In Libros Metaphysicorum Lib.11 Lec.3


Lectio 4

Postquam Philosophus ostendit quomodo consideratio huius scientiae est circa entia, et ea quae consequuntur ens inquantum huiusmodi; hic ostendit quomodo consideratio huius scientiae est de primis principiis demonstrationis. Et dividitur in duas partes. In prima ostendit quod ad hanc scientiam pertinet considerare de his. In secunda determinat de quodam principio demonstrationis quod est inter alia primum, ibi, est autem quoddam etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum ex consideratione scientiae mathematicae. Secundo ex consideratione scientiae naturalis, ibi, eodem autem. Utitur autem in prima parte tali ratione. Quaecumque communia a scientiis particularibus accipiuntur particulariter, et non secundum quod sunt in sua communitate, pertinent ad considerationem huius scientiae. Sed prima principia demonstrationis accipiuntur a mathematica et ab aliis particularibus scientiis particulariter tantum: ergo eorum consideratio secundum quod sunt communia, pertinet ad hanc scientiam, quae considerat de ente inquantum est ens.
Dicit ergo quod mathematicus utitur principiis communibus proprie, idest secundum quod appropriantur suae materiae. Oportet autem quod ad primam philosophiam pertineat considerare principia huiusmodi secundum suam communitatem. Sic enim accepta sunt principia suiipsorum secundum quod sunt alicui materiae particulari appropriata. Et hoc quod dixerat manifestat per exemplum.
Nam hoc principium: si ab aequalibus aequalia demas, quae relinquuntur aequalia sunt, est commune in omnibus quantis, in quibus inveniuntur aequale et inaequale. Sed mathematica assumunt huiusmodi principia ad propriam considerationem circa aliquam partem quanti, quae est materia sibi conveniens. Non est enim aliqua mathematica scientia, quae consideret ea quae sunt quantitatis communia, inquantum est quantitas. Hoc enim est primae philosophiae. Sed considerant mathematicae scientiae ea quae sunt huius vel illius quantitatis, sicut arithmetica ea quae sunt numeri, et geometria ea quae sunt magnitudinis. Unde arithmeticus accipit praedictum principium, secundum quod pertinet ad numeros tantum; geometra autem secundum quod pertinet ad lineas vel ad angulos. Non autem considerat geometra hoc principium circa entia inquantum sunt entia; sed circa ens inquantum est continuum, vel secundum unam dimensionem ut linea, vel secundum duas ut superficies, vel secundum tres ut corpus. Sed philosophia prima non intendit de partibus entis inquantum aliquid accidit unicuique eorum; sed cum speculatur unumquodque communium talium, speculatur circa ens inquantum est ens.
Deinde cum dicit eodem autem ostendit idem ex consideratione naturalis scientiae; dicens, quod eodem modo se habet naturalis scientia quantum ad hoc sicut et mathematica; quia naturalis scientia speculatur accidentia entium, et principia, non inquantum sunt entia, sed inquantum sunt mota. Sed prima scientia est de his secundum quod sunt entia, et non secundum aliquid aliud. Et ideo naturalem scientiam et mathematicam oportet partes esse primae philosophiae, sicut particularis scientia pars dicitur esse universalis.
Quod autem huiusmodi principia communia pertineant ad considerationem primae philosophiae, huius ratio est quia cum omnes primae propositiones per se sint, quorum praedicata sunt de ratione subiectorum; ad hoc quod sint per se notae quantum ad omnes, oportet quod subiecta et praedicata sint nota omnibus. Huiusmodi autem sunt communia, quae in omnium conceptione cadunt; ut ens et non ens, et totum et pars, aequale et inaequale, idem et diversum, et similia quae sunt de consideratione Philosophi primi. Unde oportet, quod propositiones communes, quae ex huiusmodi terminis constituuntur, sint principaliter de consideratione Philosophi primi.



Lectio 5

Postquam ostendit Philosophus quod principia communia demonstrationis sunt principaliter de consideratione huius philosophiae, hic determinat de primo principio inter ea. Necesse est enim quod sicut omnia entia reducuntur ad aliquod primum, ita oportet quod principia demonstrationis reducantur ad aliquod principium, quod principalius cadit in consideratione huius philosophiae. Hoc autem est, quod non contingit idem simul esse et non esse. Quod quidem ea ratione primum est, quia termini eius sunt ens et non ens, qui primo in consideratione intellectus cadunt.
Dividitur autem haec pars in duas. In prima determinat veritatem circa illud principium. In secunda excludit errorem, ibi, ad dicentem autem. Circa primum duo facit de isto principio. Primo dicit quod est quoddam principium demonstrativum in entibus circa quod non contingit mentiri, scilicet secundum interiorem rationem. Sed necessarium est semper facere contrarium, scilicet dicere verum circa ipsum. Et hoc principium est, quod non contingit idem esse et non esse secundum unum et idem tempus, et aliis conditionibus servatis quae consueverunt in contradictione apponi, scilicet secundum idem, simpliciter, et alia huiusmodi. Impossibile enim est quod aliquis opinetur hoc principium esse falsum: opinaretur enim contradictoria esse simul vera, et sic idem haberet simul contrarias opiniones: nam contrariae opiniones sunt quae sunt de contrariis. Sicut opinio, qua quis opinatur socratem sedere, est contraria opinioni, qua quis opinatur eum non sedere.
Et de talibus secundo dicit, quod de praedicto principio et similibus non potest esse simpliciter demonstratio, sed potest esse demonstratio ad hominem. Quod autem non possit simpliciter demonstrari, probat ex hoc, quod non contingit facere syllogismum ad hoc principium demonstrandum ex aliquo principio magis noto; quod oporteret si contingeret illud principium simpliciter demonstrare. Sed ad hominem contingit hoc principium demonstrare, qui concedit aliquid aliud, licet minus notum, et hoc negat.
Deinde cum dicit ad dicentem excludit opinionem negantium illud principium; et dividitur in partes duas. Primo disputat contra negantes hoc principium. Secundo ostendit quomodo ad hanc opinionem possit responderi, ibi, solvetur autem. Circa primum, duo facit. Primo disputat contra negantes hoc principium simpliciter. Secundo descendit ad speciales opiniones, ibi, cito autem. Circa primum duo facit. Primo ponit modum disputandi contra hunc errorem; dicens, quod ille, qui contra ponentem contradictorias propositiones esse veras, vult ostendere quod sit falsum, debet sumere aliquid tale quod idem sit huic principio,- scilicet non contingere idem esse et non esse, secundum idem tempus,- sed non videatur idem. Si enim videretur idem, non concederetur ab adversario. Si autem non esset idem, non posset concludere propositum, quia huiusmodi principium non potest ex notioribus ostendi. Et ideo hoc solum modo potest sumi demonstratio contra dicentem, quod contradictoria verificantur de eodem; ut scilicet illud quod sumitur sit idem conclusioni, sed non videatur idem.
Futuros itaque secundo procedit ad disputandum contra praedictum errorem. Et circa hoc facit tres rationes. Quarum prima est, quod si duo homines debeant adinvicem communicare rationem, ut scilicet unus alteri rationem suam communicet disputando, oportet unum ipsorum intelligere aliquid, quod ab alio dicitur: quia si hoc non esset, non communicarent adinvicem in sermone secundum rationem. Et ita frustra acciperetur disputatio contra eum, qui hoc negaret.
Si autem unus ex eis intelligeret quod alius dicit, oportet quod unumquodque nominum quae proferuntur, sit notum in sua significatione; et per consequens, quod significet aliquid, et non multa, sed solum unum. Et si significet multa, quod manifestetur ad quod illorum multorum significandum utatur nomine; alias nesciret unus, quid alius vellet dicere.
Hoc igitur supposito, quod nomen significet unum, manifestum est, quod ille, qui dicit esse hoc, et non est hoc, puta quod socrates est homo, et non homo, illud unum quod attribuit socrati, quod scilicet est homo, negat cum adiungit quod non est homo: et sic negat iam quod primo significavit. Unde relinquitur quod nomen non significet id quod significat, quod est impossibile. Sequitur ergo quod si nomen aliquid determinate significat, quod impossibile est contradictionem verificari de eodem.
Secundam rationem ponit ibi, adhuc autem quae talis est. Si nomen significet aliquid, et hoc quod significatur per nomen verificatur de eodem de quo primo praedicatur nomen, necesse est hoc inesse ei, de quo praedicatur nomen, dum propositio vera fuit. Manifestum est enim quod haec conditionalis est vera - si socrates est homo, socrates est homo. Omnis autem conditionalis vera est necessaria. Unde necesse est, quod si consequens sit verum quod antecedens sit verum; quoniam concluditur quod necesse est quamlibet propositionem esse veram dum vera est. Sed quod est aliquando non contingit tunc non esse, quia necesse esse et non contingens non esse aequipollent. Ergo dum haec est vera - socrates est homo - non contingit hanc esse veram - socrates non est homo. Et sic patet quod non contingit oppositas affirmationes et negationes simul verificari de eodem.
Tertiam rationem ponit ibi, adhuc autem quae talis est. Si affirmatio non est vera magis quam negatio ei opposita, ille qui dicit socratem esse hominem, non magis verum dicit quam ille qui dicit socratem non esse hominem. Sed manifestum est, quod ille qui dicit hominem non esse equum, aut magis verum dicit, aut non minus, quam ille, qui dicit hominem non esse hominem. Ita ergo per locum a simili vel a minori, verum dicet, qui hominem dicet non esse equum. Sed, si opposita contradictorie sunt simul vera: si haec est vera - homo non est equus,- et haec erit vera - homo est equus. Et ita sequitur, quod homo sit equus et quodcumque aliud animalium.
Sed, quia posset aliquis calumniari praedictas rationes, ex hoc quod ea quae assumuntur in eis sunt minus nota quam conclusio quae intenditur; ideo respondet dicens quod nulla praedictarum rationum est demonstrativa simpliciter, sed tamen potest esse demonstratio ad hominem qui ponit hanc rationem, quem oportebit concedere ea quae assumuntur, licet sint minus nota simpliciter quam id quod negat.
Deinde cum dicit cito autem excludit praedictum errorem descendendo ad speciales opinantes. Et primo ad heraclitum. Secundo ad protagoram, ibi, simile autem. Ponebat autem heraclitus duo, scilicet quod affirmatio et negatio sit simul vera. Ex quo sequebatur quod omnis propositio tam affirmativa quam negativa sit vera. Item ponebat quod inter affirmationem et negationem sit aliquod medium. Et sic sequebatur quod contingeret neque affirmationem neque negationem esse veram. Et per consequens omnem propositionem esse falsam.
Primo ergo inducit rationem contra primum. Secundo contra secundum, ibi, adhuc autem. Dicit ergo, quod de facili aliquis hoc modo disputando ad hominem coget ipsum heraclitum, qui fuit auctor huius propositionis, confiteri quod oppositae propositiones non verificantur de eodem. Videtur enim hanc opinionem accepisse quod verificentur de eodem, ex hoc quod non intellexit seipsum quid diceret. Hoc autem modo cogeretur negare quod dicit: quia si illud quod dictum est ab eo, verum est, scilicet quod contingat idem secundum unum et idem tempus esse et non esse, sequitur quod hoc ipsum non erit verum. Sicuti enim si divisim accipiantur affirmatio et negatio, non magis vera est affirmatio quam negatio, ita et si accipiantur affirmatio et negatio simul tamquam ex eis una affirmatio fiat, non erit minus negatio vera huius totius compositi ex affirmatione et negatione, quam ipsa tota affirmatio opposita. Manifestum est enim quod contingit aliquam propositionem copulativam esse veram, sicut aliquam simplicem propositionem, et contingit accipere eius negationem. Sive autem illa copulativa componatur ex duabus affirmativis, sicut cum dicitur - socrates sedet et disputat,- sive ex duabus negativis, sicut cum dicitur - verum esse socratem non esse lapidem neque asinum,- sive ex affirmatione et negatione, ut cum dicitur,- verum est socratem sedere et non disputare,- semper tamen copulativa verificata sumitur in virtute unius affirmativae. Et ille qui dicit eam esse falsam, assumit negationem quasi totius copulativae. Qui ergo dicit simul esse verum, hominem esse et non esse, assumit hoc ut quamdam affirmationem; et hoc non esse verum est eius negatio. Si ergo affirmatio et negatio est simul vera, sequitur quod haec etiam negatio sit vera, qua dicitur non esse verum, scilicet quod affirmatio et negatio sint simul vera. Oportet enim, si aliqua negatio est simul vera cum affirmatione sibi opposita, quod omnis negatio sit simul vera cum affirmatione sibi opposita. Eadem enim est ratio in omnibus.
Deinde cum dicit adhuc autem inducit rationem contra hoc, quod ponebatur quod nulla affirmatio sit vera. Si enim nihil contingat verum affirmare, qui autem dicit nullam affirmationem veram esse, aliquid affirmat, hoc scilicet quod verum sit nullam affirmationem esse veram; ergo hoc ipsum falsum erit. Et si aliquid affirmative dictum verum sit, removebitur opinio talium qui contra omnia instant. Et qui ista positione utuntur, auferunt totaliter disputationem; quia si nihil est verum, non potest aliquid concedi ex quo disputatio possit procedere. Et si affirmatio et negatio sint simul vera, non erit significare aliquid per sermonem, ut supra dictum est. Et sic cessabit disputatio.
Deinde cum dicit simile autem descendit ad opinionem protagorae: et dicit quod id quod dictum est a protagora, simile est dictis ab heraclito, et ab aliis qui ponunt affirmationem et negationem simul esse veram. Dicit enim protagoras quod homo est mensura omnium rerum, scilicet secundum sensum et intellectum, ut in nono dictum est: quasi esse rei sequatur apprehensionem intellectus et sensus. Et sic qui dicit hominem esse mensuram omnium, nihil aliud dicit quam hoc esse verum quod videtur unicuique. Quo posito sequitur quod idem sit et non sit, et quod idem simul sit bonum et malum. Et simile est in aliis oppositis, eo quod multoties videtur hominibus aliquibus aliquid esse bonum, et aliis videtur contrarium, et ipsum videri est mensura rerum secundum opinionem protagorae; ut scilicet intantum sit verum rem esse, inquantum videtur.



Lectio 6

Postquam Philosophus disputavit contra ponentes contradictoria simul verificari de eodem, hic ostendit quomodo haec ratio possit ab eorum mentibus removeri. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit propositum. In secunda inducit quaedam corollaria ex dictis, ibi, quare manifestum. Prima pars dividitur in partes duas. In prima ostendit quomodo praedicta ratio in aliquibus solvi possit. In secunda ostendit in quibus possit solvi, et in quibus non, ibi, ad habentes quidem igitur. Circa primum, tria facit. Primo proponit modum quo praedicta ratio in aliquibus solvi possit; dicens quod dubitatio praedicta ex qua aliqui moventur ad ponendum contradictoria simul verificari de eodem, poterit solvi, si quis consideret unde principium sumpsit haec positio.
Secundo ibi, videtur enim assignat duplex principium praedictae positionis: dicens quod quibusdam videtur quod principium dictae opinionis sit ex opinione naturalium philosophorum, qui posuerunt aliquid non fieri ex non ente. Aliis autem videtur quod principium sumpserit ex hoc quod non omnes eadem iudicant de eisdem. Sed quibusdam videtur hoc esse delectabile, et aliis contrarium. Ex hoc enim sequitur quod opposita sint simul vera, si quis credat quod omne quod videtur alicui sit verum.
Tertio ibi, nihil enim manifestat quomodo ex praemissis duobus principiis dicta opinio sequatur, et quomodo solvatur. Et primo quomodo sequatur ex opinione naturalium physicorum. Secundo quomodo sequatur dicta opinio ex eo quod creditur, quodcumque videtur esse verum, ibi, sed et similiter. Dicit ergo primo, quod fere omnium eorum, qui de natura tractaverunt, commune dogma est, quod nihil fit ex non ente; sed omne quod fit, fit ex ente. Manifestum est etiam, quod aliquid fit non album ex eo quod est perfecte album: non autem fit album ex non albo. Ulterius etiam manifestum est, quod non album, fit ex eo, quod non est non album. Quod exinde patet, quod id quod non est non album fit non album, sicut quod non est nigrum fit nigrum. Sic igitur illud, ex quo fit non album, est album, et non est non album. Quod non potest intelligi tamquam penitus sit non ens non album; quia sic videretur sequi quod aliquid fieret simpliciter ex non ente. Sicut, si diceremus quod ignis fit ex non igne, quomodo intelligebant, quod illud, quo fit ignis, sit penitus non ignis. Sic enim videbatur eis, quod sequeretur, quod fieret aliquid ex non ente. Et propter hoc ponebant quod in eo ex quo fit ignis, erat ignis latens; ut patet ex opinione anaxagorae, quae ponitur in primo physicorum. Similiter credebant, quod si aliquid fit non album ex eo quod non est non album, quod nihilominus non album praeexisteret in eo ex quo fit non album, ut dictum est. Sequebatur etiam secundum eos, quod illud ex quo fit non album, esset album et non album simul: nisi ponatur quod aliquid fiat ex non ente.
Sed hanc dubitationem, ut ait Philosophus, non difficile est solvere. Expositum enim est in primo physicorum, quomodo aliquid fiat ex ente, et quomodo ex non ente. Dictum est enim quod aliquid fit ex non ente in actu, et ente in actu per accidens. Sed ex materia quae in potentia est, fit aliquid per se. Accidit enim factioni quod materia ex qua fit aliquid, fuerit subiecta formae et privationi. Et sic non oportet, quod id ex quo aliquid fit, simul sit ens et non ens in actu; sed quod de se sit potentia ad ens et non ens, idest ad formam et privationem.
Deinde cum dicit sed et similiter removet praedictam opinionem secundum quod causatur ex alio principio, quod est, opinari omne, quod videtur, esse verum. Et primo, removet hoc principium. Et secundo causam eius, ibi, totaliter autem. Dicit ergo primo, quod sicut stultum est propter praedicta opinari quod contradictoria simul verificantur de eodem, similiter etiam est stultum attendere, idest assentire praedictis utrisque opinionibus philosophorum dubitantium contra seipsos. Manifestum est enim quod necesse est alterum eorum mentiri.
Et hoc palam est ex his, quae apparent secundum sensum. Nunquam enim idem videtur his quidem dulce, aliis amarum, nisi in alteris eorum sit aliqua corruptio, aut privatio secundum organum sensus, et secundum virtutem, quae iudicat de saporibus. Huiusmodi autem corruptione in alteris eorum existente, existimandum est alteros eorum esse mensuram, idest accipiendum est eorum iudicium quasi regulam et mensuram veritatis, illorum scilicet in quibus non est corruptio: non autem hoc putandum est de alteris, in quibus est corruptio.
Et sicut hoc manifestum est in cognitione sensus, similiter dicendum est in bono et malo, in pulchro et turpi, et huiusmodi omnibus quae per intellectum cognoscuntur. Si enim quibusdam videatur secundum intellectum hoc esse bonum, aliis autem malum, standum est eorum iudicio in quibus non est aliqua corruptio secundum intellectum, nec ex prava consuetudine, neque ex prava affectione, neque ex aliqua huiusmodi causa. Nam si quis dicat quod nihil minus dignum est credere his quam illis, nihil hoc differt quam si diceret, quod ea quae apparent hominibus ponentibus sub visu digitum, idest moventibus oculum digito, et ex hoc facientibus quod id quod est unum videantur duo, quod propter hoc oporteat esse duo, quia apparent tot; et iterum oporteat esse unum, quia quando aliquis non movet oculum, apparet unum id quod est unum. Manifestum est enim, quod iudicandum est de unitate rerum, secundum id quod visus iudicat, nulla extranea passione existente in eo; non autem secundum quod iudicat ex praedicta passione. Sic autem iudicat unum esse duo, quia species unius visibilis duobus modis redditur organo visus quando movetur, et secundum utriusque dispositionem pervenit ad organum sensus communis, quasi essent duo visa.
Deinde cum dicit totaliter autem excludit causam, propter quam ponebant omne quod videtur esse verum. Hoc enim ponebant aliqui, quia existimabant res omnes esse in continuo fluxu, et quod nulla natura esset in rebus fixa et determinata. Et sic sequebatur, quod rem esse talem non erat nisi videri.
Contra hoc ergo ponit quinque rationes. Quarum prima talis est, quod totaliter inconveniens est sumere iudicium de tota veritate ex hoc, quod ista sensibilia quae sunt prope, scilicet vicina nobis, permutantur et nunquam permanent. Oportet autem magis venari verum ex his, quae semper se habent eodem modo, et non patiuntur aliquam permutationem quantum ad substantiam suam, licet appareat in eis motus secundum locum. Talia enim sunt quae continent mundum, scilicet corpora caelestia; ad quae comparata haec corpora corruptibilia, quasi nullius sunt quantitatis, ut mathematici probant. Corpora autem caelestia sunt semper eadem, et non videntur quandoque talia, et alia vice alia; sed nulla permutatione participant, quae scilicet sit in eorum substantia.
Secundam rationem ponit ibi, adhuc autem quae talis est. Si motus est in istis inferioribus, oportet quod id quod movetur sit aliquid; et etiam oportet, quod id quod movetur, moveatur ex aliquo, et etiam ad aliquid. Unde oportet id, quod movetur, adhuc esse in eo ex quo movetur, et nondum esse in eo ad quod movetur, sed moveri ad ipsum et continue fieri in ipso. Et sic aliqua affirmatio determinate est vera, et aliqua negatio; et non oportebit quod contradictio verificetur de eodem, quia secundum hoc nihil moveretur. Si enim idem foret esse in termino ad quem, et non esse, nulla ratio esset quare moveretur ad terminum ad quem aliquid quod nondum est in illo, quia iam esset ibi.
Tertiam rationem ponit ibi, et si secundum ad cuius evidentiam sciendum est, quod heraclitus videns aliquid augeri longo tempore, puta per unum annum secundum aliquam determinatam quantitatem, et modicam, existimavit quod qualibet parte illius temporis aliquod augmentum fieret, sed insensibile propter parvitatem quantitatis, quae augetur. Et ex hoc inductus fuit ad credendum, quod omnes res, etiam quae videntur quiescentes, etiam insensibiliter moverentur continue, sed post longum tempus sensibiliter eorum motus appareret. Est autem hoc falsum quod de augmento opinabatur. Non enim continue fit augmentum, ita quod in qualibet temporis parte aliquid crescat; sed disponitur ad augmentum corpus per aliquod tempus, et tunc crescit, ut Aristoteles expressius manifestat in octavo physicorum.
Dicit ergo, quod si corpora praesentia hic apud nos continue fluunt et moventur secundum quantitatem, et si hoc aliquis vellet concedere, licet non verum sit, non est ratio quare non possit aliquid moveri secundum quantitatem. Videtur enim quod non parum haec opinio, quae ponit contradictiones simul esse eiusdem, procedat ex eo quod existimat quod quantum non remanet in corporibus; et sic opinantur quod id sit et non sit simul quadricubitum. Sed substantia rei determinatur secundum quale, idest secundum aliquam formam. Quale autem est determinatae naturae in rebus, etsi quantum sit indeterminatum propter motum, ut dictum est.
Quartam rationem ponit ibi, adhuc propter quae talis est. Si in rebus nihil est fixum, neque quantum ad esse, neque quantum ad non esse, propter quid deferunt hunc cibum, quem medicus iubet, et non alium? Secundum enim dictam opinionem, quid magis est panis, vel non panis? Quasi diceret: non magis praedicatur de eo affirmatio quam negatio. Et sic nihil differt quod comedat vel non comedat. Sed nos videmus quod ipsi offerunt hunc cibum, quem medicus iubet, quasi habentes verum iudicium de ipso cibo, et quasi hic cibus vere sit ille cibus, de quo medicus iubet. Hoc autem non oporteret, si nulla natura sic per certitudinem maneret in sensibilibus, sed omnia semper moverentur et fluerent.
Quintam rationem ponit ibi, adhuc si quae talis est. Cum secundum opinionem praedictam ponatur, quod propter continuam mutationem quae est in rebus, non sit aliqua veritas in rebus fixa; si sit verum esse quod est videri, necesse est dicere quod nos homines qui de rebus aliis iudicamus, aut sumus in motu, aut non.
Si enim semper alteramur, et nunquam permanemus eodem modo nos habentes, non est mirabile si res non eodem modo videntur se habere nobis, sicut accidit infirmis. Quia enim transmutati sunt, et non in eadem dispositione se habent sicut quando sani erant, non videntur eis sensibilia quae percipiunt per sensum qualia videbantur eis ante infirmitatem. Nam eis, qui habent gustum infectum, etiam quae sunt dulcia videntur amara vel insipida. Et simile est in aliis sensibilibus. Non tamen propter haec sensibilia sunt permutata; sed faciunt alias impressiones infirmis, propter hoc quod sensus eorum alio modo se habent. Si ergo nos homines in continua transmutatione existentes, de rebus aliis diversimode iudicamus, non est hoc imputandum rebus, sed nobis ipsis.
Si autem nos non permutamur, sed semper permanemus eodem modo nos habentes: ergo in rebus erit aliquid permanens, et per consequens aliqua veritas determinata, de qua possumus praecise diiudicare. Non enim solum iudicamus de rebus aliis, sed etiam de natura humana.
Deinde cum dicit ad habentes ostendit a quibus praedicta opinio removetur, et a quibus non; et dicit, quod si qui incidunt in praedictas opiniones non propter aliquam rationem, ita quod ex pertinacia non concedant aliquid neque inquirant rationem eorum quae dicuntur, sed pertinaciter inhaerent his, quae opinabantur, non facile est eis solvere huiusmodi opinionem. Omnis enim ratio et demonstratio fit hoc modo; scilicet concedendo et exquirendo rationem alicuius dicti. Sed illi qui nihil concedunt, interimunt disputationem et omnem argumentativam rationem. Unde ad eos non potest haberi sententia ratiocinationis, per quam a suo errore tollantur.
Sed si aliqui sunt, qui dubitant propter aliquos defectus, puta, quia non bene aliqua intelligunt, facile est obviare tali errori, solvendo ea quae faciunt in eis dubitationem. Et hoc palam ex praedictis, in quibus solvit dubitationes, quae poterant ad praedictam positionem inducere.
Deinde cum dicit quare manifestum inducit tria corollaria ex dictis. Quorum primum est, quod manifestum est ex praedictis, quod oppositae propositiones non verificantur de eodem secundum unum et idem tempus. Et per consequens ex hoc patet, quod neque etiam contraria possunt simul verificari de eodem. Et hoc ideo, quia omnis contrarietas dicitur secundum privationem; semper enim alterum contrariorum est privatio. Et hoc palam est, siquis velit rationes contrariorum reducere ad primum principium. De ratione enim nigri est privatio albi. Cum igitur privatio sit quaedam negatio habens subiectum determinatum, manifestum est, quod si contraria de eodem verificarentur, oporteret quod affirmatio et negatio simul verificarentur de eodem.
Non solum autem duo contraria non possunt simul verificari de eodem; sed etiam nullum medium possibile est praedicari de uno et eodem, de quo praedicatur alterum extremorum. Ex his enim quae dicta sunt in decimo, manifestum est quod medium inter contraria est habens privationem utriusque extremorum; sive sit nominatum uno nomine, sive pluribus, sive innominatum. Unde medium inter album et nigrum, ut puta rubeum vel citrinum, habet in sui ratione quod neque sit album neque nigrum. Si quis igitur, aliquo subiecto existente albo, dicat ipsum esse rubeum, simul dicit ipsum esse neque album neque nigrum. Et ita mentitur. Sequitur enim quod id subiectum, simul album sit et non sit. Quod si verum est de illo subiecto, quod sit neque album neque nigrum, oportet quod verificetur de eodem altera pars copulativae, quae contradictoria est eius quod est album esse. Et ita sequitur quod si medium et extremum verificatur de eodem, quod contradictoria de eodem verificentur.
Secundum corollarium ponit ibi neque enim concludit enim quod si affirmatio et negatio non sit simul vera, quod neque opinio heracliti est vera, neque opinio anaxagorae. Et quidem de opinione heracliti patet ex dictis. Unde hoc manifestat de opinione anaxagorae; dicens, quod si non sit falsa opinio anaxagorae, sequitur contraria praedicari de eodem. Et per consequens contradictoria. Quod sic patet. Ponebat enim anaxagoras quodlibet fieri ex quolibet, et omne quod fit, ex aliquo fit. Unde non cogebatur ponere aliquid fieri ex nihilo, et sic ponebat quodlibet esse in quolibet. Cum igitur poneret partem cuiuslibet esse in quolibet, puta partem carnis esse in osse, et partem albi in nigro, et e converso; sequitur quod totum non magis erit dulce quam amarum. Et simile est de aliis contrarietatibus. Et hoc, si pars cuiuslibet est in quolibet toto non solum in potentia, sed in actu et separatim. Hoc autem addidit, quia id quod fit ex aliquo oportet praeexistere in eo potentia, non actu. Et sic contraria praeexistunt in eodem in potentia, non in actu. Et hoc non est esse separatim contraria in aliquo, quia eadem est potentia contrariorum. Sed anaxagoras nesciebat distinguere inter potentiam et actum.
Tertium corollarium ponit ibi, similiter autem. Concludit enim ex praedictis falsam esse utramque opinionem: et illorum qui dixerunt omnes propositiones esse veras; et illorum qui dixerunt omnes falsas. Et hoc manifestum est propter multa difficilia et gravia consequentia ad has opiniones quae collectae sunt, et hic, et superius in quarto. Et specialiter propter hoc, quia si omnes propositiones sunt falsae: qui autem dicit - omnis propositio est falsa - quamdam propositionem dicit. Unde non dicet verum. Et similiter, si omnes propositiones sint verae, ille qui dicit omnes esse falsas, non mentietur, sed dicet verum. Propter quod destruitur positio ponentis omnia esse vera.



Lectio 7

Postquam Philosophus ostendit de quibus sit consideratio huius scientiae, hic comparat istam scientiam ad alias. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid sit proprium particularium scientiarum. Secundo ostendit differentiam particularium scientiarum adinvicem, ibi, quoniam autem est quaedam. Tertio comparat istam ad alias, ibi, quoniam autem est quaedam entis scientia. Circa primum duo facit, secundum duo, quae dicit pertinere ad particulares scientias. Dicit ergo primo, quod omnis scientia particularis quaerit aliqua principia et causas, circa proprium scibile quod sub ipsa continetur. Dicit autem - aliqua principia et causas,- quia non omnis scientia considerat omne genus causae.
Et ponit exemplum de medicativa quae est circa sanitatem, et de exercitativa quae est circa exercitia ordinata ad bonam valetudinem corporis; et similiter de qualibet scientia alia, sive sit factiva idest practica, sive doctrinalis idest theorica; quia unaquaeque harum scientiarum particularium circumscribit et accipit sibi aliquod determinatum genus entis, circumscribens illud et dividens ab aliis entibus, et de illo solo determinans. Negociatur enim circa hoc genus entis quasi circa aliquod ens, sed non inquantum est ens. Sed hoc, scilicet considerare de ente inquantum est ens, pertinet ad quamdam scientiam quae est alia praeter omnes scientias particulares.
Secundo ibi, dictarum autem ponit aliud pertinens ad particulares scientias; dicens quod unaquaeque praedictarum scientiarum particularium supponit aliqualiter quod quid est, in quocumque genere consideretur. Unde et in primo posteriorum dictum est, quod de subiecto oportet supponere, et quia est, et quid est. Et hoc supposito, scilicet quod quid est, quo quaelibet scientia utitur tamquam medio ad demonstrandum aliqua sicut passiones et huiusmodi, tentat demonstrare aut debilius aut certius, quia in quibusdam scientiis est certior modus demonstrandi sicut in mathematicis, in quibusdam autem debilior sicut in naturalibus.
Et quia dixerat quod aliae scientiae aliqualiter supponunt quod quid est, ideo subiungit quod quaedam scientiae sumunt quod quid est per sensum, inquantum ex accidentibus sensibilibus deveniunt in cognitionem essentiae rei. Quaedam vero sumunt quod quid est, supponentes ab aliis scientiis, sicut particulares ab universalibus.
Et sic manifestum est quod in scientiis particularibus non est demonstratio de substantia rei, nec de eo quod quid est. Utrumque igitur horum de quibus particulares scientiae non se intromittunt, pertinet ad universalem scientiam, idest considerare de substantia et ente et quidditate rei.
Deinde cum dicit quoniam autem ostendit differentiam particularium scientiarum abinvicem. Et primo scientiae naturalis ad scientias operativas. Secundo scientiae mathematicae ad naturalem, ibi, quoniam autem quod quid est. Dicit ergo primo, quod cum sit quaedam particularis scientia de natura, oportet quod sit altera a practica, idest activa et factiva. Omnis enim scientia operativa, vel est activa, vel factiva.
Ad quam differentiam cognoscendam sumendum est, quod supra in nono habitum est, scilicet quod agere et facere differunt. Nam agere proprie dicitur secundum operationem quae permanet in agente, et non transit in materiam exteriorem; sicut intelligere et sentire et huiusmodi. Facere autem est secundum operationem transeuntem in materiam exteriorem, quae permutatur; sicut calefacere, secare et alia. Est ergo scientia activa, ex qua instruimur ad recte exercendum operationes, quae actiones dicuntur; sicut est scientia moralis. Factiva autem scientia est, per quam recte aliquid facimus; sicut ars fabrilis, et alia huiusmodi.
Ab utraque autem harum operativarum scientiarum scientia naturalis altera est; quia factivae scientiae non habent principium motus in facto, sed in faciente. Et hoc principium est sicut ars, quae est principium sicut dirigens, sive potentia aliqua quae est principium sicut exequens. Et similiter scientiae practicae, idest activae, non habent principium motus in eo in quod agitur, sed magis in agentibus.
Sed illa quae pertinent ad considerationem scientiae naturalis, sunt habentia principium motus in ipsis, cum natura sit principium motus in eo in quo est. Manifestum est igitur quod scientia naturalis non est activa neque factiva, sed speculativa. Necesse est enim quod scientia naturalis cadat in unum aliquod horum generum, scilicet activa vel factiva vel speculativa. Unde, si non sit activa vel factiva, sequitur quod sit speculativa.
Deinde cum dicit quoniam autem ostendit differentiam mathematicae ad naturalem; et dicit, quod cum ita sit quod necessarium sit unicuique scientiarum cognoscere aliqualiter quod quid est, et uti eo quasi principio ad demonstrandum, oportet quod secundum diversum modum definitionis diversificentur scientiae. Et ita ad cognoscendum qualiter scientia naturalis differat ab aliis, oportet non latere quem modum servet naturalis in definiendo, et qualiter sit sumenda definitio in scientia naturali; utrum scilicet sicut definitur simum, aut sicut definitur concavum.
Definitio autem simi est cum materia sensibili. Sed definitio concavi est sine materia sensibili. Quia enim simitas non est nisi circa determinatam materiam sensibilem, quia non est nisi in naso: propter hoc ratio simi oportet quod accipiatur cum materia sensibili. Haec est enim definitio simi simus est nasus concavus. Sed in definitione concavi sive curvi non ponitur aliqua materia sensibilis. Sicut igitur in definitione simi ponitur materia sensibilis, ita oportet quod in definitione carnis et oculi, et aliarum partium, reddatur materia sensibilis. Et similiter est de aliis rebus naturalibus.
Et ex hoc accipitur differentia inter mathematicam et scientiam naturalem; quia naturalis scientia est de his in quorum definitionibus ponitur materia sensibilis. Mathematica vero est de aliis, in quorum definitionibus non ponitur materia sensibilis, licet habeant esse in materia sensibili.
Deinde cum dicit quoniam autem comparat istam scientiam ad alias scientias particulares. Et circa hoc tria facit. Primo comparat istam scientiam ad alias scientias particulares, quantum ad modum separationis. Secundo quantum ad nobilitatem, ibi, optimum quidem genus etc.. Tertio quantum ad universalitatem, ibi, dubitabit autem. Dicit ergo primo, quod est quaedam scientia de ente inquantum est separabile; non enim solum pertinet ad hanc scientiam determinare de ente in communi, quod est determinare de ente inquantum est ens; sed etiam pertinet determinare de entibus separatis a materia secundum esse. Unde considerandum est, utrum ista scientia ad quam pertinent haec duo, sit eadem cum scientia naturali, aut altera ab ea.
Et quod sit altera, manifestat: quia scientia naturalis est circa ea quae habent in seipsis principium motus; et sic oportet quod naturalia habeant determinatam materiam, quia nihil movetur nisi quod habet materiam. Sed mathematica speculatur circa immobilia; quia ea quorum ratio accipitur sine materia sensibili, oportet quod eodem modo eorum ratio sit sine motu, cum motus non sit nisi in sensibilibus.
Sed haec de quibus considerat mathematica, non sunt separabilia a materia et motu secundum esse, sed solum secundum rationem. Oportet igitur quod circa illud ens, quod est separatum a materia et motu secundum esse et omnino immobile, sit quaedam scientia alia, et a mathematica, et a naturali.
Et hoc dico si tamen sit aliqua talis substantia praeter sensibilia, quae sit omnino immobilis. Et hoc dicit, quia nondum est probatum aliquam talem substantiam esse. Sed hoc ostendere intendit.
Si autem est aliqua talis natura in entibus, scilicet quae sit separabilis et immobilis, oportet quod talis natura sit alicubi, idest quod attribuatur alicui substantiae. Et id quod habet istam naturam erit quoddam divinum, et quoddam principalissimum omnium; quia quanto aliquid est simplicius et formalius in entibus, tanto est nobilius et prius et magis causa aliorum. Et sic patet quod haec scientia quae considerat huiusmodi entia separabilia, debet vocari scientia divina, et scientia de primis principiis.
Et ex hoc ulterius concludit, quod tria sunt genera speculativarum scientiarum: scilicet naturalis quae considerat ea mobilia, quae in sui definitione materiam sensibilem recipiunt; et mathematica quae considerat immobilia, quae non recipiunt materiam sensibilem in sui definitione, licet habeant esse in materia sensibili; et theologia quae est circa entia penitus separata.
Deinde cum dicit optimum quidem comparat istam ad alias secundum nobilitatem; et dicit, quod scientiae speculativae sunt nobilissimae inter omnes alias scientias, quia in eis quaeritur scire propter seipsum, in scientiis autem operativis quaeritur scire propter opus. Et in scientiis speculativis ultima, scilicet theologia, cum sit circa nobiliora entia, est nobilior. Tanto enim unaquaeque scientia nobilior est, quanto eius scibile nobilius fuerit.
Deinde cum dicit dubitabit autem comparat istam scientiam ad alias quantum ad universalitatem; et dicit: dubitabile est, utrum istam scientiam, quae est circa entia separabilia, oporteat poni universalem scientiam entis, inquantum est ens, aut non: et ostendit, quod sic, quasi per divisionem.
Manifestum est enim, quod praedictae scientiae operativae non sunt universales. Et ideo eas praetermittit. Sed inter speculativas scientias, manifestum est, quod quaelibet mathematicarum scientiarum est circa unum aliquod genus determinatum: universalis autem scientia communiter de omnibus est: unde nulla mathematicarum scientiarum est communis omnium entium. Sed de naturali manifestum est; quia si naturales substantiae, quae sunt substantiae sensibiles et mobiles, sunt primae inter entia, oportet quod naturalis scientia sit prima inter scientias; quia secundum ordinem subiectorum, est ordo scientiarum, ut iam dictum est. Si autem est alia natura et substantia praeter substantias naturales, quae sit separabilis et immobilis, necesse est alteram scientiam ipsius esse, quae sit prior naturali. Et ex eo quod est prima, oportet quod sit universalis. Eadem enim est scientia quae est de primis entibus, et quae est universalis. Nam prima entia sunt principia aliorum.



In Libros Metaphysicorum Lib.11 Lec.3