Hilarius - Super Psalmi

TRACTATUS SUPER PSALMOS

SANCTI HILARII PICTAVIENSIS EPISCOPI.

IN LIBRUM PSALMORUM PROLOGUS.

1
1.Psalmorum liber unus non quinque: neque illi solius David

Varias esse plurimorum de psalmorum libro opiniones, ex libris ipsis quos scriptos reliquere, compertum habemus. Nam aliqui Hebraeorum eos in quinque libros divisos volunt esse: ut sit usque in quadragesimum psalmum liber primus, et a quadragesimo usque in septuagesimum-primum liber secundus, et ab eo usque in octogesimum-octavum liber tertius, et usque in centesimum-quintum liber quartus; ob quod hi omnes psalmi in consummatione sua habeant, fiat, fiat: concludatur deinde in centesimo-quinquagesimo psalmo liber quintus. Alii vero ita inscribendos psalmos existimaverunt; Psalmi David: quo titulo intelligi volunt, cos omnes a David fuisse conscriptos. Sed nos secundum apostolicam auctoritatem, Librum psalmorum et nuncupamus, et scribimus. Ita enim in Actis Apostolorum dictum meminimus: Scriptum est enim in libro psalmorum: Fiat domus ejus deserta, et episcopatum ejus accipiat alter. Ergo neque secundum quosdam Hebraeos quinque libri, neque secundum plurimorum simplicitatem Psalmi David dicendi sunt: sed secundum apostolicam auctoritatem Liber psalmorum esse noscendus est.

2
2. Eorum sunt, quorum nomen praeferunt

Sunt autem plures eorumdem psalmorum scriptores. Nam in aliquibus David auctor praescribitur, in aliquibus Salomon, in aliquibus Asaph, in aliquibus Idithum, in aliquibus filiorum Chore, in aliquo Moysi. Ex quo absurdum est psalmos David cognominare: cum tot auctores eorum ipsis inscriptionum titulis edantur. Et Liber psalmorum rectius esse dicetur, diversis in unum volumen prophetiis diversorum et auctorum et temporum congregatis. Visum autem aliquibus est, Jeremiae, et Aggaei, et Zachariae quorumdam psalmorum superscriptionibus nomina praenotare: cum horum nihil in authenticis septuaginta translatorum libris ita editum reperiatur: adeo ut etiam in plurimis latinis et graecis codicibus, sine horum nominibus simplices tantum psalmorum tituli praeferantur.

3
3. Qui sine nomine, pertinent ad eum qui Psalmi superioris auctor inscribitur

De his autem qui sine diversorum auctorum nominibus sub diversis superscriptionibus habentur, antiquorum virorum ista traditio est, quod ex eo psalmo, cujus auctor in superscriptione praeponitur, qui deinceps sine auctorum superscriptione succedunt, ejus esse existimandi sunt, qui anterioris psalmi auctor inscribitur, usque in eum psalmum, in quo nomen alterius auctoris praeferatur: ut si psalmi alicujus superscriptio talis sit, Psalmus David, caeteri qui sine titulo consequantur, David esse credantur, donec prophetae alterius nomen in superscriptione ponatur; et ex eo usque in alterum prophetam, qui sine inscriptione medii sunt, ejus sint qui in anterioris psalmi superscriptione auctor coeptus sit anteferri.

4
4. Quod non repugnet in psalmo Moysi Samuelem nominari

Quod si forte aliquis per id intelligentiae huic fidem detrahet, quod in his psalmis, qui eum psalmum, cui Moyses auctor praelatus est, subsequuntur, scriptum sit, id est, in nonagesimo-octavo, Moyses et Aaron in sacerdotes ejus, et Samuel inter eos invocantes nomen ejus, non posse a Moyse eum prophetatum videri, cum Samuel nomen, qui tanto postea, quam Moyses, natus est, exstet in psalmo: meminerit, nulli mirum aut difficile videri oportere, ut tantus propheta tanti prophetae, postea licet futuri, nomen ediderit: cum in Regnorum libris Josiae regis nomen sit, antequam nascatur, prophetatum, propheta dicente, Altarium, altarium, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur David, Josias nomen ejus (III Reg. XIII, 2) per quod non incredibile esse oportere, ut Samuel a Moyse praedictus sit: maxime cum secundum Jeremiam dicentem, Nec si stet Moyses et Samuel (Jerem. XV, 1), Moysi connominatus et coaequatus sit ex merito sanctitatis. Quae traditio ab Esdra, quantum creditur, psalmos post captivitatem in unum librum colligente profecta, si falsa aut improbabilis existimabitur; ab his qui contradicent, auctores horum psalmorum demonstrari necesse est. Absolutum enim est, non potuisse eos nisi prophetis prophetantibus prophetari.

5
5. Psalmi canunt evangelicam historiam. Prophetiae Christum nescientibus clausae sunt et signatae

Non est vero ambigendum, ea quae in psalmis dicta sunt, secundum evangelicam praedicationem intelligi oportere: ut ex quacumque licet persona prophetiae Spiritus sit locutus, sit tamen totum illud ad cognitionem adventus Domini nostri Jesu Christi, et corporationis, et passionis, et regni, et ad resurrectionis nostrae gloriam virtutemque referatur. Sunt autem omnes prophetiae ad mundialem sensum et prudentiam saeculi clausae atque obsignatae, secundum illud Esaiae: Et erunt vobis omnia verba haec, tanquam eloquia libri hujus signati (Isaiae, XXIX, 11 et 12). Quod si quidem homini scienti litteras, dicetur, Lege ista, dicet: Non possum legere; signatum est enim. Et si dubitur liber hic in manus hominis nescientis litteras, et dicetur ei: Lege hunc; respondebit: Nescio litteras. Imperitia legendi et intelligendi librum prophetiae sub persona utriusque hominis monstrata est, cum intelligentia docti ad legendum, signaculum clausi mysterii non adeuntis, illius indocti ignorationi per communem utriusque intelligendi inopiam comparatur. Sunt enim universa allegoricis et typicis contexta virtutibus: per quae omnia unigeniti Dei filii in corpore et gignendi, et patiendi, et moriendi, et resurgendi, et in aeternum cum conglorificatis sibi qui in eum crediderint regnandi, et caeteros judicandi sacramenta panduntur. Et quia Scribae et Pharisaei Dei filium natum in corpore non recipientes, omnibus propheticae intelligentiae aditum denegarent, sub denuntiatione poenae ita a Domino arguuntur: Vae vobis legis doctores, qui abstulistis clavem scientiae: ipsi non introitis, et introeuntes non sinitis introire (Luc II, 52). Negantes enim Christum, cujus adventus opus est prophetarum, clavem scientiae abstulerunt: quia cognitionem legis, quae adventum Domini corporeum praedicavit, fides corporei adventus abnegata praecludit.

6
6. Psalmorum clavis, Christi fides

Et hoc quidem ex omni Scripturarum propheticarum genere dictum esse intelligendum est: ut nisi in adventum Domini ex Virgine in hominem procreandi intellectae et recognitae fuerint intelligentiae earum vis obsignata habeatur et clausa. Tamen nequaquam psalmorum librum nisi per fidem adventus ejus posse intelligi, ita beati Joannis Apocalypsi docemur: Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe, Haec dicit sanctus et verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; qui claudit, et nemo aperiet (Apoc. III, 7). Clavem igitur David habet, quia ipse per haec septem quaedam signacula quae de corporalitate ejus, et passione, et morte, et resurrectione, et gloria, et regno, et judicio David de eo in psalmis prophetat absolvit: aperiens quod nemo claudet, et claudens quod nemo aperiet: quia per hanc quae in illo expleta est prophetiam, aperiet quod nemo praecludet; et contra expletae in eo prophetiae fide abnegata, claudet quod nemo possit aperire. Nullus enim nisi ille, in quo haec prophetata sunt et expleta, clavem intelligentiae hujus impertiet. Denique id ipsum consequenter docuit, dicens: Et vidi super dexteram sedentis in throno librum scriptum de intus et de foris, signatum signaculis septem: et vidi alterum angelum validum, praedicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum et solvere signacula ejus? Et nemo potuit, neque in coelo, neque in terra, neque infra terram, aperire librum, neque videre ipsum. Et flebam, quia nemo dignus repertus esset aperire librum, neque videre ipsum. Et unus de senioribus ait mihi: Noli flere, ecce vicit leo de tribu Juda, radix David aperire librum, et septem signacula ejus (Apoc. V, et seq.). Liber iste et praeterita et futura in his quae intus et foris scripta erant continens, a nemine dignus est aperiri: et Apostolo fletus ob desiderium intelligentiae, et dolorem difficultatis exoritur. Sed vicit leo de tribu Juda et radix David, librum et signacula ejus aperire: quia solus septem illa quae superius docuimus signacula, quibus liber clausus est, per sacramentum corporationis suae et divinitatis absolvit. Id ipsum autem Dominus post resurrectionem testatus est, dicens: Quoniam oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et in prophetis et in psalmis de me (Lc XXIV, 44.). Per haec ergo omnis prophetiae liber et signatus et clausus est: quia creditis his quae impleta per eum sunt, cuncta illa quae signata et clausa sunt, et aperientur, et absolventur.

7
7. Psalterium speciem prae se fert corporis Christi

Et quanquam omnia a divino Spiritu per David dicta esse, ipsa Domini professione noscamus: tamen etiam id ipsum prophetiae hujus species docet, supernae et coelestis in eo doctrinam scientiae extitisse. Eo enim organo prophetatum est, graece Psalterio, hebraice Nabla nuncupato, quod unum omnium musicorum organorum rectissimum est, nihil in se vel perversum continens, vel obliquum, neque quod ex inferioribus locis in sonum concentus musici commovetur: sed in formam Dominici corporis constitum organum, sine ullo inflexu deflexuve directum est; organum ex supernis commotum et impulsum, et in cantionem supernae et coelestis institutionis animatum, non humili et terreno spiritu, ut caetera terrae organa, personum. Non enim ille humilia atque terrena in ipso corporis sui organo praedicavit, sicut ipse testatus est: Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur, qui autem de coelo venit, quae vidit et audivit, testatur. (Joann. III, 31). Per hunc ergo supernum Spiritum Deus cantatur in psalmis, in formam Dominici corporis, in quo coelestis Spiritus est locutus; forma quoque terreni hujus et musici et ex supernis concinentis organi comparata.

8
8. Psalmi apud Hebraeos indiscreti, ab Esdra in unum collecti, a LXX in ordinem redacti

Non est autem ignorandum, indiscretum apud Hebraeos numerum esse psalmorum, sed sine ordinis annotatione esse conscriptos. Non enim illic primus aut secundus aut tertius, aut quinquagesimus aut centesimus praenotatur: sed sine discrimine aliquo ordinis numerique permixti sunt. Esdras enim, ut antiquae traditiones ferunt, incompositos eos, et pro auctorum ac temporum diversitate dispersos, in volumen unum collegit et retulit. Sed septuaginta seniores, secundum Moysi traditionem ad custodiendam legis doctrinam in synagoga manentes, postea quam illis a rege Ptolemaeo transferendae ex hebraeo in graecum sermonem totius legis cura mandata est, spiritali et coelesti scientia virtutes psalmorum intelligent%s, in numerum eos atque ordinem redegerunt, singulis quibusque numeris pro efficientia sua et absolutione perfectis perfectorum et efficientium psalmorum ordinem deputantes.

9
9. LXX temporum ordinem non servarunt, sed rerum

Et quanquam id ipsum ex singulorum psalmorum virtutibus intelligi possit: tamen absolutissime in gestorum et temporum historia docemur, psalmorum scilicet collocationes secundum perfectorum numerorum esse efficientiam ordinatas. Psalmus enim tertius secundum historiam quinquagesimo psalmo posterior est: inscriptio namque utriusque multo intervallo temporis aetatisque diversa est. Nam ille quae sub Uria et David sunt gesta, complectitur: ille autem fugam David, Abessalon filio suo eum persequente, significat et tamen virtus ac sacramentum numeri perficit, hunc et illum sic pro competentibus et sibi congruis numeris collocari.

10
10. Quinquagesimi numeri mysterium

Inscriptio vero quinquagesimi psalmi, secundum historiam, quinquagesimi et primi psalmi inscriptione posterior est. Sed quinquagesimi numeri virtus et perfectio exigebat, et Doec Idumaei impoenitens in David odium postulabat, anteriorem postponi, et posteriorem anteferri: ut remissio peccatorum in numero quinquagesimo collocaretur, et poena perfidiae numerum constitutae remissionis excedens careret venia, cum et tempus et numerum poenitentiae perdidisset. Nam cum in quinquagesimo, in quo est sabbata sabbatorum, secundum Jubilei anni praeformationem, peccatorum remissio sit constituta: competenter hic psalmus, in quo poenitentia antelata peccatorum remissio postulatur, in ordine est hujus numeri collocatus.

11
11. Trina Psalmorum quinquagenaria quid designet

Tribus vero quinquagesimis psalmorum liber continetur: et hoc ex ratione ac numero beatae illius nostrae expectationis exsistit. Namque qui et primae quinquagesimae et secundae deinde quinquagesimae psalmum, et tertiae rursum quinquagesimae, in qua finis est libri, consummationem diligenter advertat: providentiam dispositorum in hunc ordinem psalmorum cum dispensatione salutis nostrae intelliget convenire. Cum enim primus gradus sit ad salutem, in novum hominem post peccatorum remissionem renasci, sitque post poenitentiae confessionem regnum illud Domini in sanctae illius civitatis et coelestis Jerusalem tempora reservatum, et postea consummata in nos coelesti gloria in Dei Patris regnum per regnum Filii proficiamus, in quo debitas Deo laudes universitas spirituum praedicabit: facile intelligimus in singulis psalmorum virtutibus sub quinquageno numero collocatis sacramentum dispositionis hujus quinquagenariae contineri.

12
12. Sabbata sabbatorum quinquagesima; dominica sabbatum perfectum

Esse autem haec sabbata sabbatorum, septenarius numerus per septem in septuplum connumeratus ostendit: quem tamen ogdoas, quia dies eadem prima quae octava, secundum evangelicam plenitudinem in ultimo sabbato adjecta consummat. Et haec quidem sabbata sabbatorum ea ab apostolis religione celebrata sunt, ut his quinquagesimae diebus nullus neque in terram strato corpore adoraret, neque jejunio festivitatem spiritalis hujus beatitudinis impediret: quod ipsum extrinsecus etiam in diebus dominicis est constitutum qui ultra sabbati numerum per plenitudinem evangelicae praedicationis accedunt. Namque cum in septimo die sabbati sit et nomen et observantia constituta: tamen nos in octava die, quae et ipsa prima est, perfecti sabbati festivitate laetamur.

13
13. Ogdoadis perfectio

Et dignum est hanc ogdoadis perfectam sacramentis coelestibus virtutem, in eo psalmo qui octavo in numero dispositus est, contueri, cui pro torcularibus titulus adjectus est, vasculis in novos fructus praeparatis, et ad ferventis musti calorem continendum innovatis. Et uumerus iste ad percipiendos fructus evangelicos, caducis bis corporum nostrorum vasculis reformatis, secundum ogdoadem est evangelicam destinatus. Et hoc psalmi istius textus et sermo testatur. Ogdoadis quoque istius virtus etiam in virtute sexti psalmi et numeri, quo pro octavo oratio est, continetur: et hoc numeri ratio perficit, ut et in sexto pro octavo esset oratio, et in octavo titulus pro torcularibus adderetur. Tribus autem in numeris haec torcularium superscriptio reperitur. Nam et octavus et octogesimus et octogesimus-tertius psalmus hunc habent titulum: ut in numeris perfectis perfectae hujus beatitudinis ordo consisteret; ita tamen, ut simplicem ogdoadem et ogdoadis decadem, sacramentum triadis (quae a nostris Trinitas est nuncupata) concluderet.

14
14. Psalmus CXVIII

Et hanc quidem ogdoadis perfectionem, etiam in centesimo atque decimo octavo psalmo cognoscere possumus. Namque in octonum numerum per octonos versus secundum Hebraeos singularum litterarum initia collecta sunt: sed et ipsa virtus psalmi sacramentum ogdoadis edocet. Sunt autem in eo ogdoade viginti duae. Nam octoni versus singularum litterarum initiis deputantur: et hoc ea ratione efficitur, ut quia psalmus iste perfectum virum secundum doctrinam evangelicam consummat, per omnes viginti et duas Hebraei sermonis litteras, sub sacramento ogdoadis erudiremur.

15
15. Testamenti Veteris libri XXII, aut 24. Tres linguae praecipuae

Et ea causa est, ut in viginti duos libros lex Testamenti Veteris deputetur: ut cum litterarum numero convenirent. Qui ita secundum traditiones veterum deputantur, ut Moysi sint libri quinque, Jesu Nave sextus, Judicum et Ruth septimus, primus et secundus Regnorum in octavum, tertius et quartus in nonum, Paralipomenon duo in decimum sint sermones dierum Esdrae in undecimum, liber Psalmorum in duodecimum, Salomonis Proverbia, Ecclesiastes, Canticum canticorum in tertium decimum, et quartum decimum, et quintum decimum, duodecim autem Prophetae in sextum decimum, Esaias deinde et Jeremias cum lamentatione et epistola, sed et Daniel, et Ezechiel, et Job, et Hester, viginti et duum librorum numerum consumment. Quibusdam autem visum est, additis Tobia et Judith, viginti quatuor libros secundum numerum graecarum litterarum connumerare, Romana quoque lingua media inter Hebraeos Graecosque collecta. Quia his maxime tribus linguis sacramentum voluntatis Dei, et beati regni expectatio praedicatur: ex quo illud Pilati fuit, ut in his tribus linguis regem Judaeorum Dominum Jesum Christum esse praescriberet (Jn XIX, 20). Nam quamvis multae barbarae gentes Dei cognitionem secundum apostolorum praedicationem, et manentium hodie illic ecclesiarum fidem adeptae sint: tamen specialiter evangelica doctrina in Romani Imperii, sub quo Hebraei et Graeci continentur, sede consistit.

16
16. Cantica XV graduum

Consequens autem est, secundum octonarium hunc viginti et duarum ogdoadum numerum, eum qui subjectus est, in quindecim canticis graduum psalmorum numerum contineri . Post perfectam enim illam praecedentium ogdoadum doctrinam, hoc canticum graduum in quindecim psalmos ex duobus perfectis numeris oportuit convenire, hebdomade scilicet et ogdoade, id est, septimo et octavo numero. Nam per observantiam legis, quae in hebdomade est constituta, et evangelicum profectum, qui ogdoadis et praesenti religione et sperata exspectatione perficitur, isto cantico graduum in coelestia et aeterna conscenditur. Nam et in templum per hunc numerum graduum principes sacerdotum in sanctorum sancta conscendebant: ut quia neque hebdomada legis sine Evangeliorum ogdoade, neque ogdoas Evangeliorum sine legis hebdomade virum posset praestare perfectum quo usque illa perfecte credidisset; in his perfectis et beatis sanctis sanctorum perfectus in hoc utroque, qui in quindecim graduum cantico est, hebdomadis et ogdoadis numero locaretur.

17
17. Tituli psalmorum varii

Quamquam vero haec a nobis secundum numeros in legis observatione completos, et in sacramento evangelico distributos ita dicta sunt: tamen absolutis uniuscujusque numeri virtutem ex superscriptionibus psalmorum et dictorum ipsorum intelligentia consequemur. Sunt autem superscriptionum omnium tituli diversi. Nam praeter eos qui auctorum suorum nominibus, aut causarum aut temporum significationibus praenotantur, sunt alii quibus titulus in finem est; alii quibus tantum psalmus cantici, vel canticum psalmi: et necesse est diversas causas diversarum superscriptionum exstitisse. Non enim sine causa, tanta rerum diversitate hic titulorum ordo convertitur, ut nunc in finem, nunc psalmus, nunc canticum, nunc canticum psalmi, nunc psalmus cantici, ad distinctionem psalmi qui subjacet praeferatur. Et quamquam in singulis quibusque psalmis singularum quarumque inscriptionum causas praestare nitamur: tamen ad compendium studiosae intelligentiae, in brevi sermunculo virtutem superscriptionum omnium coarctamus.

18
18. In finem quid

Finis est, cujus causa caetera sunt, ipse autem nulli alii causam suam praestat. Ob finem enim omnia, nihil vero aliud post finem. Namque ad finem tenditur sed in fine desinitur. Ita finis et anteriorum perfectio est et se in nihil aliud protendens, propria in semet sui ipse possessio est. Psalmi igitur qui inscribuntur in finem, ita intelligendi sunt, ut ex perfectis atque absolutis bonorum aeternorum doctrinis et speciebus existant: quia ad ea quae in his dicuntur, fidei se nostrae cursus extendat, et in his nullo ulteriore tendens procursu, ipso suo optatae et adeptae beatitudinis fine requiescat.

19
19. Artis musicae quatuor genera

In musicis vero artibus hae sunt officiorum et generum varietates. Psalmus est, cum cessante voce pulsus tantum organi concinentis auditur. Canticum est, cum cantantium chorus libertate sua utens, neque in consonum organi adstrictus obsequium, hymno canorae tantum vocis exultat. Canticum autem psalmi est, cum organo praecinente subsequens et aemula organi vox chori cantantis auditur, modum psalterii modulis vocis imitata. Psalmus vero cantici est, cum choro ante cantante, humanae cantationis hymno ars organi consonantis aptatur, vocisque modulis praecinentis pari psalterium suavitate modulatur. His ergo quatuor musicae artis generibus, competentes singulis quibusque psalmis superscriptiones sunt coaptatae. Ex virtutibus autem psalmorum, et ex ipsis doctrinae musicae diversitatibus causa uniuscujusque superscriptionis ostenditur.

20
20. Quid singula psalmis praenotata indicent

In eo enim psalmo, in quo tantum Psalmus inscribitur, fidelium operum et religiosorum gestorum aut doctrina aut confessio continetur. cum propheta commemorando quae egerit, ad doctrinam nos gestorum similium instituit, motu corporei organi nostri ad pios officiorum usus temperato. At vero cum Canticum tantum in titulo praeponitur, scientia in eo spiritalis, et intelligentia coelestis arcani, quam quis per cognitionem sapientiae consequitur, existit: cum non commemoratis fidei operibus solam doctrinam perfecte de Deo cognitionis ostendit. Non enim statim omnis scientia in bono opere est; neque rursum omne opus bonum veram scientiam consequitur. Ob quod est et illud, quod in tertio superscriptionum genere est, Canticum psalmi, cum bonorum operum efficientiae, scientiae doctrina conjungitur. Prius enim in bonis operibus vivendum est: ut perfecta possit ea quae deinceps succedit, divini sacramenti esse cognitio, secundum id quod dictum est: Desiderasti sapientiam? Serva mandata, et Dominus praestabit tibi eamdem (Eccli. I, 35). Praestat ergo Dominus sapientiam his qui per meritum bonorum operum gratiam intelligentiae consequuntur. Ex his ergo operum doctrinaeque studiis, psalmi illius qui Canticum psalmi superscribitur, erit causa noscenda. Ubi autem est Psalmus cantici, illic per cognitionis scientiam usus boni operis tractatur: cum quando desiderabilem nobis fidelium gestorum efficientiam praestet anterior de Deo adepta cognitio.

21
21. Recapitulatio; inscriptionis absentia quid significetur

Haec igitur musicae artis quadrifaria diversitas, psalmorum est diversitati coaptata: ut Psalmus per organi corporei motum in commemoratione gestorum sit: Canticum vero per sapientiae cognitionem habeat in se doctrinae scientiam. Canticum vero psalmi est, cum praeeunte gestorum merito cognitio scientiae praestatur. Psalmus deinde cantici est, cum per adeptae scientiae cognitionem fidelium gestorum opus inchoatur et geritur. Per has ergo superscriptionum proprietates intelligentiam psalmorum quaerere oportebit: quia unicuique generi prophetiae, in proprietate titulorum, unumquodque genus musicae comparationis aptatum est. Eos vero qui sine inscriptione ulla significationis alicujus habentur, ut est primus vel secundus, et caeteri complures alii, intelligendum est ex doctrina Spriritus sancti ad spiritalem cognitionem generalis scientiae fuisse cantatos: ut unusquisque ex his, secundum fidei suae sinceritatem, rationem intelligentiae spiritalis expeteret.

22
22. Superscriptiones aliae

Aliae vero superscriptiones, quae aut res gestas secundum historiam significant, aut tempora, aut dies, aut aliud aliquid complexae sunt, vel ex interpretatione nominum, vel ex comparatione gestorum, vel ex consimilium specie, ex quibus rebus psalmus consistat ostendunt: ut sicubi est pro die sabbati, aut pro occultis filii, aut pro die octava; per corporalem superscriptionum significationem spiritalis psalmi intelligatur editio: vel cum illius David, vel illi David, vel Abessalon, vel Saul, vel Doec, in titulo sub gestorum historia praenotatur ; in eo vel per pronominum qualitates, ut illi, vel illius David, aut per nominum virtutes, ut est in Abessalon, et Saul, et Doec, prophetiam quae in psalmo sit, consequamur.

23
23

Diapsalma quid. In diapsalma vero, quod interjectum plurimis psalmis est, cognoscendum est, demutationem aut personae aut sensus sub conversione modi musici inchoari: ut sicubi diapsalma intercesserit, aut aliquid aliud dici, aut etiam ab altero dici, aut in altero artis musicae modulo cantari intelligendum sit. De personis ac sensibus, ubi diapsalma intercedere reperiemus, rationem afferre tentabimus. Caeterum modi musici disciplinam conservare translatio graeca et latina non potuit. Haec autem in compendiosam brevitatem festinus ad ipsam psalmorum expositionem sermo collegit.

24
24. Clavis psalmorum

Est autem diligens perpensumque judicium expositioni psalmi uniuscujusque praestandum: ut cognoscatur qua unusquisque eorum clave intelligentiae aperiendus sit. Nam liber omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui aedes complures diversaeque sint, quarum fores propriis clavibus diversisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sint, volenti unamquamque aedem aperire, maximam ignaro afferant difficultatem, ut clavem uniuscujusque aedis inveniat: sitque aut familiaris scientiae, cognitam clavem cito ex copia illa congestae in unum varietatis eligere; aut ingentis laboris, aptam et congruam clavem aperiendi uniuscujusque aditus invenire: quia ratio et qualitas non sinat, non suas claves claustris disparibus coaptare. Itaque secundum Dei misericordiam aperiendi uniuscujusque psalmi clavem reperturi, hujus ipsius primi psalmi aditum propria sua et congrua clave pandamus.

100

(
Ps 1 Vet. Lat.)

PSALMUS PRIMUS.

Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet: et omnia quaecumque faciet bene dirigentur. Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Quoniam scit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

CLAVIS SIVE INTROITUS IN PRIMUM PSALMUM.

101
1. Quis ad quem loquatur in Psalmis spectandum

Principalis haec in psalmis intelligentia est, ex cujus persona, vel in quem ea quae dicta sint intelligi oporteant posse discernere. Non enim uniformis et indiscreta est eorum constitutio, ut non et auctores habeant, et genera diversa. Invenimus enim in his frequenter personam Dei patris solere proponi, ut in octogesimo octavo psalmo, cum dicitur. Exaltavi electum de plebe mea. Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Ipse invocabit me, Pater meus es tu, et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum super reges terrae. Personam vero Filii in plurimis fere introduci: ut in decimo septimo psalmo: Populus quem non cognovi, servivit mihi; et in vicesimo primo: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Nunc autem hunc primum psalmum vel ex persona Patris, vel ex persona Filii non posse intelligi, res ipsa absolute docet, cum in eo ait: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. In eo enim psalmo, in quo personam Patris designari meminimus, propria ei et apta memorantur, cum dicitur: Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae. Et in eo in quo Filius loqui docetur, ipse se ex his quae commemorat, dictorum suorum profitetur auctorem, dicens, Populus quem non cognovi, servivit mihi. Dum enim et Pater dicit: Invocabit me; et Filius ait: Populus servivit mihi: ipsos se esse, qui de se loquantur, ostendunt. At vero nunc cum dicitur: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus; nulla Domini persona de se loquentis ostenditur, sed alterius potius, beatitudinem ejus videlicet viri cujus in lege Domini voluntas sit, praedicantis. Persona itaque Prophetae, cujus ore Spiritus sanctus loquitur, nunc esse noscenda est officio oris ejus ad cognitionem nos sacramenti spiritalis erudiens.

102
2. De quo loquatur. Multi de Christo dictum intelligunt hunc psalmum

Et cum haec loquatur, quaerendum est de quo viro eum loqui intelligere debeamus. Ait enim: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet: et omnia quaecumque faciet, bene dirigentur. Multos vel praesenti sermone vel ex litteris ac scriptis eorum comperi ita sensisse de psalmo hoc, quod significari in eo Dominus noster Jesus Christus atque intelligi debeat, cujus beatitudo in his quae subjecta sunt praedicetur. Sed id nec modo, nec ratione docuere; bonae quidem opinionis affectu, quia omnis ad eum prophetia est referenda psalmorum: sed ubi et quando ad eum prophetiae ipsius sermo se referat, rationabilis scientiae discernendum est veritate.

103
3. Filio Dei Deo non convenit

Ea autem quae in exordio psalmi posita sunt, minime personae ejus dignitatique conveniunt: et incautam hanc ita praedicandi facilitatem illa ipsa coarguunt, quae continentur in psalmo. Cum enim dicitur: Et in lege Domini fuit voluntas ejus, cum lex per Dei filium lata sit, quomodo ad eum ob id beatitudo referetur, quia voluntas ejus in lege Domini fuerit, cum dominus ipse sit legis? Quod autem lex ejus sit, in psalmo septuagesimo septimo ipse testatus est, cum ait: Attendite, popule meus, in legem meam, inclinate aures vestras in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum. Et haec Matthaeus evangelista ab eo ipso dicta esse confirmat, dicens: Ideo in parabolis loquebatur, ut impleretur quod dictum est: Aperiam in parabolis os meum (Mt XIII, 34 et 35). Prophetiam ergo suam rebus Dominus explevit. Nam in his in quibus locuturum se spoponderat, parabolis est locutus. Id autem quod ait: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum (in quo comparative beatitudinis profectus ostenditur); quomodo personae ejus poterit coaptari, ut sit Dei filio plantatum lignum beatius, ob quod beatus sit, quia aliquando similitudinem ejus profectu beatitudinis consequatur (Pr VIII, 22; Tit. I, 2; Coloss. I, 15, 16)? Dehinc cum secundum Sapientiam et Apostolum, et ante saecula, et ante tempora aeterna sit, et primogenitus omnis creaturae sit, et in ipso, et per ipsum creata sint omnia: quomodo his rebus cum fiet similis, beatus est, quae ab ipso sunt instituta? Cum neque creatoris virtus ad beatitudinis suae perfectionem comparatione egeat creaturae, neque primogeniti antiquitas, in eo quod erit tanquam lignum, tempus praeposterae comparationis admittat. Id enim quod erit per exspectandum adhuc tempus, non potest videri ut aut fuerit, aut jam sit in rerum natura. Quidquid autem jam est, non eget dilatione temporis, ut ad id quod erit inchoetur quia antiquitate exordii sui esse jam permanet.

104
4. Cui conveniat

Itaque quia haec a divinitate unigeniti Filii Dei Domini nostri Jesu Christi intelliguntur aliena: vir ille hic a propheta beatus praedicari opinandus est, qui se ei corpori quod Dominus assumpsit, id est, in quo homo natus est, conformem studio aequitatis, et totius justitiae perfectione praestiterit. Et sane id ita intelligi oportere, plenior, psalmi expositio monstrabit.

105
5. Quam multa in hoc psalmo documenta

Speciosissimum autem hoc et dignissimum incipiendorum psalmorum sanctus Spiritus sumpsit exordium, ut humanam infirmitatem per spem beatitudinis ad innocens religionis studium adhortaretur, ut sacramentum Dei corporati doceret, ut communionem gloriae coelestis polliceretur, ut poenam judicii denuntiaret, ut differentiam resurrectionis ostenderet, ut providentiam Dei in retributione monstraret. Perfecta scilicet consummataque ratione tantae prophetiae ordinem inchoavit: ut hominum imbecillitatem ad fidei studium beati viri spes illiceret, spei beatitudinem comparata ligni beatitudo sponderet, insolentem impietatem intra metum denuntiata impiis severitas coerceret, meriti differentiam in consiliis sanctorum conditionis ordo distingueret, Dei magnificentiam in cognoscendis justorum viis aequitas constituta monstraret. Nunc et res ipsas et eorum verba tractemus.

TRACTATUS PSALMI I.

106
1. Beato viro quintuplex observantia. Impii et peccatoris discrimen

VERS. 1, 2. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Quinque generum observantiam beato viro subesse Propheta commemorat: primam in impiorum consilio non eundi, alteram in peccatorum via non consistendi, tertiam in cathedra pestilentiae non sedendi, tum deinde voluntatis in lege Domini ponendae, postremo in ea die noctuque meditandi. Ergo necesse est differre impium a peccatore, peccatorem a pestilente; maxime cum sit impiis consilium, peccatori via, cathedra pestilenti: dehinc cum in consilio impiorum eatur potius quam stetur, in via vero peccatoris stetur magis quam eatur. Quarum rerum causas ut intelligere possimus, discernendum est, quantum differat peccator ab impio: ut per id intelligi possit, cur peccatori via, et impio consilium deputetur: dehinc cur et in via standum, et in consilio eundum sit; cum humana consuetudo, et in consilio standum, et in via eundum esse decernat. Non omnis qui peccator est, et impius est: impius autem non potest non esse peccator. Et sumamus ex usu conscientiae communis exemplum. Patres suos amare possunt filii, licet ebriosi sint et lascivi et prodigi: et inter haec vitia carent impietate, qui non carent crimine. Impii vero, licet in praecipuis sint continentiae frugalitatisque virtutibus, omne tamen quodcumque aliud extra impietatem erit crimen, in contumelia parentis excedunt.

107
2. Impii athei

Igitur secundum hoc propositum exemplum, impium discerni a peccatore non dubium est. Et impios quidem eos esse natura ipsa judicii communis ostendit, qui cognitionem Dei expetere fastidiunt, qui nullum esse mundi creatorem irreligiosa opinione praesumunt, qui mundum in hunc habitum ornatumque fortuitis motibus constitisse commemorant, qui ne quod judicium creatori suo ob vitam recte criminoseve gestam relinquant, volunt ex naturae necessitate se nasci, et ex eadem rursum necessitate dissolvi. Horum igitur omne consilium fluctuans, incertum ac vagum est, et in eisdem ac per eadem sine ulla consistendi statione defertur. non enim tenet modum definitionis alicujus. Creatorem mundi disputatio docere ausa non est. Cum enim quaeras, cur mundus, et quando, et in quantum? et utrum mundus homini, an homo mundo? et mors ob quid, vel quo usque, vel qualis? circa haec impietatis suae consilia agitur semper, et vadit, loco consistendi in his consiliis non reperto.

108
3. Neque stant haeretici

Sunt et alia consilia impiorum, eorum scilicet qui in haeresim delapsi, nec Novi nec Veteris Testamenti legibus continentur. Quorum sermo in orbem semper et circulum erroris inflexus, nihil tenens, et in nullo consistens, indefinitae sententiae cursu recursuque jactatur. Quorum impietatis est, Deum non ex Dei ipsius professione sed ex arbitrii sui voluntate metiri; ignorantes non minoris impietatis esse, Deum fingere, quam negare, a quibus cum requiras, quo spei ac fidei suae fine sic sentiant? confunduntur, perturbantur, dissimulant, circumerrant, et finem ipsum ejus de qua quaeritur disputationis evitant. Beatus ergo vir est, qui in hoc impiorum consilio non abiit, id est, qui ipsam illam in hoc consilio eundi non admiserit voluntatem: quia quae impia sunt, vel cogitasse jam crimen sit.

109
4. Via peccatorum in qua non standum

Sequens autem est, ut qui in impiorum consilio non abiit, in peccatorum quoque via non stet. Plures enim sunt, qui cum per confessionem Dei ab impietate discreti sint, non tamen a peccato per id liberi sint; in Ecclesia quidem manentes, sed Ecclesiae disciplinam non tenentes: ut avari, ebriosi, tumultuosi, procaces, superbi, simulatores, mendaces, rapaces. Et ad haec quidem nos vitia, naturae nostrae propellit instinctus: sed ut utile est, nos a via hac ad quam ferimur abscedere, sic neque consistere illic, adhibito decedendi ex ea non moroso recursu. Et idcirco beatus vir est, qui in via peccatorum non stetit, natura quidem in viam hanc deferente, sed ex via hac fidei religione referente.

110
5. Cathedra pestilentiae

Tertius quoque hic obtinendae beatitudinis ordo est, in cathedra pestilentiae non sedere. Sederunt in cathedra Moysi Pharisaei docentes, sedit et Pilatus in tribunali: cujus itaque cathedrae sessionem existimabimus pestilentem? Non utique Moysi, Domino sedentes potius quam sessionem cathedrae improbante, cum dicit: Super cathedram, inquit, Moysi sederunt Scribae et Pharisaei; quaecumque dixerint vobis facite, quae autem faciunt, facere nolite (Mt XXIII, 2). Cathedrae hujus sessio pestilens non est, cujus obedientia dominica auctoritate praecipitur. Illa ergo erit pestilens, cujus contagium Pilatus manus abluendo devitat. Multos enim etiam in metu Dei constitutos, saecularium tamen honorum ambitio corrumpit: et volunt Ecclesiae legibus subditi, fori legibus judicare. Sed quamquam ad ipsa officia quae agunt, ferant secum religiosam voluntatem, benevolos sese continentesque praestando: tamen necesse est eorum, in quibus diversabuntur, negotiorum quodam pestilenti contagio polluantur. Publicarum enim causarum ordo manere eos volentes etiam in ecclesiasticae legis sanctitate non patitur. Et quamvis religiosi propositi tenaces sint: tamen per necessitatem sedis obtentae, tum ad contumeliam, tum ad injuriam, tum ad poenam cunctante licet voluntate coguntur. Facit eos necessitas necessitatis ipsius esse participes, cum tanquam lue morbida imbuuntur. Et idcirco hanc eorum cathedram, cathedram pestilentiae Propheta cognominat, quia contagione sua etiam voluntatem religiosae mentis inficiat.

111
6. Dei legi non timore sed voluntate parendum

Sed beatitudinem viri nondum, vel in impiorum consilio non isse, vel in peccatorum via non stetisse, vel in pestilentiae cathedra non sedisse, consummat. Possunt enim haec et in saeculari viro reperiri: ut unum Deum esse creatorem mundi opinetur, ut a peccatis se per studium modestae innocentiae refrenet, ut honorum dignitatibus privatae et tranquillae vitae otium anteponat. Sed perfectum nunc Deo virum Propheta conformans, et quem in magnis aeternae beatitudinis constituat exemplis, non communibus eum ad id docet usurum esse virtutibus sed his consummandum esse, ut beatus sit, quae sequuntur: Sed in lege Domini fuit voluntas ejus. Abstensio superiorum inutilis est, nisi in consequentia adhibeatur intentio: scilicet ut in lege Domini voluntas sit. Non exspectat Propheta ut metus sit. Plures intra legem metus cohibet, pancos vero voluntas constituit in lege: quia timoris est, non audere timenda negligere; perfectae vero religionis est, praescriptis velle parere. Et idcirco beatus ille est, cujus in Dei lege non timor est, sed voluntas.

112
7. Lex Dei nocte ac die meditanda; qui id possit fieri

Sed deest interdum et aliquid voluntati: et perfectam beatitudinem solum velle non obtinet, nisi voluntatem sequatur operatio. Sequitur namque: Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Beatum hunc virum continua legis meditatio et indefessa consummat. Sed forte id humanae infirmitatis natura non patitur, per quam quiescendum, dormiendum, cibo vacandum est; ob quae a spe consequendae beatitudinis etiam necessitate naturalium decidamus, cum aliquando a meditatione diurna atque nocturna negotii corporalis intercessione sit desinendum. Sumile quoque huic dicto Apostoli dictum est. sine intermissione orate (1Th V. 17). Quasi vero non occupanda in res suas naturae nostrae necessitas possit sine interpellatione temporis semper orare. Meditatio itaque legis non solum in verbis legendis est, sed et in operis religione; neque ut libros tantum et Scripturas recenseamus, sed ut ea quae in Scripturis ac libris continentur, gestis rebusque meditemur, et diurna nocturnaque opera legem semper exerceant: ut illud Apostoli est: Omnia quaecumque facitis, in gloriam Dei facite, sive cum manducatis, sive cum bibitis, sive cum aliud agitis (1Co X, 31). Per hoc enim efficitur, ut sine intermissione oremus: cum per opera Deo placita, et in gloriam ejus semper exercita, sancti cujusque viri vita omnis oratio sit ac sic secundum legem noctu dieque vivendo, vita ipsa nocturna legis erit et diurna meditatio.

113
8. Sed consummata viri hujus beatitudine, qui impiorum consiliis, et peccatorum viis, et pestilentiae cathedra se abstinens, Dei legem volens die et nocte meditetur; docendum est quantus ei fructus acquisitae hujus beatitudinis sit futurus. Velle enim beatum esse, ex beatitudinis ipsius exspectatione proficiscitur. Sequitur namque, VERS. 3: Et erit tanquam lignum, quod plantatum est juxta decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet. Ridiculum hoc forte et ineptum comparatae beatitudinis credetur exemplum: in quo ligni plantatio, decursus aquarum, fructuum datio, suum tempus, et folium non defluens praedicatur. Haec quidem secundum homines saeculi nulla forte existimabuntur. Sed videamus secundum propheticam doctrinam, quanta in his ipsis rebus ac verbis comparatae beatitudinis gloria collocetur.

114
9. Lignum Christus

In libro Genesis II, 9 et 10, ubi plantatum a Deo paradisum legislator ostendit, omne quoque lignum specie pulchrum et ad esum bonum productum esse monstravit; esse quoque et in medio paradiso lignum vitae, et lignum sciendi boni et mali exposuit; irrigari deinde paradisum flumine, quod postea in quatuor principia divisum sit. Quod autem esset hoc lignum vitae, propheta Salomon docuit, dicens de adoratione sapientiae: Lignum vitae est omnibus qui complectuntur eam, et qui incumbunt in eam sicut in Domino (Pr III, 18). Lignum ergo hoc vivens est: neque solum vivens, sed etiam rationale; rationale autem in tantum ut fructus det; det vero non confuse, non importune, sed tempore suo. Et plantatum hoc lignum est juxta decursus aquarum, in possessione scilicet regni Dei, id est, in paradiso, et unde flumen exiens in quatuor principia dividitur. Non enim ait: Post decursus aquarum, sed: Juxta decursus aquarum, unde primum decursum aquarum divisiones sortiuntur. Illic enim plantatum hoc lignum est, quo latronem illum, se Dominum confitentem, Dominus qui Sapientia est introduxit, dicens: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Lc XXIII, 43). Et quia sapientiam, qui Christus est, lignum vitae cognominari de sacramento futurae corporationis et passionis, prophetica auctoritate docuimus: etiam ex Evangeliis intelligentiae hujus est proprietas, adstruenda. Dominus namque ipse se arbori comparavit, cum in Beelzebub daemonia eum Judaei ejicere dixissent: Aut facite, inquit, arborem bonam et fructus ejus bonos, aut facite arborem malam, et fructus ejus malos; ex fructu enim arbor cognoscitur (Mt XII, 24). Quia cum fructus esset optimus, daemonia ejicere; Beelzebub eum, cujus fructus pessimi sunt, esse dicebant. Hujus quoque beati ligni non dedignatus est, in se docere virtutem, cum pergens ad crucem ait: Quia si in humido ligno haec faciunt, in arido quid fiet (Lc XXIII, 31)? per humidi ligni exemplum, nihil in se ariditati mortis obnoxium esse significans.

115
10. Christo similis vir beatus

Huic itaque ligno beatus ille vir similis fiet; cum, translati latronis in paradisum modo, secundum decursus aquarum et ipse plantetur: et fiet beata illa, et non eradicanda novella plantatio, quam in Evangeliis Dominus significat, cum de aliena plantatione conqueritur, dicens: Omnis plantatio quam non plantavit pater meus coelestis, eradicabitur (Mt XV, 13). Hoc ergo lignum dabit fructus suos. Ubicumque autem de fructibus arborum aliquid divinus sermo significat, facere potius eas fructus, quam dare memorat, cum ait: Non potest arbor bona fructus malos facere (Math. VII. 18), et cum secundum Esaiam querela de vinea est: Exspectavi, inquit, ut faceret uvas fecit autem spinas (Is V, 2). Lignum ergo hoc dabit fructus suos, arbitrio dandi et ratione moderatum. Nam in tempore suo dabit. Et quo tandem tempore? Nempe eo de quo beatus Apostolus ait, ut notum faceret vobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum quod proposuit in ipso, in dispensationem plenitudinis temporum (Ep I, 9). Hoc ergo dispensationis est tempus, quo et accipiendi et dandi opportunitas temperatur, cum suum erit tempus, ut accipiant quibus dabit. Temporis autem mora in plenitudine temporum pendet. Dispensatio enim dandi fructus, plenitudini temporum reservatur. Et qui tandem hic dispensandus erit fructus? Nempe ille de quo idem apostolus meminit, dicens: Et transformabit, inquit, corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae (Philipp. III, 21). Hos ergo nobis fructus suos dabit, quos jam in eo quem sibi assumpsit, et qui significatur in ligno, homine perfecit, quem in immortalitatis suae naturam absorpta mortalitate transfudit. Erit ergo ut hoc lignum beatus ille vir, cum quando ipse in gloria Dei Domino suo conformis adstiterit.

116
11. Folia Dei verba

Folium autem ligni hujus non defluet. Nec mirum si folia ejus non defluunt, cujus fructus dabuntur potius, quam decident, non maturitate depulsi, non vi exteriore decussi, sed rationalis officii dispensatione demessi. Et quid in foliis significet, ex comparatione rerum corporalium absolutum est. Namque hanc esse naturam foliorum contuemur, ut ad custodiam fructuum fructibus ipsis circumjecta prorumpant; ut quodam vallo tenera pomorum initia communiant. Doctrina ergo verborum Dei, quae promissos nobis fructus convestit, significatur in foliis. His enim verbis spes nostrae inumbrantur: horum inter has saeculi tempestates munimine conteguntur. Non defluent igitur haec folia, id est Dei verba; quia per Dominum dictum est: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. (Mt XXIV, 35). Nihil enim ex his quae a Deo dicta sunt, dilabetur aut decidet.

117
12. Horum foliorum utilitas

Quod autem haec folia ligni hujus non inutilia sint, sed salutaria gentibus, sanctus Joannes in Apocalypsi testatur dicens: Et ostendit mihi flumen aquae vitae, splendidum tanquam crystallum, exiens de throno Dei et agni, in medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis arborem vitae, quae facit fructum duodecies, singulis mensibus reddens fructum suum, et folia arboris illius sunt ad sanitatem gentium (Apoc. XXII, 1). Coeleste (id est, spiritale) sacramentum ita per corporales species exponitur, ut rationem spiritalem corporalia ipsa quanquam implere non possint, tamen ad corpora non mutilent. Convenerat enim dixisse, ex utraque parte fluminis demonstrati arbores esse, non arborem. Sed quia vitae arbor ubique in sacramento baptismi una est, undique ad se venientibus apostolicae praedicationis fructus subministrans; ideo ex utraque parte fluminis una vitae arbor assistit. Unus enim agnus est in throno Dei visus, et unum flumen, et vitae arbor una: quae omnia in se complectuntur mysteria corporationis, baptismi, passionis, cujus folia, id est praedicationis verba, salutem gentibus per doctrinam eloquii non decidentis impertiunt.

118
13. Gloriae aeternae dotes

Et omnia, inquit, quaecumque faciet, bene dirigentur. Jam non, sicut in Adam, donum ejus et statuta perturbabuntur: quia ille constitutae immortalitatis beatitudinem peccato transgressae legis amisit, sed per redemptionem ligni vitae, id est, dominica passione, cum ipsi ligno vitae similes erimus, jam quidquid in nobis fiet, aeternum est: aeternum autem cum beatitudinis sensu. Prospere dirigentur autem omnia illa quae fient; non demutatione incerta, non in natura infirma, cum incorruptio corruptionem, et aeternitas infirmitatem, et forma Dei formam terrenae carnis absorpserit. Huic igitur plantato ligno, in tempore suo hos fructus suos danti, beatus ille vir erit similis, ipse quoque in paradiso plantatus; ut plantatio Dei non eradicanda permaneat, in quo omnia a Deo facta prospere dirigentur, nulla deinceps demutatione vel infirmitatis nostrae eradicanda, vel temporis.

119
14. Impiorum post judicium quale corpus

Demonstrata autem perfecta hujus viri beatitudine, consequens erat quae impios poena maneret, ostendere. Sequitur namque, VERS. 4: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Non est impiis comparative hujus beatitudinis spes relicta, sed vagum os, obtritum, ventilatum, dispersum et inquietum manet, ut ex illa corporalis soliditatis firmitate decussi, ludibrio pulveris differantur in poenam: non in nihilum dissoluti, ut sit in his materies poenae; sed in inane ac leve aridumque protriti, ut ludibriosa poenae mobilitate jactentur. Cujus poenae et loco altero idem propheta meminit, dicens: Comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum delebo illos (Ps XVII, 43). Comparatio itaque ut beatitudinis, ita et poenae est constituta. Quomodo enim nullus labor est vento pulverem dissipare, et quomodo lutum in plateis ingredientes se prope calcasse non sentiunt: ita poenae illi inferni facile est impios delere atque dispergere, quos peccatorum ratio et in lutum solverit, et comminuerit in pulverem, non relicta neque substantia firmitatis, cum pulvis et lutum sint; et per id quod pulvis et lutum sunt, in naturam tantum poenalis substantiae reservati.

120
15. Impii resurgent, sed non in judicium

Et quia per hanc demutationem obtritae in pulverem firmitatis, non erunt ejus boni participes, quod beato viro ex fructu ligni dabitur in tempore; ideo consequenter adjecit, VERS. 5: Propterea non resurgent impii in judicium. Non abolitio his, qui utique pulvis erunt, per id quod non resurgunt denuntiatur; sed resurrectio his in judicium denegatur. Non enim per id quod non erunt, sensu poenae carebunt: quia lucri poenam faciet, quod non subsistet ad poenam. Subsistent autem quia erunt pulvis. Pulverem vero effici vel aridate, vel attritu, non est subsistendi amisisse naturam, sed in naturam alteram substitisse. Per id autem, quod in judicium non resurgent, absolutum est non resurgendi eos caruisse natura, sed resurgendi in judicium perdidisse ordinem. Qui autem resurrectionis et judicii ordo intelligendus sit, Dominus in Evangelis ostendit dicens: Qui credit in me, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est. Hoc est autem judicium, quia lux venit in hunc mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen (Jn III, 18 et 19).

121
16. Si neque fideles, neque infideles, qui igitur judicandi

Negligentiam audientium, et incuriosam legentium facilitatem dicti dominici sermo perturbat. Cum enim dicit: Qui credit in me non judicabitur; exemit judicio fideles: et cum subjecit: Qui autem non credit, jam judicatus est; non admisit ad judicium infideles. Ergo si credentes exemit, et repulit infideles, nec in hos nec in illos judicii sorte permissa; quomodo convenire sibi in hoc, quod tertium ait, existimabitur: Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem? Non enim potest locus relictus esse judicio; cum neque infideles, neque fideles sint judicandi. Et haec quidem ita esse auditoribus negligentibus et lectoribus incuriosis videbuntur: caeterum in se virtus ipsa verborum proprietatem dicti et intelligentiam continet.

122
17. Qui scil. inter pios impiosque medii

Qui credit, inquit, non judicabitur. Quid enim necesse est judicare credentem? judicium enim ex ambiguis rebus exsistit, et ambiguitate adempta, judicii non desideratur examen. Ex quo ne infideles quidem necesse est judicari; quia ambiguitas quin (alias cum) infideles sint, non resedit. Sed adempto in credentes non credentesque judicio, causam Dominus judicii et auctores in quos judicari necesse esse adjecit. Sunt enim aliqui inter impios piosque qui medii sint, ex utroque admixti, neutri tamen proprie, quia in id ipsum constiterint ex utroque: nec fidei admiscendi, quia sit illis aliquid infidelitatis insertum; nec infidelitati deputandi, quia aliquid habeant et fidei. Plures namque Dei metus in Ecclesia continet: sed eosdem tamen ad saecularia vitia saeculi blandimenta solicitant. Orant, quia timent; peccant, quia volunt. Christianos se nuncupant, quia bona est spes aeternitatis: gentilia agunt, quia blanda praesentia sunt. Impii non manent, quia his Dei nomen in honore est: pii non sunt, quia quae pietati sunt aliena sectantur. Et necesse est ea magis diligant, per quae id quod se nuncupant esse non possunt; secundum nuncupationis voluntatem, operum voluntate potiore. Et idcirco Dominus postea quam credentes non judicandos, et non credentes jam judicatos esse dixerat, addidit: Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lumen. In eos ergo judicium est, quod jam et in incredulos actum est, et in credentes non necessarium est: quia magis tenebras quam lumen dilexerint; non quod non dilexerint et lumen, sed quod dilectio illis fuerit magis propensa tenebrarum. Praeferri enim solet dilectioni ex comparatione dilectio: et hinc judicium est, quia cum dilexerint Christum, magis tamen tenebras dilexerunt. Hi ergo judicabuntur, qui neque ut pii non judicabuntur, neque jam fuerint ut impii judicati, in quos ex praelata potius dilectione judicium.

123
18. Impii non judicabuntur, sed peccatores

Hujus quidem evangelicae dispositionis tenuit et propheta rationem, dicens: Propterea non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum. Impiis judicium, quia jam judicati sunt, non relinquit: peccatoribus autem, quos superiori sermone discerni ab impiis docuimus, consilium justorum, quia judicandi sint, denegavit. Illos enim praejudicatos impietas facit, hos vero peccatum detinet judicandos. Itaque neque impietas, quae jam judicata est, peccatorum est permissa judicio: neque peccatores qui judicandi sunt, justorum qui non judicabuntur, meriti sunt digni esse consilio.

124
19. Quomodo Deus cognoscat, aut ignoret

Et hujus differentiae hinc ordo proficiscitur. VERS. 6. Quia cognoscit, inquit, Dominus viam justorum, et via impiorum peribit. Consilium justorum peccatores idcirco non adeunt, quia viam justorum Dominus cognoscit. Cognoscit autem non ignorationis scientia, sed dignatione noscendi. Neque enim haec in Deo passionum humanarum demutatio est, ut aliquid aut cognoscat, aut nesciat. Beatus Apostolus Paulus qua ratione a Deo cognosceremur exposuit, dicens: Si quis est in vobis propheta aut spiritalis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt: si quis autem non cognoscit, non cognoscetur (1Co XIV. 38 et 39). Eos ergo cognosci a Deo ostendit, qui quae Dei sunt cognoverint: tum cognoscendi, cum cognoverint; dignationem scilicet cognitionis per meritum religionis cognitae consequentes: ut quod cognoscitur, non ignorantis profectus intelligatur esse, sed cogniti. Absolute autem Dominus ostendit in Adam atque Abraham peccatores se ignorare, cognoscere autem fideles. Namque Adae post peccatum dictum est: Ubi es, Adam (Gn III, 9)? non quod Deus, quem adhuc in paradiso habebat, in paradiso esse nesciret; sed quod dum ubi sit interrogatur, indignus cognitione Dei per id quod peccavit, ostenditur. Abraham autem diu ignoratus, scilicet ad quem septuagenarium Dei jam fuit sermo, cum se per oblationem Isaac fidelem Domino probasset, tali in divinam familiaritatem dignatione suscipitur: Nunc cognovi quia times Dominum Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gn XXII, 12). Non ignorabat utique Abrahae fidem, quam ei de generando Isaac credenti et ad justitiam deputaverat: sed quia magnum timoris sui dederat filium offerendo documentum, nunc cognoscitur, nunc probatur, nunc dignus est qui non ignoretur. Sic itaque Deus et agnoscit, et nescit; cum Adam peccator nescitur, et Abraham fidelis agnoscitur, dignus scilicet qui a Deo nihil utique ignorante noscatur. Cognita ergo est Deo justorum non judicandorum via: et idcirco peccatores qui judicandi sunt, ab eorum consilio submoventur. Impii autem in judicium non resurgent, cum deperdita eorum via, jam fuerint judicati per eum, qui ait: Pater non judicat quemquam (Jn V. 22),. sed omne judicium dedit Filio, Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

200
(
Ps 2 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi