In Libros Metaphysicorum Lib.10 Lec.8


Lectio 9

Postquam Philosophus determinavit de contrariis, hic determinat de mediis contrariorum; et circa hoc duo facit. Primo proponit de quo est intentio; dicens: quia contrariorum contingit aliquid esse medium, ut supra dictum est, et quaedam contrariorum medium habent, ostendendum est quod necesse est media esse ex contrariis. Non autem hoc solum ostendit, sed etiam quaedam alia quae ad huius probationem sunt necessaria.
Deinde cum dicit omnia namque prosequitur suam intentionem; et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod media sunt in eodem genere cum contrariis. Secundo ostendit, quod media sunt inter contraria tantum, ibi, at vero media etc.. Tertio vero ostendit, quod media componuntur ex contrariis, quod est principaliter intentum, ibi, si vero sunt in eodem genere. Dicit ergo primo, quod omnia media sunt in eodem genere cum his quorum sunt media. Quod sic probat. Quia haec est diffinitio mediorum, quod media sunt inter quae prius venit illud quod mutatur de uno extremorum, quam in alterum extremum.
Et hoc manifestat per duo exempla. Primo quidem in sonis. Sunt enim quidam soni graves, et quidam acuti, et quidam medii. Et secundum hanc distinctionem sonorum, distinguuntur chordae in musicis instrumentis. Illae enim chordae, quae reddunt graves sonos, dicuntur hypatae, quia principales. Illae vero quae reddunt acutos sonos, dicuntur netae. Si igitur musicus paulatim a gravibus ad acutos descendere velit, quod est transire per mediam rationem, necesse est quod prius veniat ad sonos medios. Secundo autem manifestat in coloribus. Si enim aliquid mutatur ex albo in nigrum, oportet quod primum veniat ad medios colores quam ad nigrum. Et similiter est in aliis mediis.
Sic igitur patet quod de mediis fit transmutatio ad extrema, et e converso. Sed in his quae sunt in diversis generibus, non fit transmutatio in invicem nisi per accidens, sicut patet in colore et figura. Non enim mutatur aliquid de colore in figuram aut e converso; sed de colore in colorem, et de figura in figuram. Unde necesse est quod media et extrema sint in eodem genere.
Deinde cum dicit at vero ostendit quod media sunt inter contraria; et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod media necesse est esse inter opposita. Secundo inter quae opposita, quia inter contraria, ibi, oppositorum vero. Dicit ergo primo, quod omnia media necesse est esse inter opposita. Quod sic probat. Quia solum ex oppositis, per se loquendo, fiunt mutationes, ut probatur in primo physicorum. Ex nigro enim aliquid fit album per se loquendo. Dulce autem non fit ex nigro nisi per accidens, inquantum dulce convenit esse album. Sed media sunt inter illa ex quibus est mutua transmutatio, sicut per definitionem mediorum suprapositam patet. Impossibile est ergo quod media sint non oppositorum; quia sequeretur quod esset permutatio non ex oppositis.
Deinde cum dicit oppositorum enim manifestat inter quae opposita possint esse media; dicens, quod inter opposita in contradictione nullo modo potest esse medium. Contradictio enim est oppositio, cuius altera pars ex necessitate adest cuicumque subiecto, sive sit ens, sive non ens. De quolibet enim ente vel non ente necesse est dicere quod sedet, vel non sedet. Et sic patet, quod contradictio nullum habet medium.
Sed aliorum oppositorum alia sunt ad aliquid, alia privatio et forma, alia ut contraria. Eorum autem, quae sunt ad aliquid, quaedam se habent ut contraria, quae ex aequo adinvicem referuntur; et ista habent medium. Quaedam vero non se habent ut contraria, quae non ex aequo adinvicem referuntur, sicut scientia et scibile; et ista non habent medium. Cuius causa est, quia media et extrema sunt in eodem genere. Haec autem non sunt in eodem genere, cum unum secundum se referatur, ut scientia, non autem aliud, ut scibile. Quomodo ergo scientiae et scibilis potest aliquid esse medium? Sed magni et parvi potest esse aliquid medium, idest aequale, ut supra dictum est. Et similiter eorum quae referuntur adinvicem, ut contraria. Quomodo autem ea quae opponuntur privative habeant media vel non habeant, et quomodo haec oppositio aliquo modo pertinet ad contrarietatem, hic tacet, quia supra exposuit.
Deinde cum dicit si vero ostendit tertium quod principaliter intendit, scilicet quod media sunt composita ex contrariis. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit; dicens, quod si media in eodem genere sint cum extremis, sicut ostensum est, et si iterum media sint solum contrariorum, ut etiam ostensum est; necesse est media componi ex his contrariis inter quae sunt.
Deinde cum dicit nam erit probat propositum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod contrariae species habent priora contraria ex quibus constituuntur. Quod sic probat. Oportet enim quod contrariorum, aut sit aliquod genus, aut nullum. Si autem nullum genus esset contrariorum, non haberent medium; quia medium non est nisi eorum quae sunt unius generis, ut ex dictis patet. Sed si contrariorum, quorum ponitur medium, sit aliquod genus prius ipsis contrariis, necesse est etiam quod sint differentiae contrariae priores speciebus contrariis, quae faciant et constituant species contrarias ex ipso genere uno. Species enim ex genere et differentiis constituuntur.
Et hoc manifestat per exemplum. Sicut si album et nigrum sint contrariae species, et habeant unum genus quod est color, necesse est quod habeant aliquas differentias constitutivas; ita quod album sit color disgregativus visus, nigrum vero color congregativus. Et sic hae differentiae congregativum et disgregativum sunt priores albo et nigro. Unde, cum utrobique sit contrarietas, manifestum est quod contraria sunt seinvicem priora. Contrariae enim differentiae sunt priores contrariis speciebus. Et sunt etiam magis contrariae, quia sunt causae contrarietatis ipsis speciebus.
Considerandum tamen quod disgregativum et congregativum visus, non sunt verae differentiae constitutivae albi et nigri, sed magis effectus eorum. Ponuntur tamen loco differentiarum, signa earum. Sicut interdum per accidentia, designantur differentiae et formae substantiales. Disgregatio enim visus provenit ex vehementia lucis, cuius plenitudo albedinem constituit. Et congregatio visus provenit ex causa contraria.
Deinde cum dicit et reliqua ostendit quod etiam mediae species habent priora media, ex quibus constituuntur; dicens, quod cum media sint species eiusdem generis, et omnes species ex genere et differentia constituantur, necesse est quod media constituantur ex genere et differentiis. Sicut quicumque colores sunt medii inter album et nigrum, oportet hos definiri ex genere, quod est color, et ex quibusdam differentiis. Et hae differentiae, ex quibus constituuntur medii colores, non possunt esse immediate prima contraria, scilicet differentiae contrariae quae constituebant contrarias species albi et nigri. Aliter oportet quod quilibet color medius esset albus aut niger. Nam color congregativus est niger, et disgregativus est albus. Oportet igitur quod differentiae constitutivae mediorum colorum sint alterae a differentiis contrariis, quae sunt constitutivae contrariarum specierum. Et quia, sicut se habent species ad species, ita se habent differentiae ad differentias: oportet quod sicut medii colores sunt species mediae inter species contrarias, ita differentiae constitutivae earum sint mediae inter differentias contrarias quae dicuntur prima contraria.
Deinde cum dicit primae autem ostendit, quod mediae differentiae ex differentiis contrariis componuntur; dicens, quod differentiae primae contrariae sunt disgregativum visus et congregativum. Unde istae differentiae sunt illud primum, ex quo componimus omnes species generis. Sed, si aliqua contraria non essent in eodem genere, quaerendum restaret ex quo eorum media constituerentur. Sed in his quae sunt in eodem genere, non est difficile hoc accipere; quia necesse est omnia quae sunt in eodem genere aut esse incomposita, idest simplicia, aut componi ex incompositis, idest simplicibus, quae sunt in genere illo. Contraria enim sunt incomposita ex invicem; quia nec album componitur ex nigro, neque nigrum ex albo, neque congregativum ex disgregativo, neque e converso. Quare oportet quod contraria sint principia, quia simplicia in quolibet genere sunt principia.
Sed de mediis oportet dicere, quod aut omnia componantur ex simplicibus, idest ex contrariis, aut nullum; quia eadem ratio videtur de omnibus. Sed non potest dici, quod nullum: quia aliquod est medium quod componitur ex contrariis: ex quo contingit quod transmutatio primo pervenit ad media quam ad extrema. Hoc autem sic apparet: quia illud in quod primo pervenit transmutatio, est magis et minus respectu utriusque extremorum. Prius enim aliquid fit minus album et minus nigrum, quam totaliter album et totaliter nigrum: et hoc ipsum quod est minus album, quam album simpliciter, et minus nigrum quam nigrum simpliciter. Est etiam magis accedens ad album quam nigrum simpliciter; et magis accedens ad nigrum quam album simpliciter. Et sic patet, quod illud in quod primo venit transmutatio, est magis et minus respectu utriusque extremorum. Et propter hoc oportet quod sit medium contrariorum. Et sic sequitur quod omnia media sint composita ex contrariis. Nam idem medium quod est magis et minus respectu utriusque extremorum, oportet esse compositum ex extremis simplicibus, respectu quorum dicitur magis et minus. Et quia non sunt aliqua extrema priora contrariis in eodem genere, relinquitur quod duae differentiae contrariae constitutivae mediorum sint compositae ex contrariis differentiis. Et ita media erunt ex contrariis. Quod patet, quia omnia inferiora, idest omnes species generis, tam contraria quam media, sunt ex primis contrariis, scilicet differentiis.
Deinde cum dicit quod quidem concludit epilogando quod supra de mediis dictum est. Et est litera plana.



Lectio 10

Quia Philosophus superius ostendit contrarietatem esse differentiam quamdam, differentia autem vel est secundum genus, vel secundum speciem; intendit hic Aristoteles ostendere quomodo contraria se habeant ad hoc, ut differant genere et specie. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quod differentia secundum speciem pertinet ad contrarietatem. In secunda ostendit quomodo de quibusdam contrariis aliter est, ibi, dubitabit autem aliquis quare femina etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod differentia quae facit differre specie, est secundum se ipsius generis, quasi ipsam naturam generis in diversas species dividens. Secundo ostendit quod hoc convenit contrarietati, ibi, contrarietas igitur haec etc.. Tertio concludit quoddam corollarium ex dictis, ibi, quare palam, quia ad id quod vocatur genus etc.. Dicit ergo primo, quod in omni diversitate secundum speciem oportet duo accipere: scilicet ut hoc sit diversum ab aliquo, et ut sit aliquid diversificatum per haec duo. Et hoc quod est diversificatum per haec duo, oportet inesse ambobus. Sicut animal est quod est diversificatum in diversas species, scilicet in hominem et equum: et oportet quod ambo, scilicet homo et equus, sint animalia. Unde patet quod necesse est ea quae sunt diversa specie adinvicem, in eodem genere esse.
Id enim vocatur genus, quod est unum et idem ambobus, non secundum accidens de utroque praedicatum, neque secundum accidens diversificatum in utroque. Unde oportet, quod habeat differentiam non secundum accidens: sive genus ponatur ens quasi materia, sive qualitercumque aliter.
Hoc autem ideo dicit, quia aliter diversificatur materia per formas et aliter genus per differentias. Forma enim non est hoc ipsum quod est materia, sed facit compositionem cum ea. Unde materia non est ipsum compositum, sed aliquid eius. Differentia vero additur generi non quasi pars parti, sed quasi totum toti. Unde genus est hoc ipsum quod est species, et non solum aliquid eius. Si autem esset pars, non praedicaretur de ea.
Sed tamen, quia totum potest denominari ab una sola parte sua, puta si homo denominetur habens caput, vel habens manus, contingit ipsum compositum ex materia et forma denominari. Et quidem nomen, quo aliquid totum denominatur ab eo quod est materiale in ipso, est nomen generis. Nomen autem, quo denominatur a principio formali, est nomen differentiae. Sicut homo nominatur animal a natura sensibili, rationale vero a natura intellectiva. Sicut igitur habens manum competit toti, licet manus sit pars, ita genus et differentia conveniunt toti, licet sumantur a partibus.
Si ergo consideretur in genere et differentia id a quo utrumque sumitur, hoc modo genus se habet ad differentias, sicut materia ad formas. Si autem consideretur secundum quod nominant totum, sic aliter se habent. Hoc tamen commune est utrobique, quod sicut ipsa essentia materiae dividitur per formas, ita ipsa natura generis diversificatur per differentias. Sed hoc utrobique distat, quia materia est in utroque divisorum, non tamen est utrumque eorum; genus autem utrumque eorum est: quia materia nominat partem, genus autem totum.
Et ideo exponens quod dixerat, genus esse quo ambo specie differentia dicuntur unum et idem, subiungit quod non solum oportet genus esse commune duobus differentibus secundum speciem, sicut quod utrumque sit animal, sicut aliquid indivisum est commune diversis, ut eadem domus aut possessio; sed oportet hoc ipsum quod est animal esse alterum utrumque; ita quod hoc animal sit equus et hoc animal sit homo.
Et hoc dicit contra platonicos, qui ponebant communia separata, quasi ipsamet natura communis non diversificaretur, si natura speciei esset aliquid aliud praeter naturam generis. Unde contra hoc concludit ex dictis, quod hoc ipsum quod est commune, diversificatur secundum speciem. Unde oportet quod commune, ut animal, ipsum secundum se sit hoc tale secundum unam differentiam, et illud tale secundum aliam differentiam, sicut quod hoc sit equus, et illud homo. Et ita sequitur, quod si animal sit secundum se hoc tale et hoc tale, quod differentia faciens differre specie, sit quaedam diversitas generis. Et exponit diversitatem generis, quae ipsam naturam generis diversificat.
Per hoc autem quod hic Philosophus dicit, non solum excluditur opinio Platonis ponentis commune unum et idem per se existere: sed etiam excluditur opinio eorum qui dicunt, quod illud quod pertinet ad naturam generis, non differt specie in speciebus diversis; sicut quod anima sensibilis non differt specie in homine et equo.
Deinde cum dicit contrarietas igitur ostendit quod differentia diversificans secundum se genus modo praedicto, est contrarietas; dicens: cum differentia secundum speciem sit secundum se diversificans genus, manifestum est quod haec differentia est contrarietas. Et hoc primo manifestat ex inductione. Videmus enim quod omnia genera dividuntur per opposita. Quod quidem necesse est. Nam ea quae non sunt opposita, possunt simul existere in eodem. Quae autem huiusmodi sunt, non possunt esse diversa, cum non ex necessitate sint in diversis. Unde oportet quod solum oppositis aliquid commune dividatur.
Non autem divisio generis in diversas species potest fieri per alia opposita. Nam contradictorie opposita non sunt in eodem genere, cum negatio nihil ponat. Et simile est de privative oppositis, cum privatio non sit nisi negatio in subiecto aliquo. Relativa etiam, ut supra habitum est, non sunt eiusdem generis, nisi quae secundum se adinvicem referuntur, quae quodammodo sunt contraria, ut supra dictum est. Et sic relinquitur quod sola contraria faciunt differre specie, ea quae sunt unius generis.
Deinde cum dicit et quod manifestat idem per rationem; dicens, quod contraria sunt in eodem genere, sicut ostensum est. Dictum est enim quod contrarietas est differentia perfecta. Et iterum dictum est quod differentia secundum speciem est aliquid alicuius, idest ab aliquo. Et quod praeter hoc, idem genus oportet esse in ambobus differentibus specie. Et ex his duobus sequitur, quod omnia contraria sint in eadem coelementatione categoriae, idest in eadem ordinatione praedicamentali. Ut hoc tamen intelligatur de contrariis, quaecumque sunt differentia specie, et non genere. Quod quidem dicit praeservando se a corruptibili et incorruptibili, de quibus post dicetur quod sunt diversa genere.
Et non solum contraria sunt in uno genere, sed sunt etiam diversa abinvicem. Quod patet: quia ea quae perfecte differunt, sicut contraria, non sunt invicem simul. Unde, cum ad differentiam secundum speciem requiratur identitas generis, et diversificatio generis per diversas species, et cum utrumque in contrarietate reperiatur, sequitur quod differentia secundum speciem sit contrarietas. Quod manifestum est; quia hoc est aliqua esse diversa secundum speciem existentia in eodem genere, habere contrarietatem differentiarum, cum sint individua, idest non ulterius divisa in species, sicut sunt species specialissimae. Quae quidem dicuntur individua, inquantum ulterius non dividuntur formaliter. Particularia vero dicuntur individua, inquantum nec materialiter nec formaliter ulterius dividuntur. Et sicut diversa specie sunt quae contrarietatem habent, ita eadem specie sunt, quae non habent contrarietatem, cum sint individua secundum formalem differentiam. Contrarietates enim fiunt in divisione, non solum in supremis generibus, sed etiam in mediis, prius quam veniatur ad individua, idest ad ultimas species. Sic igitur manifestum est, quod licet non in omni genere sit contrarietas specierum, in omni tamen genere est contrarietas differentiarum.
Deinde cum dicit quare palam concludit quoddam corollarium ex dictis; scilicet quod nihil eorum quae conveniunt in genere, sicut sunt species generis, dicitur idem specie, nec diversum specie ad genus; quia id ad quod aliquid dicitur specie idem, habet unam et eamdem differentiam; illud autem ad quod aliquid dicitur diversum specie, habet oppositam differentiam. Si igitur aliqua specierum diceretur idem specie vel diversum ad genus, sequeretur quod genus haberet in sui ratione aliquam differentiam. Sed hoc falsum est.
Quod sic patet. Materia enim ostenditur negatione, idest natura materiae intelligitur per negationem omnium formarum. Genus autem est quodammodo materia, sicut expositum est. Et loquimur nunc de genere quod invenitur in naturis rerum, non de genere quod in hominibus dicitur, sicut genus romanorum vel heraclidarum. Unde patet quod etiam genus in sua ratione non habet differentiam aliquam.
Et sic patet, quod nulla species a suo genere differt specie, nec est cum eo idem specie: et similiter non differunt aliqua specie ab illis quae non sunt in eodem genere, proprie loquendo, sed differunt genere ab eis. Specie vero differunt ab his quae sunt in eodem genere: quia contrarietas est differentia qua aliqua differunt specie, ut ostensum est: non quia ipsa contrarietas differentiarum differat specie, licet contraria differant specie; sed contrarietas est solum in his quae sunt eiusdem generis. Unde relinquitur quod differre specie non sit proprie in his quae sunt alterius generis.



Lectio 11

Quia Philosophus iam ostendit quod differentia secundum speciem est contrarietas, hic ostendit in quibus contrarietas non sit differentia secundum speciem; et dividitur in partes duas. In prima ostendit quod sunt contraria, quae non faciunt differre secundum speciem, sed sunt in eadem specie. In secunda ostendit quae sunt contraria quae faciunt genere differre, non solum specie, ibi, quoniam vero contraria diversa etc.. Circa primum duo facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit, ibi, aut quia hoc quidem dicit etc.. Dicit ergo primo, quod dubitatio est quare femina non differt specie a viro, cum femininum et masculinum sint contraria, et differentia secundum speciem causetur ex contrarietate, ut supra ostensum est.
Et iterum cum ostensum sit, quod ipsa natura generis diversificetur in diversas species per differentias, quae sunt per se differentiae generis, quare animal masculinum et animal femininum non sunt diversa secundum speciem, cum masculinum et femininum sint per se differentiae animalis, et non se habeant per accidens ad animal, sicut albedo et nigredo, sed masculinum et femininum praedicentur de animali inquantum est animal, sicut par et impar de numero, in quorum definitione ponitur numerus, sicut in definitione masculini et feminini animal.
Ex duplici ergo ratione quaestio dubitabilis redditur: tum quia contrarietas facit differre specie: tum quia differentiae dividentes genus in diversas species sunt per se differentiae generis: quorum utrumque supra ostensum est.
Et quia hanc dubitationem in specialibus terminis moverat, reducit eam ad generaliorem formam; et dicit quod haec dubitatio fere est eadem, sicut si quaeratur, quare quaedam contrarietas facit differre specie, et quaedam non: sicut ambulativum et volativum, sive gressibile et volatile, faciunt differre specie animalia, sed albedo et nigredo non.
Deinde cum dicit aut quia solvit propositam quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo solvit eam in generali, ad quod quaestionem reduxerat. Secundo adaptat generalem solutionem ad speciales terminos, in quibus primo moverat quaestionem, ibi, masculus vero et femina. Dicit ergo, quod ideo contingit quod quaedam contrarietas facit differre specie et quaedam non, quia quaedam contraria sunt propriae passiones generis, et quaedam sunt minus propriae. Quia enim genus a materia sumitur, materia autem per se habet ordinem ad formam; illae propriae sunt differentiae generis, quae sumuntur a diversis formis perficientibus materiam. Sed quia forma speciei iterum multiplicatur in diversa secundum materiam signatam, quae est subiecta individualibus proprietatibus, contrarietas accidentium individualium minus proprie se habet ad genus, quam contrarietas differentiarum formalium. Et ideo subiungit, quod quia in composito est materia et forma, haec quidem est ratio, idest forma quae constituit speciem, haec autem est materia quae est individuationis principium: quaecumque contrarietates sunt in ratione, idest ex parte formae, faciunt differre secundum speciem. Illae vero quae sunt ex parte materiae, quae sunt propriae individui, quod est acceptum cum materia, non faciunt differre secundum speciem.
Et propter hoc albedo et nigredo non faciunt homines differre secundum speciem. Non enim homo albus et homo niger differunt specie, etiam si utrique imponatur aliquod nomen; ut si homo albus dicatur a et homo niger b. Hoc autem addit, quia homo albus non videtur esse aliquid unum. Sed si imponeretur nomen, videtur esse aliquid unum. Et similiter est de homine nigro. Et ideo dicit, quod homo albus et homo niger non differunt specie, quia homo, scilicet particularis, cui conveniunt album et nigrum, est quasi materia. Non enim dicitur quod homo sit albus, nisi quia hic homo est albus. Et sic, cum homo particularis conceptus sit cum materia, et materia non facit differentiam secundum speciem, sequitur quod hic homo et ille homo non differant specie: quia plures homines non propter hoc sunt plures species hominis, quia sunt plures; quia non sunt plures nisi propter diversitatem materiae, quia scilicet sunt diversae carnes et ossa ex quibus est hic et ille. Sed simul totum, idest individuum congregatum ex materia et forma, est diversum: sed non est diversum specie, quia non est contrarietas ex parte formae. Sed hoc, scilicet homo, est ultimum individuum secundum speciem, quia non dividitur ulterius divisione formali. Vel hoc, scilicet particulare, est ultimum individuum, quia non dividitur ulterius, nec materiali nec formali differentia. Sed quamvis in diversis individuis non sit contrarietas ex parte formae, est tamen diversitas individuorum particularium; quia particulare aliquod, ut callias, non solum est forma, sed est forma cum materia individuata. Et ita, sicut diversitas formae facit differentiam specierum, ita diversitas materiae individualis facit differentiam individuorum. Album autem non praedicatur de homine nisi ratione individui. Non enim dicitur homo albus, nisi quia aliquis homo dicitur albus, ut callias. Et sic patet, quod homo per accidens dicitur albus; quia non inquantum homo, sed inquantum hic homo, albus dicitur. Hic autem homo dicitur propter materiam. Unde patet quod album et nigrum non pertinent ad differentiam formalem hominis, sed solum ad materialem. Et propter hoc non differunt specie homo albus et niger, sicut nec circulus aereus et ligneus differunt specie. Et in his etiam quae differunt specie, non est differentia speciei propter materiam, sed propter formam; sicut triangulus aereus et circulus ligneus non differunt specie propter materiam, sed propter diversitatem formae.
Unde si quaeratur, utrum materia faciat diversa specie aliquo modo, videtur quod faciat; quia hic equus ab hoc homine est diversus specie, et tamen manifestum est quod ratio utriusque est cum materia individuali. Et sic videtur quod materia aliqualiter faciat differre specie. Sed tamen manifestum est, quod hoc non contingit propter diversitatem materiae, sed quia contrarietas est ex parte formae, quia homo albus et equus niger differunt specie. Sed hoc non est propter album et nigrum, quia si ambo essent albi, adhuc specie differrent. Sic igitur apparet quod contrarietas quae est ex parte ipsius formae, facit differre specie; non autem illa quae est ex parte materiae.
Deinde cum dicit masculus vero solutionem generalem positam adaptat ad terminos speciales, in quibus primo quaestionem moverat, scilicet ad masculum et feminam; dicens, quod masculus et femina sunt proprie passiones animalis, quia animal ponitur in definitione utriusque. Sed non conveniunt animali secundum substantiam et formam, sed ex parte materiae et corporis. Quod patet ex hoc, quod idem sperma potest fieri masculus et femina, secundum quod diversimode patitur aliquam passionem; quia cum fuerit calor operans fortis, fiet masculus; cum autem erit debilis, fiet femina. Hoc autem non posset esse vel contingere, si masculus et femina differrent specie. Non enim ex uno semine diversa secundum speciem producuntur. Quia in semine vis est activa, et omne agens naturale agit ad determinatam speciem, quia agit sibi simile. Unde relinquitur quod masculus et femina non differant secundum formam, nec sunt diversa secundum speciem.
Deinde cum dicit quod quidem epilogat quod dixerat: quod planum est in litera.



Lectio 12

Postquam Philosophus ostendit quae sunt contraria quae non faciunt differre specie, hic ostendit quae sunt contraria quae etiam genere differre faciunt. Et circa hoc tria facit. Primo determinat veritatem. Secundo excludit quorumdam falsam opinionem, ibi, nunc ergo diximus etc.. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, palam igitur quod non contingit etc.. Primo ergo praemittit duo ad ostendendum propositum: quorum primum est, quod contraria sunt diversa specie, ut supra ostensum est.
Secundum est, quod corruptibile et incorruptibile sunt contraria. Quod probat ex hoc, quod impotentia opposita determinatae potentiae est quaedam privatio, ut in nono habitum est. Privatio autem est principium contrarietatis. Unde sequitur, quod impotentia sit contrarium potentiae. Corruptibile autem et incorruptibile opponuntur secundum potentiam et impotentiam. Sed diversimode. Nam si accipiatur potentia communiter, secundum quod se habet ad posse agere vel pati quodcumque, sic corruptibile secundum potentiam dicetur, incorruptibile secundum impotentiam. Si autem dicatur potentia secundum quod non est posse aliquid deterius, sic e converso, incorruptibile dicetur secundum potentiam, corruptibile vero secundum impotentiam.
Cum autem ex his videretur concludendum quod corruptibile et incorruptibile differunt specie, concludit quod sunt diversa genere. Et hoc ideo, quia sicut forma et actus pertinent ad speciem, ita materia et potentia pertinent ad genus. Unde sicut contrarietas quae est secundum formas et actus, facit differentiam secundum speciem, ita contrarietas quae est secundum potentiam, facit generis diversitatem.
Deinde cum dicit nunc autem excludit quorumdam falsam opinionem. Et circa hoc duo facit. Primo proponit eam. Secundo improbat, ibi, sed contrariorum etc.. Dicit ergo primo, quod probatio praemissa de corruptibili et incorruptibili est accepta ex ratione horum universalium nominum, secundum scilicet quod unum significat potentiam, et aliud impotentiam. Sed sicut quibusdam videtur, non necesse est quod corruptibile et incorruptibile differant specie, sicut non est hoc necesse in albo et nigro. Convenit enim idem esse album et nigrum. Sed diversimode. Quia si illud quod dicitur album et nigrum sit aliquod universale, simul est album et nigrum quantum ad diversos. Sicut simul verum est dicere, quod homo est albus propter socratem et niger propter Platonem. Si vero fuerit aliquid singularium, non erit simul album et nigrum. Sed tamen potest nunc esse album, postea nigrum, cum tamen album et nigrum sint contraria. Et hoc modo dicunt quidam, quod simul in eadem specie possunt esse quaedam corruptibilia et quaedam incorruptibilia. Et idem singulariter quandoque corruptibile, et quandoque incorruptibile.
Deinde cum dicit sed contrariorum excludit praedictam opinionem; dicens, quod contrariorum quaedam sunt in his de quibus dicuntur secundum accidens, sicut album et nigrum homini, de quibus nunc dictum est: et alia multa sunt huiusmodi contraria, in quibus locum habet quod dictum est, scilicet quod possunt simul esse in eadem specie, et successive in eodem singulari. Sed quaedam contraria sunt, de quibus hoc est impossibile; de quorum numero sunt corruptibile et incorruptibile.
Non enim corruptibile inest secundum accidens alicui eorum de quibus praedicatur; quia quod est secundum accidens, contingit non inesse. Corruptibile autem ex necessitate inest his quibus inest. At si hoc non sit verum, sequeretur, quod unum et idem sit quandoque corruptibile et quandoque incorruptibile: quod est impossibile secundum naturam. (licet per hoc non excludatur, quin virtus divina possit aliqua corruptibilia secundum suam naturam, incorruptibiliter conservare).
Sic igitur necesse est, cum corruptibile non praedicetur secundum accidens, quod aut significet substantiam eius de quo praedicatur, aut aliquid quod est in substantia. Est enim unumquodque corruptibile per materiam, quae est de substantia rei. Et similis ratio est de incorruptibili; quia utrumque ex necessitate inest. Sic igitur patet, quod corruptibile et incorruptibile opponuntur sicut secundum se praedicata; quae scilicet praedicantur de aliquo inquantum huiusmodi, secundum quod tale, et primo.
Et ex hoc sequitur ex necessitate, quod corruptibile et incorruptibile sint genere diversa. Manifestum est enim quod contraria quae sunt in uno genere, non sunt de substantia illius generis. Non enim rationale et irrationale sunt de substantia animalis. Sed animal est potentia utrumque. Quodcumque autem genus accipiatur, oportet quod corruptibile et incorruptibile sint de intellectu eius. Unde impossibile est quod communicent in aliquo genere. Et hoc rationabiliter accidit. Nam corruptibilium et incorruptibilium non potest esse materia una. Genus autem, physice loquendo, a materia sumitur. Unde supra dictum est, quod ea quae non communicant in materia, sunt genere diversa. Logice autem loquendo, nihil prohibet quod conveniant in genere, inquantum conveniunt in una communi ratione, vel substantiae, vel qualitatis, vel alicuius huiusmodi.
Deinde cum dicit palam igitur infert quoddam corollarium ex dictis; scilicet quod non possunt esse species separatae, sicut platonici posuerunt. Ponunt enim duos homines, unum sensibilem qui est corruptibilis, et unum separatum qui est incorruptibilis, quem dicunt speciem vel ideam hominis. Species autem sive ideae dicuntur esse eadem specie, secundum platonicos, cum singularibus. Et nomen speciei non aequivoce praedicatur de specie et de singulari, cum tamen incorruptibile et corruptibile etiam genere differant. Et ea quae sunt diversa genere plus distant, quam quae differunt specie.
Attendendum est autem, quod licet Philosophus ostenderit, quod quaedam contraria non faciunt differre specie, et quaedam faciunt differre etiam genere; tamen omnia contraria aliquo modo faciunt differre specie, si fiat comparatio contrariorum ad aliquod determinatum genus. Nam album et nigrum, licet non faciant differre specie in genere animalis, faciunt tamen differre specie in genere coloris. Et masculinum et femininum faciunt differre specie in genere sexus. Et animatum et inanimatum, licet faciant differre genere quantum ad infimas species, tamen quantum ad genus quod per se dividitur in animatum et inanimatum, faciunt differre specie tantum. Nam omnes differentiae generis sunt constitutivae specierum quarumdam, licet illae species possint genere esse diversa.
Corruptibile autem et incorruptibile dividunt per se ens: quia corruptibile est quod potest non esse, incorruptibile autem quod non potest non esse. Unde, cum ens non sit genus, non mirum si corruptibile et incorruptibile non conveniant in aliquo uno genere. Et haec de decimo libro.



In Libros Metaphysicorum Lib.10 Lec.8