Hilarius - Super Psalmi 690

PSALMUS LXIX.

In finem Psalmus David in rememoratione, eo quod salvum me fecit Dominus.

Domine Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina. Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt (Hil. cogitant) mihi mala. Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge. Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, Domine (Abest infra, Domine), et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Ego vero egenus et pauper sum: Deus adjuva (Hil. adjuvat) me. Adjutor meus et liberator meus esto, Domine (Hil. tu Domine), ne tardaveris.

691
1. Rememorationis precatio de quibus fiat. Quid petatur hoc psalmo

VERS. 1. Alius hic in rememoratione psalmus est: nam trigesimo et septimo eadem inscriptio est. Ex ipsa autem verbi hujus significatione usuque communi, quid in rememoratione praescribi intelligendum sit, edocemur. Nam rememorationis precatio ei competit, qui se incidere in oblivionem ejus, a quo vel auxilium vel veniam expetat, pertimescit: et aut sui ad salutem commemorationem fieri desideret, aut eorum ad poenam, qui sibi semper infesti sunt. Et quidem in anteriore superscriptionis ipsius psalmo de venia et salute tractatum est: qui totus ex persona dolentis Domini pro nobis, portantisque peccata nostra consistit. In hoc vero necessitas poscendae veniae non relicta est: quia jam superior et contiguus huic psalmus in salvificatae Sion, aedificatarumque civitatum Judae laude conclusus est. Sed est in eo rememoratio in impios ultionis, et retributionis in sanctos. Et quia non illi David, sed in illum David psalmus in finem est; secundum editam in anterioribus ex nominis proprietate rationem, ex persona Domini tractabitur, ut ipso psalmi fine noscetur.

692
2. Quod Christus in eo oret

VERS. 2. Domine Deus in adjutorium meum intende. Piae confessionis haec vox est, adjutorium a Domino et Deo sperare: sed plus hic nunc, quam in deprecationibus sperandi auxilii solet, sermo significat. Videri enim id potest, qui in adjutorium positus sit super potentem, nunc in adjutorium in quod positus est ut intendatur, orare. Et quis hic sit, non ambigitur ex psalmo in quo inest scriptum: Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. Inveni David servum meum (Ps LXXXVIII, 20). Et ne aliquid in illum David Jesse referri posset, adjecit, Et ego primogenitum ponam eum, excelsum super reges terrae (Ibid., 28). Ac ne, quod primogenitus est, ad primitias indulti ei a Deo regni trahi posset; id quod soli Domino Jesu Christo proprium esset ostendit, dicens: Et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta manet in aeternum, et testis in coelo fidelis. (Ibid., 38.)

693
3. Poena adversariorum Christi

Nunc ergo qui adversum potentem positus sit adjutor, et qui intendi in adjutorium suum precatur, poenam in eos qui sibi adversantur expostulat, dicens, VERS. 3 et 4: Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam: Avertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala. Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi, Euge euge. Ex verbis loquelae sermonisque nostri divinus sermo pendendus est. Pudor et confusio ex dedecore est, aversio ex repulsa est; reditus vero non in alia loca magis, quam in ea est, unde digressio est. Qui quaerunt ergo animam sancti hujus, qui in adjutorium suum orat intendi, primum confundentur, post etiam avertentur, dehinc avertentur non in alia, sed retrorsum. Et idem est dictorum ordo, qui et rerum. Confundentur enim ejus animam quaerendo, quem cum peremerint, scient eum vivere: quia Deus vitae et resurrectionis est dominus. Dehinc postea avertentur, ne occurrant cum sanctis obviam Christo in nubibus rapti. (1Co XV, 5.) Postremo aversi non in alia quam retrorsum. Resurgentes enim ex mortuis, rursum ad poenae ultionisque judicium in infima terrae unde emerserant revertentur. Omnis enim caro resurget, sed non omnis demutabitur (1Co XV, 51): et unumquemque in carne sive bona sive mala, prout gessit, recipere constitutum est. Ergo et quaerentes animam justi et mala cogitantes, et euge euge dicentes, et confundentur et avertentur et revertentur resurrectione confusi, ab occursu repulsi, in inferna revocati. Euge euge autem irridentium vox est, eorum scilicet qui dixerint, Salvos fecit alios, se ipsum salvum facere non potest. (Marc. XV, 31.)

694
4. Merces quaerentium Deum. Deus nullius egens. Qui magnificetur a nobis

Sed post hanc de impiis precationem, quia rememorationis erat psalmus, pro sanctorum quoque fuit spebus orandum. Sequitur enim, VERS. 5: Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Ut confusio et reverentia justi animam quaerentibus, ita exsultatio et laetitia quaerentibus Deum est: quia secundum prophetam resurgent alii in confusionem, alii in laetitiam. (Dn XII, 2.) Et ut retrorsum erubescentes avertentur, qui mala cogitant, qui dicunt euge euge; ita qui salutare Dei diligent, ad confessionem magnificentiae Dei proficiunt: ut ex gratia indultae sibi a Deo exsultationis, laudis confessio augeatur. Non enim aliquo Deus qui idem atque aeternus est, indiget, aut quidquam in rerum naturis et mentium opinionibus est, quod exspectet. Quod enim incremento demutabile est, id detrimento saepe demutatur. Deus autem, qui idem origo et causa gignentibus est, ad aeternae beatitudinis naturam sibi ipse sufficiens, nihil extra quod sibi desit, ne aliunde exspectet, derelinquit. Magnificatur autem per beneficiorum suorum incrementa nobiscum, cum magnificentia ejus et commodorum nostrorum sensu ac jucunditate, et referendae gratiae laude cumuletur. Ergo quotienscumque magnificetur dicimus, totiens aut optandi nobis a Deo muneris vota sunt, aut sumpti perceptique confessio est, magnificentiae ejus laude nobiscum per commodorum nostrorum incrementa nascente.

695
5. Quod Christo, non David conveniat Psalmus

Oportuit autem psalmum, qui rememorationis in finem est, digno rememorationis ipsius fine concludi. Sequitur enim, VERS. 6: Ego autem egenus et pauper sum: Deus adjuva me. Adjutor meus et liberator meus tu Domine, ne tardaveris. Neque regis dignitati, neque regni opulentiae, paupertatis atque inopiae professio congruit; sed ejus vox est, qui ut nos ditesceremus pauperem se praestitit, (2Co VIII, 9), cui ne ad paschae quidem coenam nisi quaesita et aliena domus fuerit. Adjuvari se itaque rogat. In forma enim servi obediens usque ad crucis mortem factus est. Citum quoque auxilium ut liberetur, orat; ne qua rememorationis tarditas sit: qui et ipsas illas passionis moras non ferens, proditori dixerit: Fac quod facis cito (Jn XIII, 26), dum liberari in se susceptae carnis infirmitatem maturatae resurrectionis virtute festinat Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula. Amen.

910
(
Ps 91 Vet. Lat.)

PSALMUS XCI.

Psalmus Cantici in die Sabbati.

Ex bibliotheca Vaticana, in qua hactenus latuerat, prodit in lucem ex eo ipso codice, qui et superiorem tractatum de titulo psal. IX suppeditavit, et tract. psalmi redintegrandi materiam praebuit. Vel ex locutione Operis hujus agnoscere est auctorem. Quem enim alium praeter Hilarium animo sistunt hae voces, cum quando, dehinc, concorporales, cohaeredes et comparticipes, genus, sacramentum, incrementa subsistit ac manet, auctor, indulta aeternitas, etc. Huc accedit quod sicut in psal. LXVII, n. 2, dicuntur animae de thesauris potestatis Dei diffusae; ita hic, n. 4, asseritur Deus de thesauris in se conditis secundum arbitrium potestatis aeternae singula quaeque protulisse. Alios hujusmodi locos cum aliis tractatibus consentientes notulis indicabimus. Praeterea, num. 2, ea prorsus methodo, qua in aliis solet, attendit psalmi litteram non sibi cohaerere, ut hinc ad intelligentiam spiritalem exquirendam moneamur. Neque hic omittit, quod valde ipsi solemne est, ut quoties de sabbato incidit sermo, ad unum et idem Patris ac Filii opus asserendum latius excurrat. His aliisque permoti, huic Tractatui inter genuinos locum negare nefas ducimus, quamvis librarium, qui in aliis quoque nonnulla resecando aut demutando sibi permisit, neque in hoc sibi temperasse suspicemur. Quidni hujus negligentia totius psalmi explanationem, quae ad calcem promittitur, nobis ereptam doleamus? Hic igitur si cui minus aliis elaboratus videatur, id vel librarii incuriae licebit attribuere, vel etiam opinari cum ad nos pervenisse, qualem Hilarius fuderit ex tempore et ex cathedra, non qualem ex secretiori cella politum ediderit.

911
1. Lex fide potius quam effectu profuit

Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime, et reliqua. Post Legis tempora et cognitionem veritatis, convenit corpus ipsum potius, quam umbram corporis contueri. Lex enim eorum, quae in Domino nostro Jesu Christo implenda erant, speciem complectitur. Non ipsa veritas, sed in ea meditatio veritatis, utilis fide potius quam effectu, imitatione quam genere. Ea enim, quae observari praecepta sunt, non virtute efficientiae ipsius utilia erant, sed observantium fide salutaria, ut sacrificiorum diversitates, et holocaustomatum religiones, et circumcisionis cura, et sabbati otium. Haec enim omnia et praetermissa culpam habebant, et gesta sub futurorum fide proderant, sicut ait beatus Apostolus: Prius autem quam veniret fides, sub lege conclusi custodiebamur in ea fide quae incipiebat revelari. Itaque lex paedagoga nostra facta est in Christo, uti ex fide justificemur. At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo; omnes enim filii estis fidei. (Ga III, 23 et sqq.) Ergo quotienscumque aliquid ex lege relegitur, in opere praesentium mandatorum, speculum futurorum est contuendum. Et erat quidem congruum de singulis superius comprehensis afferre rationem; ut secundum Apostoli doctrinam universa intelligerentur fide futurorum potius quam virtute ipsius efficientiae profuisse: tamen in unum congesta omnia audientibus ne non tam cognitionem potius quam onus afferant, unam ex superioribus partem retractemus, et eam scilicet quae tempori necessaria est, id est, sabbati diei; quia ita psalmus inscribitur, Psalmus cantici in die sabbati: ut cum per Scripturarum coelestium auctoritatem, quae ratio in sabbati requie contineatur, cognoverimus; parem caeterarum quoque rerum, quae in lege sunt, efficientiam sentiamus.

912
2. Sabbatum Judaicum. Aliud in psalmis canitur

Et de otio quidem diei hujus multa praecepta sunt. Nam et in ea Dominus perfecta mundi hujus soliditate requievit: scriptum est enim, Et requievit Deus in die septima ab omnibus operibus suis quae inchoavit facere (Gn II, 2). Et rursum haec eadem sanctificatur in lege, adeo ut omne opus agi vetitum sit, sicut scribitur in Exodo: In mente habeto diem sabbatorum sanctificare eum: sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua; septimoautem die sabbatum Domini Dei tui: non facies in illa die ullum opus. (Exodi. XX, 8 et seq.) Ergo sabbato et quies Dei est, et hominum otium. Sed quid hoc proficiet ad psalmum, in quo factura Dei gaudium est, et profundae cogitationes ejus et exoriendus peccator ut foenum, et justus ut palma florescens et multiplicandus ut cedrus? Nulla hic diei septimi requies, nullum humanorum operum otium decantatur. Ergo quia nihil in psalmo de requie hujus sabbati continetur; proprietas requietionis et sabbati, quod in lege praescribitur, requirenda est in psalmis. Legimus itaque de impiis dictum, Sicut juravi in ira mea, si intrabunt in requiem meam. (Ps XCIV, 11.) Deus in sacramenti religione confirmat, non adituros requiem suam: non ut opinor hujus sabbati requiem significat, in qua post mundi aedificationem scribitur quievisse. Nam solemnitatem ac laetitiam diei hujus omnes Judaei in eam gloriantes introeunt, ex quibus necesse est plures in peccatis agere ac vivere: hanc enim diem ad quoddam testimonium dignationis in se Dei honorant. Si haec ergo Dei est requietionis dies, quod cum venia dictum sit, jam Deus mendax est, cum in se contumaces, in Filium parricidae, requiem diei hujus obtineant.

913
3. Operari non cessat Deus

Dehinc cum omnibus omnino, sine exceptione aliqua, nihil operis agere, sed in otio quiescere jussum sit; quomodo rursum Dominus sabbatum solvit, dicens, Nescitis quia sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Ergo non haec quies est sabbati, nec hoc ejus otium est; cum quando non quiescentes in sabbato maledicti sint (Ex XXXI, 14) . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . sub legem firmitatis accipiens. Si sol signaque caetera cursus suos obeunt, et habent ab eo permanendi in his in quibus sunt substantiam, a quo in hos cursus atque in haec officia composita sunt: si terra fructus suos profert, materiem fecunditatis in dies sumens, per quam ei secundum temporum vicem quaedam fertilitatis natura subjecta est: si quotidie animarum origines et corporum figurationes occulta et incognita nobis divinae virtutis molitione procedunt: et magnum est muneris tanti dona sentire, cum tamen eorum institutio nesciatur. Sed haec etsi opus Dei sunt, verum in his labor est nullus. Et quamquam habeant ex auctore suo ac donante quod talia sunt, non tamen eum a quo orta, et per quem quotidie talia sunt, defatigant.

914
4. Ut Christus et in Christo Pater quotidie operetur

Et quidem haec magna Dei opera sunt, coelum continere, solem cum astris caeteris luminare, sementis terrae incrementa sufficere, hominem firmare, animam reprovehere: sed longe his majora opera perfecta sunt. Moyses enim tantum divisibilium rerum creationes enarravit rudibus hominum animis, ea ad cognitionem Dei proferens, quae possent intelligi et videri: ut per hanc conspicabilium operum magnitudinem, virtus ejus qui operatus est cognosceretur; ut Creatoris potestas per creaturae admirationem posset intelligi. Sed Paulus Testamenti interpres, non jam lactis sed panis cibum ingerens, ita de Domino tradidit: Qui est imago Dei, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia in ipso et per ipsum facta sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant. (Coloss. I, 15 et seqq.) Pertrahit ergo nos doctor gentium de cognoscibili materia, in invisibilium intelligentiam, et nos ad cognoscendos principatus et potestates et thronos et dominationes de terrenis atque humilibus educit. Verum haec ex nutu Dei patris et in coelis et in terra manent atque existunt: et licet per Filium omnia, tamen a Deo omnia. Ipse est etenim caput et principium universorum, et in ipso universa sunt condita; licet postea de thesauris in se conditis, secundum arbitrium potestatis aeternae, singula quaeque protulerit. Verum cum in omnibus Christus operetur, ejus tamen opus est qui operatur in Christo; et ideo, Pater meus, ait, quotidie operatur, et ego operor (Jn V, 17) quia opus Patris est, quidquid manente in se Deo patre filius Dei Christus operatur; atque ita per filium quotidie omnia (f. addendum fiunt), quia omnia Pater operatur in Filio. Igitur quotidie Christus operatur: et, ut arbitror, animarum initia, configurationes corporum, profectus et incrementum viventium opus ejus ostendunt.

915
5. Paralytici curatio sabbato

Ut autem absolutius intelligere possimus quae operatio Dei sit, et quomodo operans Pater (f. operante Patre) operatur et Filius, originem dicti hujus nosse debemus. Inter caeteras enim curationes, quibus se Dominus in carne hominis Deum docebat, sub visibili materie potestatem invisibilis virtutis ostendens, paralyticum triginta octo annorum in natatoria porticus Salomonis invenit exspectantem alicujus auxilium, per quem ad motum aquae per Angelum incitatae devehi posset. Erat autem hoc et in tempore et in homine virtutis, ut cum fons piscinae commotus esset, ille, qui primus aquas esset ingressus, omnem infirmitatem qua afflictaretur evaderet. Erant autem haec et praesentium effectibus utilia, et futurorum speculo imaginata, cum angelo ad aquas vocante omnium aegritudinum prompta esset abolitio. Hunc ergo paralyticum die sabbati Dominus ubi vidit, verbo curat, praecepto salutem infirmantis efficiens, Dicit ergo paralytico: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. (Jn V, 8.) Jam non solum sanus paralyticus, sed etiam oneri utilis factus est. Judaei paralyticum violati sabbati arguunt, dicentes: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. Quibus respondit, Qui me fecit sanum, ille mihi dixit, Tolle grabatum tuum et ambula (Ib., 10); eumdem auctorem facti sui proferens, quem salutis; ut non existimaretur ab eo culpa violati sabbati posse proficisci, cujus in verbo humani corporis instauratio constitisset. Ergo quia paralyticum Dominus curasset in sabbato, ubi facti veneratio consequi debuisset, illic Judaeorum omnium odium commovetur. Quibus Dominus respondit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. (Ib., 17.)

916
6. Patris et Filii aequalitas

Sed surgit hic ad violati, ut putabant, sabbati (adde, reatum) gravior indignatio, quod patrem suum Deum dixerit, aequalem se faciens Deo. Sed unde hic Judaeis dolor est? Non enim ita locutus est, Deus pater meus est. Sed vim attulit veritas, et confessionem invitis ratio extorsit; Deo enim esse aequalem opera loquebantur. Illi irascuntur quod non audiunt, et pati nolunt quod ignorare non possunt; et hoc in Christo oderunt, quod eos intelligere est necesse. Opus ergo Patris in quo est? In eo scilicet quod agit filius: ait enim, Non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid., 19). Non utique virtutem sibi ademit; sed obsequio, se paterno devinxit arbitrio. Non enim nudo sermone significat, Non potest Filius facere, sed adjecit, ab se quidquam nisi quod viderit Patrem facientem. Ergo quod facit ille, famulatus est: quia non a se quidquam, sed id quod viderit, facit; ministerium veniens de exemplo, non operis, sed voluntatis; quia opus Patris in voluntate est. Id enim Dominus ait, Non veni voluntatem meam facere, sed ejus qui me misit (Jn VI, 38), docens non aliud velle se, quam quod vellet ille qui eum miserat. Ergo voluntatem Patris Filius tamquam exemplum operationis introspicit; quia omnia intra paternarum cogitationum providentiam quadam futurarum rerum praedestinatione formantur. Introspicit autem per mutuam charitatem atque naturam: ait enim, Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. (Jn V, 20.) Ita et huic Dei, ex quo ipse Deus natus est, voluntatem nosse pervium est; et illi, quod voluntatis suae cognitionem filio congenuerit, est benignum.

917
7. Sabbato Deus operatur

Ergo ad sabbati diem, ex quo odium commovebatur, responsum est, Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Est ergo opus Dei sabbato? Est plane: nam nisi esset, coelum dilaberetur, lumen solis occideret, terra non staret, fructuum omnium incrementa deficerent; vitae hominum interirent, si sabbati lege virtutum omnium constitutio otiaretur. Sed requies nulla est, et cursus idem est, et ut sex diebus, ita et sabbato elementorum omnium continentur officia (V. lib. IX de Trin., n. 44). Ergo omni in tempore per haec Pater operatur; operatur autem in Filio, quia ex eo est: et per quem omnia haec opus ejus sunt, qui ista in se operetur operante: et ministerii opus in opus refertur auctoris. Itaque Filius in paralytico, ut in caeteris, operatus in sabbato est: et per Filium opus Patris in sabbato est: atque ita non est in Deo requies, cum dies Deo nulla sine opere sit.

918
8. Quies Dei

Quia ergo opera Dei exstant, quae sit ejus requies quaerenda est. Dei itaque opus, opus Christi est; verum et requies Dei, Deus Christus est: quia ita omnia, quae Dei sunt, in eo vera sunt, ut his Pater quiescat. Perfectus enim a perfecto est, quia, ut Apostolus ait, (Coloss. I, 17). Et sicut de se ipso testatus est, Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita et Filio dedit habere vitam in semetipso (Jn V, 26); et rursum Apostolus ait: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Itaque quod in eo est, vel quod ipso, perfectum est, neque jam quod subsistit ac manet, eget atque exspectat aliunde, sed charitate Patris atque virtute. Ita et in Filio vita est, ut licet sit natus ex Patre, tamen in ea vita, in qua et Pater vivit, existat. Nam et in eo universorum, quae deinceps crearentur, principia constiterunt; et in eo universa contemplans, consummatis per eum omnibus delectatus est: cum et in Filio creatore quiesceret, et in his quae digna dilectionis filio essent creata gauderet. Hinc illud est in Proverbiis, Cum pararet coelum, aderam illic (Pr VIII, 27). Et, Ego eram apud eum disponens (Ibid., 30): mihi aggaudebat cum laetaretur opere perfecto. Haec requies, in qua laetatur Pater, quam etiam per sacramenti confirmationem impii non adibunt. Est etiam intelligenda Domino Jesu Christo requies eorum quae invisibilia sunt, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates: haec enim omnia manent incorrupta, indefessa, perpetua. Et idcirco in his requies existimanda est, quia indulta aeternitate jam in eorum perfectis creationibus quiescatur.

919
9. Quies justorum, quibus pateat

Oportet autem cognosci quidem quomodo in requiem, quam impii non adibunt, pii et Deo subjecti poterunt introire: necesse est est, bonis relinqui. Sed si Christus Dei requies est, ergo hi qui in Christo erunt, erunt in Dei requie. In Christo autem velle esse se Apostolus clamat, dicens: Sequor autem si apprehendam, in quo et apprehensus sum (Philip. III, 12): et rursum, Omnia autem detrimenta esse duxi, et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam (Ib., 8): et rursum, Benedictus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo, in quo elegit nos ante mundi constitutionem in ipso, ut simus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate: qui ante praedestinavit nos in adoptionem per Christum in ipso (Ep I, 3, 4 et 5); quia Verbum caro factum est; quia cum aliquando essemus alienati et inimici sensus ejus in factis malis, nunc autem reconciliati sumus corpore carnis ejus. Ergo per conjunctionem carnis assumptae sumus in Christo: et hoc est sacramentum Dei absconditum a saeculis et generationibus in Deo; quod nunc revelatum est sanctis ejus, esse nos cohaeredes et concorporales et comparticipes pollicitationis ejus in Christo. Patet ergo universis aditus in Christo per conjunctionem carnis, si exuant veterem hominem, et cruci ejus affigant, et ab his, quae ante gesserunt, in baptismo ejus consepeliantur ad vitam; et ut in consortium Christi carnis introeant, carnem cum vitiis et concupiscentiis affigant. Istius modi enim corpora configurabit in transformatione corporis sui, et horum humilitatem in gloriam carnis suae transferet, qui contundentes omnes cupiditatum aculeos, et voluptatum sordes abluentes per novae nativitatis sacramentum, meminerint se non suam carnem habere, sed Christi.

9110
10. Quae ante paranda

Est autem hoc perfectum sabbatum, haec vera requies, cui more sabbati saecularis omnia vitae necessaria pridie praeparare praecipimur. Judaei enim secundum praeceptum legis, die quae anterior sabbato erit, omnia quae sabbato sunt necessaria parant (Ex XVI, 23); et cibus omnis ac potus ante providendus, parandus, recondendus est; non intelligentes in eo umbram futurae veritatis ostendi. Ut enim ad otium sabbati obtinendum superioris diei geminanda officia sunt (nam et quod ipsi diei et sabbato necessarium sit, curandum est); ita et nobis aeterna sabbata exspectantibus, quibus illic possimus uti, praesentis vitae negotiis sunt praeparanda; et nunc quidem necessaria, sed requiem sabbati redemptura. Ut igitur ab hujus sabbati requie, id est, ut superius ostendimus, a consortio Christi angelorumque, non etiam sacramento Dei arceamur; operandum et promerendum est, et per sollicitudinem operum anteriorum, aeternitatis est requies praeparanda, orationum vigiliis, lectionum frequentia, jejunii voluntate, humilitatis tranquillitate, bonitatis operibus, castitatis nitore, virtute patientiae. Haec pridie in otium aeterni sabbati sunt paranda; ut corruptionis nostrae infirmitate in coelestem gloriam transformata, nec vitium voluntas, nec ambitio gloriam, nec honorem superbia, nec otium labor, nec cibum corpus, nec somnum noctis diei lassitudo desideret: sed sit nobis aeterna lux pervigil vita communis usus bonorum, coelestis satiatus sermo Dei, laudium Deo et cum angelorum choris hymnus aeternus. Hoc fidei est praemium, haec corporeae resurrectionis est gloria, in qua nihil desiderandum est, quia nullo egendum est; non per invidiam aemulandum, quia in communione vivendum; non aut infirmitate aliqua dolendum, aut aetate crescendum, quia immortalitate durandum est. Sed urendus potius diabolus, et malum omne perimendum, et aeternitatis nostrae flos obtinendus. Pro hujus igitur sabbati requie Deo patri Filius confitetur. Hoc ex persona ejus in fine cantatur, hoc, sicuti singulorum versuum interpretatione noscemus, acquisita hominum immortalitate celebratur.


1180
TRACT. PSALMI CXVIII.

PROLOGUS.

1181
1. Elementa vitae piae tradit hic psalmus

Qui ad doctrinam rationabilis et perfectae prudentiae praeparantur, ab ipsis statim litterarum elementis docendi sunt: ut perfectam veramque rationem tamquam ab exordio primae institutionis consequantur. Sciens istud sanctus Paulus apostolus, eam solam veram atque utilis doctrinae esse prudentiam, quae ab aetatis initiis atque ab infantiae ipsius inchoaretur exordiis, haec ad Timotheum inter magna atque praeclara fidei studiique praeconia in secunda epistola scribit: Tu vero permane in his quae didicisti, et credidisti, sciens a quo didicisti, et quod ab infantia sacras litteras nosti, quae te possint instruere in salutem (II Tim. III, 14 et 15). Hoc propter praesentem psalmum ita dictum sit, in quo cum cognitio veritatis ad eruditionem humanae ignorantiae esset edenda, per ipsa litterarum atque elementorum initia doctrinae ordo est distributus. Secundum enim Hebraeorum litteras in singulis octonis versibus singulae litterae praeferuntur. Est autem omnis numerus versuum in centum septuaginta sex versibus. Nam cum ex viginti duabus litteris omnis hebraeus sermo conveniat, et octonos versus litterae singulae explicent; numerus iste versuum octonis partibus multiplicatus expletur. Hanc igitur exstitisse causam existimo, ut per litteras totius istius psalmi ordo decurreret; ut sicut parvuli et imperiti et ad legendum imbuendi haec primum, per quae sibi verba contexta sunt litterarum elementa cognoscerent; ita et humana ignoratio ad mores, ad disciplinam, ad cognitionem Dei per hunc singularum litterarum octonarium numerum ipsis velut infantilis doctrinae initiis erudiretur.


2. Gratia Dei doctrinae percipiendae necessaria

Arduum enim et difficillimum homini est, per se ipsum vel per saeculi doctores rationem praeceptorum coelestium consequi: nec naturae nostrae recipit infirmitas, divinis institutis, nisi per ejus gratiam qui haec ipsa dederit, erudiri. Namque qui simpliciter ea quae inter manus sibi inciderint legunt, existimant nihil differentiae in verbis, nihil in nominibus, nihil in rebus existere. Sed si istud communis colloquii sermo non patitur, ut sub diversis rerum nuncupationibus non diversa significata esse intelligantur; numquid Dei eloquia tam imperita, tam confusa esse credimus, ut aut inopia verborum quibus uterentur laboraverint, aut distinctionum genera nescierint?


3. Aliud sunt lex, praecepta, judicia, etc

Plures enim cum audiunt legem, justificationem, praecepta, testimonia, judicia, quae omnia Moyses sub diversa uniuscujusque generis virtute disposuit, unum atque idem esse existimant: ignorantes aliud legem, aliud justificationem, aliud praeceptum, aliud testimonium, aliud esse judicium: quae multum a se differre et discrepare, testis nobis est octavus decimus psalmus, quo continetur proprietas uniuscujusque et nuncupationis et generis. Lex enim Domini immaculata (Ps XVIII, 8, etc.), convertens animas. Testimonium Domini fidele, erudiens parvulos. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi. Judicia Domini vera, justificata in ipsum. Sunt ergo distantiae in singulis quibusque rebus: et prudentis atque intelligentis viri est, in his quae scripta sunt discernere, ubi lex, ubi praeceptum, ubi testimonium, ubi justificationes, ubi judicia constituta sint: ne illa quae sermo propheticus mirabili uniuscujusque rei proprietate distinxit, ea ignorantiae nostrae infirmitas indocta imperitiae opinione confundat. Itaque per litteras singulas haec omnia maximus et ultra caeteros copiosissimus psalmus iste discrevit: ut per haec verborum elementa, credendi et vivendi et erudiendi in Dominum doctrinae ratio et distinctio doceretur.


4. Fides nuda non sufficit, non probitas naturalis. Octonarius numerus quam absolutus

Plures autem arbitrantur simplicitatem fidei ad absolutam aeternitatis spem posse sufficere: tamquam innocentia secundum judicium saeculi, doctrinae coelestis institutis non egeat. Et quia aliter se res habeat, idcirco nunc vivendi in Deo innocenter, et in innocentia religiose manendi cognitio multa cum copia prophetici sermonis exposita est; quia difficile est quemquam per semetipsum, id est, per saeculi instituta hanc innocentiae religiosae cognitionem et verum usum vitae piae et innocentis adipisci. Novit etiam infirmam per se esse humanam naturam Apostolus, ad hanc vivendi scientiam capessendam. Nam cum de charismatum et munerum Dei donis doceret, cum primum sermonem sapientiae praetulisset, statim sermonem scientiae subjecit. Hoc enim scientiae post sapientiae sequens a Deo donum est: quia usus sapientiae in usu scientiae perfectus est.

5. Occurrit autem in praesenti psalmo etiam ea nobis difficultas, quod cum duos tantum psalmos acceperimus per litteras hebraeas conscriptos, id est, centesimum decimum atque undecimum, ita ut a prima usque vigesimam secundam litteram secundum Hebraeos versuum numerus conveniret, versusque singuli a singulorum elementorum initiis inchoarentur: in hoc nunc psalmo octonos versus elementa singula obtinerent. Sed cum omnia vivendi, credendi et placendi Deo praecepta contineantur in psalmo; in eo numero omnia litterarum initia continentur, qui maxime secundum plenam et religiosam ejusdem numeri virtutem, primus omnium convenientium in se undique partium aequalitate perfectus est. Primum etenim per duas in se partes ex partibus coaequalis , tum deinde per quatuor aeque partes convenit: ut virtutes psalmorum, qui in hoc numero vel singulari vel multiplicato collocati sunt, doceant numeri hujus esse sanctam et religiosam plenitudinem. Hic autem numerus, etiam in lege sanctus est. Jussum enim est, ut qui natus esset, in octavo signum circumcisionis acciperet (Gn XVI, 12). Haec etiam in circumcisione Domini ratio servata est: et in hoc dierum numero, cum ipse circumcisione non egeret, oblatus in templo est, ut in corpore ejus humanae carnis recideretur infirmitas (Lc II, 21). Hic etiam numerus omnia genera pecudum, ut digna sacrificiis habeantur, emundat; octava enim die jubentur offerri (Ex XXII, 30). Et in hoc numero diluvii diebus origo rursum humanae generationis eligitur (I Petr. III, 20). Consummatio igitur nunc doctrinae et eruditionis nostrae sub perfecti hujus numeri absolutione per singula elementa concluditur: ante quem neque munda Deo hostia fuit, neque in generis familia quis cessante circumcisione susceptus est, et ex quo rursum iterandae generationis coepit exordium. Primae igitur litterae hi versus sunt.

1182
PRIMA LITTERA. Aleph.

Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Tunc non confundantur(Hil. confundar), cum perspexero (respicio) in omnia mandata (tua). Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici justitiam tuam (judicia justitiae tuae). Justificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque nimis.


1. Luminis consequendi quae sit praeparatio

VERS. 1 et 2 Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Dictorum ordo non negligendus est: qui si non diligenter a nobis cognoscitur, ne dispositae quidem beatitudinis ordinem consequimur. Non enim primum, Beati scrutantes testimonia Dei; sed primum, Beati immaculati in via. Prius enim est, confirmatis moribus et in innocentiae studium ex communi probitatis honestate compositis, viam veritatis ingredi; sequens deinde est scrutari Dei testimonia, et expurgato emundatotoque animo ad investiganda adesse. Ordinis autem hujus et alius propheta (Osee X, 12) non immemor est, dicens, "Serite in justitia vosmetipsos, et metite vos in fructu vitae, et illuminate vos in lumine scientiae." Non illuminatio primum, sed satio nostra praecepta est: ut cum antea nosmetipsos, id est, vitae nostrae usum in spem fructuum severimus, deinde cum quae sata sunt messuerimus, tunc nos lumine scientiae illuminemus. Tenendus igitur hic ordo est, sationis messis et illuminationis. Plures enim nostrum illuminari se prius quam serere ac metere festinant; cum satio atque messis quaedam consequendi luminis praeparatio sit.

2. Viam Domini non sufficit inire. Via Christus

Prima igitur haec beatitudo est, beatos esse qui immaculati in via sint: sed non in via fortuita et in incerta et in erratica, sed in via in qua in lege Domini ambulatur. Plures etenim utilem et necessariam viam sese ingressos existimant; sed immaculati in via non erunt, quia non in lege Domini ambulant. Sed via haec non solum ineunda est, sed etiam pergenda . Nemo enim dum in via est, id ad quod per viam tendit obtinuit; secundum quod beatus Paulus ait, Non quod aliquid acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem si apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo (Ph III, 12). Ergo adhuc ille pergebat: sed pergebat ea quae retro sunt obliviscens, his autem quae in priora sunt se extendens. Itaque viam hanc agens beatus est, qui cum oblivione praeteritorum in futurorum spem extenditur. Et quae via sit in qua unusquisque ambulans beatus sit. Dominus docet dicens: Ego sum via (Jn XIV, 6). Quisquis igitur in praeceptis ejus institerit, hic beatus est: dum vitia carnis coercet, dum animi petulantiam edomat, dum avaritiae famem vincit, dum terrenorum honorum gloriam evitat. Qui in his ergo manserit, hic est immaculatus in via, et in lege Domini ambulans.

3. Lex est Dei et lex peccati

Adjectio autem ea, qua dictum est, in lege Domini (Rm VII, 23), non est otiosa. Est enim et peccati lex, de qua ait beatus Apostolus, Video aliam legem in membris meis contramilitantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati. Ergo quia et lex peccati esset, idcirco lex Domini dicta est. Nisi enim et lex esset exterior, non cum adjectione proprietatis legem Domini propheticus sermo dixisset.

4. Lex in genere

Sequens deinde versus est primae litterae: Beati qui scrutantur testimonia ejus, et in toto corde exquirunt eum. In primo versu est, Qui ambulant in lege Domini: in secundo, Qui scrutantur testimonia ejus; in quarto, quia tertius supplementum dedit secundo, de mandatis ait dicens, Tu mandasti mandata tua custodiri nimis: in quinto de justificatione, Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas: in sexto rursum de mandatorum effectibus, Non confundar, cum respicio in omnia mandata tua: in septimo de judiciis, Confitebor tibi Domine in directione cordis, in eo quod didici judicia tua: in octavo de justificatione, Justificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque nimis. Si ergo aliud lex, aliud praeceptum, aliud judicium, aliud justificatio, aliud testimonium, necessarium est ab eo, qui haec omnia constituit et condidit, intelligentiae gratiam nos et munus orare. Totum hoc autem in commune lex dicitur. Sed est quiddam in his speciale, quod propriam in se habet legis nuncupationem.

5. Lex umbra futurorum. Mandatum quid

Quid ergo est lex? Umbra scilicet, ut Apostolus ait, futurorum: quod de caeteris scriptum nusquam est, scilicet ut futurorum umbra sit aut justificatio, aut testimonia, aut mandata: sed tantum id legi proprium est, ut Apostolus in plurimis docet, non secundum litterae intelligentiam Legem esse tractandam, sed secundum spiritalem doctrinam futurorum in ea umbram esse noscendam. Ait enim, Non obturabis os bovis triturantis (1Co IX, 9): Et adjecit, Numquid pecudum Deo cura est? Annon propter nos dicta scriptaque sunt (Ib., 10)? Et rursum: Legem legentes non audistis, quod Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla, et unum ex libera? sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est; qui autem ex libera, secundum repromissionem (Ga IV, 21, etc.). Et quia lex futurorum umbra esset, adjecit, Quae sunt allegorumena, haec enim sunt duo Testamenta (Ib., 24). Ergo quaecumque doctrinarum spiritalium umbram complexa sunt, haec, lex esse dicenda est; quia lex et spiritalis est, et umbra futurorum (Rm VII, 14).

6. Mandatum autem Domini est, in quo observatio praeceptorum et custodia continetur; ut illud, Non occides, non moechaberis (Exodi, XX, 13), et caetera horum similia. Et quia haec simplicia et splendida sunt, nosque in verum lumen per observantiam sui dirigentia; idcirco ita dictum est, Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Ps XVIII, 9). De lege autem non convenerat ista dixisse, quae per umbram futurorum sancta est, et animas per futurorum cognitionem convertens; mandatum autem per observantiam sui illuminans.

7. Testimonia Dei quae et quam multa. Angelis plenus omnis mundus

Ergo quia beati sunt scrutantes testimonia Dei, et aliud legem, aliud mandatum, aliud testimonium esse sicut caetera diximus; quae haec Dei sint testimonia, noscendum est. Legis enim totius liber sub testimoniis datus est. Coelum namque et terram Moyses librum Testamenti traditurus in testimonium advocavit. Et sunt plurima in causam testimoniorum constituta, cum Jacob ait (Gn XXXI, 52), Testimonium erit vobis collis iste, et testimonium erit lapis iste. Et in Jesu scriptum est, Duodecim lapides efferte, ut sint hi testimonium filiis vestris (Jos. IV, 5 et 6). Curato etiam leproso Dominus ait, Offer munus tuum in testimonium, quod constituit Moyses illis. Apostolus plura ad Timotheum per epistolam loquens denuntiat sub testibus, dicens: In conspectu multorum testium denuntio tibi, et in conspectu Dei vivificantis omnia, et Jesu Christi, et electorum Angelorum, ut haec custodias (1Tm v, 21). Plura igitur et innumerabilia sunt Dei testimonia, quae si quis scrutari per cognitionem Legis, Prophetarum, Evangeliorum, Apostolorum vellet, in beatitudine permaneret; neque velut vacuo et solitario orbe vivens, sciret se nisi sub teste peccare. Plena sunt enim omnia divinis testimoniis: et omne hoc vacuum quod putatur, repletum est angelis Dei nihilque est quod non haec divinorum ministeriorum frequentia incolat.

8. Horum praesentia deterrere debet a peccatis. Angeli voluntatis nostrae testes. Diaboli vis et malitia

Horum itaque cognitionem per doctrinam quis adeptus, scit se sub testibus vivere. Et cum natura humanae infirmitatis proclivis ad vitia est, refugit tamen vel sub teste peccare: quod ipsum docet nos communis consuetudinis ratio. Quis enim furari sub teste non metuit? Quis ad scelus nisi secretum elegit? Quis ad adulterium non aut solitudinem aut noctem optavit? Et si quando incalescentibus vitiis jam ad crimen animus promptus est, tamen furor insanientis voluntatis occursu testis coercetur: et in sese abruptam humanae petulantiae naturam nonnumquam intercessio repentina revocavit. Si ergo metus intercessionis jam praesumptum animo facinus demoratur; quid Christianum hominem agere conveniet, scientem se tot undique spiritalium virtutum testimoniis, non dico operum suorum, sed ipsius tantum voluntatis obsessum? Nonne cum in aliquam turbidae affectionis voluntatem infirmitatis nostrae aculeis commovemur, metuimus adsistentes undique nobis choros Angelorum, et plenum ministeriis coelestibus mundum? Si enim Angeli parvulorum Patrem nostrum quotidie vident, qui in coelis est (Mt XVIII, 10): possumus testimonia eorum metuere, quos et nobiscum manere, et Deo quotidie scimus adsistere. Quin etiam ipsum illum diabolum, per quem ipsa illa vitiorum nostrorum incentiva praebentur, suosque omnes testes metuere debemus, puncto temporis omnem amplitudinem mundi hujus obeuntem; cui dulce est peccare nos, ut peccatorum nostrorum testimonio glorietur. Est enim ejus haec propria calliditas, instigare ad peccandum, et arguere peccantes. Dictum est enim, Aut nescis quia adest diabolus accusator fratrum vestrorum (Apoc. XII, 10).

9. Testimonia Dei toto corde inquirenda

Et quia essent adversariae nobis virtutes in testimonio cum caeteris permanentes, de sanctis tantum prophetam meminisse dignum fuit dicentem, Beati scrutantes testimonia ejus: non aliena scilicet, sed illa quae Dei sunt. Non negligentem autem testimoniorum Dei oportet esse scrutationem; ob quod dictum est, In toto corde exquirunt eum. Non pro parte studium coelesti doctrinae adhibendum est; sed toto corde Dei testimonia inquirenda sunt: ut quia sunt et alia quae Dei non sunt, ea quae Dei discimus esse, non avocato in alia negotia corde scrutemur.

10. Viae multae bonae et una optima quid

VERS. 3. Succedit deinde hic versus: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. In primo versu singulariter via commemoratur, viae in hoc tertio plures. Ex quo intelligendum est, per multas vias ad unam perveniri; in qua quisque immaculatus si sit, hic beatus est. De plurimis autem viis atque una Jeremias paria testatus est, dicens, State in viis, et interrogate vias Domini aeternales: et quaerite quae sit via bona (Jerem. VI, 16). In plurimis ergo viis standum est, et plurimae interrogandae sunt: et hae quidem plures et Domini sunt et aeternales, et in his cernendum est quae sit via optima. Viae plures sunt, et plura Dei mandata, plures prophetae per quos omnes in unam viam pergitur: sed in his operarii iniquitatis non ambulaverunt. Nam si in lege mansissent, usque ad optimam illam Novi Testamenti viam pervenirent. Est via per Moysen, est per Jesum, est per David, est per Esaiam, est per Jeremiam, est per Apostolos; et per has omnes ad eum necesse est pervenire qui dixit, Ego sum via; et Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Jn XIV, 6). Simile quiddam sub margaritae nomine dictum esse intelligendum est. Multarum enim margaritarum negotiatorem esse oportet, ut unam margaritam multi pretii consequatur (Matt. XIII, 45). De margaritis cum fit sermo, sufficit ad honorem earum quod margaritae sunt nuncupatae; una autem illa margarita quae reperta est magni esse pretii dicitur: ita et cum de viis plurimis prophetatur; quod et Domini et aeternales sint dictum est; cum autem in his viis quaeritur quae sit utilis via, ea quae reperta est optima praedicatur. Ergo quamvis vel illae viae aeternales sint, vel margaritae ipso suo nomine honorabiles sint: in multis viis standum est, ut bona via reperiatur; et vendendae omnes margaritae sunt, ut ea quae multi pretii est reperta coematur.

11. VERS. 4. Dehinc consequitur hic versus: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Superius commemoravimus, aliud significare mandata, aliud legem. Et de lege, quantum arbitror, Apostolus nobis testis fuit, quia umbra sit futurorum, in qua species veritatis tamquam corpus in umbra describitur (Coloss. II, 17). Mandatum vero est, quod per observantiam implendum est: ut illud, Non moechaberis, non occides (Exodi, XX, 13). Non enim in eo species futurae imaginis continetur, sed praesentem habet operationis effectum: Tu mandasti mandata tua custodiri valde. Nihil igitur dissoluto animo, nihil incurioso agendum est, sed sollicitos atque anxios curam mandatorum Dei exsequi nos oportet: ut id quod agimus, in profectum fidei nostrae, cum reverentia ejus cui agimus, exsequamur. Caeterum si aliquid remissa voluntate et occupata in res alias cogitatione egerimus; officia quidem corporis in agendo occupabuntur, sed devotionis meritum per negligentiam non consequemur.

12. Justificationes Dei plures; earum nexus; sine gratia non comparantur

VERS. 5. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas. Habemus nunc post mandatorum custodiam, etiam justificationum observantiam. Et mandata jam superius, quae esse existimaremus, ostendimus. Justificationes autem sunt plures atque diversae in observandis singulis officiorum generibus temperandae: ad quorum custodiam, nisi a Deo dirigamur, infirmes per naturam nostram erimus. Adjuvandi igitur per gratiam ejus, dirigendique sumus, ut praeceptarum justificationum ordinem consequamur. Est nobis justificatio circa servum distributa, est circa filium, est circa patrem, est circa fratres, est circa fideles viros, est circa Ecclesiae principes, est circa Angelos, est circa Deum ac Dominum nostrum unigenitum Dei Verbum. In singulis ergo quibusque generibus atque nominibus justificationis ratio servanda est: quia nisi haec omnia ex comparibus devotae voluntatis officiis retineantur, justificationem Dei non tenebimus. Religiosus in patrem, si oderit filium, modum justificationis amisit. Religiosus in fratrem, si oderit servum, perdidit justificationis Dei ordinem. Religiosus in Dominum, si oderit sacerdotem, nequaquam justificationis observantiam in religione Dei explevit, odia in ipsa ministeria divinae justificationis exercens. Jam vero in ipsa fidei veritate, id est, de Dei patris et Domini intelligentia, per quam maxime justificatio nobis erit probata, quanta opus est nobis Dei gratia, ut recta sapiamus, ut ex propheticis atque evangelicis auctoritatibus unum idemque teneamus ne in uno aut altero opinio nostra et sermo dissideat, sed ad universas Dei justificationes aequa ac pari operum ac doctrinae observantia dirigamur.

13. Mandata omnia, non ex parte servanda

VERS. 6. Quod cum consequemur, tum dicere id quod consequenti versu continetur licebit: Tunc non confundar, cum respicio in omnia mandata tua. Nisi enim attenti in omnibus mandatis ejus erimus, ac diversabimur, eruntque alia praeterita, alia pro voluntate observata; justificationis ordinem non tenebimus. Caeterum si directis viis nostris erit par in omnibus aequalisque custodia; nullo oblivionis vel negligentiae pudore confusi, confidenter omnium mandatorum observatione gaudebimus.

14. Recti cordis cognitaeque justitiae auctor Deus

VERS. 7 et 8. Sequitur deinde hic versus: Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae. Justificationes tuas custodiam. Abjicienda ergo est omnis animae perversitas, et directo atque in nullam aliam partem deflexo corde est confitendum: ne decedat animus in saeculi curam, ne ex illis doctrinae Dei semitis in devia evagetur. Sed directae hujus confessionis ea causa est, quae consequenti versu continetur: In eo quod didici judicia justitiae tuae. Primum igitur oravit, ut ad custodiendas justificationes directae viae ipsius fierent. Secundo in nullo confundendum se esse subjecit, cum in omnia Dei mandata respiceret. Tertio quoque in directione cordis Deo se confessurum spopondit ob id, quia judicia justitiae ejus didicisset; per doctrinam scilicet directi cordis cognitaeque justitiae, laudem Deo reddens. Sed justitiae cognitae hic fructus est, ut justificationes Dei retineantur: et idcirco subjecit: Justificationes tuas custodiam. Qui enim didicisse judicia Dei fructus est, nisi cognitionem nostram justificationum observantia consequatur?

15. Orandus semper Deus; ne in tentatione deserat

Sed meminisse debemus, licet cognitio praestanda a Deo sit, tamen esse semper orandum, ut his quae in custodiendis justificationibus suis custodire volumus faveat: scientes quidem frequenter nos ab eo ob tentationes derelinqui, ut per eas fides nostra probabilis fiat. Verumtamen secundum Prophetam ne nos penitus derelinquat deprecandus est: ait enim, Non me derelinquas usquequaque nimis. Quod et in dominicae orationis ordine continetur, cum dicitur. Non derelinquas nos in tentatione quam ferre non possimus (Mt VI, 13). Scit Apostolus derelinqui nos ad tentandum: sed novit et mensuram infirmitatis nostrae Deum nosse, dicens: Fidelis est Deus, qui non permittat nos tentari super quam possumus (1Co X, 14). Job Deus tentationi permittens a jure diaboli potestatem animae ejus excerpsit, et secundum modum infirmitatis humanae tentandi jus dereliquit. Infirmitatis suae igitur Propheta conscius orat, ne valde derelinquatur: ut imbecillitatem ejus, tamquam Petri demergendi fluctibus, Dominus assumat: ut quamquam ad tentandum sese relicturus sit, non tamen usquequaque et valde, scilicet ne usque ad animae et fidei periculum derelinquat.

1183

Hilarius - Super Psalmi 690