In Libros Metaphysicorum Lib.1 Lec.4


Lectio 5

Postquam posuit opinionem de causa materiali, hic ponit opinionem de causa efficiente: quae est unde principium motus. Et dividitur in duas. Primo ponit opiniones eorum, qui simpliciter assignaverunt causam motus et generationis. Secundo prosequitur opinionem illorum, qui posuerunt causam efficientem, quae est etiam principium boni et mali in rebus, ibi, post hos etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit rationem cogentem ad ponendum causam moventem. Secundo ostendit qualiter ad positionem diversi diversimode se habuerunt, ibi, igitur omnino qui talem etc.. Dicit ergo: quidam Philosophi sic processerunt in causa materiali ponenda; sed et ipsa rei evidens natura dedit eis viam ad veritatis cognitionem vel inventionem, et coegit eos quaerere dubitationem quamdam quae inducit in causam efficientem, quae talis est. Nulla res vel subiectum transmutat seipsum, sicut lignum non transmutat seipsum ut ex eo lectus fiat: nec aes est sibi causa transmutandi, ut ex eo fiat statua: sed oportet aliquid aliud esse quod est eis mutationis causa, quod est artifex. Sed ponentes causam materialem unam vel plures, dicebant ex ea sicut ex subiecto fieri generationem et corruptionem rerum: ergo oportet quod sit aliqua alia causa mutationis; et hoc est quaerere aliud genus principii et causae, quod nominatur, unde principium motus etc..
Deinde cum dicit igitur omnino hic ostendit quod ad praedictam rationem tripliciter Philosophi se habuerunt. Illi enim, qui istam viam a principio tetigerunt, et dixerunt unam causam materialem, non multum se gravabant in solutione huius quaestionis: erant enim contenti ratione materiae, causam motus penitus negligentes.
Alii vero dicentes omnia unum esse, quasi per praedictam rationem devicti, non valentes pervenire ad assignandam causam motus, negaverunt totaliter motum. Unde dixerunt, quod totum universum est unum ens immobile. In quo differebant a primis naturalibus, qui dicebant unam causam esse omnium rerum substantiam, quae tamen movetur per rarefactionem et condensationem, ut sic ex uno plura quodammodo fierent: licet non dicerent quod mutaretur secundum generationem et corruptionem simpliciter: hoc enim quod nihil simpliciter generaretur vel corrumperetur fuit antiqua opinio ab omnibus confessa, ut ex supradictis patet. Sed istis posterioribus proprium fuit differentiae quod totum est unum immobile, sicut omni motu carens. Hi fuerunt parmenides et melissus, ut infra dicetur. Ergo patet quod illis, qui dicunt totum unum immobile, non contigerit intelligere eos talem causam scilicet causam motus, quia ex quo motum subtrahunt, frustra quaerunt causam motus nisi tantum parmenides: quia iste etsi poneret unum secundum rationem, ponebat tamen plura secundum sensum, ut infra dicetur. Unde inquantum plura ponebat, conveniebat ei ponere plures causas, quarum una esset movens, et alia mota: quia sicut pluralitatem secundum sensum ponebat, ei oportebat quod poneret motum secundum sensum. Nam ex uno subiecto non potest intelligi pluralitas constituta, nisi per aliquem modum motus.
Tertii fuerunt qui plures facientes rerum substantias, consenserunt praedictae rationi ponentes causam motus. Ponebant enim calidum vel frigidum causas, vel ignem et terram: quorum igne utebantur ut habente mobilem, idest motivam naturam; aqua vero et terra et aere contrario, vel ut habentibus naturam passivam: et sic ignis erat ut causa efficiens, alia vero ut causa materialis.
Deinde cum dicit post hos hic ponit opiniones ponentium causam efficientem non solum ut principium motus, sed etiam ut principium boni vel mali in rebus. Et circa hoc duo facit. Primo narrat eorum opiniones. Secundo ostendit in quo in ponendo causas defecerunt, ibi, isti quidem. Circa primum duo facit. Primo ponit opinionis rationes, ex quibus movebantur ad ponendum aliam causam a praedictis. Secundo ostendit quomodo diversimode causam posuerunt, ibi, dicens et aliquis etc.. Dicit ergo primo, quod post praedictos philosophos qui solum unam causam materialem posuerunt, vel plures corporales, quarum una erat activa, alia ut passiva: et post alia prima principia ab eis posita, iterum fuerunt ab ipsa veritate coacti, ut aiebamus, idest sicut supra dictum est, ut quaererent principium, habitum idest consequenter se habens ad praedicta, scilicet causam boni, quae quidem est causa finalis, licet ab eis non poneretur nisi per accidens, ut infra patebit. Ponebatur enim ab eis solum causa boni per modum causae efficientis. Et ad hoc cogebantur, quia praemissa principia non sufficiebant ad generandum naturam entium, in qua quidem inveniuntur aliqua bene se habere. Quod demonstrat conservatio corporum in propriis locis, extra quae corrumpuntur. Et ulterius utilitates, quae proveniunt ex partibus animalium, quae hoc modo dispositae inveniuntur secundum quod congruit ad bonum esse animalis.
Huiusmodi autem bonae dispositionis vel habitudinis, quam quaedam res iam habent, quaedam vero adipiscuntur per aliquam factionem, non sufficienter ponitur causa vel ignis, vel terra, vel aliquod talium corporum: quia ista corpora determinate agunt ad unum secundum necessitatem propriarum formarum, sicut ignis calefacit et tendit sursum, aqua vero infrigidat et tendit deorsum. Praedictae autem utilitates, et bonae dispositiones rerum exigunt habere causam non determinatam ad unum tantum, cum in diversis animalibus diversimode inveniantur partes dispositae, et in unoquoque secundum congruentiam ipsorum naturae.
Unde non est conveniens, quod ignis vel terra vel aliquod huiusmodi sit causa praedictae bonae habitudinis rerum: nec fuit conveniens, quod ipsi hoc aestimaverint: nec iterum bene se habet dicere, quod sint automata idest per se evenientia et casualia, et quod a fortuna tantum immutetur eorum causalitas: licet aliqui eorum hoc dixerint, ut empedocles et quicumque posuerunt causam materialem tantum: sicut patet secundo physicorum. Quod tamen patet etiam esse falsum, per hoc quod huiusmodi bonae dispositiones inveniuntur vel semper, vel in maiori parte. Ea autem quae sunt a casu vel a fortuna, non sunt sicut semper, sed nec sicut frequenter, sed ut raro. Et propter hoc necessarium fuit alterum invenire principium bonae dispositionis rerum, praeter quatuor elementa. Alia litera habet, nec ipsi automato et fortunae; et est idem sensus quod prius.
Deinde cum dicit dicens et hic ponit in speciali opiniones de praedicto principio. Et primo ponit opiniones ponentium unam causam. Secundo ponentium duas, ibi, quoniam vero contraria bonis etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit opiniones ponentium causam primam efficientem intellectum. Secundo ponentium amorem, ibi, suspicatus est autem etc.. Dicit ergo quod post praedictam rationem apparuit aliquis dicens intellectum esse in tota natura, sicut est in animalibus, et ipsum esse causam mundi et ordinis totius, idest universi, in quo ordine consistit bonum totius, et uniuscuiusque. Et hic purificavit priores philosophos, ad puram veritatem eos reducens qui inconvenientia dixerunt, huiusmodi causam non tangentes. Hanc autem sententiam manifeste tangit anaxagoras, licet causam huiusmodi sententiam proferendi dederit ei primo quidam alius Philosophus, scilicet hermotimus clazomenius. Unde patet quod illi qui sunt opinati sic, simul posuerunt idem rebus esse principium, quod bene haberent se, et quod esset unde principium motus est.
Deinde cum dicit suspicatus est ponit opinionem ponentium amorem esse principium primum; quem tamen non ita expresse vel plane, posuerunt. Et ideo dicit, quod suspicio fuit apud aliquos, quod hesiodus quaesivisset huiusmodi principium bonae habitudinis rerum, vel quicumque alius posuit amorem vel desiderium in rebus. Cum enim parmenides universi generationem monstrare tentaret, dixit, quod amor deorum providit omnibus, ut mundus constitueretur. Nec est contra sensum eius, qui posuit unum ens immobile, quod hic dicit; quia hic ponebat plura secundum sensum, licet unum secundum rationem, ut supra dictum est, et infra dicetur. Deos autem corpora caelestia appellabat, vel forte aliquas substantias separatas.
Sed hesiodus dixit quod primo omnium fuit chaos, et deinde facta est terra latior, ut esset receptaculum aliorum: posuerunt enim receptaculum et locum principium esse, ut dicitur quarto physicorum. Et posuit rerum principium amorem, qui condocet omnia immortalia. Et hoc ideo, quia communicatio bonitatis ex amore provenire videtur. Nam beneficium est signum et effectus amoris. Unde, cum ex rebus immortalibus huiusmodi corruptibilia esse habeant, et omnem bonam dispositionem, oportet hoc amori immortalium attribuere. Immortalia autem posuit vel ipsa corpora caelestia, vel ipsa principia materialia. Sic autem posuit chaos et amorem, quasi necessarium sit in rerum existentiis esse non solum materiam motuum, sed et ipsam causam agentem, quae res moveat et congreget; quod videtur ad amorem pertinere. Nam et in nobis amor ad actiones movet, et quia est omnium affectionum principium. Nam et timor et tristitia et spes, non nisi ex amore procedunt. Quod autem amor congreget, ex hoc patet; quia ipse amor est unio quaedam amantis et amati, dum amans amatum quasi se reputat. Iste autem hesiodus ante philosophorum tempora fuit in numero poetarum.
Quis autem horum sit prior, idest potior in scientia, utrum ille qui dixit amorem esse primum principium, vel qui dixit intellectum, posterius poterit iudicari, scilicet ubi agetur de Deo. Et hoc iudicium distributionem vocat: quia per hoc unicuique suus gradus attribuitur dignitatis. Alia translatio planius habet: hos quidem igitur quomodo congruat transire, et quis de hoc sit prior, posterius poterit iudicari.



Lectio 6

Hic ponit opinionem ponentium contrarietatem in huiusmodi, et rationem eos moventem, quae talis erat. In rerum natura videbantur aliqua esse contraria bonis, quia in natura non solum invenitur ordinatum et bonum, sed aliquando inordinatum et turpe: non potest autem dici quod mala non habeant causam, sed accidant a casu: quia mala sunt plura melioribus, et prava sunt plura bonis simpliciter: quae autem sunt a casu sine causa determinata non sunt ut in pluribus, sed ut in paucioribus. Unde, cum contrariorum sint contrariae causae, oportet non solum causam rerum ponere amorem, ex quo proveniunt ordinationes et bona: sed et odium, ex quo proveniunt inordinationes et turpia vel mala: ut sic singula mala et bona proprias causas habeant.
Et quod ista fuerit ratio movens empedoclem patet, si quis assequatur sententiam eius, et accipiat sententiam, quam dicere voluit, et non ad verba, quae imperfecte et quasi balbutiendo dixit. Dixit enim quod amoris est congregare, odii disgregare: sed quia ex congregatione est rerum generatio, ex qua rebus est esse et bonum: per segregationem vero est corruptio, quae est via ad non esse et malum, iam patet quod voluit amorem esse causam aggregatorum, idest bonorum, et odium esse causam malorum. Et ita si quis dicat, quod empedocles fuit primus, qui dixit bonum et malum esse principia, forsitan bene dixit.
Si tamen secundum empedoclem fuit hoc quod bonum est causa omnium bonorum, et malum omnium malorum. Quod enim aliquorum malorum posuit causam malam, scilicet corruptionis, et aliquorum bonorum bonum, scilicet generationis, manifestum est: sed quia non sequebatur quod omnia bona essent per amicitiam, nec omnia mala per odium, cum distinctio partium mundi adinvicem esset per odium, et confusio per amicitiam, ideo non usquequaque posuit bonum causam bonorum, et malum causam malorum.
Deinde cum dicit isti quidem hic ostendit, quod in ponendo praedictas causas deficiebant. Et primo loquitur generaliter de eis. Secundo specialiter, ibi, anaxagoras autem etc.. Dicit ergo primo, quod praedicti Philosophi, scilicet anaxagoras et empedocles, usque ad hoc pervenerunt, quod posuerunt duas causas illarum quatuor, quae sunt determinatae in physicis, scilicet materiam et causam motus; sed obscure et non manifeste tradiderunt, quia non exprimebant quod illa, quae causas esse ponebant, ad ista causarum genera reducerentur. Sed in hoc quod de causis posuerunt duas, convenienter assimilabantur bellatoribus non eruditis, qui ab adversariis circumducti faciunt aliquando bonos ictus, sed non per artem, sed a casu. Quod ex hoc patet, quia etsi aliquando accidit eis, non tamen semper aut frequenter. Similiter etiam praedicti Philosophi non sunt usi dicere quod dicunt, nec usi sunt scientibus, idest sicut scientes. Unde alia translatio habet, sed nec illi scientiam, nec hi assimilati sunt scientibus dicere quod dicunt. Quod ex hoc patet, quia cum praedictas causas posuissent, fere non sunt eis usi, quia in paucis utebantur. Unde videtur quod non ex arte, sed quadam inducti necessitate eas casualiter induxerunt.
Deinde cum dicit anaxagoras autem hic ostendit in quo specialiter eorum uterque defecerit. Et primo de anaxagora. Secundo de empedocle, ibi, et empedocles. Dicit ergo primo, quod anaxagoras utitur intellectu ad mundi generationem; in quo videtur artificialiter loqui, non dubitans de causis generationis mundi, ex necessitate attrahit, idest producit ipsum intellectum, non valens reducere mundi generationem in aliquam aliam causam distinguentem res, nisi in aliquod in se distinctum et immixtum, cuiusmodi est intellectus. Sed in omnibus aliis assignat causas magis ex omnibus aliis, quam ex intellectu, sicut in specialibus rerum naturis.
Deinde cum dicit et empedocles hic ostendit in quo deficiat empedocles. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit in quo deficit. Secundo quid proprium prae aliis dixit, ibi, empedocles igitur. Dicit ergo primo, quod empedocles in determinando de particularibus rerum naturis, plus utitur causis a se positis, scilicet quatuor elementis, et odio et amore, quam anaxagoras, quia singulorum generationem et corruptionem in praedictas causas reducit, non autem anaxagoras in intellectum. Sed in duobus deficit. Primo, quia non sufficienter huiusmodi causas tradit. Utitur enim eis quasi dignitatibus per se notis, quae non sunt per se nota, ut dicitur primo physicorum: dum scilicet supponebat quasi per se notum, quod lis determinato tempore dominabatur in elementis, et alio tempore determinato amor.
Secundo, quia in his quae quaerit, non invenitur illud quod est ab eo confessum, idest suppositum quasi principium, scilicet quod amor congreget et odium disgreget; quia in multis locis oportet quod e contrario amor secernat, idest dividat, et odium concernat, idest congreget; quia quando ipsum universum in partes suas per odium, distrahitur, idest deiicitur, quod est in generatione mundi, tunc omnes partes ignis in unum conveniunt, et similiter singulae partes aliorum elementorum, concernunt, idest adinvicem coniunguntur. Sic igitur odium, non solum partes ignis dividit a partibus aeris, sed etiam partes ignis coniungit adinvicem. E contrario autem, cum elementa in unum conveniunt per amorem, quod accidit in destructione universi, tunc necesse est ut partes ignis adinvicem separentur, et similiter singulorum partes adinvicem secernantur. Non enim posset ignis commisceri aeri nisi partes ignis adinvicem separarentur, et similiter partes aeris nisi invicem se elementa praedicta penetrarent, ut sic amor sicut coniungit extranea, ita dividat similia, secundum quod sequitur ex eius positione.
Deinde cum dicit empedocles quidem hic ostendit quomodo empedocles prae aliis philosophis proprium posuit. Et dicit quod duo prae aliis posuit. Unum est quod causam unde motus divisit in duas contrarias partes. Aliud est quod causam materialem dixit esse quatuor elementa: non quod utatur quatuor elementis ut quatuor, sed ut duobus, quia ignem comparat aliis tribus dicens, quod ignis habet naturam activam, et alia passivam. Et hoc potest aliquis sumere ex elementis rerum ab ipso traditis, vel elementis principiis suae doctrinae quae posuit. Alia litera habet ex versibus, quia dicitur metrice suam philosophiam scripsisse. Et huic concordat alia translatio quae dicit, ex rationibus. Hic igitur, ut dictum est et sic tot primus posuit principia, quia quatuor, et ea quae dicta sunt.



Lectio 7

Hic incipit ponere positiones eorum, qui posuerunt de principiis positiones extraneas non manifestas. Et primo illorum qui posuerunt plura principia rerum. Secundo illorum, qui posuerunt tantum unum ens, ibi, sunt autem aliqui etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit opinionem leucippi et democriti, qui posuerunt principia rerum corporea. Secundo ponit opinionem pythagoricorum, qui posuerunt principia rerum incorporea, ibi, in his autem etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit opinionem democriti et leucippi de causa materiali rerum. Secundo de causa diversitatis, quomodo scilicet ex materia plures res diversificantur, in quo etiam apparet causa generationis et corruptionis rerum: in quo etiam cum antiquis philosophis conveniebant, ibi, et quemadmodum in unum etc.. Dicit ergo, quod duo Philosophi, qui amici dicuntur, quia in omnibus se sequebantur, scilicet democritus et leucippus, posuerunt rerum principia plenum et inane, sive vacuum; quorum plenum est ens, et vacuum sive inane non ens.
Ad huius autem opinionis evidentiam recolendum est hoc quod Philosophus dicit in primo de generatione, ubi diffusius eam tradit. Cum enim quidam Philosophi posuissent omnia esse unum ens continuum, immobile: quia nec motus sine vacuo esse potest, ut videtur, nec etiam rerum distinctio, ut dicebant, cum continuitatis privationem, ex qua oportet intelligere corporum diversitatem, nisi per vacuum non possent comprehendere, vacuum autem nullo modo esse ponerent, supervenit democritus, qui eorum rationi consentiens, diversitatem autem et motum a rebus auferre non valens, vacuum esse posuit, et omnia corpora ex quibusdam indivisibilibus corporibus esse composita: propter hoc, quia non videbatur sibi quod ratio posset assignari quare ens universum magis in una parte esset divisum quam in alia; ne poneret totum esse continuum, praeelegit ponere ubique totum et totaliter esse divisum; quod esse non posset si remaneret aliquod divisibile indivisum. Huiusmodi autem indivisibilia corpora invicem coniungi non possunt, nec esse ut ponebat, nisi vacuo mediante: quia nisi vacuum inter duo eorum interveniret, oporteret ex eis duobus unum esse continuum quod ratione praedicta non ponebat. Sic igitur uniuscuiusque corporis magnitudinem constitutam dicebat ex illis indivisibilibus corporibus implentibus indivisibilia spatia, et ex quibusdam spatii vacuis ipsis indivisibilibus corporibus interiacentibus, quae quidem poros esse dicebat.
Ex quo patet quod cum vacuum sit non ens, et plenum sit ens, non magis ponebat rei constitutionem ens quam non ens: quia nec corpora magis quam vacuum, nec vacuum magis quam corpora; sed ex duobus simul dicebat, ut dictum est corpus constitui. Unde praedicta duo ponebat rerum causas sicut materiam.
Deinde cum dicit et quemadmodum hic ostendit in quo conveniebant praedicti Philosophi cum antiquis philosophis, qui ponebant unam tantum materiam. Ostendit autem quod conveniebant cum eis in duobus. Primo quidem, quia sicut sunt ponentes unam materiam, et ex illa materia una generabant aliam secundum diversas materiae passiones, quae sunt rarum et densum, quae accipiebant ut principia omnium aliarum passionum; ita et isti, scilicet democritus et leucippus, dicebant, quod causae differentes erant aliorum, scilicet corporum constitutorum ex indivisibilibus, videlicet quod per aliquas differentias illorum indivisibilium corporum et pororum diversa entia constituebantur.
Eas autem differentias dicebant esse, unam secundum figuram, quae attenditur ex hoc quod aliquid est angulatum, circulare et rectum: aliam secundum ordinem quae est secundum prius et posterius: aliam secundum positionem, quae est secundum ante et retro, dextrum et sinistrum, sursum et deorsum. Et sic dicebant quod unum ens differt ab alio vel rhysmo idest figura, vel diathyge idest ordine, vel trope idest positione.
Et hoc probat per exemplum in literis graecis, in quibus una litera differt ab alia figura: sicut et in nostris differt una ab altera: a enim differt ab n, figura; an vero et na, differunt secundum ordinem, nam una ante aliam ordinatur. Una etiam differt ab altera positione, ut z ab n, sicut et apud nos videmus quod semivocales post liquidas poni non possunt ante quas ponuntur mutae in eadem syllaba. Sicut ergo propter triplicem diversitatem in literis ex eisdem literis diversimode se habentibus fit tragoedia et comoedia, ita ex eisdem corporibus indivisibilibus diversimode habentibus fiunt diversae species rerum.
Aliud vero in quo conveniebant isti Philosophi cum antiquis est, quod sicut antiqui neglexerunt ponere causam ex qua motus inest rebus, ita et isti, licet illa indivisibilia corpora dicerent esse per se mobilia. Sic ergo patet quod per praedictos philosophos nihil dictum est nisi de duabus causis, scilicet de causa materiali ab omnibus, et de causa movente a quibusdam.
Deinde cum dicit in his autem hic ponit opiniones pythagoricorum ponentium numeros esse substantias rerum. Et circa hoc duo facit. Primo ponit opiniones de rerum substantia. Secundo de rerum principiis, ibi, sed cuius gratia advenimus. Circa primum ponit duo, ex quibus inducebantur ad ponendum numeros esse rerum substantias. Secundum ponit ibi, amplius autem harmoniarum etc.. Dicit ergo quod pythagorici Philosophi fuerunt, in his, idest, contemporanei aliquibus dictorum philosophorum, et ante hos, quia fuerunt quidam quibusdam priores. Sciendum est autem duo fuisse philosophorum genera. Nam quidam vocabantur ionici, qui morabantur in illa terra, quae nunc graecia dicitur: et isti sumpserunt principium a thalete, ut supra dictum est. Alii Philosophi fuerunt italici, in illa parte italiae quae quondam magna graecia dicebatur, quae nunc apulia et calabria dicitur: quorum philosophorum princeps fuit pythagoras natione samius, sic dictus a quadam calabriae civitate. Et haec duo philosophorum genera simul concurrerunt. Et propter hoc dicit quod fuerunt, in his et ante hos.
Isti autem italici Philosophi, qui et pythagorici dicuntur, primi produxerunt quaedam mathematica, ut ea rerum sensibilium substantias et principia esse dicerent. Dicit ergo, primi, quia platonici eos sunt secuti. Ex hoc autem moti sunt ut mathematica introducerent, quia erant nutriti in eorum studio. Et ideo principia mathematicorum credebant esse principia omnium entium. Consuetum est enim apud homines, quod per ea quae noverunt, de rebus iudicare velint. Et quia inter mathematica numeri sunt priores, ideo conati sunt speculari similitudines rerum naturalium, et quantum ad esse et quantum ad fieri, magis in numeris quam in sensibilibus elementis, quae sunt terra et aqua et huiusmodi. Sicut enim praedicti Philosophi passiones rerum sensibilium adaptant passionibus rerum naturalium, per quamdam similitudinem ad proprietates ignis et aquae et huiusmodi corporum: ita mathematici adaptabant proprietates rerum naturalium ad numerorum passiones, quando dicebant quod aliqua passio numerorum est causa iustitiae, et aliqua causa animae et intellectus, et aliqua causa temporis, et sic de aliis. Et sic passiones numerorum intelliguntur esse rationes et principia quaedam omnium apparentium in rebus sensibilibus, et quantum ad res voluntarias, quod designatur per iustitiam, et quantum ad formas substantiales rerum naturalium, quod designatur per intellectum et animam: et quantum ad accidentia, quod designatur per tempus.
Deinde cum dicit amplius autem hic ponit secundum motivum. Considerabant enim passiones harmoniarum, consonantiarum musicalium et earum rationes, scilicet proportiones, ex natura numerorum. Unde cum soni consonantes sint quaedam sensibilia, eadem ratione sunt conati et cetera alia sensibilia secundum rationem et secundum totam naturam assimilare numeris, ita quod numeri sunt primi in tota natura.
Et propter hoc etiam aestimaverunt quod principia numerorum essent principia omnium entium existentium, et totum caelum nihil aliud esse dicebant nisi quamdam naturam et harmoniam numerorum, idest proportionem quamdam numeralem, similem proportioni, quae consideratur in harmoniis. Unde quaecumque habebant confessa, idest manifesta, quae poterant adaptare numeris et harmoniis adaptabant, et quantum ad caeli passiones, sicut sunt motus et eclypses et huiusmodi et quantum ad partes, sicut sunt diversi orbes: et quantum ad totum caeli ornatum, sicut sunt diversae stellae et diversae figurae in constellationibus.
Et si aliquid deficiebat in rebus manifestis quod non videretur numeris adaptari, advocabant, idest ipsi de novo ponebant continuatum esse eis omne negotium, idest ad hoc quod totum negotium eorum quod erat adaptare sensibilia ad numeros, continuaretur, dum omnia sensibilia numeris adaptarent, sicut patet in uno exemplo. In numeris enim denarius videtur esse perfectus, eo quod est primus limes, et comprehendit in se omnium numerorum naturam: quia omnes alii numeri non sunt nisi quaedam repetitio denarii. Propter quod Plato usque ad decem faciebat numerum, ut dicitur quarto physicorum. Unde et pythagoras, sphaeras, quae moventur in caelo, dixit decem, quamvis novem solum harum sint apparentes: quia deprehenduntur septem motibus planetarum, octava ex motu stellarum fixarum, nona vero ex motu diurno, qui est motus primus. Sed et pythagoras addit decimam quae esset antictona idest in contrarium mota in inferioribus sphaeris, et per consequens in contrarium sonans. Dicebat enim ex motu caelestium corporum fieri quamdam harmoniam: unde sicut harmonia fit ex proportione sonorum contrariorum, scilicet gravis et acuti, ita ponebat quod in caelo erat unus motus in oppositam partem aliis motibus, ut fieret harmonia. Et secundum hanc positionem motus diurnus pertinebat ad decimam sphaeram, quae est ab oriente in occidentem, aliis sphaeris revolutis e contrario ab occidente in orientem. Nona vero secundum eum esse poterat, quae primo revolvebat omnes sphaeras inferiores in contrarium primi motus. De his autem quae ad opinionem istam pythagorae pertinent, determinatum est diffusius et certius in ultimis libris huius scientiae.



Lectio 8

Hic ponit opinionem pythagoricorum de principiis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quid circa rerum principia aestimabant. Secundo ad quod genus causae principia ab eis posita reducuntur, ibi, ab his igitur ambobus etc.. Ponit autem circa primum tres opiniones. Secunda incipit ibi, eorumdem autem alii etc.. Tertia ibi, quemadmodum videtur. Dicit ergo primo, quod huius gratia venit ad opiniones pythagoricorum recitandas, ut ostenderet per eorum opiniones, quae sunt rerum principia, et quomodo rerum principia ab eis posita incidunt in causas suprapositas. Videntur enim pythagorici ponere numerum esse principium entium sicut numerum, et passiones numeri esse sicut passiones entium, et sicut habitus; ut per passiones intelligamus accidentia cito transeuntia, per habitus accidentia permanentia. Sicut ponebant quod passio alicuius numeri secundum quam dicitur aliquis numerus par, erat iustitia propter aequalitatem divisionis, quia talis numerus aequaliter per media dividitur usque ad unitatem, sicut octonarius in duos quaternarios, quaternarius vero in duos binarios, et binarius in duas unitates. Et simili modo alia accidentia rerum assimilabant accidentibus numerorum.
Principia vero numerorum dicebant esse par et impar, quae sunt primae numerorum differentiae. Paremque numerum dicebant esse principium infinitatis, imparem vero principium finitatis, sicut exponitur in tertio physicorum: quia infinitum in rebus praecipue videtur sequi divisionem continui. Par autem est numerus aptus divisioni. Impar enim sub se numerum parem concludit addita unitate, quae indivisionem causat. Probat etiam hoc, quia numeri impares per ordinem sibi additi semper retinent figuram quadrati, pares autem figuram variant. Ternarius enim unitati quae est principium numerorum additus facit quaternarium, qui primus est quadratus. Nam bis duo quatuor sunt. Rursus quaternario quinarius additus, qui est impar, secundum novenarium constituit, qui est etiam quadratus: et sic de aliis. Si vero binarius qui est primus par, unitati addatur, triangularem numerum constituit, scilicet ternarium. Cui si addatur quaternarius, qui est secundus par, constituit heptangulum numerum, qui est septenarius. Et sic deinceps numeri pares sibiinvicem additi, figuram non eamdem servant. Et hac ratione infinitum attribuebant pari, finitum vero impari. Et quia finitum est ex parte formae, cui competit vis activa, ideo pares numeros dicebant esse feminas, impares vero masculos.
Ex his vero duobus, scilicet pari et impari, finito et infinito, non solum numerum constituebant, sed etiam ipsum unum, idest unitatem. Unitas enim et par est virtute et impar. Omnes enim differentiae numeri unitati conveniunt in virtute, quia quaecumque differentiae numeri in unitate resolvuntur. Unde in ordine imparium primum invenitur unitas. Et similiter in ordine parium et quadratorum et perfectorum numerorum, et sic de aliis numeri differentiis: quia unitas licet non sit actu aliquis numerus, est tamen omnis numerus virtute. Et sicut unum dicebat componi ex pari et impari, ita numerum ex unitatibus: caelum vero et omnia sensibilia ex numeris. Et hic erat ordo principiorum quem ponebant.
Deinde cum dicit eorumdem autem hic ponit aliam opinionem pythagoricorum de principiis; dicens, quod de numero eorumdem pythagoricorum fuerunt aliqui, qui non posuerunt unam tantum contrarietatem in principiis, sicut praedicti; sed posuerunt decem principia secundum coelementationem dicta, idest accipiendo unumquodque illorum cum suo coelemento, idest cum suo contrario. Et huius positionis ratio fuit, quia non solum accipiebant prima principia, sed etiam proxima principia singulis rerum generibus attributa. Ponebant ergo primo finitum et infinitum, sicut et illi qui praedicti sunt; et consequenter par et impar, quibus finitum et infinitum attribuitur. Et quia par et impar sunt prima rerum principia, et primo ex eis causantur numeri, ponebant tertio differentiam numerorum, scilicet unum et plura, quae duo ex pari et impari causabantur. Et quia ex numero constituebantur magnitudines, secundum quod in numeris positionem accipiebant (nam secundum eos punctus nihil aliud erat quam unitas positionem habens, et linea dualitas positionem habens), ideo consequenter ponebant principia positionum dextrum et sinistrum. Dextrum enim invenitur perfectum, sinistrum autem imperfectum. Et ideo dextrum erat ex parte imparis, sinistrum ex parte paris. Quia vero naturalia super magnitudines mathematicas addunt virtutem activam et passivam, ideo ulterius ponebant principia masculum et feminam. Masculum enim ad virtutem activam pertinet, femineum ad passivam: quorum masculum pertinet ad imparem, femineum vero ad parem numerum, ut dictum est.
Ex virtute autem activa et passiva sequitur in rebus motus et quies: quorum motus quia deformitatem habet et alteritatem, in ordine infiniti et paris ponitur, quies vero in ordine finiti et imparis. Differentiae autem motuum primae sunt circulare et rectum. Et ideo consequenter rectum ad parem numerum pertinet; unde et lineam rectam dualitatem esse dicebant. Curvum vero sive circulare ratione uniformitatis pertinet ad imparem, qui indivisionem ex forma unitatis retinet.
Nec solum ponebant principia rerum quantum ad actiones naturales et motus, sed etiam quantum ad actiones animales. Et quantum quidem ad cognitionem ponebant lucem et tenebras: quantum vero ad appetitum, bonum et malum. Nam lux est cognitionis principium, tenebra vero ignorantiae ascribitur. Bonum etiam est in quod appetitus tendit, malum vero a quo recedit.
Diversitas autem perfectionis et imperfectionis non solum in naturalibus et voluntariis virtutibus et motibus invenitur, sed etiam in magnitudine et figuris. Quae quidem figurae intelliguntur ut supervenientes substantiis magnitudinum, sicut virtutes motus et actiones substantiis rerum naturalium. Et ideo quantum ad hoc ponebant principium quadrangulare, idest quadratum, et altera parte longius. Dicitur autem quadratum figura constans ex quatuor lateribus aequalibus, cuius quatuor anguli sunt recti; et provenit talis figura ex ductu alicuius lineae in seipsam. Unde cum ex ipsa unitate causetur, ad numerum imparem pertinet. Figura vero altera parte longior dicitur, cuius omnes anguli sunt recti, et latera vicissim sibi opposita sunt aequalia, non tamen omnia latera sunt aequalia omnibus. Unde patet quod sicut quadratum consurgit ex ductu unius lineae in seipsam, ita figura altera parte longior, ex ductu duarum linearum in unam. Et sic pertinet ad numerum parem, qui primus est dualitas.
Deinde cum dicit quemadmodum hic ponit tertiam opinionem pythagoricorum, dicens, quod alcmaeon crotoniates, sic dictus a civitate unde oriundus fuit, videtur suscipere quantum ad aliquid idem quod praedicti pythagorici dixerunt, scilicet quod plura contraria sint principia. Aut enim accepit a pythagoricis, aut illi ab isto. Et quod utrumque esse potuerit, patet per hoc quod fuit contemporaneus pythagoricorum: ita tamen quod incoepit philosophari pythagora sene existente. Sed qualitercumque fuerit, multum similiter enunciavit pythagoricis. Dixit enim multa quae sunt humanorum idest multa rerum sensibilium esse in quadam dualitate constituta, intelligens per dualitatem opposita contrarie. Sed tamen in hoc differt a praedictis, quia pythagorici dicebant determinatas contrarietates esse rerum principia. Sed ille proiecit quasi inordinate ponens quascumque contrarietates, quae a fortuna ad mentem suam deveniebant, esse rerum principia: sicut album nigrum, dulce amarum, et sic de aliis.
Deinde cum dicit ab his igitur hic colligit ex praedictis quid pythagorici de principiis senserunt, et quomodo principia ab eis posita ad aliquod genus causae reducantur. Dicit ergo quod ex ambobus praedictis, scilicet alcmaeone et pythagoricis una communis opinio accipi potest, scilicet quod principia entium sunt contraria; quod non est ab aliis dictum. Quod intelligendum est circa causam materialem. Nam circa causam efficientem posuit empedocles contrarietatem. Antiqui vero naturales, contraria posuerunt principia, ut rarum et densum; contrarietatem tamen ex parte formae assignantes. Empedocles vero etsi principia materialia posuerit quatuor elementa, non tamen posuit ea principia prima materialia ratione contrarietatis, sed propter eorum naturas et substantiam: isti vero contrarietatem ex parte materiae posuerunt.
Quae etiam sint ista contraria quae isti posuerunt, patet ex dictis. Sed quomodo praedicta principia contraria ab eis posita possunt conduci idest reduci ad praedictas species causarum, non est manifeste articulatum, idest distincte expressum ab eis. Tamen videtur quod huiusmodi principia ordinentur secundum speciem causae materialis. Dicunt enim quod substantia rerum constituitur et plasmatur ab istis principiis, sicut ex his quae insunt: quod est ratio causae materialis. Materia enim est ex qua fit aliquid cum insit. Quod quidem dicitur ad differentiam privationis, ex qua etiam dicitur aliquid fieri, non tamen inest, sicut dicitur musicum fieri ex non musico.



In Libros Metaphysicorum Lib.1 Lec.4