suorum operibus inhaerere (
Mt 24,43). Furem enim esse ostendit diabolum, ad detrahenda ex nobis spolia pervigilem, et corporum nostrorum domibus insidiantem ut ea, incuriosis nobis et somno deditis, consiliorum suorum atque illecebrarum jaculis perfodiat. Paratos igitur esse nos convenit: quia diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae exspectationis exagitet.

2700
:CAPUT XXVII. De servo fideli quem constituit dominus super familiam suam

de decem virginibus, de homine in peregre profecto, qui tradidit substantiam suam servis suis.

2701
1. Praepositis praesertim vigilandum. Praepositi diligentis opus ac merces.(Quis namque est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? etc. (
Mt 24,45). Quamquam in commune nos ad indefessam vigilantiae curam adhortetur; specialem tamen populi principibus, id est, episcopis, in exspectatione adventuque suo sollicitudinem mandat. Hunc enim servum fidelem atque prudentem, praepositum familiae significat, commoda atque utilitates commissi sibi populi curantem. Qui si dicto audiens et praeceptis obediens erit, id est, si doctrinae opportunitate et veritate infirma confirmet, disrupta consolidet, depravata convertat, et verbum vitae in aeternitatis cibum alendae familiae dispendat, atque haec agens hisque immorans deprehendatur; gloriam a Domino tamquam dispensator fidelis et villicus utilis consequetur, et super omnia bona constituetur, id est, in Dei gloria collocabitur, quia nihil sit ultra quod melius sit (Mt 24,47).

2702
2. Negligentis vitia ac vindicta.(Quod si contuens longam Dei patientiam, quae in profectum humanae salutis extenditur; adversum conservos insolescet, et saeculi malis vitiisque se tradet, praesentium tantum curam in cultu ventris exercens: desperata die Dominus adveniet, eumque a bonis quae spoponderat dividet, portionemque ejus cum hypocritis in poenae aeternitate constituet, quia adventum desperaverit, quia mandatis non obtemperaverit, quia praesentibus studuerit, quia vita gentium vixerit, quia desperatione judicii commissam sibi familiam fame, siti, caede vexaverit (
Mt 24,48-51).

2703
3. Cur Moyses Decalogum duabus tabulis accepit. (Tunc similabitur regnum coelorum decent virginibus, et reliqua (
Mt 25,1). Ex dictis superioribus ratio quoque hujus sermonis intelligi potest. De die enim magno Domini omnis est sermo, quo occulta humanarum cogitationum divini judicii cognitione prodentur, et vera exspectati Dei fides non ambiguae spei meritum consequetur. Absolute enim in quinque prudentibus et in quinque fatuis, fidelium atque infidelium est constituta divisio: quo exemplo Moyses decem verba duabus tabulis conscripta acceperat. Necesse enim erat, omnia ea in utraque conscribi: et duplex pagina, inter proprietatem dexterae ac sinistrae, divisionem sub uno licet testamento bonorum malorumque signabat.

2704
4. Parabolae virginum brevis et acuta expositio.(Sponsus atque sponsa, Dominus noster est in corpore Deus. Nam ut Spiritus carni (supple, sponsus), ita Spiritui caro sponsa est. Denique tuba excitante, sponso tantum obviam proditur; erant enim jam ambo unum; quia in gloriam spiritalem humilitas carnis excesserat. Primo autem progressu, vitae hujus officiis, occurrere in resurrectionem quae est a mortuis praeparamur. Lampades igitur, animarum splendentium lumen est, quae sacramento baptismi splenduerunt. Oleum, boni operis est fructus. Vasa, humana sunt corpora, intra quorum viscera thesaurus bonae conscientiae recondendus est. Vendentes sunt hi, qui misericordia fidelium indigentes, reddunt ex se petita commercia, indigentiae suae scilicet satietate, boni operis nostri conscientiam veneuntes. Haec enim indefessi luminis copiosa materies est, quae misericordiae fructibus et emenda est et recondenda. Nuptiae, immortalitatis assumptio est, et inter corruptionem atque incorruptionem ex nova societate conjunctio. Mora sponsi, poenitentiae tempus est. Exspectantium somnus, credentium quies est, et in poenitentiae tempore mors temporaria universorum. Nocte media clamor, cunctis ignorantibus tubae vox est, Domini praecedentis adventum, et universos ut obviam sponso exeant excitantis. Lampadum assumptio, animarum est reditus in corpora: earumque lux, conscientia boni operis elucens, quae vasculis corporum continetur.

2705
5. In adventu Christi neminem juvabunt aliena merita. Jam poenitentiae nullum tempus.(Prudentes virgines hae sunt, quae opportunum in corporibus operandi tempus amplexae, in primum se occursum adventus dominici praeparaverint. Fatuae autem, quae dissolutae ac negligentes, praesentium tantum sollicitudinem habuerint; et immemores promissorum Dei, in nullam se spem resurrectionis extenderint. Et quia prodire obviam fatuae exstinctis lampadibus non possunt? deprecantur eas quae prudentes erant, ut oleum mutuentur (
Mt 25,8). Quibus responderunt, non posse se dare, quia non sit forte quod omnibus satis sit (Mt 25,9): alienis scilicet operibus ac meritis neminem adjuvandum, quia uniquique lampadi suae emere oleum sit necesse. Quas hortantur ut redeant ad emendum: si vel sero praeceptis Dei obsequendo, cum lampadum luce sponsi dignae efficiantur occursu. Quibus morantibus, sponsus ingressus est; atque una cum eo in nuptias sapientes, quae comparato lampadum lumine operiebantur, introeunt, id est, in coelestem gloriam sub ipso statim adventu dominicae claritatis incedunt (Mt 25,10). Et quia jam poenitentiae nullum est tempus, fatuae accurrunt, aperiri sibi aditum rogant. Quibus respondetur a sponso, quia nescio vos (Mt 25,12). Non enim in officio advenientis adfuerant, neque ad vocem tubae excitantis occurrerant, neque introeuntium comitatui adhaeserant: sed morantes et indignae, introeundi ad nuptias tempus amiserant.

2706
6. Talenta secundum fidei mensuram distributa.(Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis substantiam suam, et reliqua (
Mt 25,14). Divisio pecuniae inaequalis est: sed non ad dividentem referenda diversitas est; ait enim, unumquemque secundum virtutem suam accepisse. Ergo in quantum quis capax esset accepit: et extra moderantis arbitrium est, quod erat in jure sumentis. Patremfamilias, se ipsum esse significat. Peregrinationis tempus poenitentiae spatium est: quo in coelis a dextris Dei assidens, potestatem universo generi humano fidei atque operationis evangelicae permisit. Igitur unusquisque secundum fidei suae mensuram talentum, id est, Evangelii praedicationem a praedicante suscepit. Haec enim incorrupta substantia est, hoc Christi patrimonium aeternis haeredibus reservatum.

2707
7. Cui quinque talenta.(Sed servus ille, qui quinque talenta accepit (
Mt 25,20), populus ex lege credentium est: ex qua profectus, meritum ipsius recte probeque perfuncta evangelicae fidei operatione duplicavit. In ratione autem ponenda judicii examen est, quo coelestis verbi usus, et reditus dispensati talenti postulatur. Igitur cui erant quinque commissa, Domino reverso de quinque decem obtulit: talis scilicet in fide repertus, qualis in lege, qui decem verborum quinque libris Moysi praeceptorum obedientiam per gratiam evangelicae justificationis expleverit. Igitur jubetur in gaudium Domini introire, id est, in honorem gloriae Christi recipitur (Mt 25,21).

2708
8. Cui duo.(Ille vero servus, cui duo talenta commissa sunt (
Mt 25,22), gentium populus est, fide atque confessione et Filii justificatus et Patris, et Dominum nostrum Jesum Christum Deum atque hominem et Spiritu et carne confessus. Nam et corde fides, et ore confessio est. Haec ergo huic sunt duo talenta commissa. Sed ut prior ille omne sacramentum in quinque talentis, id est, in lege cognoverat, idque ipsum fide Evangelii duplicaverit: ita iste incremento duum talentorum, idque operatione promeruit. Ratione ac reditu dissimili, par tamen a Domino munus amborum est; ut gentium fidem exaequatam credentium ex lege scientiae nosceremus. Nam collaudatione eadem jubetur in gaudium Domini introire (Mt 25,23). Est autem duplicatio sumptae pecuniae, operationem fidei addidisse, et quae opinione crediderant, rebus factisque gessisse.

2709
9. Cui unum talentum.(Qui vero unum talentum accepit, et in terra recondidit (
Mt 25,24), populus est in lege persistens, totus carnalis et stupidus, et nihil spiritale intelligens, et quem virtus praedicationis evangelicae non subeat, sed propter invidiam salvandarum gentium, in terra acceptum talentum absconderit; neque ipse utens, neque utendum aliis dispenset, sed sufficere sibi legem existimet ad salutem. Atque ideo cum ab eo ratio expostularetur, ita ait: Timui te (Mt 25,25), tamquam per reverentiam ac metum veterum praeceptorum, usu evangelicae libertatis abstineat dicatque: Ecce quod tuum est, velut in his quae a Domino praecepta sunt fuerit immoratus.

2710
10. In terra abscondere quid.(In terra vero talentum abscondere hoc est, novae praedicationis gloriam sub obtrectatione corporeae passionis occulere. Qui cum Christum Dominum ad salutem gentium missum fuisse non possit abnuere (nam et adventus et passio ejus ex lege est), obtemperare tamen Evangeliis ipse noluerit. Ait enim: Scio quia homo durus es, metis ubi non seminasti, et colligis ubi non sparsisti (
Mt 25,24). Rerum praesentium natura non fert messem esse sine semine, et colligi quae sparsa non fuerint: sed totus spiritalis hic sermo est. Diximus enim hunc populum esse de lege, non ignorantem Domini adventum et gentium salutem; sed infidelem: quippe cum sciat metendos illic justitiae fructus, ubi lex sata non sit, et colligendos ex gentibus, qui non ex Abrahae sint stirpe dispersi: et idcirco durus hic homo sit, scilicet sine lege justificaturus, sine dispersione collecturus, et sine satione messurus.

2711
11. Quanta culpa. Quae hujus culpae vindicta.(Atque ideo hoc magis sine venia erit, cur praedicationem occuluerit, et commissum sibi talentum suffoderit, cum scire messurum esse sine semine, et collecturum esse quae non sparsisset: sed potius oportuisse eum nummulariis dare, id est, universo generi hominum, quod saeculi negotiis occupetur, usum crediti sibi talenti communicare, Domino reditus ejus a singulis postulaturo. Ob quam culpam talentum ab eo non tam Evangelii, quod suffoderat, quam legis aufertur, eique qui quinque duplicaverit datur, Domino dicente: Omni enim habenti dabitur, et abundabit: qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo (
Mt 25,29). Potest quidem habens abundare; quia facile est, per incrementum vel munificentiae vel laboris, opulentum posse ditescere: sed quo modo non habens habebit ad damnum? Hoc ideo, quia habentibus usum evangeliorum, etiam legis honor redditur: non habenti autem fidem Christi, etiam quod ex lege habere sibi videbatur honoris, aufertur.


Hilarius - In Ev. Matthaei 2404