Hilarius - Super Psalmi 660

PSALMUS LXVI.

In finem hymnus (f. in hymnis) Psalmus cantici David.

Deus misereatur nobis, et benedicat nos: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. DIAPSALMA. Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Laetentur et exultent gentes: quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra deduces. DIAPSALMA. Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum. Benedicat nos Deus noster, benededit nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.

661
1. Qui in eo psalmo loquantur

VERS. 1. Psalmus brevis est, et evangelica praedicatione absolutus. Nam et in finem est, et psalmus cantici est: per quod confessio per scientiam gerendorum, et per doctrinam proficientia gesta cantantur. Et principium ejus unde oportuit sumptum est. Est autem omnis in eo sermo vel prophetarum, vel apostolorum: quorum alii venturum in corpore unigenitum Deum, alii venisse docuerunt, sancto Spiritu illuminati et honore gloriae coelestis expleti. Oratio ergo eorum in psalmi exordio esse noscenda est.

662
2. Peccatorum remissio est gratuita

VERS. 2. Deus misereatur nobis, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. Secundum doctrinae ordinem, primum misericordia Dei poscitur. Ex copia enim bonitatis suae misericordiam in peccatorum remissione largitur: et peccatorum remissio non probitatis est meritum, sed spontaneae indulgentiae voluntas, ex bonitatis divitiis admiserandi munus exuberans. Ergo qui misericors est, ut benedicat oratur. Et benedictionis quidem fructum jam in exordio formati hominis cognovimus, cum talis ad Adam tum adhuc peccati nescium sermo est: Crescite, et multiplicamini et replete terram, et dominamini ejus (Gn I, 28). Ista quidem quamvis corporaliter tantum dicta plerique arbitrentur: tamen spiritali doctrina eruditis plus de se virtutis praebuerunt. Haec enim benedictio non creationis tantum corporalium successionum Adae largita est. Quamvis enim fecundae ejus soboles futurae essent, tamen terram implere non poterant: quae pro copia hominum licet habitetur, non tamen adimpletur. Verum terram corporis nostri impleri doctrinis spiritalibus voluit, et multiplicari et crescere scientia Dei. Per Adam enim atque in ipso Adam, qui primus opus Dei fuerat, oportuerat cognitionem Dei inchoari: sed eo peccatis coinquinato, benedictionis istius fructum Prophetae sibi atque Apostoli deprecantur. Quem beatus Apostolus consecutus, ita de se gloriatur: Benedictus Deus, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo (Eph. I, 3). Hi ergo crescunt, multiplicantur, replentur, qui in Christo coelestes sunt: et benedicti sunt, qui spiritali benedictione in coelestibus benedicuntur. Et videamus an benedictionis istius fructum praesentis psalmi oratio deprecetur.

663
3. Lux nostra Dei munus

Post misericordiam enim et benedictionem id sequitur: Illuminet vultum suum super nos, et misereatur nobis. Benedictione Dei opus est, ut nos vultus ejus illuminet ut tenebrosa corda nostra cognitionis suae lumen irradiet, ut majestatis suae Spiritus lucem obscuratis intelligentiae nostrae sensibus tribuat; et gloriari deinceps liceat, dicentes: Designatum est super nos lumen vultus tui Domine (Ps IV, 7). Hanc autem illuminationem vultus sui super nos misericordia ipsius, quae in peccati remissione in nobis est coepta, largitur. In quem autem profectum illuminationem vultus Dei super se precentur, sermo consequens docet.

664
4. Notitia viae Dei Gentibus oratur

Diapsalma. VERS. 3. Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Interjectio diapsalmi, etsi conversionem personae non attulit, sensum tamen demutavit. Nunc enim sermo est ad eum qui nunc usque fuerat in votis. Quod autem in latinis libris ita scribitur: Ut cognoscamus in terra viam tuam, in graecis ita est touð gnwðnai ejn thð ghðé thún oJdovn sou . Inter gnwðnai et cognoscamus, id differt, quod sine personae definitione est gnwðnai cognoscamus autem, ipsos eos qui haec loquuntur ostendit. Ergo secundum veram illam graecitatis translationem, illuminari se Dei vultu ob id deprecantur, ut cognita fiat in terra Dei via, quae est doctrina vitae religiosae. Per eam enim ad Deum pergitur. Religiosae autem viae doctrina Christus est, quam se esse in Evangeliis ostendit, dicens: Ego sum veritas, via et vita (Jn XIV, 6); et rursum: Nemo ad Patrem vadit, nisi per me (Ibid.). Et hunc esse viam, ipse ille connexus sibi psalmi sermo testatur. Quae in terra, id est, vel ex terra ortis, vel terram inhabitantibus cognoscibilis, et nota praestanda est. Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Jesum salutarem dici ipse ille proprietatis sermo loquitur. Nam quod nobiscum salutare est, id apud Hebraeum Jesus est. Confirmat autem istud Angelus ad Joseph de Maria loquens, Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum: quia ipse salvum faciet populum suum a peccatis (Math. I, 21). Jesum itaque ostendit angelus idcirco, quia salutaris esse populo, nuncupandum. Tantae ergo praedicationi se impares esse nisi illuminentur ostendunt: nisi quodam vultus Domini splendore lucescant. Sunt enim (Mt V, 14) et ipsi secundum Evangelium lumen mundi (Dominus autem ipse lux vera est) (Jn I, 9) a luce illuminati, ut lumen essent apostoli et prophetae. Caeterum superfluum est ideo illuminari se velle, ut cognoscant ea de quibus quasi cognitis praedicabant.

665
5. Unde gentibus laetitia

Hanc autem omnem propheticam atque apostolicam doctrinam necesse est confessio populorum, et remissorum peccatorum laetitia consequatur. Neque solum peccatorum remissorum: sed quod eum, qui peccata remiserit, aequitatis futurum judicem sciant, quod per eum in viam vitae omnes gentes terram inhabitantes dirigantur, relicto idolorum errore ad cognitionem Dei eruditae. Idcirco haec sequuntur, VERS. 4 et 5: Confiteantur tibi populi omnes. Laetentur et exsultent gentes; quoniam judicabis populos in aequitate, et gentes in terra diriges. Cum confitentur populi, designari videntur ex tribubus duodecim vel credentes vel credituri. Cum confitentur omnes populi, exceptio nulla fit gentium. Cum laetantur et exsultant gentes, quoniam judicabit populos in aequitate, et gentes in terram diriget, causa laetitiae ex spe judicii aeterni, et directarum in viam vitae gentium praedicatur.

666
6. Confessio duplex

Interjectio diapsalmi videtur hic nihil innovasse, cum praesertim sub iisdem verbis sensus iteratus sit, VERS. 6: Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes. Sed cum adjicitur, VERS. 7: Terra dedit fructum suum, intelligitur non ex nihilo eorumdem verborum facta esse repetitio; si tamen idipsum sub iisdem verbis significatum intelligere debeamus. Invenimus enim confessionem duplici ratione tractandam esse: unam confessionem peccatorum, ubi in deserto Jordanis confitebantur peccata sua esse: aliam laudationis Dei, ubi Dominus loquitur ad Patrem, Confiteor tibi, Domine pater coeli et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis (Mt II, 25). Prima ergo illa et superior confessio peccatorum esse credenda est maxime quae praedicationi propheticae atque apostolicae connectitur: sequens haec laudationis Dei intelligenda est populorum, deinde omnium, id est, gentium universarum; et ob id, quia terra fructum suum dederit.

667
7. Fructus terrae proprius per primum Adam amissus, per secundum redditus

Sed quaerendum est quem fructum terra dederit, ob quem populi omnes Deum laudent. Causa quidem Deo debitae laudationis aeterna est, quod corporales hos et nobis necessarios fructus terra suppeditet: sed terrae non sunt. Aut enim nostri sunt quibus praebentur, aut Dei sunt per quem ministrantur. Requiramus ergo quos fructus terra et habuerit, et amiserit. Per id autem quod amisit, ostendemus habuisse. Adae terram meminimus post peccatum datarum sibi benedictionum honore fuisse spoliatam. Ipsi enim dictum est: Quoniam terra es, et in terram ibis (Gn III, 19). Ergo quia terra est, hac post peccatum maledictione damnatur: Maledicta terra in operibus tuis, in doloribus edes eam omnibus diebus vitae tuae, spinas et tribulos generabit tibi (Ibid., 17). Terrae elementum extra crimen fuit: caret ergo maledictione, quod carebat et crimine. Verum hic Adae terra, quae per illecebram cibi erat criminosa, maledicitur. Haec ergo ab eo omnibus praesentis vitae moeroribus consumitur, et aegritudinum doloribus editur omnibus, in spinis et tribulis vitiorum et cupiditatum aculeis compuncta. Omnis ergo terreno Adae similis, hos maledictos fructus terrae suae reddit. Caeterum qui jam coelesti Adae configuratur, habet innocentem terrae suae fructum, primum Dei cognitione locupletem, dehinc castitatis, justitiae, misericordiae operibus gloriosum, vetere homine cum vitiis et concupiscentiis ejus exuto. Ob id ergo Deo est reddenda confessio, quod terra fructum suum dederit. Suum: quia eum Adam cum habuisset, amiserat. Dedit ergo quod suum est, id est, fructum qui ei et in cognitione Dei est, exhibuit in ipso illo primum Domino nostro, qui terrenum corpus assumpsit nihil peccans.

668
8. Deus Patriarcharum quasi haereditate jam noster

Ob quae demonstranda et docenda, rursum benedictionis Dei munus oratur, cum dicitur: Benedicat nos Deus. Ac ne de incerto et incognito Deo sperari benedictio existimaretur, adjectum est: Deus noster: patriarcharum scilicet et prophetarum, et apostolis ipsis tamquam successionis haereditate jam proprius : in quibus fructum suum dedit terra, continentiae et fidei et justitiae et misericordiae, quin etiam inter ipsos saevissimarum persecutionum cruciatus atque mortes, ipso jam divini nominis devota martyrio.

669
9. Timor Dei, qualis esse debeat

Repetitur deinde benedictionis oratio, cum dicitur: Benedicat nos Deus. Non ex nihilo iterantur haec vota: sed ut per benedictionem Dei augescente doctrina Deum omnes terrae fines timeant. Ait enim: Et metuant eum omnes fines terrae. Metuant ergo omnes fines terrae Deum, sed Deum nostrum, sed Deum benedicentem. Non est minimum officium fidei, metus. Nam inter praecipua spiritualium gratiarum dona numeratur, cum dicitur per Esaiam: Et replevit eum spiritus timoris Dei (Esa. XI, 3). Et per Salomonem: Initium sapientiae timor Domini est (Eccl. I, 16). Beatus cui provenerit timere non ex naturae humanae trepidatione, sed ex cognitione rationis. Qui enim ex infirmitate in rebus trepidis metuit, hic in secundis rebus rursum ex naturae vitio insolescit. At qui ex scientia timet, semper timet, neque minus secunda quam adversa formidat. Sumit igitur originem sapientia ex timore, res utiles atque probabiles exsequendo, quae propriae peculiaresque sapientiae sunt. Hunc ergo Dei timorem omnibus terrae finibus Propheta optat, ut nulla gens terram incolens extra metum ejus sit, Apostolo voti ipsius summam explicante, cum dicit: Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei patris (Ph II, 11), qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

670
(
Ps 67 Vet. Lat.)

PSALMUS LXVII.

In finem ipse David psalmus cantici.

Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus: et fugiant odientes eum a facie ejus. Sicut deficit fumus, deficiant; sicut liquefit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Et justi laetentur laetitia: exsultent in conspectu Dei, epulentur in laetitia. Cantate Deo, psallite nomini ejus, iter facite ei qui adscendit super occasum; Dominus nomen est illi; et exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum et judicis viduarum. Deus in loco sancto suo: Deus inhabitare facit unimores in domo. Educes vinctos in fortitudine, similiter eos qui exacerbant (al. exacerbabant), qui inhabitant in sepulcris. Deus dum egredereris coram populo tuo, dum transgredereris in desertum, terra mota est. Etenim coeli distillaverunt a facie Dei, mons Sina a facie Dei Israel. Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae: et infirmata est, tu vero perfecisti eam. Animalia tua habitabunt in ea: parasti in dulcedinem tuam pauperi Deus. Dominus Deus dabit verbum evangelizantibus virtutibus multis: rex virtutum dilecti: et pulcritudini domus dividere spolia. Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae: et posteriora dorsi ejus in viriditate auri. Deum discernit coelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: mons Dei, mons uber, mons consecratus, mons pinguis: ut quid suscipitis montes caseatos? Mons in quo beneplacitum est Deo habitare: in eo etenim Dominus habitabit usque in finem. Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium: Dominus in illis in Sina in Sancto, adscendit in altum, cepit captivitatem, dedit dona in hominibus. Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum. Dominus Deus benedictus de die in diem, prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Deus noster Deus salvos faciendi: et Domini Domini exitus mortis. Verumtamen conquassabit capita inimicorum suorum: verticem capilli deambulant in delictis suis. Dixit Dominus: Ex Basan convertar in profundum maris: ut intinguatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Visa sunt itinera tua, Deus, itinera Dei mei, regis qui est in sancto. Praevenerunt principes conjuncti psallentibus: in medio juvenum tympanistriarum. In ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel. Ibi Benjamin junior in pavore, principes Juda duces eorum, principes Zabulon, principes Nephtalim. Manda Deus virtutis tuae. confirma Deus quod operatus es in nobis. A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera. Increpa feras sylvae, concilium taurorum inter vaccas populorum, ut excludantur hi qui probati sunt argento. Dissipa gentes quae bella volunt. Venient legati ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus ejus Deo. Regna terrae, cantate Domino et psallite Domino. Psallite Deo nostro, qui adscendit super coelum coeli ad Orientem. Ecce dabit vocem suam vocem virtutis: date gloriam Deo. Super Israel magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus. Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae: benedictus Deus est.

671
1. Psalmus hic totus ex veteris ac novae legis sacramentis contextus

VERS. 1. Psalmus non a David, sed illi David in finem praescribitur. Deinde non Canticum psalmi, sed Psalmus est cantici: ut in eo cognitionis et scientiae propheticae enuntiatio doceretur. Est autem totus ipse sacramentis legis Evangeliorumque contextus, magnaque et ex praeteritis et ex futuris allegoricorum dictorum interpretatione confertus: qui et legis latae in se doctrinam contineat, et assumptae a Domino carnis afferat notionem, et impietatem populi anterioris exprobret, et futurae cognitionis nostrae fidem nuntiet, et Domini super coelos complectatur ascensum, et futuri regni ejus gloriam comprehendat. Initium autem ex eo sumpsit Propheta, in quo salutis nostrae consistit effectus. Coepit enim ita.

672
2. Optatur resurrectio Christi, ac per eam fuga daemonum.VERS. 2. Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus, et fugiant odientes eum a facie ejus. Sermo votorum est, non ex incerto poscentis, sed ex cognitione scientiaque sperantis: resurrectionis enim nunc in Deo tempus optatur: cum de peccato peccatum in carne condemnans, potestates hujus mundi ostentui fecit, eum fiducia triumphatis his in semetipso (Coloss. II, 15). Venit enim mundum vincere, et principem mundi cum peccati lege configere, et decretum mortis, peccati remissione delere. Hanc igitur Propheta fugam horum inimicorum ejus exspectat. Neque enim resurgentis ex mortuis occursum ejus potuit haec odientium eum turba daemonum ferre, cum ad primam apostolicae fidei post subjectas his spiritales nequitias potestatem cecidisse de coelo Satanam modo sit fulguris praedicatum (Lc X, 18), et princeps mundi in passione sit judicatus (Jn XII, 31). Sed fugientes a facie Dei, trepidationem suam quidem dum fugiunt ostendunt; evadere tamen faciem Dei, quamquam fugiant; non possunt. Nam et trepidationem earumdem nequitiarum spiritalium psalmo anteriore declarat, dicens: Misit sagittas suas, et dissipavit eos; et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos (Ps XVII, 15). Conturbantur itaque, et fugiunt dissipati. Verum Dei vultus non effugiunt potestatem, secundum illud: Adscendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exardescet , carbones succensi sunt ab eo (Ibid., 9). Horum itaque inimicorum fugam, haec et interitus et judicii poena consequitur.

673
3. Et sane idem nunc qui in anteriore psalmo prophetiae ordo distinguitur. Sequitur enim, VERS. 3: Sicut deficit fumus, deficiant; sicut liquefit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Fumus cum emerserit, licet globosus et crassus, tamen paulatim ita deficit aboleturque, ne exstet; sicut in conspectu ignis cera sic liquescit, ut non sit: fumo quidem in igne per levitatem sui tenuitatemque dilapso, cera autem vi et calore ignis absumpta; quia infirmis ipsa per sese, naturae potioris diripiatur ardore: quem in modum omnis iniquorum potestas a facie Dei, id est, Dei judicio deliquescit.

674
4. Laetitia justorum qualis

Et hunc peccatorum a facie Dei interitum, necesse est ut justorum laetitia consequatur. Nam et continuo subjectum est, VERS. 4: Et justi laetentur laetitia. Aequa enim judicii coelestis et justa moderatio est, ut peccatores morte conficere, ita, et justos laetitia munerari. Idipsum autem ad ostendendum judicii examen est consecutum: Exsultent in conspectu Dei, epulentur in laetitia. Mundo enim corde, secundum evangelicae benedictionis merita, conspectu Dei digni sunt (Mt V, 8). Verum laetari in laetitia significationis est altioris, causam scilicet perfectae laetitiae ostendens. Plerique enim in his quae sibi sunt nocitura laetantur ut gaudet lascivus in scortis, ut fur laetatur in furtis, ut unumquemque pro vitiis suis ea quae exercet oblectant. Verum qui in laetitia laetatur, causam laetitiae ex ipsius laetitiae honesta utilique veritate suscipit. Et idcirco ait: In laetitia laetentur, quia in conspectu Dei exultabunt: eam verae exsultationis docens esse laetitiam, quae conspectus Dei jucunditate perfecta sit. Exsultationis autem hujus atque epulantium gaudia, ex quibus est laetitia justorum, sanctus Moyses in divina illa Deuteronomii cantione ita meminit, dicens: Jucundamini coeli simul cum eo, et adorent eum omnes angeli Dei. Jucundamini gentes cum populo ejus, et confortent eos omnes filii Dei (Deut. XXXII, 43). In hac itaque laetitia laetabuntur et justi, coelesti gaudio unanimes, exsultationis divinae societate laetantes.

675
5. Hortatio plus valet, si ratio agendi non sileatur

Ad cujus nos temporis gratulationem sub fidei evangelicae confessione nunc Propheta advocat dicens, VERS. 5: Adhortatio omnis licet multum ad quemdam impulsum et voluntatis nostrae proficiat et mentis, cum ad aliquid optandum agendumque conciliante casu vel illiciente deducimur: tamen si maxime adhortationis ipsius causa proposita sit, jam ratione animus ac via tamquam certissimo duce nititur. Ut nunc Propheta nos ad cantandum Deo psallendumque nomini ejus hortatus, ne quid forte ambiguitatis relinqueret; et cui Deo, et cujus nomini psallendum esset, ostendit: ut jam non adhortatio adhibita, sed cognitio percepta in Dei nos exsultatione et cantico collocaret.

676
6. Ratio cur psallendum Domino, illius de morte victoria

Psallendum itaque ei, iterque ejus parandum est, qui adscendit super occasum. Occasu autem universa quae veniunt in vitam intelliguntur aboleri. Abolitio autem omnium occidentium, secundum humanam communemque opinionem, existimatur in morte. Ei ergo psallendum, ejusque iter nobis est praeparandum, qui occasum mortis adscenderit, id est, qui occasum omnem occasu ipso non detentus excesserit. Huic autem nomen est Domino, qui se ex forma Dei exinaniens, et formam servi suscipiens, obedientem se usque ad mortem crucis egit. Propter quod eum exaltavit Deus, nomenque ei super omne nomen donavit, ut in ejus nomine genu coelestia ac terrestria flecterent et inferna: linguaque omnis confiteatur Dominum Jesum in gloria Dei patris. Adscendit ergo super occasum, cui nomen est Domino: idque quo occidunt universa transgrediens, legem mortis ex mortuis aeternus egressus est. Huic itaque iter parandum est, secundum illud: Parate vias Domini, rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur, el omnis collis humiliabitur (LcIII, 3). Parato itinere nostro, id est vitiorum infidelitatisque nostrae vel compressis tumoribus, vel elevata humilitate terrenae labis, initurus cum rectis aequitatis vitaeque semitis in corda nostra descendet. In hujus itaque conspectu exsultabimus, cui iter exaequatis et insolentiae tumoribus et libidinum voraginibus sit parandum, et in quo nos resurgentes ex mortuis contuebimur. Super occasum enim nostrae mortis adscendit, qui vitam nobis ex mortuis in se resurgente quaesivit. Haec illa apostolorum est laetitia cum eum post resurrectionem contemplantes contrectantesque viderunt.

677
7. Orphanorum et viduarum duplex sensus: qui Deus horum pater, illarum judex

Sed hanc sanctorum laetitiam, trepidatio eorum quos cum mundo vicit insequitur: id enim ait, VERS. 6: Turbabuntur a facie ejus, patris orphanorum et judicis viduarum. Causam turbationis hanc docuit etiam, quod pater orphanorum sit, judexque viduarum (a facie enim patris orphanorum viduarumque judicis fugient), non reliquens eos orphanos, qui agnoscentes patrem in coelis, diabolo patri, renuntiaverint, easque viduas quae legi mortuae sponsum sese secutae sunt judicans. Viduam enim, quae a lege sit libera, beatus Paulus transire ad nuptias alterius sine adulterii crimine docuit (Rm VII, 3): idque exemplum omne ad Ecclesiam, quae legis se mortua Christo postea sociaret, aptavit. Est autem etiam secundum hujus saeculi fortem sensus aptissimus, ut Deus, qui advocatum nobis a Patre alium dedit, ne orphani essemus in saeculo orbatorum pater sit judexque viduarum (Jn XIV, 18): quia et desolatae a parentibus misereatur infantiae, viduarumque quae in se adquieverint judex sit. Judex autem ideo, quia sub nomine viduarum pleraeque non viduae sunt, quae vel delicatae in Christo nubere volunt (1Tm V, 11), vel fallunt humana judicia: et quia dignitas nominis in conservato proposito sit voluntatis; scrutans corda et renes Deus idcirco sit judex, quia solus earum mentem sensumque dijudicet. Et quidem haec, ut dixi, secundum desolationem conditionis humanae, de orphanis viduisque sint dicta.

678
8. Tempus gratiae, qua Deus educit vinctos exacerbantes, habitantes in sepulcris

Caeterum ut ad Ecclesiae totius demonstrationem haec ita significata esse possint intelligi, continuo subjecit: Deus in loco sancto suo, VERS. 7: Deus inhabitare facit unimores in domo, educens vinctos in fortitudine, similiter eos qui exacerbabant, qui inhabitant in sepulcris. Hic ergo locus Deo sanctus est, ubi sit vidua ex lege, ubi orphanus ex saeculo, ubi unius moris ac voluntatis pacificus unanimisque conventus (Erat enim secundum Actus Apostolorum credentium anima et cor unum, Act. IV, 32), ubi qui vincti sunt, educentur in fortitudine. Ligato enim prius intra domum suam forti, eos qui peccatis suis vinciebantur absolvit (Lc XIII, 16): ut Abrahae filiam septem et decem annis ligatam, in libertatem verbo virtutis eduxit. Eduxit autem etiam eos qui ante exacerbabant, id est, qui transgressione legis iram in se Dei judicis incitabant, vel adversum nomen ejus gentili eloquio disserebant, ad doctrinam divinae cognitionis instituit: ut ex persecutore Paulum gentium Apostolum doctoremque praefecit. Hos itaque exacerbantes, antea in sepulcris, id est, intra corporum suorum emortua domicilia consepultos, in coelestem vitam spiritalemque deduxit. Sunt enim multi in viventibus mortui. Nam et in Evangeliis mortui non putati non differre docentur a mortuis, Domino dicente: Sinite mortuos sepelire mortuos suos (Mt VIII, 22): et Apostolus scit quasdam mortuas vivere (I Timot. V, 6), id est, dum vivunt esse jam mortuas. Sed hos omnes de sepulcris Dominus qui in filios Dei regenerantur, eduxit.

679
9. Deus idem legis et Evangelii

Verum haec qui in nobis Deus super occasum adscendens per virtutem resurrectionis operatus est, idem omnia ad hujus spei nostrae praeparationem adumbrata gessit in lege: ut non alius prophetarum, alius Evangeliorum Deus possit intelligi. Atque ideo erga nos quoque paribus haecmomentis, quibus ex Aegypto populum eduxit, implevit. Nam et patres nostri sub nube fuerunt et in Moysen in mari baptizati sunt, et in similitudinem coelestis panis manna e coelis decidente saturati sunt, et Christo aquam petra praebente potati sunt: quae quidem in illis salutariter gesta, figuram quoque nostrae in se salutis habuerunt, ut sequens prophetiae sermo declarat, dicens, VERS. 8, 9: Deus, dum egredereris coram populo tuo, dum transgredereris in desertum, terra mota est. Etenim coeli distillaverunt a facie Dei, mons Sina a facie Dei Israel. Praeisse Deum iter populi sui, dum desertum transgreditur, in columna nubis ignisque cognovimus, et usque ad populi errorem de coelis stillasse manna (Ex, XVI). Sed cum superiora omnia, quae Ecclesiae propria sunt atque apta, memorasset, scilicet cum super occasum adscendit Dominus, cum orphanorum pater est judexque viduarum, cum in loco sancto suo, id est, in domo congregat unimores, et vinctos in fortitudine et exacerbantes extrahit e sepulcris: haec tamen coram populo egrediens et in desertum transiens consummare memoratus est, ut nunc ex praeterito motam esse terram, distillasse coelos, et hoc a facie Dei Israel in Sina refertur effectum. Hoc ideo, ut cum illa quae Legis sunt gessit, in his quoque ea quae Evangeliorum sunt praeformasse sciretur. Egressus enim coram populo suo in desertum transgressus est: in illud videlicet desertum Jordanis, in quo lilia floruerunt, in quo fons aquae vitalis desolatos et aridos irrigavit (Deut. XXXII, 9). Funiculus namque ante erat haereditatis Jacob desertaeque gentes elementorum subditae fuerunt potestati. At nunc inspectante eo qui fuit Dei populus, Deus ad ea quae ante erant desolata transivit; et jam irrigata ab eo finium deserta pinguescunt. Et hic idem est, qui manna de coelis dedit populo. Si enim lex disposita est per angelos, panemque Angelorum manducavit homo, coelique stillasse in Sina scribuntur; profecto ministerium hoc a coelis, id est, ab Angelis expletum esse non dubium est. Estque idem largitor ejus qui de coelis est panis qui in Sina mannae fuerat indultor.

6710
10. Praescientia et praedestinatio Dei

Sed transiens ad desertum Deus, id est, ad gentium arida et desolata quondam corda transcendens, felicem illam bonae voluntatis pluviam segregavit (Galat. I, 13; Rom. VIII, 29). Segregavit enim ipse ex utero matris Paulum in apostolum (Rm VIII, 29): quia quos et praescivit, hos et praedestinavit. Hanc etiam eloquii praedicationisque pluviam, et in psalmo Salomon terrae ad spei securitatem nuntiavit, dicens: Et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram (Ps LXXI, 6). Et aliquibus nubibus ne super vineam pluerent meminimus esse praeceptum (Esa. V, 6). Sanctus quoque Moyses qui sub velamento verborum communium ingentia coelestis spei sacramenta condebat, verba sua excipi ut pluviam imbremque cantavit (Deut. XXIII, 2), pluviam irrigantem deserta et arida et praeparatam Dei haereditatem. Atque ideo sequitur, VERS. 10 et 11: Pluviam voluntariam segregabis Deus haereditati tuae: et infirmata est, tu vero perfecisti eam. Animalia tua habitabunt in ea, parasti in dulcedine tua pauperi. Providus enim voluntatum Deus, segregavit voluntariam pluviam praesciendo. Quae infirmata est, cum judicium in se mortis habuit Paulus (2Co I, 9), cum Petrus scandalo crucis motus est, cum ter denegat admonitus ne negaret, cum Apostoli timent, fugiunt, diffidunt. Sed quia in his bonae voluntatis esset affectus, perfecti ita sunt, ut et fundamenta ecclesiarum fierent et columnae. Haec ergo haereditati Dei pluvia segregatur.

6711
11. Haereditas Dei quae

Quae autem haereditas sit, non obscurum est, ea scilicet quae data est poscenti cum dicitur: Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Ps II, 8). Gentes itaque animantium et pecorum ritu non intelligentes (et ideo cum cura pecorum Deo nulla sit (1Co IX, 9), haereditas illa in hac segregata voluntaria pluvia est in ea habitare monstrantur. Sequitur enim: Animalia tua habitabunt in eo, parasti in dulcedine tua pauperi. Habitabunt ergo animalia vel in haereditate Dei, vel in pluvia voluntaria: et haec in dulcedine pauperi vel haereditas vel pluvia est parata. Eloquia enim Dei sanctorum faucibus dulcia sunt (Ps CXVIII, 103), et beati sunt pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum (Mt V, 3). Animalia autem cum essent, facta sunt spiritalia. Haec ergo omnia in usum haereditatis, vel voluntariae pluviae ministerium sunt segregata.

6712
12. Apostoli unius Christi virtutes multae

Atque ut secundum praeparatam dulcedinem pauperi, vel Ecclesiae congregatio, quae haereditas Deo (al. Dei) est, vel apostolicae praedicationis significatum esse intelligeretur eloquium; subjecit, VERS. 12, 13: Deus Dominus dabit verbum evangelizantibus virtutibus multis: rex virtutum dilecti, et pulchritudini domus dividere spolia. Segregatae itaque pluviae ad Evangelium irrigandum Dominus dabit verbum idipsum in sensum nostrum et ora diffundens; secundum illud: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis (Mt X, 20). Sed virtutes multae evangelizantes sunt quibus dabit verbum, ut sit in Paulo virtus, in Petro virtus et in Joanne virtus, et in caeteris virtus, multasque ob id Evangelii praedicandi significet esse virtutes quibus quamvis Deus et Dominus et rex dabit verbum, virtutes tamen istae dilecti sunt, id est,ejus qui Regi et Domino et Deo sit dilectus. Laboriosius autem id et obscurius, dum collocationes verborum non demutat, translatio latina declarat: caeterum absolutius totum hoc sermo e graeco enuntiatus eloquitur, hunc scilicet Deum et Dominum regem earum quae dilecti sint esse virtutum: ut virtutes ad Apostolos, dilectus vero referatur ad Christum, cujus vel in his, vel hi omnes intelligantur esse virtutes. Oportuit autem propter ea quae sequuntur, licet in omnibus unus atque idem esset Spritus, numerosarum tamen virtutum fieri mentionem: quia ad pulchritudinem domus ipse virtutis spolia divideret. Ad Ecclesiae enim decus detracta ab his diabolo gentium spolia dividuntur, atque etiam ex his spoliis domus pulchritudo perficitur, cum in sacerdotes Dei ad ministerii sanctificationem ab aris templisque daemonum, abstrahuntur, sanctoque Spiritu irrigati, evangelizantes effectae sunt dilecti esse virtutes.

6713
13. Hic Spirutus sancti donis ornati, post gloria immortali sunt decorandi

Ad has enim easdem virtutes quae ad pulchritudinem domus vel spolia divident, vel ipsae sunt spolia, divinus sermo se retulit, dicens, VERS. 14: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in viriditate auri. Prophetae vota sunt, quibus manere in mediis cleris haec ad pulchritudinem domus divisa spolia exoptat: ut usque ad consummationis suae diem (quia significari mors soleat in somno) in domus pulchritudine perseverent. Qui quidem sunt in usum praedicationis, tamquam deargentatae pennae columbae, id est sancti Spiritus munere ornatuque pretiosi. In his autem quae post eos sunt, in auri viriditate consistent: ut his post praedicationem Evangelii honor regius et indefessa aeternitas ex conscientiae suae fructu in auri viriditate reddatur: dum et aurum refertur ad honorem, et viriditate vigor aeternus ostenditur. Posteriora itaque dorsi, quae interscaplia, taú metavfrena, magis graecus sermo significat, id est quae bonae conscientiae atque honoris posteriora sint tempore, ultra praedicationis hujus honorem sunt honoranda: cum interim deargentatae pennae sub munere sancti Spiritus permanentes, post etiam ad conscientiae suae fructum auri viriditatem, id est florem honoris perpetui consequentur.

6714
14. Reges sunt cum Christo: hos decet pax et candor

Ut autem haec ad pulchritudinem domus spolia divisa, quibus ut inter medios cleros dormirent, id est, ut morte tales consummarentur, optatum est, ad principes ecclesiarum, per quos pulchritudo domus consistit, relatum possit intelligi, continuo subjecit, VERS. 15, 16: Dum discernit coelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon; mons Dei, mons uber, mons consecratus, mons pinguis. Dum itaque hos coelestis super eam reges discernet, id est, dum Dominus de coelis descendens, eos qui spolia fuerint, constituit in reges, super eam domum, quae per eos pulcherrima est, unumquemque disponit; in Selmon nive dealbabuntur, in pace scilicet, quia Selmon interpretatio pacis est, gloriam aeternitatis accipient. Hic enim Dei mons, in quo pax Dei, nominis ipsius est significata virtute, et uber et consecratus et pinguis est. Reges autem esse eos non obscurum est, de quibus dictum est: Jam sine nobis regnatis et utinam regnaretis: ut et nos vobiscum conregnaremus (1Co IV, 8). Dominus ergo coelestis (quia qualis coelestis, tales et coelestes) hos in Selmon reges super domum suam, per quos divisis spoliis ornabitur, exalbatos nive disponet in reges. Factus est enim in pace locus ejus (Ps LXXV, 3) et Phoenicium, secundum Isaiam, ut nix dealbabitur (Isa. I, 18). Sed reges necesse est, penes quos sit domus pulchritudo, ultra candorem nivis esse praestari. Lux enim mundi sunt: et quisquis dignus erit cum Domino montem regni coelestis adscendere, super nivem dealbabitur: quia cum se apostolis in habitu quo cum sanctis conregnaturus esset ostendit, vestimenta ejus super nivem alba sunt visa (Mt XVII, 2). Hic ergo mons, et hoc regnum Deo pacis est.

6715
15. Haeretici pacem mentiuntur

Sed plerique sunt, qui Ecclesiae pacem sub haereticorum consertio mentiuntur, dissolventes novi ac veteris Testamenti connexam sibi conjunctamque rationem: dum plerique alium Evangeliorum, alium Deum Legis effingunt. Nonnulli vero adversum unigeniti Dei naturam nomenque venientes, ex tempore natum solum hominem confitentur: neque ex forma Dei in formam servi esse deductum, sed ex forma servi tantum esse coepisse confingunt. Plures autem non verae divinitatis Deum, neque ex paternae majestatis naturaeque proprietate, subsistere disserunt: sed externae substantiae, Deoque diversae, quae in adoptionem filii electa sit, modo creaturarum ex nihilo, quibus nulla origo anterior sit, constiterit. Plures etiam in corpus atque ex se protensum permanantemque patrem loquuntur: ut assumptio illa carnis ex Virgine filii nomen acceperit, non qui ante erat Dei filius, idem hominis filius sit natus in corpore. Et quidem omnia haec ad speciem humanae prudentiae coaptantur, postquam rationem coelestis sapientiae non comprehenderunt: quibus, ut spero, aliis locis uberius copiosiusque responsum est.

6716
16. Haeresis caseo similis

Quia ergo verae fidei una, haec sedes est Deo quae sit placita, et hic aeterni regni mons unus in pace sit; de susceptis plurimis arguit nos Propheta, dicens, VERS 17: Ut quid suscepistis montes caseatos? (3Erh tetwrwmevna.) Lac cum corrumpitur, densatur, et ex vitio in coaguli caseique speciem concrescit. Nam utrumque id unus graecitatis sermo complectitur. Ergo sicuti ex natura sua lac ipsum vitio accedente degenerat, et quadam sui corruptione coalescit: ita haec genera doctrinarum, quae initia cognitionis ex innoxio sincerique lacte deducant, corrumpuntur in vitia, fiuntque corruptione sui coagulata vel caseata ne lac sint. Quod idipsum loco alio ita meminit: Coagulavit sicut lac cor eorum (Psal CXVIII, 70): ego vero legem tuam meditatus sum: quia consiliis gestisque impietatis cor infectum, cum per infantiae simplicitatem naturam lactis habuisset, vitiorum postea corruptione degenerans, in coagulum densatum esset atque concretum. Referendus ergo ab his omnibus et sensus et studium est: neque quisquam alius magis, quam hic mons pacis, habitandus est. Nam post exprobrationem caseatorum coagulatorumque montium, continuo subjecit: Mons in quo beneplacitum est Deo habitare: in eo etenim Dominus habitabit usque in finem: in eo monte aeternae habitationis sedem Deo ostendens esse complacitam, qui ad sedem pacis esset electus.

6717
17. Legis veteris ac novae unus lator, una fides

Sed quia post legis tempora, circumcisionisque praescripta, sacrificiorumque praecepta per evangelicae, confessionis fidem ab his qui gloriantur in lege, id est, a carnali Israel, quaedam per nos videtur pacis Dei facta esse mutatio, cognitionisque alterius, quam in lege praescripta est, introducta confessio; cum nos omnia per Dominum Jesum Christum quaecumque praecepta sunt lege, in spem evangelicam adumbrata esse doceamus, illis contra Deum patrem secum locutum, ac legem dedisse jactantibus: respondendum est, hac ipsa psalmi prophetia per angelos potius legem in manu Mediatoris esse dispositam, neque a nobis quidquam esse mutatum, sed in his manere que sola sunt, id est, unam eamdemque sedem Dei pacis incolere: cum quando eumdem praedicatorem Evangelii Dominum Jesum Christum, quem et latorem legis, habeamus. Post unius enim complaciti Deo montis sedem, quam usque in finem coelestis habitabit, ut sedes haec evangelicae pacis praeformata per Mediatorem legis intelligeretur in lege; continuo subjecit, VERS. 18 et 19: Currus Dei decem millium multiplex, millia laetantium: Dominus in illis in Sina in sancto adscendit in altum, cepit captivitatem, dedit dona in hominibus, etenim non credentes inhabitare.

6718
18. Fidei totius summa, sedis Dei decus, legis Christus lator

Fidem omnem brevia haec quidem verba significant, sed quae virtutibus suis magna et infinita complexa sunt. Hanc autem currus sive sedis Dei dignitatem, haud dissimiliter Daniel propheta descripsit, dicens: Sedes ejus flamma ignis ardens, rotas ejus flumen ingens ducebat ante eum: millia millium serviebant ei, et dena millia denum millium adstabant ei (Dn VII, 9 et 10). Atque in his quidem, sive sub specie talis ornatus, sive sub significationis exemplo, nobis in curru opinio et sensus comitatus coelestis affertur: ut sub concordi jugo millibus laetantium obsequelam coelestem intelligamus. Et hoc illae in Sina ardentes faces, collucentesque ignes, ingravescentiaque tonitrua, et totius Domini adventus terror ostendit, ministeria scilicet angelorum, legem in manu Mediatoris disponentium, adstitisse. Hic ergo currus Dei decem millium multiplex est, milliaque laetantium sunt. Et quia Mediator Dei hominumque sit Dominus, in cujus manu per angelos, ut dictum est, lata lex fuerit; sequens sermo subjecit: Dominus in illis in Sina, in illis scilicet laetantibus millibus: currusque numero multiplici decem millium, id est, infinitorum intelligentia sub decem millium multiplicatione subjecta. In his itaque Deus in Sina est.

6719
19. Evangelia Legis supplementa

Sed ne forte Evangelia non supplementa Legis aliquatenus viderentur, qui in illis in Sina est Dominus, hic rursum in sancto adscendit in altum, captivamque cepit captivitatem, in eo scilicet sancto, cujus formam ex forma Dei evacuatus accepit. Quod autem sanctus sit, cum plures prophetiae, tum Gabriel angelus ad Mariam testatur, dicens: Et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius Dei (Lc I, 35); et daemones clamant: Scimus qui sis, sanctus Dei (Lc IV, 34). In sancto ergo adscendit in altum. Et quid illud sit adscendere in altum, sub hujus ipsius dicti significatione Paulus docuit, dicens: Ascendit autem quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrae? Qui descendit, ipse est qui adsccndit super omnes coelos (Eph. IV, 9). Adscendens ergo in altum, et sese hominem ex mortuis in coelestibus revehens, accepit eos qui a diabolo erant capti, quos et ad pulchritudinem domus spolia divisit. Dehinc dona in hominibus accepit, cum primogenitus ex mortuis de se ipse testatur, dicens: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps II, 7 et 8). Accepit ergo dona in hominibus, gentes scilicet in haereditatem; in quibus in sancto in altum primogenitus ex mortuis capta captivitate conscendit. Et quia ultra humanae spei fidem sit, eum terrenae carnis corruptionem in coelestem gloriam transtulisse, gentesque impias, et ante vitiorum ac superstitionum furore pervasas, ad cognitionem Dei consortiumque esse deductas; ob hoc in his dona hominibus accepit, qui se cum Deo habitaturos esse non crederent. Atque ita hujus Mediatoris ex lege consummata cognitio est: ut qui in laetantium millibus in Sina fuisset, hic idem in sancto rursum in altum captiva captivitate conscendens, dona nos, qui secum cohabitaturos diffidebamus, acciperet.

6720
20. Benedicendus in aeternum Deus

Post hanc itaque contra spei nostrae diffidentiam acceptorum in hominibus donorum haereditatem, digna haec ad Deum Prophetae subjecta confessio est, VERS. 20: Dominus Deus benedictus de die in diem, prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Benedictus itaque Dominus et Deus est, ascendens in altum, capiens captivitatem, in hominibus dona percipiens, eos scilicet qui inhabitaturos se esse non crederent. Quotidie autem per populi credentis accessionem, benedictionis multiplicatur augeturque confessio, cum gentiles superstitiones impiaeque de diis fabulae, cum arae daemonum, cum idolorum inania relinquuntur, et iter omnibus ac profectus dirigitur in salutem. Hic igitur salutarium nostrorum Dominus ac Deus est, cujus de die in diem benedictionum significatur aeternitas. In eo enim quod quotidie est, continuatur et semper; cum tanta aevi protendatur infinitas, quanta et dierum post dies successio consequatur.

6721
21. Crucis sapientia et virtus

Cautissime autem semper propheticus sermo, ne qui per gentiles fabulas philosophiaeque doctrinam, notionem nostram de divinae veritatis scientia perturbaret, admonuit: quia variae eorum impiissimaeque sententiae multa de Deo stulte profaneque complexae sunt. Nos vero ad cognitionem Dei patris et Dei filii instituti, sacramentum sumus verae coelestisque prudentiae, in eo quod Verbum caro factum est, consecuti. Ipsum enim nobis, quod Judaeis scandalum, gentibus vero stultitia est (1Co I, 23), id est, Dei passio, crux, mors, sepultura, sive per rationem divinae voluntatis perfecta coelestisque sapientia est, sive per resurrectionis potestatem virtutis aeternitas. Ad hujus igitur nos Propheta scientiam Dei, qui nobis et passus, et mortuus est, et resurrexit, et Dominus est, instituit dicens, VERS. 21: Deus noster Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis: eum nobis Deum intimans, qui cum esset Deus, omnia ad salutis nostrae incrementa susceperit. Et idcirco hic Deus noster est: quia Deus eorum sit, qui fient salvi. Salvos autem nos per id Deus noster effecit, quod exitus sit mortis egressus: id enim his verbis, quae latine minus expresse atque absolute translata sunt, continetur. Admonui enim superius, plerumque interpretes cunctos, dum collocationem ordinemque verborum demutare ac temperare non audent, minus dilucide proprietatem declarasse dictorum. Verumtamen in his quae dicta sunt: Deus noster Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis; et salutis nostrae Deus, et exitus ejus ultra exitum mortis ostenditur. Qui mortis exitus Domini sint. Omnibus enim qui veniunt in vitam, ingressus in mortem est: sed primogenito ex mortuis tantum proprius fuit egressus ex morte. Atque ideo proprius exitus mortis est Domini, quia assumptae ab eo carnis haec virtus sit, ut naturae nostrae corruptionem in gloriam coelestem post exitus mortis efferret. Verum haec susceptae mortis ipsius non fuit occultanda vel causa, vel ratio: et quid nobis unigenitus Deus ex forma Dei exinanitus, et formam servi assumens afferret auxilii, oportuit ad fidei nostrae et securitatem et scientiam revelari.

6722
22. Aequum fuit ut Deus vitam nobis in se redderet

Et primum quidem non alienum a Dei misericordia et bonitate videri potest, ut vitam omnibus in se ipso restitueret ex mortuis, namque qui primum animam nobis ad flatum respirationemque vivendi, cum hominem secundum imaginem sui similitudinemque constituit, de thesauris potestatis suae divinitatisque diffuderit. Secundum Apostolum enim ipsius genus sumus (Act. XVII, 28): et secundum eumdem (Rm XI, 36): Omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt: scilicet ut in ipso habitatio nostra atque incolatus ostensa sit sedes, dum omnia immensa virtutis potestate complexus est; per ipsum vero originis inchoatae opus effectusque monstretur, cum in nobis id ipsum quod sumus operatus sit; ex ipso autem initia vitae ad exordia spiritus indulta notescerent. Non fuit ergo a beneficentia divinae bonitatis alienum ut qui ex seipso nobis, qui ejus genus sumus, vitae ac spiritus elementa tribuisset, in se ipso quoque nobis per unigenitum Deum aeternitatis nostrae inchoaret exordia: vereque nunc et ex ipso et per ipsum et in ipso maneremus; cum quando nos in hac ipsa habitatione ac sede mundi hujus, qui omnia in omnibus est, collocatus, rursum plenius jam atque perfectius in se ac per se atque ex se inita carnis nostrae societate post exitus mortis jam collocaret aeternos. Haec quidem ad significationem divinae bonitatis ita dicta sint.

6723
23. Hanc ex mortuis resurgens Christus reddidit

Sed suscipiendae ab unigenito Deo carnis, adeundaeque mortis, et per Apostolum, et nunc per Prophetam grandior profundiorque ratio tractatur. Ac primum quid in crucis sacramento atque mortis ab unigenito Deo et Domino majestatis effectum sit, per Apostolum intelligamus; ut duce eo docti, prophetiae scientiam consequamur. Ait enim ita: Et vos cum essetis mortui in peccatis et praeputio corporis vestri, convivificavit cum illo donans nobis omnia peccata, delens quod adversum nos fuit chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis tollens illud de medio, et affigens illud cruci, spolians se carne, et principatus et potestates ostentui fecit, cum fiducia triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 13 et seqq.). Sacramentum itaque salutis nostrae primum resurgens ipse ex mortuis, decretumque mortis nostrae quo ante detinebamur absolvens, in se ipso qui ex mortuis aeternus jam maneret, implevit. Sed in eo ipso, quod nobis vitae auctor in se est, dum per assumptionem corporis homo natus et mortuus, jam rursum aeternus ex mortuis est: omnes quoque inimicas virtutes, mundique potestates, principesque aeris hujus ostentui reddidit, id est, vel nostrae spei, vel suae damnationis fecit ostenta, et ipsos quaedam quasi ex diis saeculi portenta constituit: his ipsis in se cum fiducia triumphatis; dum et per securitatem aeternitatis mors ipsa in Deo moriente fiducia est, et auctores mortis humanae, dum etiam in se ipso per occupatum a Satana cor Judae auctores sunt mortis, triumphat ex mortuis: ut neque a poena mortis abessent, cum se usque ad mortis infirmitatem subjecisset aeternus; et omnem poenam humanae mortis exciperent ut auctores, cum in aeternitatis Dominum auctores mortis, per id quod Verbum caro factum est, exstitissent. Haec quidem ita Apostolus.

6724
24. Quod modo Paulus, hoc jam David docet

Sed Propheta brevibus licet, eamdem intelligentiam verbis significantibus, eadem ista complexus est. Nam ubi Dominum in exitum mortis ostenderat; subjecit, VERS. 22: Verumtamen conquassabit capita inimicorum suorum, verticem capilli deambulantium in delictis suis. Principatus enim ac potestates, in quibus capita inimicorum significantur, fecit ostentui. Haec igitur in mortis exitu conquassat, quorum spiritalem nequitiam atque naturam, in eo quod capilli verticem perambulent, docet: dum et tamquam dominantes hominum capitibus insistunt, et tamquam nequitiae spiritales, sine sensu eorum quibus insistunt, ipsum illum capilli verticem proculcent: quia et ipsa scilicet corpora usque ad animae mentisque sedem sine sensu adeundi interlabantur et penetrent. Aeris enim hujus sunt potestates: et ideo capilli verticem perambulant, vel insistendi levitate, vel potestate dominandi, et toto in orbe per momenta singula commeantes. Sed haec in delictis suis peragunt, dum unicuique in eo quod delinquat auctores sunt; secundum illud apostoli: Deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum in carne (Rm VIII, 3): cum causam in his exordiumque peccati ex eo ipso, quod in carne sua per instinctum proditionis peccant, id est, de peccato carnis, peccatum in carne condemnat.

6725
25. Lege adumbrantur evangelica gesta

Tenet itaque divinae dispensationis ordinem propheticus sermo: et Evangeliorum opera adumbrata esse per legem, ipsis illis legis operibus declarat. Multa enim plerumque per nominum proprietates ita expressa atque absoluta sunt, ut non magis gerendis in praesens potius quam in futurum significandis rebus impensa sint: ut nunc post tantas ac tam manifestas evangelicae spei praedicationes, altius quiddam nobis et ultra aurium sensum affert subjectus ordo dictorum. VERS. 23. Dixit Dominus: Ex Basan convertar, convertar in profundum maris. Videtur enim hic sermo Domini fuisse, cum ad dividendum ad iter mare, exserendamque in Pharao iram est conversus. Sed numquid ex Basan conversum eum esse lex docuit? Non utique. Basan vero est civitas hostilis quondam regni, quae fuit Og regis habitatio: sed interpretatio nominis pudorem confusionemque significat. Potest quidem videri, ut ex pudore populi in Aegypto servientis, cum depressus a Pharao ipsam illam conservandi educandique generis libertatem perdidisset, in profundum maris, id est, ad liberandi populi sui magnificentiam Deus sit conversus. Sed qui secundum proximum huic psalmum dixerit: Salva me, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam; infixus sum in limum profundi, et non est substantia; veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Ps LXVIII, 2 et 3): non ambigendus est post humani corporis pudorem (quia ipsae illae corporum atque elementorum nostrorum origines sint pudendae) in hoc mare, id est in hanc saeculi tempestatem esse conversus, ut usque ad ultimae confusionis verecundiam subjectus crucis morti, per eam in se inimicorum capita conquassaret, spiritales scilicet nequitias potestatesque omnes et principatus aeris hujus reddens ostentui triumpharet, cum eos aeternitati (Reg. ms. aeternae) poenae, postquam ipse et passus et mortuus est, destinaret. Ob id ergo conversus in profundum maris intelligendus est, id est, usque ad ultimas descendisse saeculi passiones, ut conculcans capita inimicorum, ultionem divinae potestatis exsereret.

6726
26. Divina ultio humanae exemplo exprimitur

Quod ipsum videtur sequens sermo complecti, cum dicitur, VERS. 24: Ut intinguatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Divinae autem ultionis ira sub humanae vindictae significatur exemplo. Ex Basan enim in profundum maris conversus ob id est, uti pes tinguatur in sanguine: atque ab ipso sanguine qui ex inimicis est, canum quoque lingua tinguatur. Haec vero accidere solent omnibus bello consumptis, et captivitate deletis, et pro victorum arbitrio atque ultione punitis. Per humanae itaque, ut dixi, consuetudinis morem, cum gladius, cum arcus, cum sagitta, cum framea, cum reliqua poenarum ac mortium arma memorantur, divinae severitatis significantur officia. Et haec quidem Judaeis post crucem et mortem Domini omnia acciderunt, cum a Romanis capti universa suppliciorum ac miseriarum genera perpessi sunt: ut peremptorum sanguine et incedentium pedes tincti sint, et canum lingua satiata sit. Sed id non minus ad eorum poenam damnationemque referendum est; qui ostentui redditi cum fiducia triumphantur.

6727
27. Gentium salus legis temporibus inchoata

Et quia sub his quae in Judaeorum populo temporibus legis expleta sunt, universarum fere gentium ad speciem futurae misericordiae salus est inchoata; ut per id quod tum gestum est, id quoque quod postea gerendum esset doceretur: cum ipsos illos, in quos illa tum gerebantur, et inumbratio nubis, et iter maris, et mannae spiritalis cibus, et spiritalis potus ex petra in spe evangelica fideque concluderet: nunc quoque, ut et semper, in his ipsis Novi ac Veteris Testamenti per Prophetam facta connexio est, cum dicit, VERS. 25-28: Visa sunt itinera tua, Deus, itinera Dei mei, regis qui est in sancto. Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvenum lympanistriarum. In ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel. Ibi Benjamin junior in pavore, principes Juda duces eorum, principes Zabulon, principes Nephthalim. Dei quidem itinera sunt visa, cum coactis in glaciem aquis, praeeunte eo in columna ignis et nubis, iter populo siccatum est, cum in medio lympanistriarum juvenes psallentes gloriose glorificatum Dominum cantaverunt. Sed novimus itinera et alia regis in sancto, cum virtutibus coelestibus animisque sanctorum iter ejus praeeuntibus, in eo qui primae sabbati psalmus est cantatur: Tollite portas principis vestri, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae? Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Ps XXIII, 9 et 10). Et haec itaque Dei nostri et regis in sancto itinera sunt visa, cum ingressum ejus tanta coelestium coetuum gaudia praeeunt.

6728
28. Prophetia electionis Apostolorum, Pauli de tribu Benjamin, aliorum de Zabulon et Nephthalim

Sed quia quae ante praeformata in Pharao et in Israel fuerant, in diaboli suorumque clade et populorum omnium salute perfecta sunt: non ad synagogae confessionem, sed ad Ecclesiae benedictionem nos cohortatur propheta, quibus Dei et regis in sancto itinera esse visa firmaret, dicens: In Ecclesiis benedicite Dominum Deum de fontibus Israel: ex initiis scilicet legis atque adumbratione gestorum doctrinam Ecclesiae defluxisse commemorans. Ac ne quid benedicentibus ecclesiis ambiguitatis existeret; quis hic maximus evangelicae spei praedicator futurus esset, ostendit dicens: Ibi Benjamin junior in pavore; in Ecclesiae scilicet fontibus Benjamin junior in pavore mansurus; post consternationem enim pavoris in Evangelium Christi de tribu Benjamin Paulus electus est, matutino devoratas carnes ad vesperum dividens in salutem (Gn XLIX, 27). Caeteros quoque principes Juda ne ignorentur ostendit: id est, qui ab eo, qui de Judae frutice exspectatio gentium futurus erat (Ibid., 10), eligendi essent, revelans: Principes Zabulon, principes Nephthalim. Ex his enim, ut Evangelia declarant, apostolorum est coepta delectio, hos principes eorum qui in ecclesiis congregarentur ostendens. Nam cum ex omnibus tribubus, singulis quibusque populis secundum legem sint principes instituti: nunc tamen ubi evangelicae dispensationis principes declarabantur, earum tantum tribuum, ex quibus vocandi essent, commemorata sunt nomina. Orta enim in finibus Zabulon et Nephthalim luce magna post umbram mortis, piscatores ex his sunt hominum constituti. Solum ergo id sub prophetiae significatione ex illa principum universitate memoratum est, quod ad Evangelii confirmationem ipsis rerum effectibus et Apostolorum electione esset explendum.

6729
29. Christi adventus exoptatur

Et quia tantae exspectationis spe detinerentur (quia non ambiguum est omnes sanctos et prophetas coelesti desiderio evangelicae beatitudinis tempus optasse, Domino dicente: Amen dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et audire quae vos auditis (Mt XIII, 17), consummari id quod tantopere concupiscit precatur, dicens, VERS. 29 et 30: Manda Deus virtuti tuae, confirma Deus quod operatus es in nobis. A templo tuo in Jerusalem tibi afferent reges munera. Distinguit intelligentiae significationem, ne quid confusum ambiguumque subrepat in eo quod ait. Manda Deus virtuti tuae: quod utique contra humanum sensnm et usum naturalis consuetudinis est locutus. Mandare enim quisquam virtuti suae aliquid non videtur quia per eam internae potestatis insit effectus: et cum omnia virtute fiant, non existimatur virtuti ipsi aliquid mandari solere faciendum. Sedenim Dei virtus Deique sapientia est Dominus Jesus Christus, qui et ponendae animae ac resumendae mandatum accepit a Patre (Jn X, 18). Idcirco non contra intelligentiae communis sensum dictum videtur, quod tamen propheticae scientiae proprietate memoratum est, ut virtuti suae mandaret Deus, unigenito scilicet Deo, qui et Dei virtus est. Dehinc quia rerum subitarum in Deum non cadit nova repensque molitio, cujus scientiam non subterfugiant quae gerenda sunt, quia natura ejus universa quae erunt, virtutis suae potestate complexa est; id nunc confirmari Propheta postulat, quod jam sit idem Deus operatus in nobis, secundum illud Apostoli: Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus: in quo et elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in ipso (Ep I, 3 et seqq.). Deus itaque, qui secundum Prophetam fecit quae ventura sunt, ea quae jam ante constitutionem mundi per definitionem gerendorum operatus in nobis est, confirmavit in Domino (Isai. XLV, 11, sec. LXX).

6730
30. Quod templum, qui reges inde munera Deo ferentes

Et quid illud sit, mox continuat ordo dictorum: A templo tuo in Jerusalem tibi afferent reges munera. Templum in Jerusalem est, in quo hostiarum legitima offerebantur: nunc autem a templo in Jerusalem a regibus sunt munera afferenda. Quod utique contra locorum significationem rationemque gestorum est: ut illinc quo inferri magis oporteret, id est de templo, offerenda sint munera. Sed quia est coelestis illa nobis mater Jerusalem, et primitivorum conscriptorum, et frequentantium coetus (Hebr. XII, 22), omnisque in Christo renatus Dei templum est, maxime in quo non mors magis sit regnatura, sed vita; et qui ipse rex sit ejus, cujus servus fuerat ante, peccati, hostiam se ipsum vivam et rationabilem et placentem Deo offerens: tum ergo ab hoc templo, id est, ab hac sancta corporis sui habitatione, in illo conventu angelorum frequentantium, id est, in illa coelesti Jerusalem, si qui reges sint, id est, qui peccato ultra non serviant, offerent se ipsos Deo munus.

6731
31. Taurorum concilium. Ferae sylvae probati argento

Quod quia carnalis Israel, dum sibi tantum peculiarem Dei misericordiam usurpat, videtur tamquam soli ei sit proprium defendere; mox propheta subjecit, VERS. 31: Increpa feras sylvae, concilium taurorum inter vaccas populorum; ut non excludantur hi, qui probati sunt argento: dissipa gentes bellum quae volunt. Vaccas in Samaria adoratas esse, cognitio ex libris est. Principes vero populi istius, jam non populi sed gregum duces esse propheticus sermo est, cum dicitur ex Domini persona: Tauri pingues obsederunt me (Ps XXI, 13). Feras autem sylvae, nequitiarum spiritualium supra verticem capilli in peccatis suis deambulantium significatio intelligenda est, secundum illud: Devastavit eam aper de sylva, et singularis ferus depastus est eam (Ps LXXIX, 14). Quo in loco ipsius principis mundi, id est Satanae, et immanitas significatur et virtus. Id ergo nunc poscit Propheta, ut vel in has feras sylvarum, vel in hoc concilium taurorum inter populorum increpet vaccas: ne hi qui probati argento sunt, excludantur. Probati autem argento hi sunt, qui secundum argentum defaecati, et passionum omnium igne decocti, immaculati et sine terrenae sordis admixtione jam splendent.

6732
32. Electis Dei scientia et pax optantur

Cum enim propheticus sermo fidem gentium praedicet, populique hujus exacerbantis improbam voluntatem saepissime increpet, jamque salus a Deo in omnes per omnesque sit cognita, idque ex scientia dispositionis Dei notum sit: cum impietate populi exprobrata, sancti quique in spem regni coelestis vocantur (Non enim Judaeorum Deus tantum est, et non gentium: imo et gentium: Unus enim Deus est, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem (Rm III, 29, 30); postea ergo quam increpitis his qui principes Sodomorum, et principes Gomorrhaeorum esse meruerunt; tum ad gentes cognitio Dei scientiaque defluxit, et jam non intra errorem neque contradictionem inscientiae detinentur. Increpitis autem sylvarum feris, taurorumque conciliis vaccisque populorum, eos qui adhuc perpetuis adversum gentium spem ac salutem infidelitatis odiis persistunt decertare, condemnat dicens: Dissipa gentes bellum quae volunt. Pacificavit enim omnia Dominus in coelo et in terra et secundum Apostolum (Coloss. I, 20; II Cor., V, 29), Deus in Christo erat, mundum reconcilians sibi. Earum ergo gentium dissipationem, quae coelestis pacis foedus abnuant, magisque dissentionum volent bella, sub diversarum tamen gentium congregatione denuntiat.

6733
33. Aegyptus prope tota fidelis, baptisma, apostolicum ministerium

Nam ad conservationem conjunctionemque totius sensus, increpitis taurorum conciliis ferisque sylvarum, gentibusque bellum volentibus dissipatis, ne quid sibi ultra arrogans Israel impiusque praesumeret; subjecit, VERS. 32, 33: Venient legati ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus ejus. Deo regna terrae: cantate Deo, psallite Domino. Expleta enim haec eadem sunt, vel Magis ex Oriente venientibus, vel tunc cum in apostolos Spiritus sanctus divisi ignis modo venit. Nam illic ad praedicationis evangelicae cognitionem etiam ex Aegypto convenisse scribuntur, quibus magnitudinem divini muneris, tamquam legatis, renuntiantibus Aegyptus prope universa est jam fidelis. Aethiopia vero in Candacis eunucho fidei confessione praevenit; manu autem sua, dum ipse baptismi gratiam sibi postulat, dicens: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari (Act. VIII, 36)? Sacramentum ipsum baptismi adeo impatientis desiderii cupiditate praeveniens: ut a diacono ministerium apostolici officii salutis suae cupidus exigeret. Et quia exinde per omnes fere gentes praedicatio divinae cognitionis illuxit; quia et omnia regna Dominum Christum Deum intellectura licet sero sint, et omnis lingua confitebitur quia Dominus Jesus in gloria Dei Patris sit, consummationem temporis hujus exoptat, dicens: Deo regna terrae: cantate Deo, psallite Domino. Omnes scilicet ad canendum Deo ac psallendum adhortatur, vel quia salutem (al., salute) omnium prophetica sollicitudine laetatur, vel quia regnis omnibus Deum cognoscentibus regni coelestis succedit aeternitas.

6734
34. Christi divinitas

VERS. 34. Atque ut in caeteris solet, nunc quoque cui Deo Dominoque cantandum psallendumque esset, ostendit dicens: Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli ad Orientem; ecce dabit vocem suam vocem virtutis. Competenter nunc ascendentis super coelum coeli ad Orientem Dei honor poscitur: ut quia superius significata humilitas ejus fuisset, cum vel super occasum ascendit, vel exitum mortis egreditur; nunc ubi non coelum, sed coelum coeli transgressus esse notescitur, divinitatis ac magnificentiae ejus non ignoraretur aeternitas. Ad Orientem vero idcirco, quia ipse, secundum prophetam, Oriens ex alto sit (Lc I, 78), ut regressus eo unde descenderat nosceretur ipseque sit hominibus in hunc coelestis sedis ascensum rursus auctor oriundi.

6735
35. Vox virtutis. Corporum excitatio

Nam idipsum sequens sermo significat, cum dicitur: Ecce dabit vocem suam vocem virtutis. In omnibus quidem quaecumque in corpore manens gessit, virtutis vocem dedit; cum paralytico dicit: Surge et ambula (Mt IX, 6); cum Lazarum vocat e sepulcro (Jn XI, 43); cum Petro caeterisque Apostolis ait: Quaecumque ligaveritis super terram, ligata erunt et in coelis; et quaecumque solveritis super terram, soluta erunt et in coelis (Mt XVIII, 16, 18). Vox plane est ista virtutis, humanae infirmitati tantum posse concedere. Sed scimus adhuc aliam vocem superesse virtutis, de qua ipse testatus est, dicens: Amen amen dico vobis, quoniam venit hora, et nunc est, in qua audient mortui vocem filii Dei: et qui audierint, vivent (Jn V, 25). Numquid alia vox potest major esse virtutis, quam dissolutorum corporum pulverem in formam cogere soliditatemque membrorum, et vitam rursum in homines animasque revocare, et corruptionem naturae imbecillis naturae coelestis incorruptione mutare? Haec humanae spei vera et perfecta constantia est, haec divinae magnificentiae bonitas absoluta. Ob quod universos ad honorem hujus tantae virtutis hortatur dicens: Date honorem Deo: ut perceptae immortalitatis laudem ad honorem ejus, qui tanti nobis muneris parens est, referamus.

6736
36. Resurrectio quorum erit gloriosa

VERS. 35. Dehinc ne quid sibi vel carnalis Israel vel universitas gentium impiarum ex his pietatis scientiaeque Dei meritis praesumeret, a quibus hic honor Deo reddendus esset, ostendit dicens: Super Israel magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus: super eum scilicet Israel magnificentiam futuram esse demonstrans, qui jam ex comparatione nubium spiritalis existeret, vel qui secundum Apostolum rapi obviam Christo in nubibus mereretur (IThess. IV, 10, 16). Et idcirco virtus ejus in nubibus est: quia his qui ultra terrenam originem mortalemque degentes, se in sensum coelestem et vitam, ut ita dicam, aeream extulissent, obviamque elati in nubibus adstitissent, his esset proprium virtute Dei magnificentiaque laetari (Frequenter autem memini his ipsis nubibus, tamquam ratione scientiaque perfectis, ne super impiam Israel vineam pluerent (Esa. V, 6), esse praeceptum: quia indigni sancto eloquio, quos jam spinae et tribuli, id est, terrena vitia obsederant exstitissent). Namque cum omnibus sit ad novam resurrectionis originem voce virtutis utendum, non universis tamen gloriosus, id est, resurrectionis honor est praeparatus, Domino dicente: Nolite mirari ista, quoniam venit hora, in qua omnes qui sunt in monumentis audient vocem ejus: et prodient qui bona gesserunt in resurrectionem vitae, qui autem iniqua gesserunt, in resurrectionem judicii (Jn V, 28 et 29). Et idcirco super eum Israel magnificentia et virtus Dei est, qui esset in nubibus: quia pro discrimine vitae innocentis atque impiae, resurrectionis sit aut in vitam aut in judicium distincta diversitas.

6737
37. Beatorum cum Deo unitas, immortalitas

Deinde id ipsum sequens sermo designat, dicens: Mirabilis Deus in sanctis suis. In eis scilicet mirabilis, quos in vitae resurrectionem excitabit aeternos. Mirabilis autem est, cum omnem beneficentiae suae in eos conferet voluntatem, cum ipsos intra perfectionem coelestis gloriae collocabit: sicuti ad Patrem pro his precatus est, dicens: Pater, volo ut ubi ego sum, et hi mecum sint; (Jn XVII, 24) vel illud: Ut omnes unum sint (Ibid. 21), ego in illis, et tu in me (Ibid., 24). Mirabilis ergo in sanctis Deus est, quos cum conformes gloriae corporis sui fecerit, per se qui mediator est, etiam in unitatem paternae majestatis assumet; dum et in eo per naturam Pater est, et ille rursum per societatem carnis in nobis est: quos in regnum praeparatum illis ante constitutionem mundi obtinendum locaverit, quibus absorpta morte immortalem vitam aeternamque reddiderit. Non enim jam incrementis corporum, escarumque alimentis, infirmitatumque casibus vitae humanae demutatio laborque tolerabitur: sed aeternitas cunctis, quae naturae suae virtute ipsa se continens, id est, quae se ipsam alat conservetque donabitur: certique omnes fore se sempiternos, (quod) non aliunde jam, id est, non extrinsecus contineantur ad vitam, sed ex Deo, per quem resurrexerint, et immortales maneant et aeterni. Et ideo haec humanae spei sacramenta tali confessionis fide Propheta conclusit, VERS. 36: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus est. Dat itaque virtutem plebi suae et fortitudinem Deus, quae immortalis effecta intra vitam virtutemque contineatur, dispoliatoque corpore superinduta sit honore coelesti: ut omni corruptione et infirmitate depulsa, Deum aeternitatis suae laude benedicat, per unigenitum et primogenitum suum Deum ac Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

680
(
Ps 68 Vet. Lat.)


Hilarius - Super Psalmi 660