In Libros Metaphysicorum Lib.3 Lec.11


Lectio 12

Postquam Philosophus inquisivit utrum principia sint eadem vel diversa, hic inquirit quomodo se habeat ipsum unum ad hoc quod sit principium: et circa hoc tria facit. Primo inquirit, an ipsum unum sit principium. Secundo inquirit an numeri, qui ex uno oriuntur vel consequuntur, sint principia rerum, ibi, horum autem habita dubitatio etc.. Tertio inquirit utrum species, quae sunt quaedam unitates separatae, sint principia, ibi, omnino vero dubitabit aliquis etc.. Et circa primum tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo ponit opiniones ad utramque partem, ibi, hi namque illo modo. Tertio ponit rationes ad utramque partem, ibi, accidit autem si quidem etc.. Dicit ergo primo, quod inter omnes alias quaestiones motas una est difficilior ad considerandum, propter efficaciam rationum ad utramque partem, in qua etiam veritatem cognoscere est maxime necessarium, quia ex hoc dependet iudicium de substantiis rerum. Est ergo quaestio ista, utrum unum et ens sint substantiae rerum, ita scilicet quod neutrum eorum oporteat attribuere alicui alteri naturae quae quasi informetur unitate et entitate, sed Potius ipsa unitas et esse rei sit eius substantia: vel e contrario oportet inquirere quid sit illud, cui convenit esse unum vel ens, quasi quaedam alia natura subiecta entitati et unitati.
Deinde cum dicit hi namque ponit opiniones ad utramque partem: et dicit, quod philosophorum quidam opinati sunt naturam rerum se habere uno modo, quidam alio. Plato enim et pythagorici non posuerunt quod unum et ens advenirent alicui naturae, sed unum et ens essent natura rerum, quasi hoc ipsum quod est esse et unitas sit substantia rerum. Alii vero Philosophi de naturalibus loquentes, attribuerunt unum et ens aliquibus aliis naturis, sicut empedocles reducit unum ad aliquid notius, quod dicebant esse unum et ens. Et hoc videtur esse amor, qui est causa unitatis in omnibus. Alii vero Philosophi naturales attribuerunt quibusdam causis elementaribus, sive ponerent unum primum, ut ignem vel aerem, sive etiam ponerent plura principia. Cum enim ponerent principia rerum materialia esse substantias rerum, oportebat quod in unoquoque eorum constituerent unitatem et entitatem rerum, ita quod quicquid aliquis poneret esse principium, ex consequenti opinaretur, quod per illud attribuitur omnibus esse et unum, sive poneret unum principium sive plura.
Deinde cum dicit accidit autem ponit rationes ad utramque partem. Et primo ponit rationes pro opinione Platonis et pythagorae. Secundo ponit rationes in contrarium pro opinione naturalium, ibi, at vero si erit etc.. Circa primum, utitur tali divisione. Necesse est ponere quod vel ipsum unum et ens separatum sit quaedam substantia, vel non: si dicatur quod non est aliqua substantia quae sit unum et ens, sequuntur duo inconvenientia. Quorum primum est, quod dicitur unum et ens quod sint maxime universalia inter omnia. Si igitur unum et ens non sunt separata quasi ipsum unum aut ens sit substantia quaedam, sic sequitur quod nullum universale sit separatum: et ita sequetur quod nihil erit in rebus nisi singularia: quod videtur esse inconveniens, ut in superioribus quaestionibus habitum est.
Aliud inconveniens est, quia numerus non est aliud quam unitates: ex unitatibus enim componitur numerus. Unitas enim nihil aliud est quam ipsum unum. Si igitur ipsum unum, non sit separatum quasi substantia per se existens, sequetur quod numerus non erat quaedam natura separata ab his quae sunt in materia. Quod potest probari esse inconveniens, secundum ea quae dicta sunt in superioribus. Sic ergo non potest dici quod unum et ens non sit aliqua substantia per se existens.
Si ergo detur alia pars divisionis, scilicet quod aliquid sit ipsum unum et ens separatum existens, necesse est quod ipsum sit substantia omnium eorum, de quibus dicitur unum et ens. Omne enim separatum existens, quod de pluribus praedicatur, est substantia eorum de quibus praedicatur. Sed nihil aliud praedicatur ita universaliter de omnibus sicut unum et ens; ergo unum et ens erit substantia omnium.
Deinde cum dicit at vero obiicit ad partem contrariam; et ponit duas rationes, quarum secunda incipit ibi, amplius si indivisibile etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit rationem. Secundo ostendit quomodo ex ratione inducta quaestio redditur difficilis, ibi, utrobique vero difficile etc.. Est ergo prima ratio talis. Si est aliquid, quod est ipsum ens et ipsum unum, quasi separatum existens, oportebit dicere quod idipsum sit unum quod ens. Sed quicquid est diversum ab ente non est; ergo sequetur secundum rationem parmenidis, quod quicquid est praeter unum sit non ens. Et ita necesse erit omnia esse unum; quia non poterit poni quod id quod est diversum ab uno, quod est per se separatum, sit aliquod ens.
Deinde cum dicit utrobique vero ostendit quomodo ista ratio difficultatem facit in opinione Platonis ponentis numerum esse substantiam rerum: et dicit quod ex utraque parte sequitur difficultas contra eum, sive dicatur quod ipsum unum separatum sit substantia quaedam, sive quod non sit. Quodcumque enim horum ponatur, videtur impossibile esse, quod numerus sit substantia rerum. Quia si ponatur quod unum non sit substantia, dictum est prius, quare numerus non potest poni substantia.
Si autem ipsum unum fuerit substantia, oportet quod eadem dubitatio ponatur circa unum et ens. Aut enim praeter ipsum unum, quod est separatum per se existens, est aliud aliquod unum, aut non. Et si quidem non sit aliquod aliud unum, non erit iam multitudo, sicut parmenides dicebat. Si autem sit aliquod aliud unum oportebit, quod illud aliud unum, cum non sit hoc ipsum quod est unum, quod sit materialiter ex aliquo quod est praeter ipsum unum, et per consequens praeter ens. Et sic necesse est ut illud aliquid, ex quo fit illud secundum unum, non sit ens. Et sic ex ipso uno quod est praeter ipsum unum, non potest constitui multitudo in entibus: quia omnia entia aut sunt unum, aut multa, quorum unumquodque est unum. Hoc autem unum est materialiter ex eo quod non est unum nec ens.
Deinde cum dicit amplius si ponit secundam rationem; et circa hoc tria facit. Primo ponit rationem. Secundo solvit eam, ibi, sed quoniam etc.. Tertio ostendit adhuc difficultatem remanere, ibi, sed quomodo ex uno etc.. Dicit ergo primo, quod si ipsum unum separatum sit indivisibile, sequitur secundum hoc, aliud, quod supponebat zeno, quod nihil sit. Supponebat enim zeno, quod illud, quod additum non facit maius, et ablatum non facit minus, non est aliquid existentium. Hoc autem supponit ac si idem sit ens quod magnitudo. Manifestum est enim quod non est magnitudo, illud scilicet quod additum non facit maius et subtractum non facit minus. Sic ergo si omne ens esset magnitudo, sequeretur quod illud, quod non facit maius et minus additum et subtractum, non sit ens.
Et adhuc perfectius si aliquid velit hoc verificare, oportebit quod omne ens sit magnitudo corporalis. Corpus enim secundum quamcumque dimensionem additum et subtractum facit maius et minus. Aliae vero magnitudines, ut superficies et lineae, secundum aliquam dimensionem additam facerent maius, secundum autem aliquam non. Linea enim addita lineae secundum longitudinem facit maius, non autem secundum latitudinem. Superficies autem addita superficiei facit quidem maius secundum latitudinem et longitudinem, sed non secundum profunditatem. Punctus autem et unitas nullo modo faciunt maius vel minus. Sic ergo secundum principium zenonis sequeretur quod punctus et unitas sint omnino non entia, corpus autem omnimodo ens, superficies et linea quodammodo entia et quodammodo non entia.
Deinde cum dicit sed quoniam solvit propositam rationem: et dicit, quod quia zeno proponendo tale principium speculatur onerose, idest ruditer et grosse, ita quod secundum ipsum non contingit aliquid esse indivisibile, oportet quod aliqua responsio praedictae rationi detur, et si non sit ad rem, sit tamen ad hominem. Dicemus autem quod unum etsi additum alteri non faciat maius, facit tamen plus. Et hoc sufficit ad rationem entis, quod faciat maius in continuis, et plus in discretis.
Deinde cum dicit sed quomodo ostendit difficultatem, quae adhuc remanet platonicis post praedictam solutionem. Et inducit duas difficultates. Quarum prima est, quia platonici ponebant, quod illud unum indivisibile, non solum est causa numeri, qui est pluralitas quaedam, sed etiam est causa magnitudinis. Si igitur detur, quod unum additum faciat plus, quod videtur sufficere ad hoc quod unum sit causa numeri, quomodo poterit esse quod ex tali uno indivisibili, aut ex pluribus talibus, fiat magnitudo, ut platonici posuerunt? Simile enim hoc videtur, si aliquis ponat lineam ex punctis. Nam unitas est indivisibilis sicut et punctus.
Secundam difficultatem ponit ibi at vero et dicit: si quis existimet ita, quod numerus sit effectus ex uno indivisibili, et ex aliquo alio quod non sit unum, sed participet unum sicut quaedam materialis natura, ut quidam dicunt; nihilominus remanet quaerendum propter quid, et per quem modum illud, quod fit ex illo uno formali et alia natura materiali, quae dicitur non unum, quandoque est numerus, quandoque autem est magnitudo. Et praecipue si illud non unum materiale sit inaequalitas, quae significatur per magnum, et sit eadem natura. Non enim est manifestum quomodo ex hac inaequalitate quasi materia et uno formali fiant numeri; neque etiam quomodo ex aliquo numero formali et hac inaequalitate quasi materiali fiant magnitudines. Ponebant enim platonici quod ex primo uno et ex prima dualitate fiebat numerus, ex quo numero et a qua inaequalitate materiali fiebat magnitudo.
Huius autem dubitationis solutio ab aristotele in sequentibus traditur. Quod enim sit aliquod separatum, quod sit ipsum unum et ens, infra in duodecimo probabit, ostendens unitatem primi principii omnino separati, quod tamen non est substantia omnium eorum quae sunt unum, sicut platonici putabant, sed est omnibus unitatis causa et principium. Unum autem, secundum quod dicitur de aliis rebus, dicitur dupliciter. Uno modo secundum quod convertitur cum ente: et sic unaquaeque res est una per suam essentiam, ut infra in quarto probabitur, nec aliquid addit unum supra ens nisi solam rationem indivisionis. Alio modo dicitur unum secundum quod significat rationem primae mensurae, vel simpliciter, vel in aliquo genere. Et hoc quidem si sit simpliciter minimum et indivisibile, est unum quod est principium et mensura numeri. Si autem non sit simpliciter minimum et indivisibile, nec simpliciter, sed secundum positionem erit unum et mensura, ut as in ponderibus, et diesis in melodiis, et mensura pedalis in lineis: et ex tali uno nihil prohibet componi magnitudinem: et hoc determinabit in decimo huius. Sed quia platonici aestimaverunt idem esse unum quod est principium numeri, et quod convertitur cum ente; ideo posuerunt unum quod est principium numeri, esse substantiam cuiuslibet rei, et per consequens numerum, inquantum ex pluribus substantialibus principiis, rerum compositarum substantia consistit vel constat. Hanc autem quaestionem diffusius pertractabit in tertiodecimo et quartodecimo.



Lectio 13

Postquam Philosophus inquisivit utrum unum et ens sint substantia rerum, hic inquirit utrum numerus et magnitudo sint substantia rerum: et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo obiicit pro una parte, ibi, nam si non sunt etc.. Tertio obiicit ad contraria, ibi, at vero si hoc quidem confessum est etc.. Dicit ergo primo, quod dubitatio habita, idest consequens ad praemissam, est, utrum numeri et magnitudines, scilicet corpora et superficies et termini eorum, ut puncta, sint aliquae substantiae vel a rebus separatae, vel etiam sint substantiae ipsorum sensibilium, aut non. Dicit autem hanc dubitationem esse consequentem ad praemissam; quia in praemissa dubitatione quaerebatur utrum unum sit substantia rerum; unum autem est principium numeri; numerus autem videtur esse substantia magnitudinis; sicut et punctum, quod est principium magnitudinis, nihil aliud videtur quam unitas positionem habens, et linea dualitas positionem habens. Prima autem superficies est ternarius positionem habens, corpus autem quaternarius positionem habens.
Deinde cum dicit nam si non obiicit ad ostendendum quod praedicta sint substantiae rerum: et circa hoc duo facit. Primo obiicit ad ostendendum quod praedicta sunt substantiae rerum. Secundo ostendit quomodo Philosophi praecedentes secuti fuerunt rationes primas, ibi, propter quod multi. Circa primum duo facit. Primo enim obiicit ad ostendendum quod corpus sit substantia rerum. Secundo quod multo magis alia, ibi, at vero corpus etc.. Dicit ergo primo, quod si praedicta non sunt substantiae quaedam, fugiet a nobis quid sit substantialiter ens, et quae sunt substantiae entium. Manifestum est enim quod passiones et motus, et relationes, et dispositiones seu ordines, et orationes secundum quod voce proferuntur, prout ponuntur in genere quantitatis, non videntur alicuius significare substantiam, quia omnia huiusmodi videntur dici de aliquo subiecto, et nihil eorum significare hoc aliquid, idest aliquid absolutum et per se subsistens. Et hoc specialiter manifestum est in praemissis, qui non dicuntur absolute, sed eorum ratio in quadam relatione consistit. Inter omnia vero, quae maxime videntur significare substantiam, sunt ignis et terra et aqua, ex quibus componuntur corpora multa. Praetermittit autem aerem, quia minus est sensibilis, unde aliqui opinati sunt aerem nihil esse. In his autem corporibus inveniuntur quaedam dispositiones, scilicet calor et frigus et aliae huiusmodi passiones vel passibiles qualitates, quae non sunt substantiae secundum praedicta. Unde relinquitur quod solum corpus sit substantia.
Deinde cum dicit at vero, procedit ulterius ad alia, quae etiam videntur magis esse substantia quam corpus: et dicit, quod corpus videtur minus esse substantia quam superficies, et superficies minus quam linea, et linea minus quam punctus aut unitas. Et hoc probat per duo media: quorum unum est; quia id, per quod aliquid definitur, videtur esse substantia eius: nam definitio significat substantiam. Sed corpus definitur per superficiem, et superficies per lineam, et linea per punctum, et punctus per unitatem, quia dicunt quod punctus est unitas positionem habens: ergo superficies est substantia corporis, et sic de aliis.
Secundum medium est, quia cum substantia sit primum in entibus, illud quod est prius, videtur esse magis substantia: sed superficies natura prior est corpore, quia superficies potest esse sine corpore non autem corpus sine superficie: ergo superficies est magis substantia quam corpus. Et idem potest argui de omnibus aliis per ordinem.
Deinde cum dicit propter quod ostendit quomodo Philosophi praecedentes secuti fuerunt praedictas rationes; et dicit, quod propter praedictas rationes multi antiquorum philosophorum, et maxime illi, qui fuerunt priores, nihil opinabantur esse ens et substantiam nisi corpus, omnia vero alia esse quaedam accidentia corporis. Et inde est, quod quando volebant inquirere principia entium, inquirebant principia corporum, ut supra in primo circa opiniones antiquorum naturalium habitum est. Alii vero posteriores Philosophi, qui reputabantur sapientiores praedictis philosophis, quasi altius attingentes ad principia rerum, scilicet pythagorici et platonici, opinati sunt numeros esse rerum substantias, inquantum scilicet numeri componuntur ex unitatibus. Unum autem videtur esse una substantia rerum. Sic ergo videtur secundum praemissas rationes et philosophorum opiniones, quod si praedicta non sunt substantiae rerum, scilicet numeri et lineae et superficies et corpora, nihil erit ens. Non est enim dignum ut, si ista non sunt entia, quod accidentia eorum entia vocentur.
Deinde cum dicit at vero obiicit in contrarium: et ponit quatuor rationes: quarum prima talis est. Si quis confitetur, quod longitudines et puncta sint magis substantiae quam corpora, sequetur quod, si huiusmodi non sint substantiae, et corpora non sint substantiae; et per consequens nihil erit substantia, quia accidentia corporum non sunt substantiae, ut supra dictum est. Sed puncta et linea et superficies non sunt substantiae. Haec enim oportet aliquorum corporum esse terminos; nam punctus est terminus lineae, linea superficiei, et superficies corporis. Non autem videtur qualium corporum sint illae superficies, quae sunt substantiae, vel lineae, vel puncta. Manifestum enim est, quod lineae et superficies sensibilium corporum non sunt substantiae; variantur enim per modum aliorum accidentium circa idem subiectum. Sequetur ergo quod nihil erit substantia.
Secundam rationem ponit ibi, amplius autem quae talis est. Omnia praedicta videntur esse quaedam corporis dimensiones: vel secundum latitudinem, ut superficies: vel secundum profunditatem, ut corpus: vel secundum longitudinem, ut linea. Sed dimensiones corporis non sunt substantiae: ergo huiusmodi non sunt substantiae.
Tertiam rationem ponit ibi, adhuc autem quae talis est. In corpore solido simili modo inest, scilicet potentialiter, quaelibet figura, quae potest protrahi ex illo solido per aliquam dimensionem. Sed manifestum est quod in quodam magno lapide nondum secto non inest mercurius idest figura mercurii, in actu, sed solum in potentia: ergo similiter in cubo, idest in corpore habente sex superficies quadratas, non inest medietas cubi, quae est quaedam alia figura, actu. Sed hoc modo est actu, quando iam cubus dividitur in duas medietates. Et quia omnis protractio novae figurae in solido exciso fit secundum aliquam superficiem, quae terminat figuram, manifestum est quod nec etiam superficies talis erit in corpore in actu, sed solum in potentia: quia si quaecumque superficies praeter exteriorem essent in actu in corpore solido, pari ratione esset in actu superficies, quae terminat medietatem figurae. Quod autem dictum est de superficie, intelligendum est in linea, puncto, unitate. Haec enim in continuo non sunt in actu, nisi solum quantum ad illa quae terminant continuum, quae manifestum est non esse substantiam corporis. Aliae vero superficies vel lineae non possunt esse corporis substantiae, quia non sunt actu in ipso. Substantia autem actu est in eo cuius est substantia. Unde concludit quod inter omnia, maxime videtur esse substantia corpus; superficies autem et lineae magis videntur esse substantia quam corpus. Haec autem si non sunt entia in actu, nec sunt aliquae substantiae, videtur effugere cognitionem nostram, quid sit ens, et quae sit rerum substantia.
Quartam rationem ponit ibi nam cum et primo ponit ipsam. Secundo manifestat eam in quodam simili, ibi, similiter autem se habet etc.. Dicit ergo primo, quod cum dictis inconvenientibus etiam irrationabilia accidunt ex parte generationis et corruptionis, ponentibus lineas et superficies esse substantias rerum. Omnis enim substantia, quae prius non fuit et postea est, aut prius fuit et postea non est, videtur hoc pati cum generatione et corruptione. Et hoc manifeste apparet in omnibus his quae per motum causantur. Puncta autem et lineae et superficies quandoque quidem sunt, quandoque vero non sunt, et tamen non generantur nec corrumpuntur; ergo nec sunt substantiae.
Probat autem utrumque suppositorum. Primo quidem, quod quandoque sint et quandoque non sint. Contingit enim corpora prius divisa copulari in unum aut prius copulata dividi. Quando autem corpora primum divisa copulantur, fit una superficies duorum corporum, quia partes corporis continui copulantur ad unum communem terminum, qui est superficies una. Quando vero corpus unum dividitur in duo, efficiuntur duae superficies. Quia non potest dici quod quando corpora duo componuntur, quod duae superficies eorum maneant, sed utraeque corrumpuntur, idest desinunt esse. Similiter quando corpora dividuntur, incipiunt esse de novo duae superficies prius non existentes. Non enim potest dici quod superficies quae est indivisibilis secundum profunditatem, dividatur in superficies duas secundum profunditatem: aut linea, quae est indivisibilis secundum latitudinem, dividatur secundum latitudinem: aut punctum, quod omnino est indivisibile, quocumque modo dividatur. Et sic patet quod ex uno non possent fieri duo in via divisionis: nec ex duobus praedictorum potest fieri unum in via compositionis. Unde relinquitur quod puncta et linea et superficies quandoque esse incipiant, et quandoque esse deficiant.
Consequenter probat secundum quod supponebatur, scilicet quod ista non generantur nec corrumpuntur. Omne enim quod generatur, ex aliquo generatur: et omne quod corrumpitur, in aliquid corrumpitur sicut in materiam. Sed non est dare aliquam materiam, ex qua ista generentur et in qua corrumpantur, propter eorum simplicitatem; ergo non generantur nec corrumpuntur.
Deinde cum dicit similiter autem manifestat praedictam rationem in simili. Ita enim se habet nunc in tempore, sicut punctus in linea. Nunc autem non videtur generari et corrumpi: quia si generaretur vel corrumperetur, oporteret quod generatio et corruptio ipsius mensurarentur aliquo tempore vel instanti. Et sic mensura ipsius nunc, esset vel aliud nunc in infinitum, vel tempus, quod est impossibile. Et licet nunc non generetur et corrumpatur, tamen videtur semper esse aliud et aliud nunc: non quidem quod differant secundum substantiam, sed secundum esse. Quia substantia ipsius nunc, respondet subiecto mobili. Variatio autem ipsius nunc secundum esse, respondet variationi motus, ut ostenditur in quarto physicorum. Similiter ergo videtur se habere de puncto in comparatione ad lineam, et de linea in comparatione ad superficiem, et de superficie in comparatione ad corpus; scilicet quod non corrumpantur nec generentur, et tamen aliqua variatio attendatur circa huiusmodi. Eadem enim ratio est de omnibus his: omnia enim huiusmodi similiter sunt termini, secundum quod in extremo considerantur, vel divisiones secundum quod sunt in medio. Unde, sicut secundum defluxum motus variatur nunc secundum esse, licet maneat idem secundum substantiam propter identitatem mobilis, ita etiam variatur punctus, nec fit aliud et aliud propter divisionem lineae, licet non corrumpatur nec generetur simpliciter. Et eadem ratio est de aliis.
Hanc autem quaestionem Philosophus pertractat in decimotertio et decimoquarto. Et veritas quaestionis huius est, quod huiusmodi mathematica non sunt substantiae rerum, sed sunt accidentia supervenientia substantiis. Deceptio autem quantum ad magnitudines provenit ex hoc, quod non distinguitur de corpore secundum quod est in genere substantiae, et secundum quod est in genere quantitatis. In genere enim substantiae est secundum quod componitur ex materia et forma, quam consequuntur dimensiones in materia corporali. Ipsae autem dimensiones pertinent ad genus quantitatis, quae non sunt substantiae, sed accidentia, quibus subiicitur substantia composita ex materia et forma. Sicut etiam supra dictum est, quod deceptio ponentium numeros esse substantias rerum, proveniebat ex hoc quod non distinguebant inter unum quod est principium numeri, et unum quod convertitur cum ente.



Lectio 14

Postquam Philosophus inquisivit utrum mathematica sint principia rerum sensibilium, hic inquirit utrum supra mathematica sint aliqua alia principia, puta quae dicuntur species, quae sunt substantiae et principia horum sensibilium. Et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo inducit rationem ad unam partem, ibi, nam si ideo. Tertio obiicit ad partem contrariam, ibi, at vero si ponimus etc.. Dicit ergo primo, quod supposito quod mathematica non sint principia rerum sensibilium et eorum substantia, ulterius aliquis dubitabit quae est ratio quare praeter substantias sensibiles et praeter mathematica quae sunt media inter sensibilia et species, oportet iterum ponere tertium genus, scilicet ipsas species, idest ideas vel formas separatas.
Deinde cum dicit nam si ideo obiicit ad unam partem: et videtur haec esse ratio quare oportet species ponere praeter sensibilia et mathematica: quia mathematica a praesentibus idest a sensibilibus, quae in universo sunt, differunt quidem in aliquo, quia mathematica abstrahunt a materia sensibili; non tamen differunt in hoc, sed magis conveniunt, quia sicut in sensibilibus inveniuntur plura numero differentia eiusdem speciei, utpote plures homines, aut plures equi, ita etiam in mathematicis inveniuntur plura numero differentia eiusdem speciei, puta plures trianguli aequilateri, et plures lineae aequales. Et si ita est, sequitur quod sicut principia sensibilium non sunt determinata secundum numerum, sed secundum speciem, ita etiam sit in mediis idest in mathematicis. Manifestum est enim quod in sensibilibus propter hoc quod sunt plura individua unius speciei sensibilis, principia sensibilium non sunt determinata numero, sed specie, nisi forte accipiantur principia propria huius individui, quae sunt etiam in numero determinata et individualia. Et ponit exemplum in vocibus. Manifestum est enim quod vocis literatae, literae sunt principia; non tamen sunt aliquo numero determinato individualium literarum, sed solum secundum speciem sunt determinatae literae secundum aliquem numerum, quarum aliae sunt vocales, et aliae consonantes: sed haec determinatio est secundum speciem, non secundum numerum. Non enim unum solum est a sed multa, et sic de aliis literis. Sed si accipiantur hae literae, quae sunt principia huius determinatae syllabae vel dictionis aut orationis, sic sunt determinatae numero. Et eadem ratione, cum sint multa mathematica numero differentia in una specie, non poterunt esse mathematica principia mathematicorum determinata numero, sed determinata specie solum: puta si dicamus quod principia triangulorum sunt tria latera et tres anguli. Sed haec determinatio est secundum speciem: contingit enim quodlibet eorum in infinitum multiplicari. Si igitur nihil esset praeter sensibilia et mathematica; sequeretur quod substantia speciei non esset una secundum numerum, et quod principia entium non essent determinata in aliquo numero, sed erunt determinata solum secundum speciem. Si ergo est necessarium quod sint determinata secundum numerum (alioquin contingeret esse principia rerum infinita numero), sequitur quod necesse sit species esse praeter mathematica et sensibilia.
Et hoc est quod platonici volunt dicere, quod sequitur ex necessitate ad positiones eorum quod sit in singularium substantia species aliquid unum, cui non conveniat aliquid secundum accidens. Homini enim individuo convenit aliquid secundum accidens, scilicet album vel nigrum; sed homini separato, qui est species secundum platonicos, nihil convenit per accidens, sed solum quod pertinet ad rationem speciei. Et quamvis hoc dicere intendant, non tamen bene dearticulant, idest non bene distinguunt.
Deinde cum dicit at vero obiicit in contrarium: et dicit, quod si ponamus species separatas esse, et quod principia rerum non sunt solum determinata specie, sed etiam numero, quaedam inconvenientia sequuntur, quae superius in quadam quaestione sunt tacta. Hanc autem dubitationem Philosophus determinat duodecimo et quartodecimo huius libri. Et veritas dubitationis est quod sicut mathematica non sunt praeter sensibilia, ita nec species rerum separatae praeter mathematica et sensibilia. Principia autem rerum efficientia et moventia sunt quidem determinata numero; sed principia rerum formalia quorum sunt multa individua unius speciei, non sunt determinata numero, sed solum specie.



Lectio 15

Postquam Philosophus inquisivit quae sunt principia, hic inquirit quomodo sunt. Et primo utrum sint in potentia vel in actu. Secundo utrum sint universalia vel singularia, ibi, et utrum universalia etc.. Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo obiicit ad unam partem, ibi, nam si aliter etc.. Tertio obiicit in contrarium, ibi, si vero potestate etc.. Quaerit ergo primo, utrum prima principia sint in potentia, vel aliquo alio modo, idest in actu. Et haec dubitatio inducitur propter antiquos naturales, qui ponebant sola principia materialia, quae sunt in potentia. Platonici autem ponentes species quasi principia formalia, ponebant eas esse in actu.
Deinde cum dicit nam si aliter probat quod principia sint in potentia. Si enim essent aliter, scilicet in actu, sequeretur quod aliquid esset prius principiis; potentia enim actu prius est. Quod patet ex hoc, quod prius est a quo non convertitur consequentia essendi: sequitur autem si est, quod possit esse; non autem ex necessitate sequitur, si est possibile, quod sit actu. Hoc autem est inconveniens quod aliquid sit prius primo principio; ergo impossibile quod primum principium sit aliter quam in potentia.
Deinde cum dicit si vero obiicit in contrarium; quia si principia rerum sint in potentia, sequitur quod nihil sit entium in actu; nam illud quod est possibile esse, nondum est ens. Et hoc probat per hoc quod id quod fit, non est ens; quod enim est, non fit. Sed nihil fit nisi quod possibile est esse; ergo omne quod est possibile esse, est non ens. Si igitur principia sint tantum in potentia, erunt non entia. Si autem principia non sint, nec effectus sunt: sequitur ergo quod contingit nihil esse in entibus. Et concludit epilogando quod secundum praedicta necessarium est dubitare de principiis propter praemissas rationes.
Haec autem quaestio determinabitur in nono huius, ubi ostendetur quod actus est simpliciter prior potentia, sed potentia est prior actu tempore in eo quod movetur de potentia ad actum. Et sic oportet primum principium esse in actu et non in potentia ut ostendit in duodecimo huius.
Deinde cum dicit et utrum inquirit utrum principia sint per modum universalium aut per modum singularium: et circa hoc tria facit. Primo proponit dubitationem. Secundo obiicit ad unam partem, ibi, nam si universalia etc.. Tertio obiicit ad aliam, ibi, si autem non universalia etc.. Est ergo dubitatio, utrum principia sint universalia, vel existant per modum quorumdam singularium.
Deinde cum dicit nam si probat quod principia non sunt universalia tali ratione. Nullum communiter praedicatum de multis significat hoc aliquid, sed significat tale sive quale; non quidem secundum qualitatem accidentalem, sed secundum qualitatem substantialem; est enim quaedam substantialis qualitas, ut infra in quinto huius dicetur. Et ratio huius est quia hoc aliquid dicitur secundum quod in se subsistit; quod autem in se subsistit, non potest esse in multis ens, quod est de ratione communis. Quod enim in multis est, in se subsistens non est; nisi et ipsum esset multa, quod est contra rationem communis. Nam commune est, quod est unum in multis. Sic igitur patet, quod nullum communium significat hoc aliquid, sed significat formam in multis existentem.
Addit autem minorem, scilicet quod substantia significat hoc aliquid. Et hoc quidem verum est quantum ad primas substantias, quae maxime et proprie substantiae dicuntur, ut habetur in praedicamentis: huiusmodi enim substantiae sunt in se subsistentes. Relinquitur ergo quod principia, si sunt universalia, non sunt substantiae. Et ita vel substantiarum non erunt aliqua principia, vel oportebit dicere quod non sint substantiae substantiarum principia.
Sed quia aliquis posset concedere quod aliquid communiter praedicatum significet hoc aliquid, consequenter diluitur cum dicit sed si est. Ostendit quod inconveniens ex hoc sequitur. Si enim id quod communiter praedicatur sit hoc aliquid, sequeretur quod omne id de quo illud commune praedicatur, sit hoc aliquid quod est commune. Sed planum est, quod de socrate praedicatur et homo et animal, quorum utrumque, scilicet homo et animal, est quoddam commune praedicatum. Unde si omne commune praedicatum sit hoc aliquid, sequitur quod socrates sit tria hoc aliquid, quia socrates est socrates, quod est hoc aliquid: ipse etiam est homo, quod est secundum praedicta hoc aliquid: ipse etiam est animal, quod similiter est hoc aliquid. Erit ergo tria hoc aliquid. Et ulterius sequitur quod sit tria animalia: nam animal praedicatur de ipso et de homine et de socrate. Cum ergo hoc sit inconveniens, inconveniens est quod aliquid communiter praedicatum sit hoc aliquid. Haec igitur sunt inconvenientia quae sequuntur, si universalia sunt principia.
Deinde cum dicit si autem obiicit in contrarium. Cum enim omnes scientiae sint universales, non sunt singularium, sed universalium. Si igitur aliqua principia non sint universalia, sed singularia, non erunt scibilia secundum seipsa. Si ergo de eis debet aliqua scientia haberi, oportebit esse aliqua priora principia, quae sunt universalia. Sic igitur oportet prima principia esse universalia, ad hoc quod scientia habeatur de rebus; quia ignoratis principiis necesse est alia ignorare.
Haec autem quaestio determinatur in septimo huius; ubi ostenditur quod universalia non sunt substantiae, nec principia rerum. Non autem propter hoc sequitur, quod si principia et substantiae rerum sint singularia, quod eorum non possit esse scientia; tum quia res immateriales etsi sint singulariter subsistentes, sunt tamen etiam intelligibiles; tum etiam quia de singularibus est scientia secundum universales eorum rationes per intellectum apprehensas.



In Libros Metaphysicorum Lib.3 Lec.11