In Libros Metaphysicorum Lib.11 Lec.10


Lectio 11

Postquam Philosophus ostendit quid est motus, et determinavit de infinito quod est passio quaedam motus, hic determinat de partibus motus; et dividitur in duas partes. In prima dividit motum in suas partes. In secunda manifestat concomitantia motum et partes eius, ibi, simul secundum locum. Prima dividitur in partes tres, secundum tres divisiones motus, quarum tamen una sub altera accipitur, utpote dividens aliquod membrum praecedentis divisionis. Circa primum duo facit. Primo dividit motum ex parte mobilis. Secundo ex parte moventis, ibi, est autem aliquid. Dicit ergo primo, quod tribus modis aliquid permutatur. Uno modo permutatur aliquid per accidens tantum, quando scilicet aliquid dicitur permutari ex quo illud in quo est, permutatur: sive sit in eo ut accidens in subiecto, sicut musicum dicimus ambulare, sive sit forma substantialis in materia ut anima in moto corpore, sive quaecumque pars moto toto, sive etiam contentum moto continente, ut nauta mota navi.
Secundo modo dicitur aliquid permutari simpliciter eo quod aliquid eius permutatur, sicut ea quae moventur secundum partem. Sicut corpus hominis dicitur sanari, quia sanatur oculus. Et hoc quidem est per se moveri, sed non primo modo.
Tertio modo dicitur aliquid moveri primo et per se, sicut si aliquod totum moveatur secundum totum, ut si lapis deorsum feratur.
Deinde cum dicit est autem ponit eamdem divisionem ex parte moventis. Dicitur enim movens tripliciter. Uno modo movens secundum accidens, sicut musicus aedificat.
Alio modo secundum partem, sicut homo manu vulnerat et percutit.
Tertio modo per se, sicut ignis calefacit, et medicus sanat.
Deinde cum dicit est autem ponit secundam divisionem motus, seu mutationis. Et circa hoc tria facit. Primo praemittit quaedam quae sunt necessaria ad divisionem motus accipiendam. Secundo dividit motionem, ibi, quae autem non secundum accidens. Tertio manifestat divisionem mutationis, ibi, quae quidem igitur non ex subiecto. Dicit ergo primo, quod in qualibet mutatione inveniuntur quinque. Est enim in omni mutatione aliquid quod est primum movens. Secundo est aliquid quod movetur. Tertio est tempus in quo fit mutatio: quia omnis motus est in tempore. Quarto est terminus ex quo incipit motus. Quinto est terminus in quem motus tendit. Non autem dividitur motus sive mutatio in suas species, secundum movens, neque secundum id quod movetur, neque secundum tempus: quia ista sunt communia omni mutationi. Sed dividitur secundum terminos, ex quo, et in quem est motus.
Et ideo duo ultimo posita manifestat, dicens, quod species, idest formae et passiones, idest qualitates et locus, sunt termini motuum, quia in ea moventur ea quae mobilia sunt. Et dicit species, propter generationem et corruptionem. Passiones, propter alterationes. Et locum, propter loci mutationem. Et exemplificat de passionibus per scientiam et caliditatem. Sed quia quibusdam videbatur quod caliditas esset idem quod alteratio, et sic sequeretur quod caliditas esset motus et non terminus motus, ideo dicit quod caliditas non est motus, sed calefactio.
Deinde cum dicit quae autem praetermissis duabus partibus primae divisionis, accipit tertiam; et eam subdividit secundum terminos, scilicet mutationem, quae non est per accidens, neque secundum partem: dicens, quod permutatio quae non est secundum accidens, non existit inter quoscumque terminos; sed oportet, quod termini eius sint vel contraria, sicut est mutatio de albo in nigrum; vel intermedia, sicut mutatio de nigro in rubeum et de rubeo in pallidum; aut est mutatio inter contradictoria, sicut de albo in non album, aut e converso. Tacet autem de privative oppositis, quia media sunt inter contradictoria et contraria, et sub eis intelliguntur.
Et quod solum inter praedictos terminos fiat permutatio, ostendit per inductionem. Quatuor enim modis possunt variari termini mutationis. Aut ita, quod uterque sit affirmativus, ut si aliquid dicatur mutari ex albo in nigrum; et hoc est quod dicit, ex subiecto in subiectum. Aut ita, quod uterque sit negativus, ut si aliquid dicatur mutari de non albo in non nigrum: et hoc est quod dicitur, ex non subiecto in non subiectum. Aut ita quod terminus a quo sit affirmativus, et terminus ad quem sit negativus, ut si dicatur mutari de albo in non album: et hoc est quod dicit, ex subiecto in non subiectum. Aut ita, quod terminus a quo sit negativus et terminus ad quem affirmativus, ut si dicatur aliquid mutari de non albo in album: et hoc est quod dicit, ex non subiecto in subiectum. Exponit autem quod dixerat subiectum, scilicet id quod affirmative significatur.
Harum autem quatuor combinationum, una est inutilis. Non enim est aliqua permutatio de non subiecto in non subiectum. Duae enim negationes, sicut non album, et non nigrum, neque sunt contraria, neque contradictoria, quia non sunt opposita. Possunt enim verificari de eodem. Multa enim sunt, quae neque alba neque nigra sunt. Unde, cum mutatio sit inter opposita, ut in primo physicorum probatum est, relinquitur quod de non subiecto in non subiectum, non sit permutatio. Et sic est necesse solum tres esse permutationes; scilicet duas secundum contradictionem, et unam secundum contrarietatem.
Deinde cum dicit quae quidem manifestat quid sint praedictae tres mutationes; et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod duae earum sunt generatio et corruptio. Secundo ostendit quod neutra earum est motus, ibi, si itaque non ens. Tertio concludit quae mutatio dicatur motus, ibi, quoniam autem omnis motus etc.. Dicit ergo primo, quod trium praedictarum mutationum illa quae est de non subiecto in subiectum, existens inter contradictorios terminos, vocatur generatio. Sed hoc contingit dupliciter. Quia aut est mutatio de non ente simpliciter in ens simpliciter, et tunc est generatio simpliciter. Et hoc quando mutabile subiectum mutatur secundum substantiam. Aut est de non ente in ens non simpliciter, sed secundum quid, sicut de eo quod non est album, in albo: et haec est generatio quaedam et secundum quid.
Illa vero mutatio, quae est de subiecto in non subiectum, dicitur corruptio. Et similiter in hac distinguitur simpliciter et secundum quid sicut in generatione.
Deinde cum dicit si itaque ostendit Philosophus quod neutra harum mutationum est motus. Et primo ostendit hoc de generatione. Secundo de corruptione, ibi, neque itaque corruptio motus. Dicit ergo primo, quod non ens dicitur multipliciter sicut et ens. Uno enim modo dicitur quod est secundum compositionem et divisionem propositionis. Et hoc, cum non sit in rebus, sed in mente, non potest moveri.
Alio modo dicitur ens et non ens secundum potentiam et actum. Et id quod est actu, est simpliciter ens. Quod autem est secundum potentiam tantum, est non ens. Dicit ergo, quod neque contingit moveri hoc non ens, quod quidem est secundum potentiam ens, sed non ens actu, quod est quasi oppositum enti in actu simpliciter.
Sed quare dixerit quod est oppositum enti simpliciter, manifestat, cum subdit: quod enim non album. Ens enim in potentia, quod opponitur enti in actu, quod non est ens simpliciter, contingit moveri; quia quod non est non album in actu, aut non bonum in actu, contingit moveri, sed tamen secundum accidens. Non enim ipsum non album movetur, sed subiectum in quo est haec privatio, quod est ens actu. Quod enim est non album, potest esse homo. Sed quod est non ens in actu simpliciter, idest secundum substantiam, nequaquam contingit moveri. Si, inquam, haec omnia vera sunt, impossibile est non ens moveri. Et si hoc verum est, impossibile est generationem esse motum, quia non ens generatur. Est enim generatio, ut dictum est, de non ente in ens. Unde, si generatio simpliciter esset motus, sequeretur quod non ens simpliciter moveretur.
Sed huic processui posset aliquis obviare, dicens, quod non ens non generatur nisi per accidens: per se enim generatur id quod est subiectum generationis, idest ens in potentia. Non ens autem significat privationem in materia. Unde non generatur nisi per accidens.
Sed hanc obviationem excludit, ibi, si enim et quam maxime. Dicens, quod licet ens non generetur nisi secundum accidens, tamen de eo quod generatur simpliciter, verum est dicere, quod est non ens. Et de quocumque est hoc verum dicere, impossibile est id moveri. Ergo subiectum mutationis impossibile est moveri. Et similiter impossibile est ipsum quiescere, quia non ens simpliciter non movetur neque quiescit. Haec enim inconvenientia accidunt, si quis ponit generationem esse motum.
Ad ostendendum autem quod non ens non movetur, subiungit quod omne quod movetur, est in loco, quia motus localis est prior motuum. Non ens autem simpliciter, non est in loco, quia alicubi esset non ens. Igitur non potest moveri: et sic generatio non est motus.
Et ex hoc ulterius ostendit quod neque corruptio est motus, ibi, neque itaque corruptio. Quia motui non contrariatur nisi motus vel quies. Sed corruptioni contrariatur generatio. Si ergo corruptio sit motus, oportet quod generatio sit vel motus vel quies. Quod non potest esse, ut ostensum est.
Deinde cum dicit quoniam autem ostendit quae mutatio dicatur motus; dicens quod omnis motus est aliqua permutatio. Permutationes autem sunt solum tres: quarum duae, quae sunt secundum contradictionem, scilicet generatio et corruptio, non sunt motus. Relinquitur ergo quod sola mutatio, scilicet de subiecto in subiectum, sit motus. Et cum subiecta ista inter quae est motus oporteat esse opposita, necesse est quod sint contraria vel intermedia; quia privatio, licet affirmativa monstretur, sicut nudum, edentulum et nigrum, tamen ad contrarium reducitur, quia privatio est prima contrarietas, ut in decimo ostensum est. Dicit autem nigrum esse privationem non simpliciter, sed inquantum defective participat generis naturam.



Lectio 12

Postquam divisit transmutationes in generationem et corruptionem et motum, hic subdividit alterum membrum divisionis, scilicet motum, secundum genera in quibus potest esse motus. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit in quibus generibus possit esse motus. Secundo ostendit quot modis dicitur immobile, ibi, immobile autem quod. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, secundum substantiam autem. Tertio concludit principalem intentionem, ibi, quoniam autem neque. Dicit ergo primo, quod cum praedicamenta dividantur per substantiam, qualitatem, et huiusmodi; et in aliis generibus non possit esse motus; erunt igitur tria genera entis in quibus potest esse motus: quae sunt qualitas, quantitas et ubi: loco cuius ponit locum, quia nihil aliud significat esse ubi, nisi esse in loco; et moveri secundum locum, nihil est aliud quam moveri secundum ubi. Non enim motus secundum locum attribuitur subiecto loco, in quo est locus, sed ei quod est in loco.
Attendendum est autem quod praetermittere videtur tria genera, scilicet quando, situm et habere. Cum enim quando significet esse in tempore, tempus autem sit numerus motus, eiusdem rationis est non esse motum in genere quando, et non esse motum in genere actionis et passionis, quae significant aliqualiter ipsum motum. Positio vero non addit supra ubi, nisi ordinem partium determinatum, qui nihil aliud est quam determinata relatio partium adinvicem. Habitus etiam importat habitudinem indumenti ad indutum. Et sic eiusdem rationis videtur esse quod non sit motus in situ et habere, et quod non sit in ad aliquid.
Deinde cum dicit secundum substantiam probat propositum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod non sit motus in substantia. Secundo quod non sit motus in ad aliquid, ibi, neque ad aliquid. Tertio quod non est motus in agere et pati, ibi, neque facientis et patientis. Ostendit ergo primo, quod secundum substantiam non potest esse motus, quia motus est mutatio de subiecto in subiectum. Duo ergo subiecta inter quae est motus, sunt contraria aut media. Cum igitur substantiae nihil sit contrarium, relinquitur quod secundum substantiam non possit esse motus, sed generatio et corruptio tantum, quorum termini sunt oppositi secundum contradictionem, et non secundum contrarietatem, ut supra dictum est.
Videtur autem hoc quod dictum est substantiae nihil est contrarium, falsum esse, cum ignis manifeste appareat contrarius aquae: et cum Aristoteles in primo de caelo probaverit quod caelum non est corruptibile, quia non habet contrarium; alia vero corpora quae sunt corruptibilia, contrarium habent.
Dixerunt igitur quidam, quod toti substantiae compositae, non est aliquid contrarium, quia oportet contrariorum esse unum subiectum; sed formae substantiali nihil prohibet esse contrarium. Dicebant enim quod calor est forma substantialis ignis. Hoc autem non potest esse verum, quia formae substantiales non sunt sensibiles per se. Et iterum manifestum est quod calor et frigus in aliis corporibus sunt accidentia. Quod autem est in genere substantiae, nulli potest accidens esse.
Unde alii dixerunt, quod calor et frigus non sunt formae substantiales ignis et aquae, sed tamen eorum formae substantiales sunt contrariae, et recipiunt magis et minus, et sunt quasi mediae inter substantiam et accidens. Sed hoc omnino irrationabiliter dicitur. Nam, cum forma sit principium speciei, si formae ignis et aquae non sunt vere substantiales, neque ignis et aqua sunt verae species in genere substantiae. Non est igitur possibile quod inter substantiam et accidens sit aliquod medium: tum quia sunt diversorum generum, inter huiusmodi autem non cadit medium, ut supra in decimo ostensum est: tum quia etiam definitiones substantiae et accidentis immediatae sunt. Est enim substantia ens per se; accidens vero ens per se non est, sed in alio.
Dicendum est ergo quod nec formae substantiales possunt esse contrariae, quia contraria sunt extrema quaedam cuiusdam determinatae distantiae, et quodammodo continuae, cum sit motus de uno contrario in aliud contrarium. Unde in illis generibus in quibus talis distantia continua et determinata non invenitur, non potest contrarium inveniri. Sicut patet in numeris. Distantia enim numerorum adinvicem non intelligitur secundum aliquam continuitatem, sed secundum additionem unitatum. Unde numerus numero non est contrarius. Et similiter nec figura figurae.
Eodem autem modo est in substantiis; quia ratio cuiuslibet speciei constituitur in quodam determinato indivisibili. Sed cum forma sit differentiae principium; si formae substantiales non sunt adinvicem contrariae, sequitur quod non sit contrarietas in differentiis; cum tamen supra ostensum sit, quod genus dividitur in contrarias differentias.
Dicendum est igitur quod forma substantialis secundum quod in se consideratur, constituit speciem in genere substantiae: secundum autem quod una forma habet sibi intellectam privationem alterius formae, sic diversae formae sunt contrariarum differentiarum principia. Nam privatio quodammodo contrarium est. Et per hunc modum opponuntur animatum et inanimatum, rationale et irrationale et huiusmodi.
Deinde cum dicit neque ad ostendit non per se esse motum in genere ad aliquid, sed solum per accidens. Sicuti enim aliquid movetur per accidens, quando non fit motus in eo, nisi quodam altero moto; ita et in aliquo dicitur esse motus per accidens, quando non fit motus in eo, nisi quodam altero moto. Hoc autem invenimus in genere ad aliquid; quod nisi aliquid alterum permutetur, non verum est dicere quod in eo fiat permutatio, sicut non fit de aequali inaequale, non facta permutatione secundum quantitatem. Et similiter non fit de dissimili simile, nisi facta permutatione secundum qualitatem. Videmus etiam quod unum relativorum dicitur permutari facta permutatione circa alterum; sicut alterum per se manens de sinistro fit dextrum, altero secundum locum permutato. Relinquitur igitur quod in ad aliquid non est motus nisi per accidens.
Deinde cum dicit neque facientis ostendit, quod neque in agere et pati sit motus: et hoc quatuor rationibus: quarum prima talis est. Agere et pati sunt motus, et significant motum. Si igitur in agere et pati esset motus, sequeretur, quod motus sit alicuius motus, et generatio generationis, et permutatio permutationis. Sed hoc est impossibile; ergo, et hoc quod in agere et pati sit motus. Quod autem impossibile sit motum esse motus, sic ostendit. Motum enim esse motus contingit dupliciter: aut ut eius quod movetur, aut ut termini. Eius quidem quod movetur: sicut dicimus motum esse hominis, quia homo movetur, quia ex albo in nigrum permutatur. Unde et similiter motus movebitur, et aut calefiet, aut infrigidabitur, aut mutabitur secundum locum, aut augebitur. Hoc autem est impossibile; quia motus non potest esse subiectum caloris aut frigoris, aut alicuius huiusmodi. Relinquitur igitur quod non contingat motum esse motus sicut subiecti.
Sed neque etiam sicut termini; ita scilicet quod aliquod subiectum alterum permutetur de una specie permutationis in aliam, sicut homo permutatur de languore in sanitatem. Hoc enim est impossibile nisi per accidens.
Unde consequenter ostendit quod est impossibile per se, quia omnis motus est permutatio de uno in aliud. Et similiter generatio et corruptio est mutatio de uno in aliud, licet termini permutationis non sic opponantur in generatione et corruptione sicut in motu, ut supra dictum est. Si igitur sit aliqua permutatio de una permutatione in aliam, puta de sanatione in quamdam aliam permutationem, sequetur quod simul dum aliquid permutatur de sanitate in aegritudinem, permutetur de illa permutatione in aliam permutationem; quia adhuc uno extremorum permutationis existente, fit transmutatio de illo extremo in aliud. Et sic, si duae transmutationes sunt extrema unius permutationis, sequetur, quod durante prima transmutatione, fiat transmutatio in aliam. Et sic simul, dum aliquod movetur de sanitate in aegritudinem, transmutabitur de sanatione in aliam transmutationem.
Sed hoc non videtur, nisi inquantum una mutatio succedit alteri. Contingit autem quod ad hanc mutationem qua aliquid movetur de sanitate in aegritudinem, succedat quaevis alia mutatio; puta dealbatio, vel denigratio, mutatio secundum locum, vel quaecumque alia. Unde manifestum est, quod si aliquis languet per hoc quod movetur de sanitate in aegritudinem, quod ex hac mutatione permutari poterit in quamcumque aliam mutationem. Neque est mirum, quia poterit ex hac mutatione mutari ut in quiete. Contingit enim post hanc mutationem aliquem quiescere.
Sed cum omnis mutatio sit in non contingens, idest in oppositum, quod non contingit simul verum esse cum suo opposito, sequitur quod si permutatio sit de mutatione in mutationem, quod semper sit in oppositam mutationem quam appellat non contingentem. Et illa transmutatio in quam fit transitus, oportet quod sit de aliquo in aliquid. Quare non fiet transitus de permutatione languoris, nisi in oppositam mutationem quae dicitur sanatio.
Et sic videntur duo contraria sequi: scilicet quod opposita permutatio fiat de una permutatione in quamcumque aliam, et quod non nisi in oppositam. Ex quo sequitur ulterius, quod simul dum mutatur aliquid ad unum oppositorum, mutetur in mutationem tamquam in aliud oppositum. Quod videtur impossibile: sequitur enim, quod simul intentio naturae tendat in opposita. Non igitur est possibile, quod per se mutetur aliquid de una permutatione in aliam.
Sed per accidens hoc contingit; sicut aliquis permutatur ex reminiscentia in oblivionem, quia subiectum permutatur, quandoque ad unum terminum, quandoque ad alium: non quod sit intentio moventis ad hoc, quod simul dum permutatur in unum, intendat tendere in aliud.
Deinde cum dicit et adhuc secundam rationem ponit, quae talis est. Si permutatio sit permutationis, sicut terminus termini, vel generatio generationis, necesse erit quod ad permutationem non perveniatur nisi per aliam permutationem, sicut ad qualitatem non pervenitur nisi per alterationem praecedentem: et sic ad illam mutationem praecedentem non pervenitur, nisi per aliquam priorem mutationem: et ita procedetur in infinitum.
Quod esse non potest: quia si ponantur infinitae permutationes hoc modo ordinatae, quod una inducat ad aliam, necesse est priorem esse si posterior sit. Ponamus enim quod generationis simpliciter, quae est generatio substantiae, sit quaedam generatio. Si ergo generatio simpliciter fiat quandoque et iterum ipsum fieri generationis simpliciter aliquando fiebat, sequetur, quod nondum erat quod fit simpliciter: sed erat generatio secundum aliquid, secundum quod fit ipsa generatio generationis. Si itaque et haec generatio aliquando fiebat, cum non sit abire in infinitum, et in infinitis non sit accipere primum, non erit devenire ad primum fieri. Si autem prius non est, neque posterius, ut supra dictum est: quare sequetur quod non sit habitum, idest, id quod consequenter est. Et inde sequitur, quod nihil possit fieri neque moveri neque mutari: quod est impossibile. Non igitur possibile est quod mutationis sit mutatio.
Deinde cum dicit adhuc eiusdem tertiam rationem ponit, quae talis est. Motus contrarii sunt eiusdem subiecti, etiam quies et motus, et etiam generatio et corruptio; quia opposita nata sunt fieri circa idem. Si igitur aliquod subiectum transmutetur de generatione in corruptionem, simul dum generatur, transmutabitur ad corruptionem; quod est transmutari ad non esse; nam corruptionis terminus est non esse. Quod autem transmutatur ad non esse, corrumpitur. Sequitur igitur, quod aliquid simul dum fit corrumpatur.
Sed hoc non potest esse. Neque enim dum aliquid fit corrumpitur, neque statim postea corrumpitur. Cum enim corruptio sit de esse in non esse, oportebit id quod corrumpitur esse. Et sic oportet inter generationem quae est mutatio ad esse, et corruptionem quae est mutatio ad non esse, invenire quietem mediam. Et sic non est mutatio de generatione in corruptionem.
Deinde cum dicit adhuc oportet quartam rationem ponit; quae talis est. In omni, quod generatur, oportet duo inveniri, quorum unum est materia eius quod fit, et aliud ad quod terminatur generatio. Si ergo generetur generatio, oportet quod generatio et motus habeant materiam talem, quale est alterabile corpus, aut anima, aut aliquid huiusmodi: sed huius materiam non est assignare generationi et motui.
Similiter etiam oportet in generatione esse aliquid ad quod terminatur mutatio; quia oportet aliquam partem, scilicet materiam eius quod generatur, esse motam ex hoc in hoc: et hoc in quod terminatur motus, non contingit esse motum sed terminum motus. Non enim huiusmodi permutationis quae est disciplinatio, est aliqua alia disciplinatio quae ad eam terminetur, quae sit disciplina disciplinationis. Quare relinquitur quod non sit generatio generationis.
Deinde cum dicit quoniam autem concludit principale intentum; dicens, quod quia motus non potest esse neque in genere substantiae, neque in ad aliquid, neque in agere et pati, relinquitur quod motus sit secundum quale et quantum et ubi. In his enim generibus contingit esse contrarietatem quae est inter terminos motus, ut ostensum est.
Sed quia qualitas quandoque dicitur de forma substantiali, subiungitur quod cum motus dicitur esse in quali, non intelligitur significare substantiam secundum quod differentia substantialis praedicatur in eo quod quale; sed de quali secundum quod dicitur aliquid pati, vel impassibile esse. Non enim est proprie alteratio nisi secundum passibiles qualitates, ut in septimo physicorum probatur.
Deinde cum dicit immobile autem ostendit quot modis dicitur immobile. Et ponit tres modos: quorum primus est, quod immobile dicitur id quod omnino est impossibile moveri, sicut Deus est immobilis.
Secundus modus est secundum quod dicitur immobile, id quod vix non potest moveri, sicut saxum magnum.
Tertius modus est secundum quod dicitur immobile id quod natum est moveri, sed tunc non possit moveri, quando natum est, et ubi natum est moveri, et sicut natum est moveri. Et hoc solum immobile dicitur proprie quiescere, quia quies est contraria motui. Unde oportet quod quies sit privatio motus in susceptivo motus.



Lectio 13

Notificat quae circumstant motum, et praecipue motum localem. Et primo notificat ea. Secundo inducit quaedam corollaria ex dictis, ibi, quare palam. Dicit ergo primo, quod simul secundum locum dicuntur quaecumque sunt in uno loco primo, idest proprio. Si enim aliqua sunt in uno loco communi, non propter hoc dicuntur esse simul: sic enim omnia, quae continentur caeli ambitu, dicerentur esse simul.
Seorsum autem dicuntur quaecumque sunt in alio et alio loco.
Tangi autem adinvicem dicuntur, quorum ultima sunt simul; puta duo corpora quorum superficies coniunguntur.
Medium autem inter duo est, in quod id quod continuo permutatur, natum est prius pervenire quam in ultimum. Sicut si motus continuus de a in c, prius veniet in b, id quod mutatur, quam in c.
Contrarium vero secundum locum est, quod est plurimum distans secundum rectam lineam. Non enim distantia plurima potest mensurari secundum lineam curvam, eo quod inter duo puncta possunt designari infinitae decisiones circulorum dissimiles. Sed inter duo puncta non potest esse nisi una linea recta. Mensuram autem oportet esse certam et determinatam. Plurimum autem distans in locis invenitur secundum naturam sursum et deorsum, quae sunt medium et extremum mundi.
Consequenter autem dicitur quod est post aliquod primum principium; sive attendatur ordo secundum positionem, sive secundum speciem, sicut binarius est post unitatem, sive qualitercumque aliter. Adhuc autem oportet quod nihil eiusdem generis sit medium inter id quod est consequenter et id cui consequenter est. Sicut lineae sunt consequenter alicui lineae, et unitates alicui unitati, et domus alicui domui consequenter. Sed nihil prohibet inter duo, quorum unum se habet consequenter ad alterum, esse aliquid medium alterius generis; puta si inter duas domus sit unus equus medius. Et ad manifestandum praemissam divisionem subiungit, quod illud quod dicitur consequenter, oportet quod sit consequenter respectu alicuius, et quod sit aliquod posterius. Unum enim non se habet consequenter ad duo, cum sit prius, neque nova luna ad secundam, sed e converso.
Deinde dicit quod habitum dicitur illud quod est consequenter et tangit; puta si duo corpora sint ordinata, quorum unum alterum tangat.
Deinde dicit quod, cum omnis permutatio sit inter opposita, et opposita inter quae est permutatio sint contraria et contradictoria, ut ostensum est; et cum contradictionis nullum sit medium: manifestum est quod inter sola contraria oportet esse medium, cum medium sit inter extrema motus, ut ex definitione superius posita patet. Hoc autem bene inducit. Quia enim dixerat quod consequenter sunt, inter quae non est medium, conveniens fuit ut ostenderetur inter quae potest esse medium.
Deinde ostendit quid sit continuum: et dicit, quod continuum addit aliquid supra habitum. Et dicit quod continuum est cum utriusque eorum, quae se tangunt, et quae simul sunt, sit unus et idem terminus, sicut partes lineae continuantur ad punctum.
Deinde cum dicit quare palam inducit tria corollaria ex praemissis. Quorum primum est, quod continuum est in illis ex quibus natum est fieri unum secundum contactum. Et hoc ideo est, quia continuum requirit identitatem termini.
Secundum corollarium est, quod inter ista tria, consequenter, contactum et continuum, prius et communius est quod est consequenter. Non enim omne quod est consequenter tangit, sed omne quod tangit est consequenter. Oportet enim contacta secundum positionem esse ordinata, et nihil eorum esse medium. Et similiter tangens est prius et communius ens quod continuum; quia si est continuum, est necesse quod tangat. Quod enim est unum, necesse est esse simul; nisi forte intelligatur in hoc, quod est esse simul, pluralitas. Sic enim continuum non esset contactum. Sed eo modo quo id quod est unum est simul, necesse est continuum esse tangens. Sed non sequitur, si tangit, quod sit continuum; sicut non sequitur quod si aliqua sunt simul, quod sint unum. Sed in quibus non est contactus non est nascentia, idest naturalis coniunctio, quae est proprie continuorum.
Tertium corollarium est, quod punctus et unitas non sunt idem, ut platonici posuerunt, dicentes quod punctum est unitas habens positionem. Et quod non sint idem, patet ex duobus. Primo quidem, quia secundum puncta est contactus, non autem secundum unitates, sed consequenter se habent adinvicem. Secundo, quia inter duo puncta semper est aliquid medium, ut probatur in sexto physicorum. Sed inter duas unitates necesse non est aliquid esse medium.



LIBER 12


Lectio 1

Postquam Philosophus in praecedenti libro recollegerat quae ante dicta erant tam in hoc libro quam in libro physicorum de entibus imperfectis, in hoc libro intendit recolligere quae dicta sunt de ente simpliciter idest, de substantia, tam in septimo et in octavo huius, quam etiam in primo physicorum, et addere id quod deest ad complendam considerationem de substantiis. Et dividitur in partes duas. In prima ostendit quod ad istam scientiam pertinet considerare praecipue de substantia. In secunda de substantia determinat, ibi, substantiae vero tres. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit; dicens quod in hac scientia est theoria, idest consideratio principalis de substantia. Nam cum ista scientia, utpote prima, et quae sapientia dicitur, principia prima entium inquirat, necesse est quod in hac scientia inquirantur principaliter principia et causae substantiarum. Nam ista sunt principia entium prima. Quomodo autem differant principium et causa, in quinto habitum est.
Etenim et si probat propositum quatuor modis. Primo per hoc quod substantia est prior aliis entibus. Unde scientia prima, de primo ente debet principaliter determinare. Quod autem substantia sit prima inter omnia entia, manifestat per simile in rebus sensibilibus, in quibus invenitur ordo inter aliqua dupliciter. Uno modo secundum quod partes alicuius totius habent ordinem adinvicem, sicut in animali pars prima est cor, et in domo fundamentum. Alio modo secundum quod aliqua sunt consequenter se habentia, ex quibus non fit unum vel continuitate vel contactu. Sicut in exercitu dicitur prima acies, et secunda acies. Sicut igitur in aliquo toto est aliqua prima pars, et sicut iterum in his quae consequenter se habent, est aliquod primum, ita substantia est primum inter omnia alia entia. Et hoc est quod dicit, quod si omne, idest universitas entium sit quoddam totum, substantia est prima pars, sicut fundamentum in domo. Et si entia se habent sicut ea quae sunt consequenter, ita etiam substantia erit primum, et deinde quantitas, et qualitas, et alia genera.
Averrois autem non attendens hoc secundum similitudinem dici, quia consideravit non posse cadere in alicuius mentem, quod omnia alia genera entium essent sicut partes unius totius continui, divertit a plano sensu literae in aliam expositionem, dicens per haec duo Aristotelem intendisse duplicem habitudinem quam contingit opinari in entibus; scilicet vel quod habeant se sicut ea quae sunt unius naturae et unius generis, quod esset si ens esset commune genus eorum vel qualitercumque communitatem habens ad ea. Et hoc intelligit cum dicit, si ut totum quoddam. Vel quod habeant se adinvicem sicut quae in nullo communi conveniunt. Et hoc intellexit cum dixit, et si in eo quod consequenter etc.. Utrolibet enim modo sequitur quod substantia sit prior aliis entibus.
Deinde cum dicit similiter autem secundo modo probat idem; dicens, quod quantitas et qualitas et huiusmodi non sunt simpliciter entia, ut infra dicetur. Nam ens dicitur quasi esse habens, hoc autem solum est substantia, quae subsistit. Accidentia autem dicuntur entia, non quia sunt, sed quia magis ipsis aliquid est; sicut albedo dicitur esse, quia eius subiectum est album. Ideo dicit, quod non dicuntur simpliciter entia, sed entis entia, sicut qualitas et motus.
Nec est mirum, si accidentia dicuntur entia, cum non sint simpliciter entia, quia etiam privationes et negationes dicuntur quodammodo entia, sicut non album et non rectum. Dicimus enim quod non album est; non quia non album esse habeat, sed quia subiectum aliquod est albedine privatum. Hoc igitur commune est inter accidentia et privationes, quia de utrisque dicitur ens ratione subiecti. Sed in hoc differunt, quia subiectum secundum accidentia habet esse aliquale, secundum vero privationes non habet esse aliquale, sed est deficiens ab esse.
Sic igitur, cum accidentia non sint simpliciter entia, sed solum substantiae, haec scientia, quae considerat ens inquantum est ens, non considerat principaliter accidentia, sed substantias.
Deinde cum dicit amplius nihil tertio modo probat, quia scilicet alia entia non possunt separari a substantia. Accidentia enim non possunt esse nisi in subiecto. Et ideo in consideratione substantiae includitur consideratio accidentium.
Deinde cum dicit testantur autem quarto probat idem, dicens, quod etiam Philosophi antiqui testantur ipso facto, quod Philosophi consideratio est de substantiis; quia quaerentes causas entis, quaerunt causas substantiae solum. Et hoc fecerunt et quidam moderni, sed tamen differenter. Non enim quaerebant principia et elementa et causas eodem modo, sed diversimode. Nam moderni, scilicet platonici, dicunt universalia magis esse substantias quam particularia. Dicunt enim, genera, quae sunt universalia, magis esse principia et causas substantiarum quam particularia. Et hoc ideo, quia logice inquirebant de rebus. Universalia enim, quae secundum rationem sunt abstracta a sensibilibus, credebant etiam in rerum natura abstracta fore, et principia particularium. Sed antiqui Philosophi ut democritus et empedocles, posuerunt substantias et principia rerum esse particularia, ut ignem et terram; non autem hoc commune, quod est corpus.



In Libros Metaphysicorum Lib.11 Lec.10