Hilarius - Super Psalmi 900

PSALMUS IX.

In finem pro occultis filii. Psalmus David.

901
1. Psalmi alii faciles, alii captu difficiles

Quorumdam psalmorum absoluta intelligentia est, quorumdam obscurior sensus est; diversitatem utique affert diversitas prophetiae. Per multa namque et varia genera sermonis ad agnitionem Dei hominem Spiritus sanctus instituit, nunc sacramentorum occulta per naturas et comparationem hominum comprehendens, nunc fidei simplicitatem verborum absolutione commendans, nunc vitae ordinem praeceptorum veritate confirmans, nunc quid providendum sit et cavendum per personam prophetae qui psalmum scribat ostendens: ut per hanc multiplicem et divitem copiam doctrinae, per quasdam partes et incrementa discendi, totius intelligentiae aedificatio comparetur. Et erit nobis psalmus positus in exemplum, cujus superscriptio talis est: In finem pro occulta filii psalmus David. Itaque per naturam eorum, quae et occulta et in finem sunt, quaerenda est psalmi intelligentia.

902
2. Titulus index eorum quae tractantur

Psalmus inscriptus non est, In finem pro occulta filii, nisi tantum in id, ut ex quibus psalmus ipse consisteret, nosceretur. 61 Omnia autem, quae ad titulum sermonis adduntur, ex quibus sermo sit initus, testantur. Non enim convenit, ut in sermone aliud sit, aliud in titulo; quia titulus velut index eorum est de quibus scribitur. Verbi igitur ejus, quod in fine dicitur, ratio est intelligenda. In fine est ultra quod nihil est, in fine est quod praesens tempus excedit; quia finis ex omnibus, non ex fine omnia: desinunt enim in eo cuncta, et est quoddam rei actae, dictaeve postremum: et nisi in ea totius universitatis postremitas erit, non erit finis; quia necesse est non esse ultimum, quod ultra se habeat aliquid postremum. Ex quo intelligendum quotiescumque titulus habet in fine, non praesentia in his, sed ultima contineri. Occulta autem sunt, quae ab condita et latentia sunt, quaeque reconditis et inaccessibilibus et imperspicabilibus occulantur, in quo ei tantum qui condiderit comperta, aut nisi cum aliquibus cognoscenda protulerint. Ergo psalmus inscribitur in finem pro occultis. Et quia ex natura rerum quid intelligentiae in nominibus finis, occultorumque sit, et deinde res ipsas quae in fine atque occultis sint, convenit explicari.

903
3. Et de his quidem testis est nobis beatus Apostolus ita dicens: Prout legentes potestis intelligere intellectum meum in sacramento Christi, quod aliis temporibus non est cognitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est (Ep III, 4 et 5). Et rursum: Mihi minimo omnium sanctorum haec gratia data est in gentibus, evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare quae sit distributio sacramenti ejus, quod absconditum est a saeculis in Deo (Ibid. 8 et 9). Hoc est ergo occultum, de quo et Dominus ait: Non est absconsum quod non cognoscatur, neque opertum quod non revelabitur (Mt X, 26). Sed psalmus occulta continet, non occultum. Recte ita: nam consequentia docent plura fuisse, non unum. Est enim occultum, Deum salutis humanae causa, non in coelesti gloria et claritate nominis sui adfuisse, sed formam humani corporis induisse. Est et occultum, naturam in eo carnis humanae, non ex communi originis 62 genere induisse, sed extitisse ex virgine et editam virgine fuisse, absque nascendi initio procreatam. Est occultum, cum qui mortuus sit ex morte vixisse, gloriam immortalitatis ex corpore resumentem. Sed non is quidem finis est.

904
4. Quem finem significet

Finem autem, non velut quemdam rerum occasum, sed decurrentium modum, consummationemque significat; neque ut in abolitionem desinatur, sed ut in quemdam manendi terminum ea de quibus agitur collecentur. Quis ergo hic finis sit, item quae rerum omnium absoluta perfectio, et quam absconsa sit, beatus Apostolus ad Corinthios ita loquitur: Quomodo enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificantur. Unusquisque autem suo ordine: primitiae Christus, deinde qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt ; deinde finis cum tradiderit regnum Deo patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis: Deus enim omnia subjecit sub pedibus ejus. Novissima inimica devicta est in eo mors. Cum vero dixerit: Omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit illi omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Hic igitur est finis occultis (f. pro occultis vel occultus), mortuorum resurrectio, sanctorum glorificatio, malitiae dominantis abolitio, mortis interitus; et per hoc Christi regnum, Patris quoque Dei et regnum. His enim gestis, postquam Filio erunt a Patre universa subjecta, non ut per subjectionem regni adimatur aeternitas, sed ut nos clarificatos, et immortalitate coopertos, et in corporis sui gloria conformatos , in regnum Patris inducat, jam cohaereditate sua dignos, jam in familiam patris assumptos, jam bonorum ejus gloriaeque participes, ut Patri conregnet in nobis, sitque Deus omnia in omnibus, cum subjectionem obedientiae, in divinam naturam humanae assumptionis absorbeatur infirmitas. Aeterna haec igitur per Filium laus patri Deo debita est, suscitatis omnibus qui ab Adam usque ad regni tempus 63 per fidem vixerint, et coelesti habitu a corpore (f. ac corpore) transfiguratis, et iniquitate malitiae omnis ablata, et diabolo in poenam aeterni ignis addicto, et de memoria hominum nomine ejus exempto; haec in psalmo occulta cantantur, haec consummato fine celebrantur. Et quia Filius futurorum omnium conscius est, haec tamquam jam perfecta laudantur, quia in eo, et apud eum, et per eum omnia sunt: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

130
(
Ps 13 Vet. Lat.)

PSALMUS XIII.

Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Dominus de coelo prospexit super filios hominum: ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum. Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt: illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus in generatione justa est: consilium inopis confudistis: quoniam Dominus spes ejus est. Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.

In editione Parisiensi anni 1605, ex codice S. Maximini Miciacensis primum vulgatus est hic Tractatus priore sua parte, a numero videlicet primo ad tertium usque truncatus, integer modo exhibetur ex memorato codice Vaticano, in quo ad calcem opusculi superioris subnectitur: Explicit de titulo psalmi noni. Incipit psalmus XIII. Lege feliciter. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus, et reliqua. In multis nos erudiens, etc. Verba, doctrina, interpretandi ratio Hilarii venam et genium redolent. 64 Longae quippe periodi; totius psalmi argumenta per repetitam particulam ubi perstringendi modus, qua ratione omnes Ancyranae synodi definitiones lib. de Synod. n. 27, perstringuntur, nec non haec num. 3, in singulis verbis singulae virtutes sunt explicandae, et alia quae in notulis indicamus, ei conveniunt quam maxime. Quamquam concionem proxime post psalmi lectionem habitam iste ac subsequens Tractatus magis sapiunt quam reliqui.

131
1. Verbum Dei quanta reverentia tractari debeat, aut audiri

DIXIT insipiens in corde suo: Non est Deus et reliqua. In multis nos erudiens Apostolus, etiam id edocet cum omni reverentia verbum Dei esse tractandum, dicens, Qui loquitur, tanquam eloquia Dei (I Petr. IV, 11). Non enim secundum sermonis nostri usum, promiscuam in his esse oportet facilitatem; sed loquentibus nobis ea quae didicimus et legimus, per sollicitudinem sermocinandi honor est reddendus auctori. Et exemplum nobis coelestis doctrinae praestat humani officii consuetudo. Si enim quis verba regis interpretans, et praecepta ejus in aurem populi deducens, curat diligenter et caute per officii reverentiam regis satisfacere dignitati, ut cum honore ac religione omnia et relegantur et audiantur: quanto magis convenit Dei eloquia ad cognitionem humanam retractantes, dignos nos hoc officio praestare? Sumus enim quoddam sancti Spiritus organum, per quod vocis varietas, et doctrinae diversitas audienda est. Vigilandum ergo et curandum est ut nihil humile dicamus, metuentes hujus sententiae legem: Maledictus omnis faciens opera Dei negligenter (Jerem. XLVIII, 10); proposito contra praemio curae et diligentiae eorum, qui cum reverentia ac metu sanctas Scripturas sibi tamquam Dei verba commendent, et cum debita dignitate ea insinuent mentibus audientium, Domino dicente: Et super quem aspiciam, nisi super humilem et mitem et trementem verba mea (Is 66, 2). Oportet igitur et praedicantes existimare non hominibus se loqui, et audientes scire non hominum sibi verba proferri, sed esse Dei voces, Dei constituta, Dei leges, et reverentiam maximam utrique officio convenire. Maximi enim periculi res est, de thesauris Dei, de sacramentis reconditis, de testamento aeterno aliquid aut supervacuum proferre, aut negligenter audire. Consignanda sunt omnia animis, commendanda sensibus, quia nihil est verborum Dei, quod non sit implendum; et omne quod dictum est, habet quamdam jam efficiendi necessitatem; quia Dei verba decreta sunt.

132
2. Qui lectus est psalmus, in finem inscribitur. Si omnes ita inscriberentur, nihil esset difficultatis; excluderet enim omnem generalitas quaestionem. Sed cum alius aliam habeat inscriptionem, ex causis diversis tantum necesse est diversitates insciptionum exstitisse. Duplex autem in his qui in fine superscripti sunt intelligentia est: aut enim ea quae in consummatione erunt continebunt, aut eorum quae in toto psalmo erunt dicta, absolutionem psalmi finis impertiet. Sunt autem in psalmo omnia aspera, horrenda, pertaesa, blasphemiis plena, repleta sceleribus, querimoniis gravia. Non est confessio in Deum, non laetitia in gaudiis, non in choris canticum; sed accusatio in profanos, sed querela in contumaces, sed dolor in afflictos. Ait enim, VERS. 1: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, et reliqua. Sequitur in fine, VERS. 7: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Dum averterit Dominus captivitatem plebis suae, laetetur Jacob, et exsultet Israel.

133
3. Mundo perdito medicus exquiritur

Ut enim (f. si quis) pestilentem urbem ingressus, omnes omnino inhabitantes morbo dissolutos, et febribus aestuantes, et diverso aegritudinum genere confectos contemplatus sit, et nullum illic medicum inveniens ingemiscat, et nihil auxilii, nihil remedii adesse tantis malis doleat, et desaevire magis membrorum pestem quotidie sentiat, sciatque medicum in longinquo positum mederi posse si adesset; quod solum superest, dolore desperationis exclamet, dicens: Quis est qui eum praesentem efficeret, et salutare ejus afferret? omnem scilicet sollicitudinem ad vota convertens: pari modo Spiritus sanctus cernens errorem generis humani, cernens mala seculi hujus ingravescentia, et morbum immedicabili morte grassantem, ubi Deus negatur a stulto, ubi abominandis voluptatum fallaciis corrupti sunt cuncti, ubi nullus bonum volens sit, ubi eorum guttura innocentium sint sepulcra, ubi lingua usi sint in officium fraudulentiae, ubi venenum aspidum labiis eorum verbisque suffusum sit, ubi os amaritudine et maledictione sit plenum, ubi velox pedum eorum ad effundendum sanguinem cursus sit; et per haec non agnoscentibus viam pacis, in omnibus vitae eorum viis infelicitas ingravescat: ubi in Deum nulla reverentia est, ubi devastatio plebis Dei persecutoribus tanquam cibus panis sit, et innocentium mortes, damna, supplicia fiat satietas iniquorum: ubi Deus non invocatur, et trepidatur in nullis; creaturam in idolis omisso Creatore reverentes: ubi Deus in generatione justa desperatur habitare, et consilium inopis confunditur, et spes patientiae et jus illuditur: his igitur ita grassantibus malis et toto orbe dominantibus, conscius Spiritus sanctus qui solus opem ferre possit, exclamat: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Non enim Moyses dederat, non Elias, non Esaias, non Prophetae; omnia Legis opera adversus tantam morborum pestem infirmabantur. Opus erat medico, qui una atque eadem auxilii sui ope universa curaret, et tot ac varios in toto orbe languores, non arte, non opere, (quia quando opus et ars singulis adhibita profuisset?) sed verbi potestate sanaret. Hunc requirit Spiritus, hunc exspectat, ad cujus adventum febris quiesceret, caecitas desineret, paralysis non esset, mors non occuparet; hunc exspectat, hunc proclamat, hunc orat: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Sed in singulis verbis, singulae virtutes sunt explicandae.

134
4. Sion Christi corpus

Sion quae sit Apostolus docet cum dicit: Accedamus ad Sion montem, ad sanctam Jerusalem civitatem (Hebr. XII, 22); omnes enim currimus apprehendere, in quo apprehensi sumus a Christo (Ph III, 12), id est, inveniri in ejus corpore, quod ex nobis ipse praesumpsit, in quo ante constitutionem mundi a Patre sumus electi, in quo reconciliati ex inimicis, et acquisiti sumus ex perditis, in quo Apostolus cum damno universorum optat inveniri dicens: Et omnia arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam et inveniar in illo (Philip. III, 8). Ergo quia non nisi ex assumptione carnis nostrae hi morbi essent nostri corporis auferendi, et ex assumptione carnis salus nostra omnis in Deo est, idcirco ita ait: Quis dabit ex Sion salutare Israel?

135
5. Salutare nomen Christi gentibus promissi

Sed in eo quod salutare est, virtus est nominis. Non nos aptamus aut fingimus: sed in Veteris Testamenti libris salutare Dominum Deum nostrum nuncupari docemur, et proprie hoc nomen per pollicitationem gentibus semper indultum est. Ait enim Esaias: Revelavit Dominus brachium suum sanctum in conspectu omnium gentium, et cognoscent omnes fines terrae salutare Dei nostri (Esa. LII, 10). Omnibus igitur gentibus revelatum est, et ab omnibus cognitum est. Et rursus in psalmis Spiritus Sanctus exclamat: Cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit (Ps XCVII, 1 et 2). Ostendit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam. Et rursum: Annuntiate in gentibus gloriam ejus, et in omnibus populis salutare ejus (Ps XCV, 3). Et rursum: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Ps LXXXIV, 8). Cujus spei desiderium Dominus in Evangelio ostendit, dicens: Multi Prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis et audire quae auditis (Mt XIII, 17). Hoc salutare Simeon exspectavit diu, et cum in manibus accepisset, agnovit, et inter vagitus infantiae et cunarum sordes per fidem Deum vidit. In talibus et agnoscens adoravit, dicens: Nunc dimitte servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quoniam viderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti in conspectu universorum populorum, lumen in revelationem gentium. Ergo hoc salutare gentium annuntiatur, non carnali Israel, qui in monte Dominum majestatis exspectavit, vidit, audivit; qui in prophetis lapidavit, cecidit, secuit et occidit. Sed sermo iste omnis ad gentes est, et gentium salutaris est.

136
6. Ita ait: Dum avertit Dominus captivitatem plebis suae. Captivitas proprie gentium est, qui in corde suo dixerant: Non est Deus; qui trepidaverant ubi non erat timor, qui spem inopis confuderant et illuserant, quia Dominus spes ejus est; qui in generatione justa Dominum habitaturum negaverant, capti religionibus daemonum, superstitionibus temporum, officiis creaturae. Haec captivitas apellitur, hoc servitium adimitur. Sed Israel erit ille qui credit, Israel erit ille qui Deum oculis cordis adspiciet: quia Israel Deum videns est, qui post captivitatem aversam hoc Dei salutare cognoscit. Laetatur Jacob, laetatur et Israel captivitate aversa, libertate concessa, Deo contemplato, Abraham et Jacob patribus per adoptionem familiae nuncupatis. In his ergo laetemur, et in his exsultemus, scientes per nostram redemptionem ob unius poenitentis salutem esse in coelis gaudia angelorum (Lc XV, 7); et cum coelestis laetitia pro nobis sit, oportet in Christo gaudia nostra esse perpetua, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

140
(
Ps 14 Vet. Lat.)

PSALMUS XIV.

Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: timentes autem Dominum glorificat(Hil. magnificat). Qui jurat proximo suo, et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum.

Tractatum hunc percurrentibus non satis primum apparebat unde illum Hilario certo assereremus. Imo ut ei abjudicaremus, multum propendebat animus Et quidem stylus illius nonnihil est planior quam solet. Videbatur quoque invictissimum fidei ac veritatis defensorem dedecere, mendacii officiosi fuisse praedicatorem: praesertim cum Augustinus, epist. CLXXX, n. 3, librum ipsius IX de Trin., ab hujusmodi suspicione vindicasset. Totum tamen tertio ac quarto perlustrantibus non defuerunt notae unde illius auctor internosceretur. Ac primo quidem occurrerunt voces ei familiares, puta sacramentum et virtus contuenda verborum n. 2, virtus aeternitatis n. 5. Deinde quod in eodem num. 5, habetur de Christi corpore, affine est innumeris prope Hilarii locis: quod vero n. 11 de fiducia sui et insolentia, rursum in Psal. LII, num. 15, delibatur. Multa alia hujusmodi facilius est dispicientibus advertere, quam aliis demonstrare. Itaque cum etiam ei adscribatur non solum a Miciacensi codice, sed et a Vaticano; non est ulla ratio satis valida, ut ei abrogetur. Neque enim mirum, quod psalmi in quo ut in exordio dicitur, non prophetia est, non obscuritas, minus intricata, minus obscura sit expositio. Neque magis est stupendum, quod Hilarius Origenem, cui cum pluribus aliis mendacium officiosum non videbatur illicitum, legens ac nonnumquam excerpens, re non multum discussa, in illius abierit sententiam quae suae ipsius indoli in beneficentiam propensissimae plurimum faveret. Sed et si mendacium officiosum charitatis specie Hilario nostro imposuit, cum mendacium per se malum nullo obtentu queat approbari, ut optime et fuse Augustinus lib. contra mendacium demonstravit, multa et praeclara complectitur iste Tractatus ad mores optimos spectantia praecepta adversus arrogantiam, usuram, de usu muncrum et alia Hilario dignissima. In his non est tacendum, quod quam libera, quam constans, quam, ut ita dicamus, superba adversus potentes ac principes iniqua jubentes debeat esse christiana humilitas, ut gestis ostendit, ita etiam hic n. 12 et scriptis commendavit.

141
1. Psalmi scopus

Psalmus qui lectus est, inscribitur psalmus David; quia per eum Spiritus sanctus haec locutus est. Et recte ita competit psalmo; nihil enim in tempus alterum destinatur, nihil ex occultis profertur, sed omne opus ejus in praesens est. Denique ita incipit, VERS. 1: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Oratio est simplex Dominum precantis et optantis ab eo noscere, qui mores, quod studium, quae voluntas sit cohabitaturi cum Deo, et in excelsis ejus et coelestibus quieturi. Non est enim humilis cujusdam animi nec mediocris operis admisceri Deo, mereri ejusdem domicilii communionem. Ergo de quibus quaeritur, statim respondetur: ut quia arduum est atque difficile haec obtinere, quibus modis id consequendum sit intelligatur.

142
2. Praecepta continet paucis multa et praeclara

Dicit enim ad id quod quaesitum est, VERS. 2: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam, et caetera psalmo consequentia. Talibus praeceptis formatur, talibus monitis instruitur, cui ad Deum iter est, cui ad sublimitatem ejus adscensus est, cui in aeternis ejus est requies. Praeceptum autem omne brevitate collectum est, ut memoriae mandetur, ut haereat animo, ut foris ac domi, publice privateque, die ac nocte retineatur, obtemperetur, instetur. Est enim haec brevitas locuples et infinita, et ex omnibus Veteris ac Novi Testamenti praeceptis institutisque decerpta, infantibus, feminis, viris, senibus aptissima. Atque ut brevitatis ipsius commendabilior esse possit opulentia, quid in singulis verbis sacramenti sit prosequimur. Non est hic prophetia, non obscuritas, non exemplum. Vox interrogantis est, bonitas respondentis, confirmatio audientis. Sed in his virtus est contuenda verborum. Distinxit enim ita, habitationem in tabernaculo, requiem in monte: et prior est habitatio in tabernaculo, posterior requies in monte. Ut ergo habitationis et requiei distantia intelligatur, montis et tabernaculi proprietas explicanda est.

143
3. Tabernacula instituta a Moyse

Et tabernacula quae prius fuisse legimus, fuerunt levia, caduca, arescentia, ad tempus ex frondibus tecta, qualia interdum a nobis effici solent vitandi aestus causa, ut infra umbram eorum ardorem solis aestumque vitemus. Istius modi enim tabernacula populo sunt per Moysen instituta. Sed haec arefacta sunt et dissoluta. Erant enim imaginaria, et facta ad exemplum. Ait enim ita Deus Moysi: Vide ut facias omnia secundum speciem, quam ostendi tibi in monte (Ex XXV, 40). David quoque templum aedificare optans, tabernaculum cognominavit, sicuti ait: Non dabo somnum oculis meis donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Ps CXXXI, 4 et 5). Sed et Moyses et Salomon tabernaculum condidit , et deinceps Apostoli plurima tabernacula condiderunt, et per omnes orbis terrarum partes, quaecumque adiri possunt, quin etiam in Oceani insulis habitationes Deo plurimas paraverunt. De quorum gloria testatur Spiritus sanctus: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Deus virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Ps LXXXIII, 2 et 3). Non ergo unum tabernaculum, vel per Moysen frondeum, vel per David exoptatum, vel per Salomonem omnibus humanis operibus ornatum, Propheta desiderat; sed multa et innumerabilia: quia etsi in orbe Ecclesia una sit, tamen unaquaeque urbs ecclesiam suam obtinet; et una in omnibus est, cum tamen plures sint, quia una habetur in pluribus.

144
4. Templorum jugis habitatio quam felix

Primus itaque et maximus gradus est ad coelestia adscendentibus, habitare in hoc tabernaculo, et illic noctibus diebusque vitam aevi totius agere, amotum a saeculi curis, et negotia mundi hujus relinquentem, sicut plures sanctorum numquam a tabernaculo recesserunt: ut de Jesu Nave scriptum est: Et Jesus juvenis non egrediebatur tabernaculum; et Anna Prophetes non discedebat a templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte (Lc II, 37). Post quae in monte Domini quiescendum est: hinc enim proficiscentibus eo iter est, et non nisi per hanc habitationem iter ullum est. Ergo querendum prius de habitatione tabernaculi fuit; quia ex eo in montem esset adscensus, deinde habitatio est temporis et laboris. Quies vero non interpellatur extrinsecus, sed otium est juge, perpetuum, molestia carens, quod in statu suo maneat: caeterum si inquietudo se misceat, otii et naturam et nomen amisit.

145
5. Mons in quo quies corpus Christi

Sed mons Domini nullus in terra est: omnis enim terra jam pridem per vitia hominum maledictis obnoxia est. Nam et in Adae operibus, et in Abel sanguine meruit offensam, et sub Noe habitantium peccatis fuit plena, et nunc quoque edita et excelsa quaeque montium fanis, templis sacrisque maculantur. Ergo non in his talibus exspectandus hic mons est. Sed ut editissimae humi partes montes nuncupantur, ita necesse est in his quae coelestia sunt maxima atque sublimia sub montis nomine opinari. Et quid sublimius Christo? quidve excelsius Deo nostro? Mons autem ejus est illud quod ex homine corpus assumpsit, in quo nunc habitat et sublimis et excelsus super omnem principatum et potestatem et omne nomen. Super hunc montem aedificata est civitas, quae non possit abscondi: quia sicut ait Apostolus: Non est aliud fundamentum, nisi Christus (1Co III, 11). Ergo quia qui Christi sunt, in Christi corpore ante constitutionem mundi electi sunt, et Ecclesia corpus est Christi, et fundamentum aedificationis nostrae Christus est, et civitas super montem aedificata: hic ille mons est, in quo quaeritur quis possit esse requiescens. In alio quidem psalmo de hoc eodem monte sic legimus: Quis adscendet montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus (Ps XXIII, 3)? Et Esaias nobis erit testis: Et erit in novissimis diebus manifestus mons domus Domini, et dicent: Venite, adscendamus in montem Domini, in aedem Dei Jacob (Is II, 2 et 3). Et rursum Paulus: Vos accessistis ad Sion montem, et ad civitatem Dei viventis Jerusalem (Hebr. XII, 22). Si ergo requiei nostrae spes omnis est in Christi corpore, et cum in monte sit quiescendum, montem non aliud possumus intelligere, quam corpus quod suscepit ex nobis, ante quod Deus erat, et in quo Deus est et per quod transfiguravit (f. transfigurabit) corpus humilitatis nostrae conformatum corpori gloriae suae; si tamen et nos vitia corporis nostri cruci ejus confixerimus, ut in ejus corpore resurgamus. Ad illud enim post habitationem Ecclesiae scanditur, in illo in Domini sublimitate requiescitur, in illo cum Angelorum choris, cum et nos simus Dei civitas, sociabimur. Quiescitur autem, quia nullus fit ex infirmitatibus dolor, nullus ex inopia metus; sed omnibus firmitate sua per virtutem aeternitatis utentibus, in his sit extra quae nihil indigeant quiescendum.

146
6. Vitia cavere, virtutes sectari

Ergo ad id quod quaesitum est, Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? respondit Spiritus sanctus per Prophetam: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. Igitur impollutus ingrediens, et extra omnem peccati labem vivens, hic esse responsus est, cui post baptismi lavacrum nullae adhaeserint sordes, sed sit immaculatus et nitidus, sitque ei non corpus stupris contaminatum, non oculi spectaculis theatralibus sordidi, non mens vino ebria, non pecuniae vita ancilla. Magnum est igitur his abstinere; sed in non his (f. non in his) statim confecti itineris est requies: coepta enim in his via est, non peracta. Nam sequitur: Et operatur justitiam. Bonum non tam cogitandum est, quam exsequendum: et benevolentia non ineunda est, sed explenda. Justitiam enim velle, hic erit fructus ut fiat. Et quidem in his utilis est ad Dominum cursus; verum plura sunt reliqua.

Restat enim, VERS. 3: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam. Qui loquitur veritatem in corde suo. Superiora illa, licet magna atque praeclara sint, solent tamen cum gentibus esse communia, ut vitium caveant, ut famam bonitatis acquirant. Sed haec animalium, non spiritalium virtus est. Apostolus enim et carnalem hominem posuit, et animalem, et spiritalem: carnalem, bellnae modo divina et humana negligentem, cujus vita corporis famula sit, negotiosa cibo, somno, libidine. Animalis autem, qui ex judicio sensus humani quid decens honestumque sit sentiat, atque ab omnibus vitiis animo suo auctore se referat, suo proprio sensu utilia et honesta dijudicans; ut pecuniam spernat, ut jejuniis parcus sit, ut ambitione careat, ut voluptatibus resistat, ut bonitate venerabilis sit. Sed praesens in his tantum et inter homines homini erit usus. De quibus ait gentium Doctor: Secundum doctrinas et praecepta hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate sensus, ad non parcendum corpori non in aliquo honore, ut ad saturitatem carnis (Coloss. II, 22 et 23). Spiritalis autem est, cui superiora illa ad Dominum studia sint, et hoc quod agit, per scientiam Dei agat, intelligens et cognoscens quae sit voluntas ejus, arcanum secreti consilii et absconditi a temporibus saeculi per revelationem ac donum Spiritus sancti intelligens, et sciens quae ratio sit a Deo carnis assumptae, qui crucis triumphus, quae mortis potestas, quae in virtute resurrectionis operatio. Haec, ut idem apostolus docet, animalis homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi: nec potest intelligere, quoniam spiritaliter interrogatur. Qui autem spiritalis est, judicat omnia, ipse vero a nemine judicatur (1Co II, 14 et 15).

148
8. Sine fide sterilia opera

Conscius ergo Spiritus sanctus, ea quae superiora sunt in vitae innocentia et in operibus justitiae, et gentibus et haereticis esse communia. Namque plures eorum et jejuniis corpora defatigant, et continentiam patrimoniorum largitione testantur, et pudicitiam virginitate consummant. Sed quia, abundatura haec et multa istiusmodi in ipsis essent, Dominus ad discipulos sic locutus est: Amen dico vobis, cum venerit filius hominis, putatis inveniet fidem super terram (Lc XVIII, 8)? Sciebat et virginitatem et continentiam et jejunia esse curanda; et quia haec non proficiunt ad sanctitatem, nisi expleantur in Christo, id est, cum Christi veritate consentiant; ad id quod superius dixerat, propheta subjecit: Et loquitur veritatem in corde suo, superiora illa inutilia demonstrans, nisi in confessionis veritate suscepta sint. Et in his quidem conscendentibus ad requiem montis Domini gradus celsus est, in innocentia videlicet, et in operibus, et in confessione: sed licet provecti per plura simus, adhuc tamen alia sunt reliqua.

149
9. Fidei veritatem ore et opere proferre

Solent enim plures gloriosam intelligentiae verborum speciem praeferre, et voluntatis ac judicii decus etiam sermonum honestate mentiri; cum de Deo bene sentiant et loquantur, verbis autem ac sensui suo gestis atque operibus mentiantur. Hi sunt qui quae loquuntur oderunt, et his quae praedicant ipsis rebus inimici sunt. Ergo ad veritatem cordis adjunxit dicens: Qui non egit dolum in lingua sua; ut veritatem quam sentit, non fallat in verbis; ut Catholicae doctrinae professionem, et ita sentiendi ac praedicandi judicium etiam operatio consequatur: quia, secundum Apostoli testimonium, ut in corde creditur, ita in ore confessio fit ad salutem (Rm X, 16). Ergo ut sit in Dei requiem dignus adscensus, in verborum ac linguae veritate vivendum est: ut per operationum fidem sensus nostri verba non falsa sint.

280
10. Mendacium officiosum

Sed artum hoc, et per saeculi nequitias et vitia difficile iter est. Est enim necessarium plerumque mendacium, et nonnunquam falsitas utilis est, cum aut percussuro de latente mentimur, aut testimonium pro periclitante frustramur, aut fallimus de difficultate curationis aegrotum; et oportet secundum Apostoli doctrinam sermonem nostrum sale esse conditum (Coloss. IV, 6). Idcirco nunc Spiritus sanctus falsitatis affectum mendacii conditionibus temperavit dicens: Qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, ut crimen mendacii in incommodo haberetur alieno.

281
11. Insolentem in alios aut sibi fidentem non esse

Sed licet quae superius diximus expleantur, et ingrediatur innocens, opereturque justitiam, veritatem corde complectens, se ipsum in his quae locutus fuerat non fallens, malum proximo non inferens; perfectus tamen in his non erit. Est adhuc aliquid in nobis edomandum, exspuendum, perimendum: et quid illud sit, idem qui per superiora confirmat propheta, subjecit dicens: Et opprobrium non accepit adversum proximos suos. Insolentiae scilicet et fiduciae vitia depellit, et commune illud superbiae malum tollit. Quid enim tam inane, tam miserum, quam homo homini superbiens, quam de se aliquid fidens? Nonne videmus plures per opum insolentiam, cum exprobrassent inopum egestatem, amissis omnibus egere; et aliorum miseriam fastidientes, rursum eguisse miserantum? plures etiam per praesumptionem vitae diu innocentis ad crimina devolutos, et eum delicta aliis exprobrarent, ipsos vix ad poenitentiae veniam pertinere? Non est igitur opprobrium adversus proximos ineundum: sed si quid in iis incuriosum, si quid petulans, si quid negligens, si quid incontinens deprehenditur, sine exprobrationis amaritudine, blandimento emendationis est corrigendum. Hoc humilitas, hoc sui per metum diffidentia, quae validissima fiduciae custos est, curat, ne sit admonitio contumelia, ne sit emendatio opprobrium, ne sit doctrina convicium. Sic fiduciam orantis pharisaei Dominus in Evangeliis damnavit, tum cum in medio consistens ita sermocinaretur: Gratias tibi ago, Domine, quod non sum sicut caeteri homines, adulteri, avari, sicut et hic publicanus. Erat autem publicanus in secreto orans: Domine, misereremei peccatoris (Lc XVIII, 11 et 13). Huic orationi ejus Scriptura subjecit, Quia magis justificatus egressus est publicanus quam pharisaeus (Ibid. 14). Misericordiam Dei peccati confessione promeruit publicanus: pharisaeus vero honorem eorum quae de se proferebat, per insolentiam opprobrii amisit.

282
12. Humilitas non careat constantia

Sed forte jam dignum se quis, si haec universa adeptus sit, promissionibus Dei credit; cum se post innocentiam, post bonitatem, post prudentiae modum, etiam humilitate moderatus sit. Sed plura adhuc restant. Nam ut significavit in eo mendacio esse peccatum, si alteri malum mentientis falsitas compararet; ita nunc ubi opprobria adversus proximos non sumenda decernit, habendam tamen rationem ipsius humilitatis adjecit. Quae autem haec ratio sit, cohaeret in versu: Et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Non oportet humilitatem carere constantia, et libertas Dei a nobis in ea quam omnibus debemus servitute retinenda est (al. retinendum), ne ad potentium impetus terreamur, ne ad malevolorum arbitria cedamus. Interdum enim etiam regibus iniqua poscentibus turpi adulatione famulamur, et vitiis alienis conscientiae nostrae infirmitate blandimur. Ergo si jam in professionem iniquitatis abruperit, ut in versu explicatur: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: oportet istius modi hominem apud nos non alicujus, sed nullius esse judicii, ut sit nobis nullus, abolitus, interemptus. Spiritalia enim tractantem, et coelestia contuentem decet humanae nequitiae despicere momenta, et animo sublimi et excelso istiusmodi malevolentiae hominem tamquam nullus sit opinari.

283
13. Honor nulli Deum timenti denegandus

Sed magnitudinem fidei nostrae nimium forte erexisse propheta adversus iniquos judicabitur. Sed spectandum est quid sequatur: Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus: timentes autem Dominum magnificat. Ergo ut sine personae exceptione nullus nobis qui malignus est debet esse; ita et sine exceptione personae omnis qui Dominum timeat honorandus est. Non nos moveat innocens pauper, non jejunans anus, non servus fidelis, non confidens in ecclesiae habitatione peregrinus; sed omnes pari judicio revereamur, ut talis sit in eorum qui timent Dominum magnificatione humilitas, qualis esse debet in nihil aestimandis malevolis libertas.

284
14. Baptismo jurata constanter tenenda

Et quia in regenerationis nostrae nativitate in haec sacramenta juramus, renuntiantes diabolo, seculo, peccatis, cum interrogantibus respondemus; retinendam usque in finem confessionis hujus fidem statuit dicens: Qui jurat proximo suo, et non decipit. Quamvis enim quis in mandatis Dei diu manserit, tamen si aliquando fefellerit, jam non manet cum fefellit, et justitia anterior injustitia tempore amittitur. In Evangelio: Beati, qui manserint usque in finem (Mt XXIV, 13). Idcirco apud Salomonem omnis laus in exitu canitur: quia in his quae promissa sunt Deo, non est aliquando fallendum (Eccli. XI, 30).

285
15. Usurae iniquitas

Sed tendit usque ad consummationem perfectam admonitio coelestis. Num cui vitium omne detersit, cupiditatem quoque ejus, quae nimium nos detinet, pecuniae avertit dicens: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Fallax hoc beneficium, et humanitas fraudulenta, damnosa haec benevolentia docetur. Quid enim tam intolerabile, quam ut indigenti ita beneficium tribuas, ut magis egeat; et miseriam inopis opem laturus accumules? Si christianus es, quid a Deo praemii exspectas, ipse ab hominibus non beneficia exspectando, sed damna? Si christianus es, quid otiosam pecuniam tuam in reditum componis, et fratris tui inopiam pro quo Christus mortuus est, thesaurum tuum efficis? Si christianus es, non quaero ut largiaris, saltem debitum sic reposce, ne spolies; et memento eum a quo usuram repetis, esse inopem et pauperent, propter quem Christus inops voluit esse et pauper. Itaque sive injuriam, sive beneficium cum pauperi praestas, Christo praestare te nosce; quia propter eum, cum Deus esset, indigentiam ejus est dignatus et nomen.

286
16. Munerum usus qui licitus, qui vetitus

Sed ne durus sermo admonitionis istius crederetur, tamquam si penitus sub usurarum nomine habendi curam removisset: non igitur acquirendi sollicitudinem sustulit, quin etiam modestiam accipiendi muneris temperavit, dicens, ad id quod dixerat: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram; et munera super innocentes non accepit. Est quaedam munerum consuetudo, quae honorem afferat largienti, ita ut maximi doloris sit oblata contemni, quam damni donasse quae sumpta sunt. Igitur ea munera quae in alterius operarentur injuriam inhibuit. Nam si usum munerum omnino abstulisset, satis fuerat dixisse: Et munera non accepit. Sed quia simplex donorum usus aut ex hominis, aut etiam ex Dei reverentia venit; ea vetuit munera, quae integritatem judicii corrumperent, quae innocentis injuriam emerent, quae nullum in se charitatis mutuae officium continerent. Ut enim quae Deo offerimus, his quidem ille non eget, sed per nos debitae reverentiae impletur officium: ita eam in muneribus docet observandam esse rationem, ut ea sumantur a nobis, quae sint grata et utilia offerentibus, non quae nos faciant venales, nec insidiosa innocentibus sint, nec munerantibus sumptuosa, officio potius quam cupiditate sumpta, honore ingesta quam metu, charitate magis suscepta quam lucro.

287
17. Qui facit haec, non movebitur in aeternum

Per haec igitur est habitatio in tabernaculo, per haec requies in monte. Restat ergo praeceptorum custodia, et mandatorum opus. Condendus est psalmus in viscera, scribendus in corde, in memoria signandus, et hujus nobiscum noctibus diebusque copiosae brevitatis thesaurus comparandus: ut acquisita hac in viaticum aeternitatis opulentia, et habitantes in Ecclesia, tandem in gloria corporis Christi quiescamus.

510
(
Ps 51 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 900