1990 Codex Orientalis 617

ART II DE INSTITUTIONE CATECHETICA


617
Can. 617 -
Singularum Ecclesiarum sui iuris praesertim vero earum Episcoporum est gravis obligatio catecheseos tradendae, qua fides ad maturitatem adducatur et formetur Christi discipulus per cognitionem profundiorem et magis ordinatam doctrinae Christi et per adhaesionem in dies artiorem ipsius Personae.


618
Can. 618 -
Parentes primi obligatione tenentur verbo et exemplo filios in fide et vitae christianae praxi efformandi; pari obligatione tenentur ii, qui parentum locum tenent, atque patrini.


619
Can. 619 -
Praeter familiam christianam ipsa paroecia atque quaevis communitas ecclesialis curare debent membrorum suorum institutionem catecheticam atque eorum integrationem in ipsam communitatem illas praebendo condiciones, in quibus ea, quae didicerunt, quam plenissime vivere possunt.


620
Can. 620 -
Consociationes et motus et circuli christifidelium, sive ad fines pietatis et apostolatum sive ad opera caritatis et adiumenti intendunt, formationem religiosam membrorum suorum curent sub ductu Hierarchae loci.


621
Can. 621 -
1. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum competit intra fines territorii propriae Ecclesiae normas de institutione catechetica in directorium catecheticum apte componendas ferre servatis eis, quae a suprema Ecclesiae auctoritate praescripta sunt.
2. In directorio catechetico ratio habeatur indolis specialis Ecclesiarum orientalium ita, ut momentum biblicum et liturgicum necnon traditiones propriae Ecclesiae sui iuris in patrologia, hagiographia et ipsa iconographia in catechesi tradenda eluceant.
3. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum est curare, ut catechismi ad varios coetus christifidelium accommodati simul cum subsidiis ac instrumentis provideantur necnon varia incepta catechetica provehantur atque inter se componantur.


622
Can. 622 -
1. In quavis Ecclesia sui iuris assit commissio de re catechetica, quae etiam cum aliis Ecclesiis sui iuris pro eodem territorio vel regione socio-culturali constitui potest.
2. Commissioni de re catechetica praesto sit etiam centrum catecheticum, cuius est subsidio esse eisdem Ecclesiis ad incepta catechetica coordinate et efficacius persolvenda atque inservire catechistarum formationi etiam permanenti.


623
Can. 623 -
1. Episcopi eparchialis est institutionem catecheticam in sua eparchia summa cum sollicitudine provehere, dirigere atque moderari.
2. Ad quem finem assit curiae eparchiali centrum catecheticum eparchiale.


624
Can. 624 -
1. Parochus summam operam dare debet attentis normis ab auctoritate competenti statutis ad catechesim tradendam omnibus suae curae pastorali commissis, cuiuscumque sunt aetatis vel condicionis.
2. Parochis adiutricem operam praestare tenentur presbyteri et diaconi paroeciae addicti; sodales autem institutorum religiosorum ad normam
c. 479 et c. 542 .
3. Alii christifideles rite formati libenter suam adiutricem operam catechesi tradendae conferant.


625
Can. 625 -
Rationem oecumenicam habeat oportet catechesis rectam imaginem aliarum Ecclesiarum atque Communitatum ecclesialium praebendo; curandum tamen omnino est, ut in tuto ponatur recta ratio catecheseos catholicae.


626
Can. 626 -
Meminerint omnes, qui catechesi tradendae inserviunt, se Ecclesiae partes gerere et ad verbum Dei revelatum, non proprium communicandum missos esse; proinde doctrinam Ecclesiae integram modo catechizandis quidem accommodato eorumque culturae exigentiis respondenti proponant.




CAPUT III

DE EDUCATIONE CATHOLICA




627
Can. 627 -
1. Cura filios educandi imprimis spectat ad parentes vel ad eorum locum tenentes; quare eorundem est in familiae christianae ambitu fide illuminato atque amore mutuo animato filios educare praesertim ad pietatem erga Deum et dilectionem proximi.
2. Si propriae vires transcenduntur, ut consulatur integrae filiorum educationi, parentum quoque est aliis partem muneris educationis concredere necnon eligere instrumenta educationis necessaria vel utilia.
3. Parentes in instrumentis educationis eligendis iustam libertatem habeant oportet firmo
can. 633 ; quare operam dent christifideles, ut hoc ius a societate civili agnoscatur et secundum exigentias iustitiae congruis etiam subsidiis foveatur.


628
Can. 628 -
1. Ecclesiae, cum novas creaturas per baptismum generaverit, est simul cum parentibus earundem educationem catholicam curare.
2. Omnes, quibus cura animarum commissa est, debent auxilio esse parentibus ad filios educandos, eosdem proprii iuris et obligationis conscios reddere et educationi religiosae praesertim iuventutis providere.


629
Can. 629 -
Curent omnes educatores, ut attendatur integrae personae humanae formationi ita, ut dotibus physicis, intellectualibus et moralibus harmonice excultis iuvenes virtutibus christianis instructi conformentur ad Deum perfectius cognoscendum et diligendum, ad valores humanos et morales recta conscientia aestimandos et vera libertate amplectendos et simul exculto sensu iustitiae et responsabilitatis socialis ad fraternum cum aliis consortium prosequendum.


630
Can. 630 -
1. Magno animo operam dent christifideles, ut congrua educationis et instructionis beneficia ad omnes homines ubique terrarum citius extendi possint speciali cura habita illorum, qui sunt tenuioris fortunae.
2. Faveant omnes christifideles inceptis Ecclesiae ad educationem provehendam aptis, praecipue ad scholas erigendas, dirigendas et sustinendas.


ART I DE SCHOLIS, PRAESERTIM CATHOLICIS


631
Can. 631 -
1. Inter varia instrumenta educationis speciali cura fovenda est schola catholica, in quam convergat oportet sollicitudo parentum, magistrorum necnon communitatis ecclesialis.
2. Ecclesiae ius est scholas cuiusvis generis et gradus erigendi ac moderandi.


632
Can. 632 - Schola in iure non reputatur catholica, nisi ut talis erecta est ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore ecclesiastica aut ab eisdem ut talis agnita.


633
Can. 633 -
1. Episcopo eparchiali competit de scholis quibuslibet iudicare et decernere, utrum exigentiis educationis christianae respondeant necne; item eidem competit gravi de causa frequentiam alicuius scholae christifidelibus prohibere.
2. Parentes filios in scholas catholicas ceteris paribus mittendos curent.


634
Can. 634 -
1. Scholae catholicae est obligatio propria communitatis scholaris ambitum spiritu evangelico libertatis et caritatis animatum creare, adulescentes adiuvare, ut in propria persona evolvenda una simul crescant secundum novam creaturam, quae per baptismum effecti sunt, atque universam culturam humanam ad nuntium salutis ordinare ita, ut cognitio, quam alumni de mundo, vita et homine gradatim acquirunt, fide illuminetur.
2. Haec adiunctis propriis accommodare moderante auctoritate competenti ecclesiastica est ipsius scholae catholicae, si maiore ex parte ab alumnis acatholicis frequentatur.
3. Scholae catholicae est non minus quam aliarum scholarum fines culturales et humanam socialemque iuvenum formationem prosequi.


635
Can. 635 -
Episcopi eparchialis praecipue est curare, ut habeantur scholae catholicae, praesertim ubi aliae scholae desunt vel adaequatae non sunt, etiam scholae professionales et technicae, quatenus pro loci et temporis adiunctis speciali ratione requiruntur.


636
Can. 636 -
1. Institutio catechetica in scholis quibuslibet Episcopi eparchialis auctoritati et vigilantiae subiecta est.
2.Episcopi eparchialis quoque est nominare aut approbare magistros religionis catholicae eosque, si ratio fidei vel morum id requirit, amovere vel exigere, ut amoveantur.


637
Can. 637 -
In scholis, in quibus institutio catholica deest vel ad iudicium Episcopi eparchialis non sufficit, supplenda est vera formatio catholica omnium alumnorum catholicorum.


638
Can. 638 -
1. Episcopo eparchiali competit ius canonice visitandi omnes scholas catholicas in eius eparchia exsistentes exceptis scholis, quae exclusive patent propriis alumnis instituti vitae consecratae iuris pontificii vel patriarchalis, et salva omni in casu institutorum vitae consecratae autonomia circa proprias scholas moderandas.
2. Ubi sunt plures Episcopi eparchiales, ius canonice visitandi competit illi, qui scholam fundavit vel approbavit, nisi aliter in statutis fundationis aut conventione speciali inter eosdem inita cavetur.


639
Can. 639 -
Magistri, cum maxime sint auctores, ut schola catholica sua proposita et incepta ad rem deducere possit, debent esse doctrina praestantes atque vitae testimonio exemplares et sociam imprimis cum parentibus, sed et cum aliis scholis praestent operam.


ART II DE CATHOLICIS STURIDORUM UNIVERSITATIBUS


640
Can. 640 -
1. Catholica studiorum universitas hunc finem prosequitur, ut publica, stabilis atque universalis praesentia efficiatur mentis christianae in totius culturae altioris promovendae studio; ideo constituit investigationis, reflexionis et instructionis superioris ordinis institutionem, in qua Evangelii luce multifaria cognitio humana illustretur.
2. Alia instituta studiorum superiorum vel facultates catholicae autonomae, quae eundem finem prosequuntur, catholicae studiorum universitati aequiparantur, non autem ecclesiasticae studiorum universitates et facultates, de quibus in
can. 646-650 .


641
Can. 641 - In catholicis studiorum universitatibus singulae disciplinae propriis principiis, propria methodo atque propria inquisitionis scientificae libertate ita excolantur, ut profundior in dies earum disciplinarum intellegentia obtineatur et, novis progredientis aetatis quaestionibus ac investigationibus accuratissime consideratis, altius perspiciatur, quomodo fides et ratio in unum verum conspirent, atque formentur homines doctrina vere praestantes ad graviora officia in societate obeunda parati atque fidei in mundo testes.


642
Can. 642 -
1. Catholica studiorum universitas est institutum studiorum superiorum, quod ut talis erectum aut approbatum est sive a superiore auctoritate administrativa Ecclesiae sui iuris praevie consulta Sede Apostolica sive ab ipsa Sede Apostolica; de quo constare debet publico documento.
2. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis haec superior auctoritas est Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.


643
Can. 643 -
In catholicis studiorum universitatibus, in quibus nulla facultas theologiae exstat, saltem cursus theologici studentibus variarum facultatum accommodati tradantur.


644
Can. 644 -
Qui disciplinas ad fidem et mores spectantes docent in catholicis studiorum universitatibus, muniti esse debent mandato auctoritatis ecclesiasticae designatae ab eis, de quibus in can. 642; eadem auctoritas hoc mandatum gravi de causa auferre potest praesertim si deficiunt idoneitas scientifica vel paedagogica, probitas vel doctrinae integritas.


645
Can. 645 -
Hierarcharum est collatis consiliis providere, ut etiam apud alias universitates convictus et centra universitaria catholica habeantur, in quibus christifideles accurate selecti et praeparati iuventuti universitariae spirituale et intellectuale adiutorium permanens praebeant.


ART III DE ECCLESIASTICIS STUDIORUM UNIVERSITATIBUS ET

FACULTATIBUS


646
Can. 646 -
Assidue provehendae sunt imprimis ab Hierarchis ecclesiasticae studiorum universitates et facultates, eae nempe, quae de divina Revelatione et de scientiis cum ea conexis praesertim agunt ac propterea cum evangelizandi munere Ecclesiae artius coniunguntur.


647
Can. 647 -
Ecclesiasticae studiorum universitatis vel facultatis finis est:
1. divinam Revelationem et ea, quae cum eadem coniuncta sunt, profundius et scientifice investigare, divinae Revelationis veritates systematice enucleare ac ordinare, novas progredientis aetatis quaestiones in eius luce considerare et coaevis hominibus ratione propriae culturae accommodata exhibere;
2. studentes in variis disciplinis secundum doctrinam catholicam altius instituere eosque ad diversa opera apostolatus, ministerii vel magisterii in eisdem disciplinis congrue praeparare atque formationem continuam promovere.


648
Can. 648 -
Ecclesiasticae studiorum universitates et facultates sunt, quae ab auctoritate competenti ecclesiastica canonice erectae vel approbatae scientias sacras et scientias cum eisdem conexas excolunt et tradunt et auctae sunt iure conferendi gradus academicos, qui effectus canonicos habent.


649
Can. 649 -
Erectio vel approbatio ecclesiasticarum studiorum universitatum vel facultatum fit a Sede Apostolica aut a superiore auctoritate administrativa, de qua in
can. 642 , una cum Sede Apostolica.


650
Can. 650 -
Circa statuta ecclesiasticae studiorum universitatis vel facultatis, praesertim quod attinet ad regimen, administrationem, docentium nominationem vel cessationem ab officio, rationem studiorum et graduum academicorum collationem, servandae sunt normae a Sede Apostolica latae.



CAPUT IV

DE INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS

ET IN SPECIE DE LIBRIS



651
Can. 651 -
1. Ad Evangelium ubique terrarum annuntiandi munus obeundum Ecclesia aptis mediis uti tenetur et ideo ius instrumenta communicationis socialis adhibendi et in specie scripta libere typis edendi ei ubique vindicetur oportet.
2. Omnes christifideles pro sua parte in tanta missione Ecclesiae collaborent inceptaque huius apostolatus sustineant ac foveant; insuper ii praesertim, qui in communicationibus efficiendis et transmittendis periti sunt, actioni pastorali Episcoporum adiutricem operam sollicite praestent atque omni studio satagant, ut eorundem instrumentorum usus spiritu Christi imbuatur.


652
Can. 652 -
1. Episcopi eparchiales curent, ut auxilio praesertim institutorum de instrumentis communicationis socialis christifideles edoceantur de critico et proficuo usu eorundem instrumentorum; inter varia haec instituta cooperationem foveant; peritorum formationi provideant; denique, quod magis quam mala castigando et condemnando effici potest, incepta bona promoveant laudando et benedicendo imprimis bonos libros.
2. Ad integritatem fidei et morum tuendam Episcopo eparchiali, Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, Consilio Hierarcharum atque Sedi Apostolicae competit prohibere, ne christifideles instrumentis communicationis socialis, quatenus eidem integritati detrimento sunt, utantur vel ea cum aliis communicent.


653
Can. 653 -
Iuris particularis est normas pressius statuere de usu radiophonico, cinematographico, televisifico et eiusmodi in tractandis eis, quae ad doctrinam catholicam aut mores referunt.


654
Can. 654 -
Normae iuris communis de libris valent etiam de quibuslibet aliis scriptis aut sermonibus per inventa technica quomodolibet reproductis et divulgationi publicae destinatis.


655
Can. 655 -
1. Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet; proinde aptae et rectae versiones sufficientibus explicationibus instructae, ubi desunt, conficiantur cura Episcoporum eparchialium, immo, quatenus id convenienter et utiliter fieri potest, communi cum aliis christianis opera.
2. Omnibus christifidelibus, praesertim pastoribus animarum curae sit diffundere exemplaria Sacrae Scripturae aptis instructa adnotationibus ad usum etiam non-christianorum accommodatis.
3. Ad usum liturgicum vel catecheticum eae tantum editiones Sacrae Scripturae adhibeantur, quae approbatione ecclesiastica praeditae sunt; ceterae editiones saltem licentia ecclesiastica munitae esse debent.


656
Can. 656 -
1. In celebrationibus liturgicis adhibeantur tantum libri approbatione ecclesiastica praediti.
2. Libri precum vel devotionum ad usum publicum vel privatum christifidelium destinati indigent licentia ecclesiastica.


657
Can. 657 -
1. Textuum liturgicorum approbatio praevia Sedis Apostolicae recognitione reservatur in Ecclesiis patriarchalibus Patriarchae de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; in Ecclesiis metropolitanis sui iuris Metropolitae de consensu Consilii Hierarcharum; in ceteris Ecclesiis hoc ius est solius Sedis Apostolicae atque intra limites ab eadem statutos Episcoporum eorumque coetuum legitime constitutorum.
2. Eisdem auctoritatibus quoque competit ius approbandi versiones eorundem librorum ad usum liturgicum destinatas facta relatione, si de Ecclesiis patriarchalibus vel metropolitanis sui iuris agitur, ad Sedem Apostolicam.
3. Ad iterum edendos libros liturgicos vel eorum in aliam linguam versiones ad usum liturgicum destinatas vel eorum partes requiritur et sufficit, ut constet de concordantia cum editione approbata ex attestatione Hierarchae loci, de quo in
can. 662 , p1.
4. In mutationibus textuum liturgicorum attendatur can. 40 , p1.


658
Can. 658 -
1. Catechismi necnon alia scripta ad institutionem catecheticam in scholis cuiusque generis et gradus destinata eorumve versiones approbatione ecclesiastica egent.
2. Eadem norma applicanda est ad alios quoque libros de fide aut moribus tractantes, si adhibentur ut textus, quo institutio catechetica nitatur.


659
Can. 659 -
Commendatur, ut scripta quaelibet, quae fidem catholicam aut mores illustrant, saltem licentia ecclesiastica munita sint, salvis praescriptis institutorum vitae consecratae, quae plus exigunt.


660
Can. 660 -
In diariis, foliis aut libellis periodicis, qui religionem catholicam aut bonos mores manifesto impetere solent, ne quid scribant christifideles nisi iusta et rationabili de causa; clerici autem et sodales institutorum religiosorum insuper nonnisi de licentia eorum, de quibus in
can. 662 .


661
Can. 661 -
1. Licentia ecclesiastica cum solo verbo imprimatur expressa significat opus ab erroribus circa fidem catholicam et mores esse immune.
2. Approbatio vero ab auctoritate competenti concessa ostendit textum ab Ecclesia acceptum aut opus doctrinae authenticae Ecclesiae consonum esse.
3. Si opus insuper ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore laudatum vel benedictum est, hoc significat illud doctrinam authenticam Ecclesiae bene exprimere ideoque commendandum esse.


662
Can. 662 -
1. Approbatio vel licentia ecclesiastica ad libros edendos, nisi aliud iure expresse statuitur, concedi potest sive ab Hierarcha loci proprio auctoris sive ab Hierarcha loci, ubi publici iuris fiunt, sive denique ab auctoritate superiore, quae in personas vel locos potestatem regiminis exsecutivam exercet.
2. Sodales institutorum religiosorum, ut scripta quaestiones de fide catholica aut moribus tractantia edere possint, licentia quoque egent sui Superioris maioris ad normam typici vel statutorum.


663
Can. 663 -
1. Licentia aliquod opus edendi aut alicuius operis approbatio, laudatio vel benedictio valet pro textu originali, non autem pro novis editionibus vel versionibus.
2. Si agitur de editionibus Sacrae Scripturae vel aliis libris, qui approbatione ecclesiastica ad normam iuris indigent, approbatio ab uno Hierarcha loci legitime concessa non sufficit, ut iidem in alia eparchia adhiberi possint, sed requiritur explicitus consensus Hierarchae loci eiusdem eparchiae.


664
Can. 664 -
1. Iudicium de libris committi potest ab Hierarcha loci censoribus ex elencho a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum confecto aut pro eius prudentia aliis personis, quibus confidit; denique constitui potest commissio specialis censorum, quam Hierarcha loci, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum consulere possunt.
2. Censores eligantur scientia, recta doctrina et prudentia praestantes et in suo obeundo officio omni personarum acceptione seposita iudicium ferant secundum doctrinam catholicam, sicut a magisterio authentico Ecclesiae proponitur.
3. Censores opinionem scripto dare debent; quae si favet, Hierarcha pro suo prudenti iudicio licentiam aut approbationem concedat expresso suo nomine; secus rationes denegationis cum operis auctore communicet.


665
Can. 665 -
1. Caveant parochi et rectores ecclesiarum, ne in suis ecclesiis icones vel imagines ab arte sacra germana alienae aut libri religioni christianae vel moribus minus consonantes exponantur, vendantur aut distribuantur.
2. Item parochorum et rectorum ecclesiarum necnon moderatorum scholarum catholicarum est curare, ut spectacula cuiusvis speciei sub eorum patrocinio volvenda sensu discretionis christianae seligantur.
3. Caveant christifideles omnes, ne ea, de quibus in
1, emendo, vendendo, legendo vel cum aliis communicando sibi aliisve damnum spirituale inferant.


666
Can. 666 -
1. Opus intellectuale auctoris sub tutela iuris est sive, quatenus manifestat personalitatem illius, sive, quatenus fons est iurium patrimonialium.
2. Sub tutela iuris sunt textus legum et actorum officialium cuiuscumque auctoritatis ecclesiasticae atque eorum collectiones authenticae; ideoque ea iterum edere non licet nisi impetrata eiusdem vel auctoritatis superioris licentia et servatis condicionibus ab eadem praescriptis.
3. Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris normae magis determinatae de hac re ferantur servatis praescriptis iuris civilis circa iura auctoris.




TITULUS XVI

DE CULTU DIVINO

ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS


667
Can. 667 -
Per sacramenta, quae Ecclesia dispensare tenetur, ut sub signo visibili mysteria Christi communicet, Dominus noster Iesus Christus homines in virtute Spiritus Sancti sanctificat, ut singulari modo Dei Patris veri adoratores fiant, eosque sibi ipsi et Ecclesiae, suo Corpori, inserit; quare christifideles omnes, praesertim vero ministri sacri, eisdem sacramentis religiose celebrandis et suscipiendis praescripta Ecclesiae diligenter servent.


668
Can. 668 -
1. Cultus divinus, si defertur nomine Ecclesiae a personis legitime ad hoc deputatis et per actus ab auctoritate ecclesiastica approbatos, dicitur publicus; secus privatus.
2. Ad cultus divini publici ordinationem auctoritas competens ea est, de qua in
can. 657 , firmo can. 199 , p1; nemo alius quidquam ab hac auctoritate tatutis addat, ab eis demat aut eadem mutet.


669
Can. 669 -
Cum sacramenta eadem sint pro universa Ecclesia et ad divinum depositum pertineant, solius supremae Ecclesiae auctoritatis est approbare vel definire, quae ad eorum validitatem sunt requisita.


670
Can. 670 -
1. Christifideles catholici iusta de causa adesse possunt cultui divino aliorum christianorum et in eo partem habere servatis eis, quae habita ratione gradus communionis cum Ecclesia catholica ab Episcopo eparchiali aut ab auctoritate superiore statuta sunt.
2. Si christianis acatholicis desunt loca, in quibus cultum divinum digne celebrent, Episcopus eparchialis usum aedificii catholici vel coemeterii vel ecclesiae concedere potest ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.



671
Can. 671 -
1. Ministri catholici sacramenta licite solis christifidelibus catholicis ministrant, qui pariter eadem a solis ministris catholicis licite suscipiunt.
2. Si vero necessitas id postulat aut vera spiritualis utilitas id suadet et dummodo periculum vitetur erroris vel indifferentismi, licet christifidelibus catholicis, quibus physice aut moraliter impossibile est accedere ad ministrum catholicum, sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum suscipere a ministris acatholicis, in quorum Ecclesiis valida exsistunt praedicta sacramenta.
3. Item ministri catholici licite sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum ministrant christifidelibus Ecclesiarum orientalium, quae plenam communionem cum Ecclesia catholica non habent, si sua sponte id petunt et rite sunt dispositi; quod etiam valet circa christifideles aliarum Ecclesiarum, quae iudicio Sedis Apostolicae, ad sacramenta quod attinet, in pari condicione ac praedictae Ecclesiae orientales versantur.
4. Si vero adest periculum mortis aut de iudicio Episcopi eparchialis aut Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum alia urget gravis necessitas, ministri catholici licite eadem sacramenta ministrant ceteris quoque christianis plenam communionem cum Ecclesia catholica non habentibus, qui ad ministrum propriae Communitatis ecclesialis accedere non possunt atque sua sponte id petunt, dummodo circa eadem sacramenta fidem manifestent fidei Ecclesiae catholicae consentaneam et rite sint dispositi.
5. Pro casibus, de quibus in p2, 3 et 4, normae iuris particularis ne ferantur nisi post consultationem cum auctoritate competenti saltem locali Ecclesiae vel Communitatis ecclesialis acatholicae, cuius interest.


672
Can. 672 -
1. Sacramenta baptismi, chrismationis sancti myri et sacrae ordinationis iterari non possunt.
2. Si vero prudens dubium exsistit, num re vera aut num valide celebrata sint, dubio quidem post seriam investigationem permanente sub condicione ministrentur.


673
Can. 673 -
Celebratio sacramentorum, imprimis Divinae Liturgiae, utpote actio Ecclesiae, quatenus fieri potest, cum actuosa participatione christifidelium fiat.


674
Can. 674 -
1. In sacramentis celebrandis accurate serventur ea, quae in libris liturgicis continentur.
2. Minister sacramenta celebret secundum praescripta liturgica propriae Ecclesiae sui iuris, nisi aliud iure statuitur vel ipse specialem facultatem a Sede Apostolica obtinuit.




CAPUT I

DE BAPTISMO


675
Can. 675 -
1. In baptismo homo per lavacrum aquae naturalis cum invocatione nominis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti a peccato liberatur, ad vitam novam regeneratur, Christum induit et Ecclesiae, quae eius Corpus est, incorporatur.
2. Tantummodo baptismo in re suscepto homo fit capax ceterorum sacramentorum.


676
Can. 676 -
In casu necessitatis urgentis ministrari licet baptismum ea tantum ponendo, quae sunt ad validitatem necessaria.


677
Can. 677 -
1. Baptismus ministratur ordinarie a sacerdote; sed eius ministratio competit salvo iure particulari parocho proprio baptizandi aliive sacerdoti de eiusdem parochi vel Hierarchae loci licentia, quae gravi de causa legitime praesumitur.
2. In casu autem necessitatis baptismum ministrare licet diacono aut eo absente vel impedito alii clerico, sodali instituti vitae consecratae vel cuilibet alii christifideli; patri vero vel matri, si alius, qui baptizandi modum novit, praesto non est.


678
Can. 678 -
1. In alieno territorio nemini licet sine debita licentia baptismum ministrare; haec vero licentia a parocho diversae Ecclesiae sui iuris denegari non potest sacerdoti Ecclesiae sui iuris, cui baptizandus ascribendus est.
2. In locis, ubi non pauci degunt christifideles parochum Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt, non habentes, Episcopus eparchialis presbyterum eiusdem Ecclesiae designet, si fieri potest, qui baptismum ministret.


679
Can. 679 -
Baptismi suscipiendi capax est omnis et solus homo nondum baptizatus.


680
Can. 680 -
Foetus abortivus, si vivit et si id fieri potest, baptizetur.


681
Can. 681 -
1. Ut infans licite baptizetur, oportet:
- 1) spes habeatur fundata eum in fide Ecclesiae catholicae educatum iri firma p5;
- 2) parentes, saltem eorum unus, aut is, qui legitime eorundem locum tenet, consentiant.
2. Infans expositus et inventus, nisi de eiusdem baptismo certe constat, baptizetur.
3. Rationis usu ab infantia destituti baptizandi sunt ut infantes.
4. Infans sive parentum catholicorum sive etiam acatholicorum, qui in eo versatur vitae discrimine, ut prudenter praevideatur moriturus, antequam usum rationis attingit, licite baptizatur.
5. Infans christianorum acatholicorum licite baptizatur, si parentes aut unus saltem eorum aut is, qui legitime eorundem locum tenet, id petunt et si eis physice aut moraliter impossibile est accedere ad ministrum proprium.


682
Can. 682 -
1. Ut infantia egressus baptizari possit, requiritur, ut voluntatem suam baptismum suscipiendi manifestet, sufficienter in veritatibus fidei sit instructus et in vita christiana probatus; admoneatur etiam, ut de peccatis suis doleat.
2. Infantia egressus, qui in periculo mortis versatur, baptizari potest, si quam de praecipuis veritatibus fidei habet cognitionem et quovis modo intentionem suam baptismum suscipiendi manifestavit.


683
Can. 683 -
Baptismus celebrari debet secundum praescripta liturgica Ecclesiae sui iuris, cui ad normam iuris baptizandus ascribendus est.


684
Can. 684 -
1. Ex vetustissimo Ecclesiarum more baptizandus unum saltem habeat patrinum.
2. Patrini ex suscepto munere est baptizando, qui infantia egressus est, in initiatione christiana astare vel baptizandum infantem praesentare atque operam dare, ut baptizatus vitam christianam baptismo congruam ducat et obligationes cum eo cohaerentes fideliter impleat.


685
Can. 685 -
1. Ut quis patrini munere valide fungatur, requiritur, ut:
- 1) sit tribus sacramentis baptismi, chrismationis sancti myri et Eucharistiae initiatus;
- 2) ad Ecclesiam catholicam pertineat firma p3;
- 3) intentionem id munus gerendi habeat;
- 4) sit ab ipso baptizando aut eius parentibus vel tutoribus aut, si desunt, a ministro designatus;
- 5) non sit pater aut mater aut coniux baptizandi;
- 6) non sit poena excommunicationis, etiam minoris, suspensionis, depositionis vel privationis iuris patrini munus gerendi punitus.
2. Ut quis patrini munere licite fungatur, insuper requiritur, ut aetatem iure particulari requisitam habeat atque vitam ducat fidei et muneri suscipiendo congruam.
3. Iusta de causa licet admittere christifidelem alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae ad munus patrini, sed semper simul cum patrino catholico.


686
Can. 686 -
1. Parentes obligatione tenentur, ut infans quam primum secundum legitimam consuetudinem baptizetur.
2. Curet parochus, ut infantis baptizandi parentes itemque, qui munus patrini sunt suscepturi, de significatione huius sacramenti deque obligationibus cum eo cohaerentibus congrue edoceantur et ad celebrationem sacramenti apte praeparentur.


687
Can. 687 -
1. Baptismus extra casum necessitatis in ecclesia paroeciali celebrandus est salvis legitimis consuetudinibus.
2. In domibus autem privatis baptismus ministrari potest ad normam iuris particularis vel de Hierarchae loci licentia.


688
Can. 688 -
Qui baptismum ministrat, curet, ut, nisi adest patrinus, habeatur saltem testis, a quo celebratio baptismi probari potest.


689
Can. 689 -
1. Parochus loci, ubi baptismus celebratur, debet nomina baptizatorum mentione facta de ministro, parentibus ac patrinis necnon, si assunt, testibus, de loco ac die baptismi, in librum baptizatorum sedulo et sine mora referre, simul indicatis loco nativitatis necnon Ecclesia sui iuris, cui baptizati ascribuntur.
2. Si de filio agitur ex matre non nupta nato, nomen matris inserendum est, si publice de eius maternitate constat aut mater sua sponte scripto vel coram duobus testibus id petit; item nomen patris inserendum est, si eius paternitas probatur aliquo documento publico aut ipsius declaratione coram parocho et duobus testibus facta; in ceteris casibus inscribatur nomen baptizati nulla indicatione de patris aut parentum nomine facta.
3. Si de filio adoptivo agitur, inscribantur nomina adoptantium necnon, saltem si ita fit in actu civili regionis, parentum naturalium ad normam p1 et 2 attento iure particulari.


690
Can. 690 -
Si baptismus nec a parocho nec eo praesente ministratus est, minister de re certiorem facere debet parochum loci.


691
Can. 691 - Ad baptismum probandum, si nemini fit praeiudicium, sufficit declaratio unius testis omni exceptione maioris aut declaratio ipsius baptizati argumentis indubiis fundata, praesertim si ipse infantia egressus baptismum suscepit.




1990 Codex Orientalis 617