Hilarius-De Trinitate 127

127
27. Argumentum septimi libri.(Nemini autem dubium est, congruum id maxime pietati doctrinae fuisse, ut quia ex lege et prophetis primum Dei filium, post etiam Deum verum cum sacramento unitatis praedicassemus; rursum legem ac prophetas per Evangelia firmantes, primum ex his Dei filium, post etiam Deum verum doceremus. Competentissimum itaque fuit, post nomen filii, veritatem ejus ostendere: quamquam, secundum communem sensum, veritatis absolutionem nuncupatio filii obtineret. Sed ne quid, adversantibus unigeniti Dei veritati, occasionis ad fallendum et illudendum relinqueretur; ipsam illam (seu, qua proprius Dei filius creditur) proprietatis fidem per divinitatis veritatem adstruximus: Deum esse eum, qui Dei filius non negaretur, his modis docentes, nomine, nativitate, natura, potestate, professione; ne (ut non) aliud esset quam nuncuparetur, neque nuncupatio non nativitatis esset, neque nativitas naturam amisisset, neque natura non retinuisset potestatem, neque potestas non etiam conscia sibi veritatis professione notesceret. Causas ergo omnes singulorum generum ita ex Evangeliis excerptas subjecimus, ut nec professio tacuerit potestatem, nec potestas non exseruerit naturam, nec natura non suae nativitatis sit, nec nativitas non sui nominis: ut per id non relinqueretur impietatis calumnia, cum Dei veri ex Deo vero divinitatem, secundum et nomen et nativitatem et naturam et potestatem, ipsa quoque Dominus Jesus Christus nativae veritatis suae protestatione docuisset.

128
28. Octavus liber.(Octavus jam vero liber, duobus superioribus 18 libris de Dei filio et Deo vero multum ad credentium fidem proficientibus, totus in unius Dei demonstratione detentus est; non auferens filio Dei nativitatem, sed neque per eam duum deorum divinitatem introducens. Ac primum quibus modis haeretici veritatem Dei patris et Dei filii, quia negare non possent, tamen eludere niterentur, edocuit; dissolvens ineptas eorum et ridiculas occasiones, quibus per id quod dictum est: Multitudinis autem credentium erat anima et cor unum (Act. IV, 32); et rursum: Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8); et iterum: Non pro his autem tantum rogo, sed et pro iis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 20, 21): voluntatis potius et unanimitatis quam divinitatis asserunt veritatem. Sed nos haec ipsa suis virtutibus pertractantes (hoc est, secundum vim verborum), fidem in se divinae nativitatis continere ostendimus: et omnes dictorum dominicorum professiones revolventes, totum atque perfectum, ex apostolicis praeconiis ac sancti Spiritus (Vocis sancti Spiritus, quae hic vis sit, videsis lib. VIII, n. 23) proprietatibus, et paternae et unigenitae majestatis sacramentum docuimus: cum et in Patre Filius intellectus, et Pater in Filio cognitus, unigeniti Dei nativitatem, et perfecti in eo Dei ostenderent veritatem.

129
29. Liber nonus. Argumenta contra Christi divinitatem.(Parum est autem, in rebus ad salutem maxime necessariis, sola ea ad satisfactionem fidei afferre, quae propria sunt: quia plerumque blandientes sensum fallant dictorum nostrorum inexploratae assertiones, nisi etiam propositionum adversarum demonstratae inanitates, fidem nostram in eo ipso, quod ipsae ridiculae esse arguantur, affirment. Nonus itaque liber totus in repellendis iis, quae ad infirmandam unigeniti Dei nativitatem ab impiis usurpantur, intentus est: qui dispensationis occulti a saeculis mysterii immemores, evangelica fide Deum atque hominem praedicari non recordentur. Namque cum Deum esse Dominum nostrum Jesum Christum, et similem Deo esse et aequalem ut Deum filium Deo patri, natum ex Deo, et secundum nativitatis proprietatem in veritate Spiritus (hoc est, divinitatis) subsistere negant; his niti dictorum dominicorum professionibus solent: Quid me dicis bonum? Nemo est bonus nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19); ut cum dici se bonum coarguat, et non nisi 19 bonum Deum unum esse testetur; et extra bonitatem Dei sit, qui bonus est, et in Dei non sit veritate, qui unus est. Quibus dictis etiam haec ad impietatis suae argumenta connectunt: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): ut solum verum Deum confessus Patrem, nec verus ipse, nec Deus sit; quia solius Dei veri exceptio, significatae proprietatis non excedat auctorem. Non ambigue autem hoc ab eo dictum esse intelligendum, quia idem dixerit: Non potest Filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19): ut cum nihil nisi de exemplo operis possit operari, naturae in eo intelligatur infirmitas; quia nequaquam sit omnipotentiae comparandum, quod alienae operationis subjectum est necessitati; et ratio intelligentiae hoc suadeat, in omnibus a se posse et non posse, differre. Differre autem eo usque, ut de patre Deo haec ita professus sit: Pater major me est (Joan. XIV, 28) et cesset in professione absoluta adversandi calumnia; quia impiae vesaniae sit honorem ac naturam Dei tribuere abnuenti. Omni autem modo in tantum eum a proprietate veri Dei abesse, ut etiam testatus haec fuerit: De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marci XIII, 32): ut cum Filius nesciat quod Pater solus sciat, longe alienus sit nesciens a sciente; quia natura ignorationi obnoxia, non sit ejus virtutis et potestatis, quae a dominatu ignorationis excepta sit.

130
30. Argumentis respondetur.(Haec itaque, corrupto depravatoque sensu, impiissime ita intellecta esse monstrantes, omnes dictorum causas ex his ipsis vel interrogationum vel temporum vel dispensationum generibus attulimus, causis potius verba subdentes, non causas verbis deputantes: ut cum a se dissideat, Pater major me est (Joan. XIV, 28); et, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); neque idem sit, Nemo bonus est, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19); et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); vel certe tanta a se diversitate contraria sint: Pater, omnia tua mea sunt, et mea tua (Joan. XVII, 10); et, Ut cognoscant te solum verum Deum (Ibidem, 3); vel illud, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11); et, De die autem et hora nemo scit, neque angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 31). Intelligantur in singulis et dispensationum praedicationes, 20 et consciae potestatis naturalis professiones: et cum idem sit dicti auctor utriusque, demonstratis tamen virtutibus generum singulorum (naturarum singularum quae sunt in Christo), non pertineat ad contumeliam verae divinitatis, quod ad sacramentum fidei evangelicae sub dispensatione et causae et temporis et nativitatis et nominis praedicatur.

131
31. Liber decimus. Quaedam Scripturae verba haereticis specie tenus faventia.(Decimi vero libri eadem est ratio, quae fidei. Nam quia ex passionis genere et professione quaedam per stultae intelligentiae sensum ad contumeliam divinae in Domino Jesu Christo naturae virtutisque rapuerunt; ea ipsa demonstranda fuerunt, et ab his impiissime intellecta esse, et a Domino ad protestationem verae et perfectae in se majestatis esse memorata. Namque his sibi dictis, ut religiose impii sint, blandiuntur: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); ut longe a beatitudine atque incorruptione Dei sit, in cujus animam dominans metus tristitiae imminentis inciderit: qui etiam usque ad hanc precem consternatus fuerit passionis necessitate: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Ibidem, 39): et sine dubio timere videretur perpeti, quod ne pateretur oraverit; quia patiendi trepidatio causam attulerit deprecandi: in tantum vero infirmitatem ejus obtinuerit vis doloris, ut in ipso crucis tempore diceret: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? qui etiam usque ad querelam desolationis suae, passionis acerbitate commotus, auxilii inops paterni, spiritum in hac voce emiserit cum dixit: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Luc. XXIII, 46); et exhalandi spiritus trepidatione turbatus tuendum hunc Deo patri commendaverit; quia commendationis necessitatem desperatio securitatis exegerit.

132
32. Alia iis opponuntur.(Sed stultissimi atque impiissimi homines, non intelligentes nihil contrarium in rebus iisdem ab eodem dictum fuisse, verbis tantum inhaerentes, causas ipsas dictorum reliquerunt. Nam cum longe multumque diversum sit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); et, Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis (Ibidem, 64); neque idipsum sit, Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Ibidem, 39); et illud, Calicem quem dedit mihi Pater meus, non bibam eum (Joan. XVIII, 11)? longeque diversum sit: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matt. XXVII, 46)? 21 ab eo: Amen dico tibi, hodie meum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43): multum quoque dissentiat: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Ibid. 46); et illud, Pater, remitte illis, quia quod faciunt nesciunt (Ibidem, 34): ad impietatem reciderunt divinorum dictorum incapaces. Et cum non conveniat trepidationi et libertati, festinationi et excusationi, querelae et adhortationi, diffidentiae et intercessioni, divinae professionis naturaeque immemores, ad argumentum impietatis suae, dispensationis gesta et dicta tenuerunt. Itaque nos demonstratis omnibus, quae in sacramento et animae et corporis Domini Jesu Christi sunt,nihil inexploratum, nihil tacitum dereliquimus: sed dictorum omnium pacificam intelligentiam singulis quibusque causarum generibus coaptantes, nec trepidare fiduciam, nec evitare voluntatem, nec conqueri securitatem, nec commendationem sui orantem, aliis veniam desiderasse monstravimus: fidem dictorum universorum absoluta evangelici mysterii praedicatione firmantes.

133
33. Liber XI alia haereticorum argumenta refellit. (Igitur quia desperatissimos homines ne ipsa quidem resurrectionis gloria intra religionis intelligentiam edoctos cohibuit, sed aut per dignationis professionem, impietatis suae arma sumpserunt, aut sacramenti revelationem ad Dei contumeliam transtulerunt: ut per id quod dictum est, Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17), dum communis nobis atque ipsi et Pater pater est, et Deus Deus est, extra exceptionem veri Dei sit in professione communi, eumque sicuti nos et creationis necessitas creatori Deo subdat, et adoptio assumat in filium; jam vero nulla in eo divinae naturae proprietas existimanda sit, secundum Apostoli dictum, Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, praeter eum qui subjecit ei omnia; cum enim fuerint subjecta ei omnia, tunc et ipse subjicietur ei qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 27, 28). Quia subjectio et infirmitatem subjecti protestetur, et dominantis significet potestatem: in his quoque cum summa religionis demonstratione tractandis liber undecimus occupatur, 22 etiam ex his ipsis dictis apostolicis demonstrans, non modo non ad divinitatis infirmitatem subjectionem proficere, sed per eam ipsam (supple, subjectionem) veritatem Dei, quia ex Deo sit natus, ostendi: et per id, quod sibi ac nobis et Pater pater est et Deus Deus est, nobis multum acquiri, et ei nihil detrahi; cum scilicet homo natus, et universis carnis nostrae passionibus functus, ad Deum et Patrem nostrum, ut homo noster in Deum glorificandus adscenderet.

134
34. Liber XII Arianam haeresim apertius expugnat. Filium Dei ita natum esse ut semper fuerit.(Quod autem in omni genere doctrinarum observari semper meminimus, ut si qui diu tenui primum exercitatione longoque usu humilioris studii fuerint eruditi, tum jam ad rerum ipsarum, quibus imbuti sunt, experimenta mittantur; ut cum jam bene luserint bella militaturi, in militiam protrahantur; aut cum forenses lites scholaris materiae tentaverint, tunc mittantur ad tribunalium pugnas; aut cum in stagnis domesticis navim nauta intrepidus instruxerit, tunc magni et peregrini maris committatur procellis: id ipsum nos in hac maxima et gravissima totius fidei intelligentia facere curavimus. Namque cum antea a levibus initiis de nativitate, de nomine, de divinitate, de veritate fidem teneram imbuissemus, ac leni profectu etiam usque ad evellendas omnes haereticorum occasiones, legentium studia extulissemus; tum eos jam ad ipsam palaestram gloriosi certaminis magnique produximus: ut in quantum ad aeternae nativitatis complectendam intelligentiam humana mens communis sensus opinione deficitur, in tantum studiis divinis ad sentienda ea, quae ultra naturae nostrae opinionem sunt, niterentur; quaestionem hanc maxime dissolventes, quae saecularis sapientiae hebetudine invalescens, de Domino Jesu ratione se putet dicere: Erat quando non erat, et, Non fuit ante quam nasceretur, et, De non exstantibus factus est: ut quia nativitas eam videatur afferre causam, ut esset qui non erat, et cum non exsisteret nasceretur; per id quoque unigenitum Deum sensui temporum subdant: (quasi vero non fuisse eum aliquando, fides ipsa et 23 ratio nativitatis ostendat) atque ideo ex eo quod non fuit, natum esse dicant, quia nativitas praestet esse quod non fuit. Sed nos apostolicis atque evangelicis testimoniis semper Patrem, semper Filium praedicantes, non post aliqua Deum omnium, sed ante omnia esse docebimus: neque incidere in eum irreligiosae hujus intelligentiae temeritatem, ut de non exstantibus nasceretur, et non fuerit ante quam natus sit; sed ita semper fuisse, ut et natum praedicemus; ita vero natum esse, ut semper fuisse manifestemus: sitque in eo non innascibilitatis exceptio, sed nativitatis aeternitas; quia et nativitas auctorem habeat, neque careat aeternitate divinitas.

135
35. Exponuntur verba: Dominus creavit me, etc.(Et quia dicti prophetici inscii, et coelestis doctrinae imperiti sunt; corrupto sensu ac proprietate sententiae creatum esse per id Deum potius quam natum affirmare nituntur, quia dictum est, Dominus creavit me in initium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22); ut sit ex communi creationum natura, licet sit praestantior in genere creationis; neque in eo sit gloria divinae nativitatis, sed virtus potentis creaturae. Verum nos nihil novum, nihil extrinsecus praesumptum afferentes, ipso illo Sapientiae testimonio veritatem dicti rationemque praestabimus, neque ad nativitatis divinae et aeternae intelligentiam trahi posse, quod in initium viarum Dei et in opera sit creatus, quia non idem sit in haec creatum esse, et ante omnia natum esse: cum ubi nativitatis significatio est, sola nativitatis professio est; ubi vero creationis est nomen, ibi causa ejusdem creationis anterior est: et cum ante omnia sit nata Sapientia, tamen quia etiam in res aliquas sit creata, non idipsum sit id quod ante omnia est, et quod coepit esse post aliqua.

136
36. Liber XII quae de Spiritu sancto confitenda sunt aperit.(Dehinc consequens visum est, creationis nomine a fide, quae nobis de unigenito Deo est, repudiato, ea quoque quae confessioni sancti Spiritus congrua ac religiosa essent, docere: ut jam confirmatis longo anteriorum libellorum diligentique tractatu, nihil de totius fidei absolutione deesset, cum amotis vitiosarum praedicationum etiam de opinione Sancti Spiritus irreligiositatibus, illaesum atque incontaminatum regenerantis Trinitatis sacramentum intra definitionem salutarem apostolica atque evangelica auctoritas contineret: neque jam per sensus humani sententiam Spiritum Dei inter creaturas quisquam auderet referre, quem ad immortalitatis pignus, et ad divinae incorruptaeque naturae consortium sumeremus.

137
37. Gratia ad recte scribendum necessaria imploratur. (Ego quidem hoc vel praecipuum vitae meae officium debere me tibi, Pater omnipotens Deus, conscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquatur. Neque enim ullum aliud majus praemium hic ipse usus mihi a te concessus loquendi potest referre, quam ut praedicando te tibi serviat, teque quod es, patrem, patrem scilicet unigeniti Dei, aut ignoranti saeculo, aut neganti haeretico demonstret. Et in hoc quidem tantum voluntatis meae professio est: caeterum auxilii et misericordiae tuae munus orandum est, ut extensa tibi fidei nostrae confessionisque vela flatu Spiritus tui impleas, nosque in cursum praedicationis initae propellas. Non enim nobis infidelis sponsionis istius auctor est, dicens: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9). Nos quidem inopes ea quibus egemus precabimur, et in scrutandis prophetarum tuorum apostolorumque dictis studium pervicax afferemus, et omnes obseratae intelligentiae aditus pulsabimus: sed tuum est, et oratum tribuere, et quaesitum adesse, et patere pulsatum. Torpemus enim quodam naturae nostrae pigro stupore, et ad res tuas intelligendas intra ignorantiae necessitatem ingenii nostri imbecillitate cohibemur: sed doctrinae tuae studia ad sensum nos divinae cognitionis instituunt, et ultra naturalem opinionem fidei obedientia provehit.

138
38. Exspectamus ergo ut trepidi hujus coepti exordia incites, et profectu accrescente confirmes, et ad consortium vel prophetalis vel apostolici spiritus voces: ut dicta eorum non alio quam ipsi locuti sunt sensu apprehendamus, verborumque proprietates iisdem rerum significationibus exsequamur. Locuturi enim sumus, quae ab iis in sacramento praedicata sunt, te aeternum Deum, aeterni unigeniti Dei patrem: et unum te sine nativitate, et unum Dominum Jesum Christum ex te nativitatis aeternae, non in deorum numerum veritatis diversitate referendum: neque non ex te genitum, qui Deus unus es, praedicandum; neque aliud quam Deum verum, qui ex te Deo vero patre natus est, confitendum. Tribue ergo nobis verborum significationem, intelligentiae lumen, dictorum honorem, veritatis fidem: et praesta, ut quod credimus, et loquamur; scilicet, ut contingat nobis, unum te Deum patrem et unum Dominum Jesum Christum de Prophetis atque Apostolis cognoscentibus, nunc adversum negantes haereticos, ita Deum et te celebrare, ne solum; et eum praedicare, ne falsum.

200
LIBER SECUNDUS.De veritate Trinitatis generatim, et de singularum personarum dignitate et officio nominatim disserit. Ac primo quidem declarat Hilarius tanti mysterii notitiam in baptismo traditam sufficere. Tum de haeresum origine, deque haereticis Trinitatis fidem infestantibus pauca praelocutus, ad scribendum de tam reconditis rebus invitum se ac trementem adduci pluribus protestatur. Hinc ubi aperuit de Patre quid sentiat, verbis rem ut est non satis explicari ostendit. Deinde quid sit quidve non sit Filius exponit; et arguit eos, qui inique ferunt se generationis illius sacramentum capere non posse; cum tot aliis in rebus, etiam suis, aequanimiter imperiti sint. Hanc vero inenarrabilem Filii Dei generationem sapientibus saeculi, scribis legis, et haereticis ignoratam, divina illius natura prius paucis demonstrata, verbis Piscatoris explicat.Postea fidem Scripturis fundatam commendans, eam medicamento comparat medendis omnibus morbis idoneo, idque confirmat allatis Scripturae testimoniis, quibus Sabellii simul et Hebionis Arianorumque commenta debellantur. Non tacet quaedam de Christo in Scripturis memorari, quae Deo indigna videantur; sed in iis ipsis, quae humani generis causa pertulisse narratur, ostendit non deesse potestatis ac dignitatis signa, quibus eum vere Deum esse doceamur.Tandem Spiritum sanctum existere a Patre et Filio distinctum probat, et eorum scrupulum levat, qui hoc aut ignorant aut ambigunt, quia Spiritus voce Patrem aut Filium frequenter intelligi videant. Praeterea demonstratur Spiritus sancti divina natura, officium, quam necessarium nobis sit illius donum, quove studio promerendum.

201
1. Quod sufficiat Trinitatis notitia in baptismo tradita. (Sufficiebat credentibus Dei sermo, qui in aures nostras Evangelistae testimonio cum ipsa veritatis suae virtute transfusus est, cum dicit Dominus: Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mando vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 19, 20). Quid enim in eo de sacramento salutis humanae non continetur? aut quid est, quod sit reliquum aut obscurum? Plena sunt omnia ut a pleno, et a perfecto perfecta . Nam et verborum significationem, et efficientiam rerum, et negotiorum ordinem, et naturae intelligentiam comprehendunt. Baptizare jussit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, id est, in confessione et auctoris, et unigeniti, et doni. Auctor unus est omnium. Unus est enim Deus Pater, ex quo omnia; et unus Unigenitus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus, donum in omnibus. Omnia ergo sunt suis virtutibus ac meritis ordinata: una potestas ex qua omnia, una progenies per quam omnia, perfectae spei munus unum. Nec deesse quidquam consummationi tantae reperietur, intra quam sit, in Patre et Filio et Spiritu sancto, infinitas in aeterno, species in imagine, usus in munere.

202
2. Plura de ea disserere cogit haereticorum vitium. (Sed compellimur haereticorum et blasphemantium 27 vitiis, illicita agere, ardua scandere, ineffabilia eloqui, inconcessa praesumere. Et cum sola fide expleri quae praecepta sunt oporteret, adorare videlicet Patrem, et venerari cum eo Filium, sancto Spiritu abundare; cogimur sermonis nostri humilitatem ad ea quae inenarrabilia sunt extendere, et in vitium vitio coartamur alieno: ut quae contineri religione mentium oportuissent, nunc in periculum humani eloquii proferantur.

203
3. Haeresis e Scriptura perperam intellecta nascitur. (Exstiterunt enim plures, qui coelestium verborum simplicitatem pro voluntatis suae sensu, non pro veritatis ipsius absolutione susciperent, aliter interpretantes quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim haeresis, non de Scriptura est: et sensus, non sermo fit crimen. Numquid corrumpi veritas potest? Cum patris nomen auditur, numquid natura filii non continetur in nomine? Numquid Spiritus Sanctus non erit, qui nuncupatur? Neque enim in Patre potest non esse quod pater est, neque in Filio deesse quod filius est, neque in Spiritu sancto non exstare quod sumitur. Sed homines mente perversi omnia confundunt et implicant, et usque ad naturae demutationem sensus sui perversitate contendunt; ut quod Pater est Patri adimant, dum volunt Filio auferre quod filius est. Adimunt autem, quando cum his non de natura sit filius. Non ex natura autem est, quando non eadem in se habet ortus, et generans. Neque enim filius est, cui alia ac dissimilis erit a patre substantia. Pater autem quomodo erit, si non quod in se substantiae atque naturae est, genuerit in filio?

204
4. Haereticorum doctrinae novae, Sabellii, Hebionis, Arianorum, Pneumatomachorum.(Haec igitur licet mutare de eo quod sint nullo modo possint, afferunt tamen doctrinas 28 novas et humana commenta: ut Sabellius Patrem extendat in Filium, idque nominibus potius confitendum putet esse quam rebus, cum ipsum sibi Filium, ipsum proponat et Patrem: ut Hebion omne initium filio Dei ex Maria concedens, non ex Deo hominem, sed ex homine Deum proferat; neque subsistens antea quod in principio apud Deum erat Deus Verbum virgo susceperit, sed carnem genuerit per verbum; quia in Verbo antea, non existentis unigeniti Dei naturam dicat, sed sonum vocis elatum: ut aliqui hujus nunc temporis praedicatores, qui ex nihilo atque a tempore formam et sapientiam et virtutem Dei provehunt; ne si ex Patre sit Filius, Deus sit imminutus in Filium; solliciti nimium, ne Patrem Filius ab eo natus evacuet: atque idcirco Deo in filii creatione subveniant, eum ex non exstantibus comparando, ut intra naturae suae perfectionem Pater, quia nihil ex eo sit genitum, perseveret. Jam vero quid mirum, ut de Spiritu sancto diversa sentiant, qui in largitore ejus creando, et demutando, et abolendo tam temerarii sint auctores? atque ita dissolvant perfecti hujus sacramenti veritatem, dum substantias diversitatum in rebus tam communibus moliuntur: Patrem negando, dum Filio quod est filius adimunt; Spiritum sanctum negando, dum et usum et auctorem ejus ignorant. Ita et imperitos perdunt, dum rationem praedicationis hujus affirmant; et audientes fallunt, dum naturam nominibus adimunt, quia nomina non possunt auferre naturae. Praetermitto reliqua humani periculi nomina, Valentinos, Marcionitas, Manichaeos pestesque caeteras, quae interdum imperitorum mentes occupant, et ipso contagio conversationis 29 inficiunt: fitque omnium lues una, dum in audientium sensum praedicantium morbus infunditur.

205
5. De divinis sermonem quam aegre ac tremens instituat Hilarius.(Horum igitur infidelitas in anceps nos ac periculum protrahit, ut necesse sit de tantis ac tam reconditis rebus aliquid ultra praescriptum coeleste proferre. Dixerat Dominus baptizandas gentes, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Forma fidei certa est: sed quantum ad haereticos omnis sensus incertus est. Ergo non praeceptis aliquid addendum est, sed modus est constituendus audaciae: ut quia malignitas instinctu diabolicae fraudulentiae excitata veritatem rerum per naturae nomina eludit, nos naturam nominum proferamus; et editis, prout in verbis habebimus, dignitate atque officio Patris, Filii, Spiritus sancti, non frustrentur naturae proprietatibus nomina, sed intra naturae significationem nominibus coartentur. Et nescio quid de his rebus aliter sentientibus animi sit, veritatem corrumpentibus, tenebras luci inferentibus, insecabilia desecantibus, incorrupta scindentibus, indivisa partientibus. Quibus si tantum factu facile est perfecta concerpere, jus ponere potestati, modum circumscribere infinito: mihi certe his respondenti in curis aestus est, in sensu labes (f. tabes) est, in intelligentia stupor est; in sermone autem non jam infirmitatem, sed silentium confitebor. Et certe mihi extorquetur hoc velle, dum et audaciae resistitur, et errori consulitur, et ignorantiae providetur. Immensum est autem quod exigitur, incomprehensibile est quod audetur; ut ultra praefinitionem Dei, sermo de Deo sit. Posuit naturae nomina, Patrem, Filium, Spiritum sanctum. Extra significantiam sermonis est, extra sensus intentionem, extra intelligentiae conceptionem, quidquid ultra quaeritur, non enuntiatur, non attingitur, non tenetur. Verborum significantiam rei ipsius natura consumit, sensus contemplationem imperspicabile lumen obcaecat, intelligentiae 30 capacitatem quidquid fine nullo REND="ITALIC">Patris notio.(Pater est, ex quo omne quod est constitit. Ipse in Christo et per Christum est. Ergo neque totum, cui reliquum est; neque reliquum est omne, quod totum est. Reliquum enim, portio est; omne vero, quod totum est. Deus autem et ubique est, et totus ubicumque est. Ita regionem intelligentiae excedit, extra quem nihil est, et cui est semper ut semper sit. Haec veritas est sacramenti Dei, hoc imperspicabilis naturae nomen in Patre. Deus invisibilis, ineffabilis, infinitus: ad quem et eloquendum sermo sileat, et investigandum sensus hebetetur, et complectendum intelligentia coartetur. Habet tamen, ut diximus, naturae suae nomen in patre: sed pater tantum est. Non enim humano modo habet aliunde quod pater est. Ipse ingenitus, aeternus, habens in se semper ut semper sit. Soli Filio notus: quia Patrem nemo novit nisi Filius, et 31 cui voluerit Filius revelare; neque Filium nisi Pater: illis scientia mutua est, illis vicissim cognitio perfecta. Et quia Patrem nemo novit nisi Filius, de Patre una cum revelante Filio, qui solus testis fidelis est, sentiamus.

207
7. Pater ineffabilis est. Dei scientia perfecta.(Atque haec senserim potius de Patre, quam dixerim: nam me non fugit, quod ad ea quae ejus sunt eloquenda, sermo omnis infirmus sit. Sentiendus est invisibilis, incomprehensibilis, aeternus. Caeterum ipsum quod in semetipso et a semetipso sit, et ipse per se sit; quod invisibilis, et incomprehensibilis, et immortalis: in his quidem honoris confessio est, et sensus significatio, et quaedam circumscriptio opinandi, sed naturae sermo succumbit, et rem ut est verba non explicant. Namque quod in semetipso sit cum audias, rationi humanae absolutio non occurrit; habere enim haberique discernitur, et erit alterum quod est, alterum in quo est. Si rursum quod a semetipso sit accipias; nemo sibi ipse et munerator et munus est. Si quod immortalis est; ergo est aliquid non ab eo, cui alter non fiat obnoxius: nec solum id est, quod per enuntiationem verbi hujus vindicatur ab altero. Si quod incomprehensibilis est: nusquam ergo erit, quod negatur attingi. Si quod invisibilis est, caret se ipso quidquid non exstat ad visum. Deficit ergo in nuncupatione confessio, ex quidquid illud sermonum aptabitur, Deum ut est, quantusque est, non eloquetur. Perfecta scientia est, sic Deum scire, ut licet non ignorabilem, tamen inenarrabilem scias. Credendus est, intelligendus est, adorandus est; et his officiis eloquendus.

208
8. Filius quid sit, quid non sit.(Evecti de importuosis locis in altum turbato mari sumus, et nec regredi, nec progredi sine periculo licet: plus tamen difficultatis in emetiendis est, quam emensis. Est Pater ut est, et ut est esse credendus est. 32 Filium mens consternatur attingere, et trepidat omnis sermo se prodere. Est enim progenies ingeniti, unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, perfectus a perfecto, virtutis virtus, sapientiae sapientia, gloria gloriae, imago invisibilis Dei, forma patris ingeniti. Quam autem progeniem opinabimur unigeniti ab ingenito? Clamat enim saepe numero Pater de coelis: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17). Non est abscissio, aut divisio: impassibilis est enim ille qui genuit, et imago invisibilis Dei est ille qui natus est; et testatur: Quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38). Non est assumptio: verus enim filius Dei est, et clamat: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Sed neque esse ut caetera jussus est: namque Unigenitus ex uno est, et in se habet vitam, ut habet in se vitam ille qui genuit; ait enim: Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26). Sed neque pars Patris in Filio est; testatur enim Filius: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15): et rursum: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10); et: Quaecumque habet Pater, dedit Filio; testatur et Apostolus: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Neque natura habet omnia esse, quod portio est. Perfectus autem a perfecto est: quia qui habet omnia, dedit omnia. Neque existimandus est non dedisse, quia habeat; vel non habere, quia dederit.

209
9. Filii Dei generatio captum humanum superat.(Habent igitur nativitatis hujus uterque secretum. Et si quis forte intelligentiae suae imputabit, generationis hujus sacramentum non posse se consequi, cum tamen et Pater sit absolute intellectus et Filius; majore istud dolore a me audiet ignorari. Ego nescio, non requiro; et consolabor me tamen. Archangeli nesciunt, angeli non audierunt, saecula non tenent, propheta non sensit, apostolus non interrogavit, filius ipse non edidit. Cesset dolor querelarum. Non te, quisquis es qui haec requires, revoco in excelsum, 33 non in amplitudinem tendo, non deduco in profundum: nonne aequanimiter ignorabis Creatoris nativitatem, ignorans originem creaturae? Hoc saltem requiro, sentisne te genitum, et quae ex te generentur intelligis? Non quaero sensum unde hauseris, vitam unde sortitus sis, intelligentiam unde adeptus sis, quale est quod in te sit odor, sensus visus, auditus; certe nemo quod facit nescit: quaero unde ista iis quos generes indulgeas, qualiter sensum inseras, oculos accendas, cor affigas. Haec, si potes, enarra. Habes ergo quae nescis, et tribuis quae non intelligis: aequanimiter imperitus in tuis, insolenter in Dei rebus ignarus.

210
10. Generatio Dei qui pie et quo fructu investigetur. (Audi igitur Patrem ingenitum, audi unigenitum Filium; audi: Pater major me est (Joan. XIV, 28); audi: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); audi: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); audi: Pater in me est, et ego in Patre (Joan. X, 38); audi: Ego de Patre exivi (Joan. XVI, 28); et, Qui est in sinu Patris; et, Omnia quae habet Pater, tradidit Filio; et, Vitam Filius in semetipso habet, sicut et Pater habet in semetipso (Joan. V, 26); audi Filium imaginem, sapientiam, virtutem, gloriam Dei: et intellige proclamantem Spiritum sanctum: Generationem ejus quis enarrabit (Esa. LIII, 8)? et objurga Dominum testantem: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27: et insere te in hoc secretum, et inter unum ingenitum Deum, et unum unigenitum Deum, arcano te inopinabilis nativitatis immerge. Incipe, procurre, persiste: etsi non perventurum sciam, tamen gratulabor profecturum. Qui enim pie infinita persequitur, etsi non contingat aliquando, tamen proficiet prodeundo. Stat in hoc intelligentia fine verborum.


Hilarius-De Trinitate 127