Hilarius - Super Psalmi 62

PSALMUS LXII.

Psalmus David, cum isset in desertum Idumaeae.

Deus Deus meus, ad te diluculo video: sitivit in te anima mea, quam simpliciter caro mea. In deserto et invio et inaquoso, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam. Quia melior misericordia tua super vitam, labia mea laubabunt te. Sic benedicam te in vita mea: in nomine tuo levabo manus meas. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Si memor fui tui supra stratum meum, in matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo: adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Rex vero laetabitur in Domino: laudabitur omnis qui jurat in eo; quia obstructum est os loquentium iniqua.

621
1. David Christi typus in deserto rebus divinis intentus

VERS. 1. David in deserto habitasse libro Regnorum continetur (I Reg. XXII, 5): ut qui passiones Domini praefigurabat, etiam tum eas cum desertum habitat prophetaret, unigenito Deo aeque in deserto moraturo. Sed ut sancto viro congruum, et tanto propheta erat dignum, cum declinans odia impiorum solitudini se dedisset: maximis rerum coelestium sacramentis occupatur, et ab omni humanae aut impietatis aut ignorationis coetu remotus, animum ad ea quibus aeternitatis cognitio ac meritum acquirebatur intendit. Non occupatus, non impeditus communium rerum ac saeculi curis, sed in illo solitudinis suae quieto otiosoque secreto, cum nihil in oculos et in mentem offensionis incurreret, solis est divinis studiis negotiosus. Et videamus unde psalmi sermo sit coeptus.

622
2. VERS. 2. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Huic plane ad gratulationem cognitionemque Dei dies coepta est, cui idipsum orandi ad Deum initium, quod lucis est. Deum quidem universitatis, sed tamen per cognitionis scientiam Deum suum, deprecatur.

623
3. Aeternitatis spes nobis insita. Insitum et animas esse a Deo. Ut animae, ita carnis erit aeternitas. Distinguantur. Sitis David spiritalis. Videre Deum sitit

Oratio autem non tam verborum est, quam affectus: et idcirco subjecit, VERS. 3: Sitivit tibi anima mea, quam simpliciter caro mea. In terra deserta, et in invia et inaquosa. Deo igitur, penes quem fons vitae est, anima ipsius sitit, desiderio intenta potandi. Et quidem uniuscujusque mens ad cognitionem spemque aeternitatis naturali quodam fertur instinctu: quia veluti insitum impressumque omnibus sit, divinam inesse nobis animarum originem opinari, cum non exiguam coelestis, in se generis cognationem mens ipsa cognoscat. Porro autem terrena haec corpora, quae ad vitiorum concreta materiam sunt, dum his quibus quasi naturaliter delectantur infecta sunt, desperant se consequi posse consortium munusque coeleste: quasi non et animae naturam vitia corporis, quibus oblectatur, inficiant; aut cum delectatio corporis redundet ad mentem, non et mentem secum corpus retrahat ad oblectationis affectum. Necesse est autem ut in eadem condemnatione sit voluptatis, quod in eadem est voluptate. Sed nos spiritalibus doctrinis eruditi, scimus et anima et corpori salutem a Deo esse datam, si modo post regenerationis gratiam mentis gaudiis sensus corporis imbuatur, id est, si non secundum carnem, sed secundum spiritum vixerimus (Rm VIII, 4): quia spiritus carnisque opera, secundum Apostolum (Ga V, 19 et seq.) vitiorum et continentiae studiis distinguantur. Arduum autem, sed maxime verum est, aeternitatem ita corporis ut animae sperare. Et ideo ad sitim animae propheta subjecit: Sitivit tibi anima mea, quam simpliciter caro mea, nihil in se sub infidelitatis ambiguitate retinens incertum: sed (Subaud. profitetur quod) tam simpliciter, quam anima Deo sitiens, et caro sua sitiat. Sitit enim non corpori, sed Deo sitiens. Nam quamvis eum in deserto et in invio et inaquoso manentem necessitas ipsa naturae ad sitim corporis detineret: tamen etiam per has inediae et sitis passiones scit fidem probandam esse credentium; ut magis anima Deo, quam corpori sitiat, sitiens et corpori: quia neque fames, neque angustiae, neque ulla genera passionum a charitate Dei quae est in Christo sint Apostolum separatura (Rm VIII, 35). Sitit ergo Deo sanctus. Et quid sitiat, psalmo alio testatus est, cum dicit: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et parebo ante faciem tuam (Ps XLI, 3) Hoc animae desiderium, haec sitis spei ejus est, ut Dei sibi proveniat adspectus, ut quamprimum raptus in nubibus, Deo Christo obviam elevatus appareat.

624
4. Prophetia pro gerendis refert gesta. Filio apparens, apparet et Patri

Et desiderii hujus affectum nunc quoque propheta declarat. Nam post sitis protestationem, post deserti et invii et inaquosi inopiam, quia in his veluti militia et victoria sit fidei, subjecit, VERS. 4: Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam: quia melior misericordia tua super vitam. Prophetiae scientia est pro gerendis gesta memorare. Et hinc frequens auctoritas est, cum aceto potaverunt adhuc passione potandum (Ps LXVIII, 22), cum disciderunt vestem (Ps XXI, 19), quae discindenda post esset. Ut nunc in siti corporis Deo sitiens, ei in Sancto suo talis apparet, in simplicitate carnis, in siti animae, in oratione diluculi: quia non nisi per haec probati, vel assumpti habebuntur a Christo, vel ei obviam rapientur in nubibus. Sed in Sancto Dei non aliter apparebunt Deo, quam secundum illud: Qui me vidit, vidit et Patrem (Jn XIV, 9); atque illud: Ego et Pater unum sumus (Jn X, 30). Quia in Filii et natura et nomine, paternae naturae ac nominis significatio continetur; apparens Filio, vel susceptus a Filio, Patri apparebit in Filio.

625
5. Sanctum sitiens, videre Filium cupit

Atque ut in sancto appariturus Deo, cujus sancti desiderium, in hac sitis suae significatione ostenderet; subjecit: Ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam: eum videlicet ut videret, qui secundum Apostolum (1Co I, 24; Phil. II, 11) et Virtus Dei est, et in gloria Dei est; visurus autem non ad aliud, quam ad consortium aeternitatis merendum, et ad regni coelestis aeternitatem sortiendam: quia haec per misericordiam Dei ultra vitae hujus beatitudinem praeparentur.

626
6. Vita praesente praestat spes futura. Resurrectio Dei misericordia

Id enim sequitur, VERS. 4: Quia melior est misericordia tua super vitam. Magnum quidem Dei munus est, quod venimus in vitam: et ipsa natura duce nasci nos gratulamur. Sed quia plena omnis anxietatum ac dolorum aetas nostra est, plus in misericordia Dei spei est, quam in vita: quia hanc mors ex peccati lege consequitur, haec vero aeternitatem ex morte restituit. Sicuti tritici satio ac dissolutio ipsa tritici conservatione praestantior est (1Co XV, 37, 38); hoc enim Deus prout vult vestit in spica: ita magnum misericordiae Dei munus est, si commortui Christo vivamus in Christo. Nam et ipsa Adae mors, ne in aeternitatis poena maneret, sub misericordiae significatione est constituta, et Apostolus dissolvi se, melius sibi esse decernit (Philipp. I, 23). Et propheta gaudium mansurae se mortis ostendit, dicens: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ps CXV, 15); quia per eam peccati lege resoluta, cum demulationis gloriosae profectu, aeternitas animae corporisque jam sine peccati corpore rependetur.

627
7. Manuum elevatio opus arduum. Vita in Abrahae sinu. Vita alia beatior

Certus ergo misericordiae Dei, quae supra vitam melior sit, propheta officium gratulationis exsequitur, dicens, VERS. 5: Labia mea laudabunt te, Domine. Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Et sermone suo et opere laudat Deum atque benedicit; nam in vita sua benedicens, in nomine suo manus suas elevabit. In elevatione manuum non habitum orandi, sed excelsi operis indicium significari frequenter docuimus. In hac igitur vita sua Deum, quia misericordia ejus supra vitas sit melior, laudavit. Est enim et vita post vitam, quia in Abrahae sinibus vivendum est, in qua Dei nomen pauperis quiete benedicitur; secundum illud prophetae: Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum; sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum (Ps CXIII, 17, 18). Super has igitur vitas misericordia ea est, quae quod oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non adscendit, his qui Dominum diligunt praeparavit (1Co II, 9).

628
8. Viva et intelligenti hostia colendus Deus

Hanc igitur laudat atque benedicit, non etiam nunc ab holocaustis pecudum, adipisque pinguedine sacrificia legis exspectans, sed in sola animae confessione benedictionisque laude se ipsum Deo hostiam statuens; secundum illud: Sacrificium laudis honorificabit me (Ps XLIX, 23); et illud: Immola Deo sacrificium laudis (Ibid. 14), et illud: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis (Ps L, 18): quia litterae ac legis allegoricorum praescriptione cessante, Deus vivae intelligentisque hostiae sit laudibus honorandus. Subjecit enim, VERS 6: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Neque illa quasi abominanda condemnat, sed haec ut magis exspectata confirmans; cum sicut adipe et pinguedine, quae sacrificiorum primitiae habebantur, repleri animam suam exsultationis laude deposcat.

629
9. Meditatio Dei nocturna et matutina

Verum haec non tam verborum officia quam mentis sunt, ut sacrificium laudis ex operum sanctitate descendat. Itaque continuo subjecit, VERS. 7: Si memoratus sum tui supra stratum meum, in matutinis meditabar in te. Meditationem matutinam recordatio nocturna consummat: et idcirco de luce ad Deum vigilat, quia ex strati, id est, ex lectuli puritate, et fiducia et conscientia orationis est matutinae. Obrepentes itaque sub secreto noctis cogitationes, Dei recordatione compressit: seseque adversum carnis incentiva luctantem, metus nominis Dei sui juvit. Sequitur enim, VERS. 8: Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum sperabo, Dei se meditatione, per quam sibi adjutor est, protegente. Non enim ei alia quam placendi Deo cura est, cujus tantum in strato meminit. In eo quoque in matutinis ex nocturna recordatione meditatur, quia adjutor suus est: et sub velamento alarum ejus exsultat, id est, tegmine protegentis est tutus.

6210
10. Amore sibi haerent etiam dissiti

Sed horum omnium hinc profectus, hinc causa est, quia sequitur, VERS. 9: Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. Amoris haec vis est, ut his quos amamus, etiamsi absentes sint, haereamus: dum affectum insitum nequaquam aut locus divellit, aut tempus. Adhaesit ergo Deo propheta, non blandimentis saeculi, non corporis vitiis amorem suum ab eo charitatemque retrahentibus: quia, secundum Apostolum (1Co VI, 17), adhaerenti Deo unus est spiritus et Dominus pro discipulis oravit: Pater, sicut nos unum sumus, ut et illi unum sint in nobis (Jn XVII, 22). Adhaerens ergo Deo, susceptus a Dei dextera est: id est, per virtutem Dei, quae significatur in dextera, ab eo, qui Dei et Virtus et Sapientia et Verbum caro est factus, assumptus est, conformis gloriae corporis jam futurus.

6211
11. Justorum securitas, iniquorum sors. Vulpes, daemones

Et qui susceptus est a Dei dextera metum omnem a se qui ab inimicis suis esse possit abjecit, et fiduciae suae non tacuit securitatem, neque justi judicii Dei ignorat severitatem dicens, VERS. 10 et 11: Ipsi autem in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. In vanum itaque animam suam quaesierunt. Secundum enim Evangelium (Mt X, 28) homo cum corpore animam non perimit, et misericordia Dei melior super vitas est, et hic jam susceptus a dextera Dei est. Terrae autem inferiora introibunt, quia chao invio separantur a sanctis (Lc XVI, 26): et in manus gladii tradentur; quia secundum divitem potestas poenae, quae in ore gladii significatur, in impios exseretur. Partes etiam vulpium erunt, fallacium bestiolarum sortem adepturi: quia et Herodes est vulpes (Lc XIII, 32), et vineam sponsi exterminant vulpes (Ct II, 15), et foveam sibi filio hominis caput suum nusquam reclinante in impiorum cordibus condiderunt (Lc IX, 58): et daemonum in his significatas esse nequitias non dubium est, quibus cum principe eorum praeparatus ignis gehennae est.

6212
12. Christus agnoscendus Deus, nec jam fas est negare

Sed inter haec laetitiam ejus, qui ob humanae salutis gaudium frequenter ad Patrem exsultavit, ostendit, VERS. 12: Rex autem laetabitur in Deo, et laudabitur omnis qui jurat in eo: quoniam obstructum est os loquentium iniqua. Causam cur rex laetetur significat, quia quisquis in eo jurabit, in Deo sacramenti hujus religione laudabitur: qui sciat scilicet regem Christum Jesum, qui etiam Deum super omnia (Rm IX, 5), qui secundum Paulum testetur magni Dei salvatoris adventum (Tit. II, 13), qui secundum Esaiam (Is LXV, 16), jurans juravit in Deum verum. Obstructum enim est os loquentium iniqua; quia praedicetur ex lege et ex prophetis; atque ab Apostolo in eo nos ante constitutionem mundi, et elegisse Pater, et benedixisse doceatur (Ep I, 3, 4), et ipse nos coexcitaverit et collocaverit a dextris Dei in coelestibus (Ibid., 20), et cum videbunt eum in majestate sua judicare de vivis et mortuis. Per haec itaque obstruetur os loquentium iniqua. Ipse enim est rex in aeternum, et in nomine Domini Jesu Christi omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et inferorum: et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei patris, qui est benedictus in omnia saecula saeculorum (Ph II, 9). Amen.

630
(
Ps 63 Vet. Lat.)

PSALMUS LXIII

In finem psalmus David.

Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ad te: a timore inimici eripe animam meam. Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem: quia exacuerunt ut gladium linguam suam, intenderunt arcum rem amaram: ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi verbum malum. Disputaverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et nihil habuerunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos, et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.

631
1. Psalmus iste spiritaliter intelligendus

VERS. 1. Psalmi superscriptio historiam non continet. Simplex est, et prophetali spiritu editus: tantum per id quod in finem praescribitur, res non sui temporis quo scriptus est continere testatur. Sed quaerendum est, ex qua persona sit dictus, quidve ex se intelligendum enuntiet: nam sine dubio esse spiritalis est opinandus. Cum enim ipsi illi psalmi, qui secundum titulorum inscriptiones res gestas continere creduntur, in plurimis a tituli sui et rerum ac personarum proprietate dissentiant, magisque per editiones nominum atque gestorum, spiritalium operationum significent effectus quid de eo erit intelligendum, in quo simplex tantum psalmi in finem intelligendi inscriptio continetur; nisi quod spiritalis in eo doctrinae forma sit constituta?

632
2. Omnia psalmorum dicta ad Christum referentes laudandi, non probandi

Esse autem plures memini, qui omnia quae in libris psalmorum scripta sunt, ad personam Domini nostri unigeniti filii Dei existiment esse referenda, nihilque in eis aliud, quam quod ei sit proprium, contineri. Quae eorum opinio argui non potest. Omnis enim ex affectu religiosae mentis hic sensus est: et caret culpa, propensione studio omnia ei per quem ipsa omnia sunt coaptare. Quamquam enim idipsum interdum imperite fiat, tamen per id quod ad eum cuncta referuntur, necesse est ut ea, quae ei sunt propria, vere ac fideliter praedicentur. Cavendum autem est, ne dum omnia convenire in eum aequaliter opinamur, per assertionis hujus studiosam intentionem plurimum et divinitatis suae dignitati, et corporationis sacramento, et operationum potestati, et passionis virtuti, et resurrectionis gloriae detrahatur.

633
3. Quomodo ad Christum referri recte queant

Tenendus igitur modus est, et diligenter ac caute constituendum est, quid de divinitatis suae nativitate quae ei a Patre est fuerit prophetatum, quando ejus hominis quem assumpsit persona tractetur, ubi operatio, passio, et resurrectio praedicetur: quid vero unicuique tempori congruat, quando fides gentium nuntietur, quando peccata anterioris populi arguantur, quando doctrina timoris Dei et confessionis eruditio ex prophetae oratione praestetur. In his enim prophetiae spiritalis ordo consistit. Et si Dominus praedicatur, profectus scientiae hujus ad fidem utilis est. Si ad timorem et confessionem ejus docemur; Domino formamur, proficimus, acquirimur, ut per passionem ejus redempti, ita eidem per doctrinae suae instituta placituri.

634
4. Psalmo praesenti quaedam aptari possunt Christo

Esse autem in praesenti psalmo quaedam intelligo, quae ei homini quem Dominus assumpsit aptari posse videantur, ubi dicitur: Perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Significari enim forte in eo existimabitur Judaeorum conspiratio: cum testimonia quibus argui posset quaeruntur, nec reperiuntur, et omnia scrutantium ingenia deficiunt: dehinc quod sagittis parvulorum, id est, doctrinis Apostolorum vulnerentur, adversum quos nullam causam justae persecutionis invenerint, et ideo defecerint contra ipsos linguae eorum. Haec quidem non tamquam improbabilia praetermittimus; sed quaedam alia in psalmo sunt, quae ordinem intelligentiae hujus impediant. Non longe tamen ab his sermo expositionis nostrae dissentiet.

635
5. Est psalmus justi cujusque inter procellas saeculi. Tentationes variae

Existimamus enim non modo Apostolorum qui primi fuerunt, sed cujusque sancti in Domino sperantis confessionem praesenti psalmo contineri. Inter maximas enim saeculi tempestates, et gravissimas humani generis in Deum impietates sumus constituti: cujus per nos fidelem et veram confessionem nunc philosophia irrideat, nunc haereticorum furor incurset, nunc avaritiae studia condemnent, nunc ambitionis favor inquietet. Quibus omnibus dissimulandis, tolerandis, vitandis et coarguendis, mens nostra nisi per Deum erudita non sufficit. Quantis enim et quam molestis disputationum aculeis Dei providentiam, et principalem atque ininitiabilem in creato ab eo mundo dominatum ejus philosophia impugnat: nunc aquis, nunc terrae, nunc atomis, nunc coelo Dei nomen indulgens? Quam vero ingenioso calliditatis usu fidei doctrinam haereticus mentitur? Quanto deinde audientium periculo opum gloriam avarus affirmat? Quanto quoque continentiae excidio gaudia corporis voluptatum assertor exsequitur? Quam pestifera autem ambitiosorum in honoris adhortatione facundia est? Quibus omnibus pervigil cura, pernox oratio, et aeterna ad Deum confessio repugnabit. Ob haec igitur fidei nostrae et aeternae salutis excidia, propheta orare intelligitur in psalmo, ex persona sua quatenus in Deum sperare nos conveniat ostendens.

636
6. Vigilantia et assidua oratione sunt avertendae. Etiam antequam ingruerint

Ait enim, VERS. 2: Exaudi, Deus, orationem meam, cum tribulor; a timore inimici eripe animam meam. Ingruentibus his quae superius memoravimus, per quae fides nostra et spes periclitatur, ad eum qui solus mederi his potest refertur oratio. Metus est enim, ne infirmam per naturam et consortium carnis animam, undique subrepentium illecebrarum aestus absorbeat. Adsunt namque quotidie, et pugnant blandimentis fallacibus, quasdam machinas excidii admoventes. Itaque per doctrinam coelestis eruditionis, pervigilem curam fidei impendere admonemur, timere (fort. et timere) insidiantem semper hostem, ne incautam securitatem nostram ipse in speculis positus incurset. Vigilandum ergo in oratione Dei est, et semper orandum: ut cum fatigari anima et affligi subrepentium illecebrarum aculeis coeperit, Deus semper oratus exaudiat, nosque ab his quae timemus eripiat. Ait enim: A timore inimici eripe animam meam. Deus enim non tum tantum orandus est, cum quae timentur ingruerint; sed timenda ea sunt, quae cum coeperint adesse dominantur: et semper atque indefessis precibus orandus est, ut nos a timore eorum, quorum dominatum timemus, eripiat. Scriptum est enim in Proverbiis: Cum vocarem, non exaudistis; et cum extenderem verba, non intendistis; sed inania fecistis consilia mea, et consiliis meis non intendistis. Et ego perditionem vestram irridebo. Erit ergo, cum invocabitis me, et ego non exaudiam (Pr I, 24 seq.). Propheta ergo, licet prior tempore (puta, Salomone, cujus sunt proxime dicta), non tamen eorum quae postea dicerentur ignarus est; sed impendentibus semper tribulationibus anxius, et ad omnem timorem inimici sollicitus, Deum orat ob ea quae timet: et ut secum in tribulatione sit, et ut exaudiat, deprecatur. Neque enim Dei misericordiam metus noster, sed fides promeretur: et longae praeparationis documento opus est, ut mereamur audiri. Meminit ergo propheta ab his se omnibus precatu liberari: et docet orationem suam non ex dominatu eorum quae timuerit, sed ex metu esse dominatus.

637
7. Lingua homicida. Adversus recens renatos intenta

Ait enim, VERS. 3-5:-Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in obscuro immaculatum. Non hic propheta arma bellica, nec enses, aut jacula, aut tormenta arcum pertimescit. Omnis enim ei in lingua timor est: hujus gladios, hujus spicula metuit. Ab his quidem fide sua tutus est; ait enim: Protexisti me a conventu malignantium: sed arcus homicidae linguae semper intentus est, et acumen gladii in lingua ejus praesto est. Volant autem letales ejus sagittae, et non ambiguum est quid efficiant: scilicet ut sagittent in obscuro immaculatum. Et proprietas verbi intelligenda est. Non sanctum, non fidelem, non justum, sed immaculatum sagittant, eum cui per sacramentum Baptismi sordes et maculae veterum criminum recens ablutae sunt, nondum tamen firmatae fidei, nondum doctrinis spiritalibus eruditum, nondum contra haec pugnacis linguae arma certantem, sed simplicem, et ex novae nativitatis infantia tenerum. Hunc ergo sine metu contradictionis alicujus, intento jam pridem arcu, per rerum ignorantiam in obscuro positum vulnerabunt. Ait enim, VERS. 6: Subito sagittabunt eum, et non timebunt: naturam simplicem, et immaculati novitate imperitam. Hanc enim fallunt, huic occultos laqueos praetendunt, insidiarum secretis latentibus gloriantes.

638
8. Fidei praesto sunt semper insidiae

Sequitur enim: Firmaverunt sibi verbum malum, disputaverunt ut abscondereat laqueos: dixerunt: Quis videbit eos? Tempus discernitur, et inferendi vulneris, et consilii firmati. Nam cum dicitur: Subito sagittabunt, futuri temporis opus docetur: cum autem: Firmaverunt verbum malum, jam ex praeterito consilium firmatae pridem voluntatis ostenditur. Semper enim excidia adversus fidem praesto sunt, et occultis ac fallentibus insidiis pestiferae adhortationis doli adjacent, quos a raris quibusque conspici opinantur. Et ideo dictum est: Absconderunt laqueos, et dixerunt; Quis videbit eos? Si enim haereticus pervertere fidem tentet, incredibile est quantis eam dolis subvertere contendat; si spem aeternitatis nostrae philosophus impugnet, mirum in modum omne bonum praesentis vitae ponet in corpore: omni ingenii sui alacritate ea, quibus doctrinae coelestis institutio subrui possit, uterque scrutantes.

639
9. Nil valent contra Deum. Mundus non ex fortuitis. Anima immortalis. Carnis resurrectio. Deo cura hominis

Sed quid ad Deum humana perversitas? quid adversus opificem operis ingenium? Exquirant licet omnibus argumentationis suae quaestiunculis excidium veritatis, deficiet tamen in veritatis destructione falsitatis assertio: atque ideo subsequitur, VERS. 7: Perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Defectio scrutantium, defectionem supervacuae contra Deum adhortationis ostendit. Quae enim non labefactabuntur ingenia, contradictioni veritatis intenta? Rimentur licet omnia naturalium causarum secreta, pervicacique studiorum suorum vigore ipsa coelestium motuum interna scrutentur: in ipsa tamen operis sui intentione deficient, doctrinis spiritalibus refutati. Qui enim fortuitis motibus agi omnia docent, audient a nobis aeternae virtutis Deum non in fortuitis manere, sed esse mundi creatorem, indefinitae ut essentiae, ita et virtutis; ipsum a nemine, sed ex eo omnia, moderantem ea ipsa omnia continentem. Qui vero praedicabit animae cum corpore occasum, audiet animam non esse terrenam, sed ex afflatu Die ortam elementis corporis admisceri; mortem autem non interitum esse, sed discessionem ejus a corpore. Qui autem resurrectionem carnis abnegabit, sciet non difficilem ejus instaurationem futuram ei, cui inchoatio prima sit facilis. Porro qui curam humanae conversationis Deo auferet, cognoscet aeterni regni Deum judicem: neque hominem idcirco tantum conditum ut esset (quid enim esse hominem Deo utile fuit?) sed ut in cognitionem Dei editus, profectum sibi ex opificis sui cognitione speraret.

6310
10. Filii Dei natura et opera

Jam si fidem haereticus destruet, Dei filium semper fuisse cognoscet, nullo a Patre intervallo temporis separatum; ipsum esse Verbum, Virtutem, Sapientiam Dei; hunc mundi opificem fuisse, hunc et hominis conditorem; hunc prima mundi crimina diluvio abluisse, hunc Moysi legem dedisse, hunc in prophetis fuisse, et per eos ingentia illa corporationis et passionis suae sacramenta cecinisse; hunc in corpore resurgentem caducae carni claritatem spiritalis gloriae intulisse, et in naturam divinitatis suae terrenae corruptionis absorbuisse primordia.

6311
11. Scientiae divinae cedit profana

Deficient igitur adversum ista scrutantes: et per virum doctrina Dei eruditum, et in altum humilitatem cordis sui erigentem, haec divinae operationis praeconia proferentur: ita ut haec eminentia Dei, eorum ipsorum qui haec audiant confessione laudetur. Atque ideo ita sequitur, VERS. 8: Perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo et cor altum, et exaltabitur Deus. Cognita enim scrutantium defectione, et accedente homine cordis alti, magnificentia divinae bonitatis agnoscitur. Quantus autem fiet doctrinae spiritalis profectus? Nam quis non magnificabit Deum, quem mundi hujus cognoverit conditorem? Quis non metuet quem judicem sciet? Quis non renasci in innocentiam volet, cum peccati remissionem sacramentum novae nativitatis indulgeat? Quis non a peccato desinat jam renatus, et in Innocentia velit parvuli permanere, cum talium sciat regnum esse coelorum (Mt XIX, 14)? Haec professio nostra scrutantium ingenia debilitat: haec doctrinae nostrae spicula, quae per regeneratorum exordium sagittae sunt parvulorum, stultas disputationes et ridicula de Deo dogmata vulnerant. His adversari profanae linguae contradictio non potest ad horum omnium disputationum et adhortationum nostrarum fidem, et trepidatio abnuentium et metus est audientium.

6312
12. Fides nostra terret iniquos, recreat justos

Annuntiatis enim operibus Dei, tunc incipient facta ejus intelligi, tunc in his laetabitur justus, tunc eum omnes recti corde laudabunt. Et hoc ipsum (ms. ipsud) psalmus ita edocet, VERS. 9-11: Accedet homo, et cor altum, et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et nihil habuerunt contra ipsos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos, et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde. Adversus vulnerantes sagittas parvulorum loqui aliquid adversantium lingua non habuit. Et qui videbant parvulos sagittantes, conturbantur et metuunt; cum se in errore sitos recognoscunt, cum diem judicii et retributionem actae in corpore vitae agnoscunt, cum opera Dei audiunt, et facta ejus intelligunt. In his est laetitia sanctorum, in his spes firmissima. Ob haec Deum qui recto corde sunt laudant, scientes esse remissorem peccatorum, mortis peremptorem, et diaboli debellatorem, judicem saeculi, aeternitatis largitorem, Deum et Dominum nostrum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

640
(
Ps 64 Vet. Lat.)

PSALMUS LXIV.

In finem Psalmus David.

Te decet hymnus Deus in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. Exaudi orationem, ad te omnis caro veniet. Verba iniquorum praevaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. Beatus quem elegisti et assumpsisti, inhabitabit in tabernaculis tuis. Replebimur in bonis domus tuae, sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Exaudi nos, Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe. Praeparans montes in virtute tua accinctus potentia, qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes, et timebunt omnes qui habitant fines a signis tuis: exitus matutini et vespere delectationis. Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus: rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus, in stillicidiis ejus laetabitur exoriens. Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent fines deserti, et exultatione colles accingentur. Induti sunt arietes ovium, et convalles abundabunt frumento; etenim clamabunt, et hymnum dicent.

641
1. Quid praecinat psalmus

VERS. 1. Opportune superiorem psalmum hic qui subjacet consecutus est, Est autem et ipse in finem: et congregationem gentium, quae Dominum laudaturae sunt, nuntiat. Ipse hujus interpretationis nostrae fidem reddet.

642
2. Nil sine Dei laude inchoandum. Sion Ecclesia

In exordio autem ejus, secundum consuetudinem suam, propheta orationem omnem ad Deum dirigit. Omnis enim nobis res atque sermo cum confessione Dei ineundus est. Sed sciens propheta plures pro diversitate rerum ac studiorum in supervacuis demorari, specialem et proprium Dei a nobis honorem requirit, dicens, VERS. 2: Tibi ducet hymnus Deus in Sion. Sion mons quidem Jerusalem adjacens est; sed montem hunc ejusque nomen atque etiam urbis ipsius, Ecclesiam quae corpus est Christi nuncupatam semper accepimus, Domino in psalmis dicente: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Ps II, 6). Et ne in regno eum collis hujus constitutum arbitraremur, in Prophetis (Zach., IX, 9), atque etiam in Evangeliis (Mt XXI) dictum est: Gaude valde, filia Sion, praedica filia Jerusalem: ecce rex tuus venit tibi. Et Apostolus (Ga IV, 26): Ea autem quae sursum est Jerusalem libera (Reg. ms. liberata) est, quae est mater nostra. Hymnus ergo hic Deo condecet, qui sit in Sion spiritali et ecclesiastico cantico innocens, et Dei laudibus dulcis.

643
3. Vita austera philosophorum et haereticorum. Vota extra Ecclesiam inania, Spiritu non interpellante

Omnia autem superstitionum genera quae extra religionem Dei sint condemnat. Plures enim sunt in demersissimo erroris profundo locati, qui doctrinae suae perversitatem quadam inanis laboris probitate commendent. Cernimus namque nudis philosophos corporibus algere: ipso etiam conjugiorum usu magistri abstinent: haeretici sicco panis cibo vivunt. Sed qui tandem otiosi hujus propositi profectus est? totum hoc inane atque ridiculum est, et cum ipsis superstitionis causis miserabile. Deo ergo vovenda sunt contemptus corporis, castitatis custodia, jejunii tolerantia. Atque ideo ait: Et tibi reddetur votum in Jerusalem. Vota enim tantum ecclesiasticae religionis utilia sunt. Quae cum et dignis Deo cantionibus, et propositae in Ecclesia observantiae studio probabuntur, tum digni erimus pro quibus Deum sanctus Spiritus interpellet. Idem namque per Prophetam loquitur, et docet. Ipse autem, secundum Apostolum (Rm VIII, 26), pro nobis inenarrabilibus gemitibus interpellat: atque ideo hic ita dictum est, VERS. 3; Exaudi orationem: non enim subsequitur, meam; ut dicentis persona possit intelligi. Licet enim multi tamquam hoc deesset addiderint, non tamen in authenticis exstat. Propheta enim non suo sensu, sed inspiratus haec loquitur: Exaudi orationem.

644
4. Caro omnis homo. Errore et delictis est liberandus per Christi sanguinem

Sequitur ut quorum oratio sit exaudienda demonstret. Nec longe exspectationem nostram differt: subjecit enim: Omnis caro ad te veniet. Humani generis universitatem Scriptura sub carnis nomine designat: ut in lege: Et dixit Deus, non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt (Gn VI, 3); et in eadem: Quoniam corrupit omnis caro viam ejus (Ibid., 12), et in propheta Dominus: Et effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II, 28); et in Evangelio: Et Verbum caro factum est, et inhabitavit in nobis (Jn I, 14). Hujus igitur humani generis orationem exaudiet Deus, quod vanis infelicium superstitionum doctrinis tenebatur: cum praecepta gentilia omnes eos ad studium impietatis imbuerent, Deum in lignis et saxis et metallis praedicando, et mundi opificem, atque animae nostrae parentem intra inanimem materiam collocando. Hunc igitur errorem gentes fatentur, quod eos philosophiae facundia detinuerit in errore: scientes tandem vetera delicta sua et antiquae impietatis crimina Deo propitianda esse per Christum. Ipse enim secundum Apostolum nostra placatio est: ait namque: Quem proposuit Deus placationem per fidem in suo sanguine (Rm III, 25), et iterum: Ipse est placatio pro peccatis nostris (I Jn II, 2). Veniet ergo ad eum omnis caro, dicens, VERS. 4: Verba iniquorum invaluerunt super nos, et impietates nostras tu probitiabis.

645
5. Qui omnis homo liberandus

Sed qui tandem propitiationis effectus est? Vel quid proderit errorem gentilem reliquisse, et doctrinam impiam sprevisse? Et idipsum non dissimulavit, dicens, VERS. 5: Beatus quem elegisti et assumpsisti, ut inhabitet in tabernaculis tuis. Omnis quidem caro veniet, id est, ex omni hominum genere congregamur: sed beatus est quisquis fuerit electus. Multi enim secundum Evangelium vocati sunt, sed pauci electi (Mt XXII, 14). Electi autem sunt nuptiali veste conspicui, puro atque integro novae nativitatis corpore splendidi. Itaque non res indiscreti judicii electio est: sed ex meriti delectu facta discretio est. Beatus ergo quem elegit Deus: beatus ob id, quia electione sit dignus. Scire autem nos convenit, hic beatus in quam rem fuerit electus, scilicet ad id quod sequitur: Inhabitabit in tabernaculis tuis. Omnis perfectio bonorum, in habitationis coelestis est requies. Multas mansiones Dominus in coelis esse testatur (Jn XIV, 2): sed Patrem orat, ut apostoli ubi et ipse sit maneant, dicens: Pater quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, ibi et illi sint mecum (Jn XVII, 22). Ex plurimis ergo mansionibus, apostolis suis eam quae sibi est propria communicat. Scit Propheta quanta beatitudo sit in tabernaculis Dei esse, alio loco dicens: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Ps LXXXIII, 3). Sed non ob id bonorum coelestium spes adimitur, si non omnes ad cohabitationem Dei eligentur. Plures enim mansiones diversae dignitati habitantium praeparantur. Sed licet diversa sit dignitas; differt enim stella stellae in gloria (1Co XV, 41), tamen quotquot habitationibus, variis licet, digni habebuntur, fidei fructum et honorem coelestis gloriae sortientur.

646
6. Quae Dei domus, quae illius bona, quo merito comparantur

Post enim beatitudinem ejus, qui ad habitandum in tabernaculis Dei fuerit electus, hoc sequitur: Replebimur in bonis domus tuae: sanctum est templum tuum, VERS. 6, mirabile in aequitate. His ergo bonis Domus Dei replebimur; quia in tabernaculis Dei beatus habitabit. Et quidem interim bona domus quae sint possumus existimare, Ecclesiae scilicet munera, quae ei secundum multiplicem fructum Christus indulsit; quia et ipsa secundum Apostolum domus Dei est: Ut scias, inquit, quemadmodum oporteat te in domo Dei diversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (1Tm III, 15). Haec ergo habet tricesimum, sexagesimum, centesimumque fructum. His ergo bonis domus Dei fides credentium explebitur, quae interim donorum divisionibus adornatur, sicut scriptum est: Huic enim datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides in eodem Spiritu, alii dona sanationum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum (1Co XII, 8 et seqq.) Verum sunt et alia plena et perfecta domus Dei munera nequaquam naturis carnalium sensuum aestimanda. Novit haec usque ad tertium coelum Apostolus raptus: et praedicat dicens: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum (1Co II, 9). His igitur domus Dei bonis replebimur. Et meritum percipiendorum horum fructuum docet, dicens, Sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate. Omnia namque credentium corpora templum Dei esse Apostolus docet, dicens, An nescitis quod templum Dei estis, et spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei corruperit, corrumpet eum Deus. Templum enim Dei sanctum est (1Co III, 16, 17). Ornandum ergo hoc Dei templum est sanctitate atque justitia, ut bonis domus Dei repleatur, ut aequitatis ac fidei operibus mirabile sit. Domum autem Dei etiam ipsum assumptum a Dei filio hominem intelligere erit promptum: quia in eo inhabitet omnis plenitudo divinitatis, et per naturae proprietatem in eo Pater habitet, bonis itaque ejus, id est, virtutis, gloriae, aeternitatis, unoquoque eo replendo, qui se templum Deo sanctum et mirabile in aequitate servaverit. Omnium itaque nostrum spes ista est, ut bonis domus Dei repleamur, ut sanctum et mirabile templum illius simus. Beati quidem sunt, qui jam a Deo ad habitandum in tabernaculis ejus electi sunt: sed festinare nos in consortium hujus beatitudinis congruum est, operationibus id atque orationibus expetentes.

647
7. A beatitudinis spe nulla gens exclusa

Ob quod ita sequitur: Exaudi nos, Deus salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe. Non competit haec oratio Judaeo. Et quamquam hic liber legis sit, prophetia tamen non est gentis unius. Spes enim haec omnium finium terrae est: et quacumque se habitabilis mundi hujus temperies extendit, omnibus Christus in spe est. Quin etiam interni atque externi maris insulae in hujus nominis virtute requiescunt. Spes enim omnium finium terrae, et in mari longe est. Sed spem oportet non ex inani esse praesumptam: ne magis sit incertorum praesumptio, quam expectatio cognitorum.

648
8. Montes non terreni hic significantur

Itaque cur in eo spes omnium sit, in consequentibus docet, dicens, VERS. 7 et 8: Praeparans montes in virtute tua accinctus potentia, qui conturbas fundum maris, sonum fluctuum ejus. Ad terrenorum montium naturam sermo iste non pertinet: firmati enim sunt, non praeparati; praeparatio autem, futurae operationis est coeptum. Dehinc memoratorum montium praeparatio in accinctu potentiae atque virtute est: terra autem omnis ex nihilo est jussa subsistere; resque ea potentiae non eguit accinctu, quae ex jubendi facilitate pendebat. Utile est autem cognoscere sicubi in Scripturis montium facta sit mentio. Ait namque propheta: Audite, populi omnes, et attendat terra, et omnes habitantes in ea. Et erit vobis Dominus Deus in testimonium, Dominus de domo sancta sua. Propter quod ecce Dominus descendet de loco suo, descendet super excelsa terrae, et conteret montes subtus se, et valles liquescent tamquam cera a facie ignis propter impietatem Jacob. Haec omnia propter peccata domus Israel (Mich. I, 2 et seqq.). Et rursum: Et commota est et intremuit terra, et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est his. Adscendit fumus ab ira ejus, et ignis a facie ejus exardescet, carbones accensi sunt ab eo. Inclinavit laecum, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. Et in consequentibus est: Misit sagittas suas, et dispersit eos; et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos (Ps XVII, 8 et seqq.). Et in his, quantum lectio docet descensionem Domini de coelo per Prophetam Spiritus sanctus ostendit, metum terrae, montium trepidationem, ob id quia his Dominus iratus sit, fumo de ira ejus exorto, igne deinceps de conspectu ejus accendendo. In fumo qui adscendit, praeteriti temporis res est: in igne autem accendendo, futuri significatio continetur. Dehinc ne quidquam de natura hebeti et immobili dictum existimaretur: hos montes sagittae missae dispergunt, et fulgura multiplicata conturbant.

649
9. Montes diabolus cum suis. Hi a Christo obtriti

Hoc igitur montium nomine omnem supereminentem virtutem intelligi oportet: quae se contra Deum exaltans atque efferens, irae Dei subdidit. Descendens igitur Deus Verbum, assumptum sibi hominem potentia accingens, primum haec cacumina montium depressit, diaboli, scilicet et suorum contumacem excellentiam protrivit, quos per hanc primae obtritionis potestatem, poenae aeterni judicii praeparavit. Servavit autem hanc eamdem propheta rationem, dicens: Ascendit fumus ab ira ejus, et ignis a conspectu ejus ardescet. Fumus enim eos interim arsuri ignis involvit: atque ob id in praesenti psalmo ita scriptum est: Praeparans montes in virtute tua accinctus potentia. Accinctio potentiae ei quod indigebat corpori coaptatur. Non enim Virtus accingitur; sed in virtute Dei potentia homo quem Dominus assumpsit accingitur.

6410
10. Mare, saeculum

Contemplandum autem est, quid praeparationem montium consequatur: Qui conturbat fundum maris, sonum fluctuum ejus. Conturbat non mare, sed maris fundum: neque fluctus ejus, sed sonum fluctuum. Mare autem, ut prophetiae sermo edocet, pro saeculo nuncupatur: ut ait: Superinducet Dominus machaerum terribilem et magnam, super draconem serpentem pravum, et perimet draconem qui in mari est (Esa. XXVII, 1). Et iterum: Mare hoc magnum et latum; ibi requiescet draco, quem figurasti ad illudendum ipsum (Ps CIII, 25). Vel certe illud absolutius: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Ps LXVIII, 3). Montes igitur, id est, adversariae omnes supereminentesque virtutes poenae judicii praeparantur, et maris fundamenta turbantur. In harum enim inimicarum virtutum fiducia saeculum consistebat, et haec in invisibilibus saeculi hujus profundis latebant. Sonus autem fluctuum cum fundo maris perturbatur. Turbato enim diabolo, omnia terroris sui ministeria turbantur: et ipse, quo gentes pavebant, adversantium potestatum sonus trepidat. Recordemur vatum murmura, et inconditos bacchantium fremitus, et nonnumquam confuso audientium sensu incertum nescio quid simulacrorum aera sonuisse, omnem denique profano cerimoniarum cantu mundum resultantem. Nunc vero Domino Christo praedicato, silere omnia confutata et trepida, cum hi templorum et gentium dii virtute fidelium subjiciuntur ad poenam: cum credentium verbis torquentur, laniantur, uruntur, et invisibiles nobis atque incomprehensibiles naturae verbo continentur, puniuntur, abiguntur, cum vates silent, cum muta sunt templa. Per haec itaque jam judicio praeparantur. Et praeparatio ista quid proficit? profecit, namque: Turbabuntur gentes, VERS. 9, et timebunt: cernentes scilicet deos suos mutos, et tantum ad impositionem manuum nostrarum poenae suae vocibus ingemiscentes. Sed post turbationem gentium alii timebunt; timorem enim erit illatura turbatio. Numquid omnes qui et turbabuntur, et timebunt? Non utique omnes qui et turbabuntur, et timebunt.

6411
11. Timebunt neque prorsus sectantes, neque dimittentes quae carnis sunt

Qui ergo timebunt? Qui inhabitant fines. Non subjecit Scriptura, ut assolet, fines terrae; non enim hic de terrae finibus loquebatur. Dehinc ergo sermonis ratio non patitur, ut id adjectum existimemus. Ait enim, Qui inhabitant fines. Numquid et gentes, quae intra fines sunt, non timebunt; et terrarum tantum extima Deum metuent, ab ejus metu caeteris quae in medio habentur alienis? Finis autem est, non res ipsa, sed rei extimum. Extimum vero est, in quo res ipsa deficiet. Qui ergo fines inhabitant? Scilicet qui in carne positi, neque in totum adhuc secundum carnem agunt, neque jam omnino finem peccati per desinendi a peccatis consuetudinem tenent; sed volentes desinere, nec penitus desinentes, et finem etiamnum, id est, quamdam proximam defectionem peccati, carnis habitantes, nec a carne absunt, nec in totum interna carnis exercent. Apostolus autem cum in corpore sit, peregrinatur a corpore (2Co V, 8). Apostolus cum in vita sit, quotidie tamen moritur (1Co XV, 31): vivit autem jam non ipse, vivit vero in eo Christus (Ga II, 20). Omnes ille fines ambiguae voluntatis excessit, etiam extra fines corporis peccatique habitat, peregrinando a corpore dum in corpore est, et quotidie moriendo dum vivit, et jam non ipse in se vivendo, sed Christus. Caeterum timentium trepidatio ex ambiguae habitationis incerto est: dum adhuc habitando fines timent, nondum penitus quod jam habitant transeundo; et tamen desinendi voluntate finem jam habitent desinendi.

6412
12. Signa Dei misericordiae. Matutinae et vespertinae Dei laudes

Sed videamus, hi qui fines habitant cur timebunt, et unde illis metus ingruat. Neque id occultum est: sequitur namque: Et timebunt qui inhabitant fines a signis tuis. Metus ergo omnis a signis est. Sed quae haec erunt signa? Exitus matutini, et vespere delectationes. VERS. 10. Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aqua, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua. Ab his igitur signis metus ortus est. Est enim magnum in singulis quibusque eorum signum. Nam post praeparationes montium in accinctu potentiae, et conturbationem maris fundi et sonitus fluctuum ejus, progressus Ecclesiae in matutinorum et vespertinorum hymnorum delectationes maximum misericordiae Dei signum est. Dies in orationibus Dei inchoatur, dies in hymnis Dei clauditur, secundum quod dictum est: Suavis ei sit laudatio mea (Ps CIII, 34), et rursum: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps CXL, 2).

6413
13. Ebriens et opulentia spiritalis

Succedit igitur et hoc sequens signum, VERS. 10: Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam. Terra haec qua utimur non locupletatur, sed ex fructuum suorum ubertate locupletat. Non ergo in eam sermo conveniet, quae et locupletandi se caret sensu, et cujus id est ut locupletet officium. Visitavit autem Deus terram, id est, humani generis nativitatem: eaque visitata a Deo multiplicatis gratiarum muneribus ditescit. Apostolo dicente: In omnibus ditati estis in ipso, in omni verbo et scientia (1Co I, 5). His enim bonis replemur, et sine cessatione potandi quotidie coelestium bonorum munus haurimus, pleni divinis copiis atque ebrii. Locupletatio enim ostensa est esse ea quae superius nuncupabatur ebrietas.

6414
14. Spiritus sancti munus

Et locupletationis atque ebrietatis hujus fructus est contuendus. Et qui hic tandem sit, non tacetur: Flumen Dei repletum est aqua, parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua. Et de flumine ambigendi locus nullus est. Ait enim Propheta: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps XLV, 5). Et ipse Dominus in Evangeliis ait: Qui biberit ex aqua quam ego dedero, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae salientis in vitam aeternam (Jn IV, 13, 14). Et iterum: Qui crediderit in me, sicut scriptum est, flumina de ventre ejus exient (Jn VII, 38, 39). Hoc autem dicebat de Spiritu sancto, quem accepturi erant credentes in eum (Jn VII, 38, 39). Hoc ergo flumen Dei aqua repletur. Spiritus enim sancti muneribus inundamur, et in nos ex illo vitae fonte fluvius Dei aqua repletus infunditur. Habemus etiam et cibum paratum. Et quis hic cibus est? Ille scilicet in quo ad Dei consortium praeparamur, per communionem sancti corporis in communione deinceps sancti corporis collocandi. Id enim praesens psalmus significat, dicens: Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio tua: quia cibo illo quamvis in praesens salvamur, tamen in posterum praeparamur.

6415
15. Praedicta spectant futurum

Servat autem consuetudinem suam Propheta, ut tempora de quibus loquitur distinguat. Superior namque sermo tamquam de praeterito fuit: quae autem adhuc gerenda erant, gerendorum fide et scientia tamquam jam gesta memoravit. Ut autem ea omnia futuri temporis doceret esse, ait, VERS. 11: Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus: in stillicidiis ejus laetabitur cum exorietur. Omnis hic orantis est sermo, et ut ea quae commemorata sunt Deus expleat deprecantis. Terra uomodo nunc rivi ejus inebriantur? Sed meminisse debemus, quod si quis ex aqua Domini potaverit, flumina de ventre ejus effluent: ergo potatione aquae opus est, ut flumina fluant. Inebriamur autem ipsi, cum Spiritum sanctum qui fluvius est nuncupatus accipimus. Dehinc, quia ex nobis diversi gratiarum rivi emanant, orat propheta ut hos eosdem Dominus inebriet: ut his inebriatis, et dono divini muneris perfusis, generationes nostrae multiplicentur; terra scilicet bona, secundum evangelicam comparationem, verbi semen excipiens, fructu tricesimo et sexagesimo et centesimo ditescat (Mt XIII, 8). Est autem nobis per sacramentum baptismi renatis maximum gaudium, cum quaedam in nobis Spiritus sancti initia sentimus, cum subeat nos sacramentorum intelligentia, prophetiae scientia, sermo sapientiae, spei firmitas, sanationum charismata, et in daemonia subjecta dominatus. Haec enim tamquam stillicidia nos penetrant, quae paulatim coepta fructu multiplici exuberant. In his ergo stillicidiis cum exorietur terra laetabitur. Sed stillicidia multiplicantur ut rivi sint; rivi autem inebriantur ut flumina sint.

6416
16. Consequens autem est, ut omnem exspectationem nostram propheta confirmet: et doceat quid montium praeparatio, fundi maris turbatio, terrae visitatio et ejus inebriatio, et fluminis plenitudo consummationis habitura sint. Docet itaque in his quae consequuntur, dicens, VERS. 12, 13 et 14: Benedices coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. Pinguescent fines deserti, et exultatione colles accingentur. Induti sunt arietes ovium, et convalles abundabunt frumento; etenim clamabunt, et hymnum dicent. Annum benignitatis Dei ex propheticis atque apostolicis doctrinis cognovimus. Dictum enim est ex persona Domini: Spiritus Domini super me, propterea unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visionem, vocare annum Domini acceptum, et diem retributionis (Esa. LXI, 1, 2): annum aeterni et beati illius saeculi sine dubio declarat. Namque bonitatis Domini hic annus est, quo erunt indelessa illa benignae retributionis tempora auspicanda. Hujus igitur anni Dei benedicet coronam jucundissimus et suavissimus visitatae terrae inebriataeque fructus. Haec enim Christi est, depulsa corporum nostrorum corruptione et perempta mortis potestate, victoria. Haec corona sanctificatae terrae nostrae flore benedicta est Dominus sanctorum suorum choro atque ambitu gloriosus. Tunc ubertate campi replebuntur, tunc deserti fines pinguescent, tunc colles exsultatione accingentur, tunc arietes ovium induentur. Illud enim retributionis est tempus.

6417
17. Gloriae discrimen in sanctis, in martyribus, in Ecclesiae ducibus

Sed discrimen ipsius retributionis est contuendum. In campis enim, quorum in cultura usus est, ea quae sub lege et cultura Dei fuerint opera ubertatem consequentur. Ubi autem fines deserti pinguescent, Ecclesiae quae deserta diu fuit populus, repromissionis bonis opimatur. In collibus vero exsultatione accinctis, gloriosa martyrum gaudia nuntiantur; hi enim sunt terris caeteris celsiores. Cum autem arietes ovium induentur, aeterna illa et beata patriarcharum et prophetarum et apostolorum, qui duces gregis sancti sunt, vestis ostenditur; de qua ait beatus apostolus Paulus: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem (1Co, XV, 53); et iterum: In quo nolumus dispoliari, sed superindui, ut absorbeatur hoc mortale a vita (2Co, V, 4). Hoc ergo indumento arietes ovium induuntur, et hoc gloriosae immortalitatis habitu vestiuntur.

6418
18. Sed quamquam diversa retributionum dona monstrata sint, spem tamen praeter haec non exiguam misericordiae suae Deus tribuit, dicens per prophetam, Et convalles abundabunt frumento: humiliores scilicet, sed tamen non impiae fidei atque operis homines, fructum vitae sortientur. Non enim ubertate replebuntur ut campi, neque ex deserto pinguescent, neque exultatione accingentur ut montes, neque tamquam arietes ovium induentur, in quibus omnibus definitae gloriae munus ostenditur; sed frumento abundabunt, vivendi scilicet substantia non carebunt, quia per infirmitatem fidei humiles sunt, et editis circum se collibus vallium more depressi.

6419
19. Praedicta spiritaliter sunt intelligenda

Ac ne propheticus sermo hos campos, haec deserta, hos colles, hos arietes, haec convallia, quae adspectui nostro subjacent, voce et sensu carentia significare existimaretur; adjecit: Etenim clamabunt, et hymnum dicent, Dei scilicet laudes ob haec diversa retributionum praemia indefessis et maximis vocibus concinentes.

650
(
Ps 65 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 62