In Libros Metaphysicorum Lib.12 Lec.1


Lectio 2

Postquam ostendit quod consideratio Philosophi principaliter de substantiis est, hic incipit de substantiis determinare: et dividitur in partes duas. In prima dividit substantiam. In secunda de partibus divisionis determinat, ibi, sensibilis vero substantia. Dicit ergo primo, quod tres sunt substantiae. Una quidem est sensibilis, quae in duo genera dividitur. Nam substantiarum sensibilium quaedam sunt sempiternae, scilicet corpora caelestia, quaedam vero sunt corruptibiles. Substantia vero sensibilis et corruptibilis nota est omnibus, sicut sunt plantae et animalia.
Sed alia substantia sensibilis, scilicet sempiterna, est cuius principia quaerere intendimus in hoc libro; scilicet si unum sit eorum principium vel multa. Hoc enim inquiret considerando de substantiis separatis, quae sunt principia moventia et fines corporum caelestium, ut infra patebit. Ponit autem hic large elementa loco principiorum. Nam elementum proprie non est nisi causa intrinseca.
Tertium vero genus est substantiae immobilis, quae non est sensibilis. Et haec non est omnibus manifesta, sed quidam ponunt eam esse separabilem a sensibilibus. Quorum opinio diversificatur. Quidam enim dividunt substantiam separabilem in duo genera: scilicet in species, quas vocant ideas, et mathematica. Sicut enim invenitur secundum rationem duplex modus separationis: unus quo separantur mathematica a materia sensibili, alius quo separantur universalia a particularibus: ita et secundum rem ponebant et universalia esse separata, quae dicebant species, et etiam mathematica. Sed quidam haec duo, scilicet species et mathematica, in unam naturam reducebant. Utrique igitur hi erant platonici. Sed alii, scilicet pythagorici, non ponebant species, sed solum mathematica.
Inter haec autem tria genera substantiarum hoc differt: quia substantiae sensibiles, sive sint corruptibiles sive perpetuae, pertinent ad considerationem naturalis philosophiae, quae determinat de ente mobili. Huiusmodi enim substantiae sensibiles sunt in motu. Substantia autem separabilis et immobilis pertinet ad considerationem alterius scientiae, et non ad eamdem, si tamen nullum principium sit commune utrisque substantiis: quia si in aliquo conveniant, pertinebit utrarumque substantiarum consideratio ad illam scientiam, quae illud commune considerat. Et ideo naturalis scientia considerat solum de substantiis sensibilibus, inquantum sunt in actu et in motu. Et ideo tam de his etiam quam de substantiis immobilibus considerat haec scientia, inquantum communicant in hoc quod sunt entia et substantiae.
Deinde cum dicit sensibilis vero determinat de praemissis substantiis. Et primo de substantia sensibili. Secundo de substantiis immobilibus, ibi, sed quoniam tres sunt. Prima dividitur in duas. In prima inquirit principia substantiae sensibilis. In secunda inquirit utrum sint eadem principia substantiae et aliorum generum, ibi, causae vero et principia. Circa primum duo facit. Primo inquirit de materia. Secundo de forma, ibi, tres vero causae et tria principia. Circa primum duo facit. Primo determinat veritatem de materia. Secundo solvit dubitationem, ibi, dubitabit autem aliquis ex quo. Circa primum duo facit. Primo enim manifestat materiam esse in sensibilibus, et quale ens sit. Secundo, quomodo diversimode invenitur in diversis substantiis sensibilibus, ibi, omnia vero materiam habent. Circa primum duo facit. Primo quod dictum est. Secundo solvit argumentum ex quo aliqui antiqui negaverunt generationem, ibi, quoniam autem duplex. Circa primum duo facit. Primo ostendit materiam esse in sensibilibus. Secundo vero ostendit quale ens sit materia, ibi, si itaque transmutationes. Dicit ergo primo, quod substantia sensibilis est mutabilis, ut dictum est. Omnis autem mutatio est ex oppositis, aut ex mediis, ut supra ostensum est. Non autem est mutatio ex quibuscumque oppositis: fit enim album ex non albo, non tamen ex quolibet non albo: nam vox est non album; sed corpus non fit album ex voce, sed ex non albo, quod est nigrum vel medium. Et ideo dicit quod mutatio fit ex opposito, quod est contrarium. Nec est instantia de substantia in qua fit mutatio, cum tamen substantiae nihil sit contrarium; quia in substantia est privatio quae quodammodo computatur inter contraria, ut in decimo ostensum est.
Quia igitur omnis mutatio est de contrario in contrarium, necesse est subesse aliquod subiectum, quod possit mutari de contrario in contrarium. Et hoc Philosophus probat dupliciter. Primo quidem, quia unum contrariorum non transmutatur in alterum; non enim ipsa nigredo fit albedo. Unde, si debeat fieri transmutatio de nigro in album, oportet aliquid esse praeter nigredinem quod fiat album.
Alio modo probat idem ex hoc, quod in qualibet transmutatione invenitur aliquid manens; sicut in transmutatione, quae est de nigro in album, corpus manet; aliud vero, scilicet contrarium, ut puta nigrum, non manet. Unde manifestum est, quod materia est aliquid tertium praeter contraria.
Deinde cum dicit si itaque ostendit cuiusmodi ens sit materia; et dicit, quod transmutationes sunt quatuor: generatio quidem et corruptio simplex secundum substantiam; et augmentum et diminutio secundum quantitatem; alteratio secundum passionem, quae est tertia species qualitatis; latio, idest loci mutatio, secundum ubi. Et manifestum est, quod omnes istae transmutationes erunt secundum contrarietates, quae sunt secundum unumquodque horum generum: ut puta, alteratio in contrarietatem qualitatis; augmentum in contrarietatem quantitatis, et sic de aliis. Et ita, cum in qualibet transmutatione sit quoddam tertium praeter contrarium, quod dicitur materia, necesse est, quod id quod transmutatur, sive subiectum transmutationis, quantum est de se, sit in potentia ad utrumque contrarium. Aliter enim non esset susceptivum utriusque, nec posset de uno in aliud transmutari. Sicut igitur corpus, quod transmutatur de albedine in nigredinem, inquantum est corpus, est in potentia ad utrumque, ita materia in generatione substantiae, quae est subiectum generationis et corruptionis, quantum est de se, est in potentia ad formam et privationem, nec formam nec privationem, quantum est de se, actu habens.
Deinde cum dicit quoniam autem hic Philosophus secundum veritatem determinat de ipsa materia. Circa quod duo facit. Primo solvit dubitationem. Secundo ostendit quomodo aliqui antiqui dixerunt simile praedictae solutioni, ibi, et hoc est anaxagorae. Solvit autem hanc dubitationem antiquorum naturalium philosophorum, qui removebant generationem propter hoc, quod non credebant quod posset aliquid fieri ex non ente, quia ex nihilo fit nihil; nec etiam ex ente, quia sic esset antequam fieret.
Hanc ergo dubitationem Philosophus solvit, ostendendo qualiter aliquid fit ex ente et ex non ente; dicens, quod duplex est ens, scilicet ens actu, et ens potentia. Omne igitur, quod transmutatur, transmutatur ex ente in potentia in actu ens; sicut cum aliquid alteratur ex albo in potentia in actu album. Et similiter est in motu ipsius augmenti et decrementi; quia transmutatur aliquid de potentia magno vel parvo, in actu magnum vel parvum. Unde et in genere substantiae fiunt omnia ex non ente et ente. Ex non ente quidem secundum accidens, inquantum fit aliquid ex materia subiecta privationi, secundum quam dicitur non ens. Sed per se fit aliquid ex ente, non autem in actu, sed in potentia, scilicet ex materia, quae est ens in potentia, ut supra ostensum est.
Sciendum est autem, quod praedictae positioni antiquorum naturalium negantium generationem et dicentium, quod generatio non est aliud quam alteratio, voluerunt obviare quidam posteriores dicentes generationem esse per segregationem ab aliquo mixto et confuso.
Philosophus ergo tertio cum dicit et hoc est ostendit quod etiam omnes sic dicentes, aliquid simile praedictae positioni dicere voluerunt, sed non attingunt. Dicit ergo quod hoc, scilicet materia quae est ens in potentia ad omnia, esse illud unum quod anaxagoras posuit. Dicebat enim quod omne quod generatur ex aliquo, est in eo ex quo generatur. Et sic a principio omnia erant mixta in quodam uno, nesciens distinguere inter potentiam et actum. Sed dignius est ponere materiam, in qua omnia sunt in potentia, quam ponere omnia simul in actu, ut videtur ex verbis anaxagorae. Et hoc est quod empedocles dixit, quod a principio omnia erant mixta et confusa per amicitiam, et postea lis segregavit. Et similiter anaximander dixit, quod in uno confuso praeexstiterant omnia contraria. Et democritus etiam dixit, quod omnia, quae fiunt, prius erant in potentia, sed non in actu. Unde manifestum est, quod omnes isti Philosophi tetigerunt quodammodo materiam, sed non perfecte ad eam pervenerunt.
Deinde cum dicit omnia vero ostendit, quod non eodem modo materia est in omnibus substantiis sensibilibus; dicens, quod quaecumque transmutantur, oportet quod habeant materiam, sed aliam et aliam. Ea enim quae transmutantur secundum substantiam, idest quae generantur et corrumpuntur, habent materiam, quae est subiectum generationis et corruptionis; quae scilicet de se est in potentia ad formas et ad privationes. Sed corpora caelestia, quae sunt sempiterna et ingenerabilia, sed mobilia secundum locum, habent quidem materiam, sed non quae est subiectum generationis, aut quae sit in potentia ad formam et privationem, sed quae est in potentia ad terminos motus localis qui sunt, unde incipit motus, et quo motus intendit.
Deinde cum dicit dubitabit autem solvit quamdam dubitationem circa praedeterminata; dicens, quod aliquis potest dubitare, cum generatio sit transmutatio de non ente in ens, ex quo non ente in ens fit generatio. Dicitur enim non ens tripliciter. Uno modo quod nullo modo est; et ex tali non ente non fit generatio, quia ex nihilo nihil fit secundum naturam. Alio modo dicitur non ens ipsa privatio, quae consideratur in aliquo subiecto: et ex tali non ente fit quidem generatio, sed per accidens, inquantum scilicet generatio fit ex subiecto, cui accidit privatio. Tertio modo dicitur non ens ipsa materia, quae, quantum est de se, non est ens actu, sed ens potentia. Et ex tali non ente fit generatio per se. Et hoc est quod dicit, quod si aliquod non ens est ens in potentia, ex tali, scilicet non ente, fit generatio per se.
Quamvis autem generatio fiat ex non ente quod est in potentia, non tamen fit quodlibet ex quocumque; sed diversa fiunt ex diversis materiis. Unumquodque enim generabilium habet materiam determinatam ex qua fit, quia formam oportet esse proportionatam materiae. Licet enim materia prima sit in potentia ad omnes formas, tamen quodam ordine suscipit eas. Per prius enim est in potentia ad formas elementares, et eis mediantibus secundum diversas proportiones commixtionum est in potentia ad diversas formas: unde non potest ex quolibet immediate fieri quodlibet, nisi forte per resolutionem in primam materiam.
Et hoc est contra anaxagoram qui posuit quod quodlibet fit ex quolibet. Nec ad hoc asserendum sufficit quod posuit omnia esse simul a principio. Oportet enim quod res differant in materia secundum quod diversis diversae sunt materiae. Quomodo enim essent facta infinita, et non unum tantum, si una esset materia omnium secundum positionem anaxagorae? Posuit enim anaxagoras esse unum agens, scilicet intellectum. Unde et si materia est una, necesse est etiam quod factum sit unum, scilicet id ad quod materia erat in potentia. Ubi enim est unum agens et una materia, necesse est esse unum factum, ut in decimo habitum est.
Haec autem ratio procedit contra anaxagoram inquantum ponebat intellectum indigere materia ad faciendum res. Si autem ponat primum rerum principium intellectum, qui ipsam materiam producat, primum principium diversitatis rerum erit ex ordine apprehenso ab intellectu praedicto, qui secundum quod res diversas producere intendit, instituit materias diversas aptas diversitati rerum.



Lectio 3

Postquam Philosophus determinavit de materia, hic determinat de forma. Et circa hoc duo facit. Primo determinat de ea secundum se. Secundo per comparationem ad substantiam compositam, ibi, substantiae autem tres sunt etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit formam esse principium; dicens, quod tres sunt causae et tria principia substantiae mutabilis. Duo enim sunt contraria: quorum unum est species, idest forma, et aliud est privatio, quae quodammodo est contrarium; tertium autem est materia. Iam enim ostensum est, quod in omni transmutatione oportet esse subiectum, et duo contraria. Unde necesse est quod in generatione substantiae haec requirantur.
Secundo ibi, postea quia ostendit, quod forma non generatur, sicut nec materia; dicens quod materia nec species fit, idest generatur. Sed hoc intelligi oportet de ultima materia et de ultima forma. Nam materia aliqua generatur; scilicet quae est subiectum alterationis; est enim substantia composita.
Quod autem nec forma ultima nec materia ultima generentur, sic probat. In omni transmutatione oportet esse aliquid subiectum transmutationis, quod est materia, et aliquid a quo transmutatur, quod est principium movens, et aliquid in quod transmutatur, quod est species et forma. Si ergo ipsa forma et materia generentur, puta si non solum generetur hoc totum, quod est aes rotundum, sed etiam ipsa rotunditas, et ipsum aes, sequetur quod tam forma quam materia habeant materiam et formam, et sic ibitur in infinitum in materiis et formis; quod est impossibile. Necesse est itaque stare in generatione, ut scilicet ultima forma et ultima materia non generentur.
Postea quia tertio dicit, quod res acquirunt formam ex agentibus similibus; dicens, quod quaecumque substantia fit ex agente univoco, idest simili secundum formam. Omnes enim substantiae, quae generantur, generantur aut a natura, aut ab arte, aut a fortuna, aut automato, idest casu, idest per se vano. Differt autem ars a natura, quia ars est principium agendi in alio, natura autem est principium actionis et motus in eo in quo est. Manifestum est autem, quod ea quae generantur ab arte, fiunt ex sibi simili. Aedificator enim, per formam domus quam habet in mente, facit domum quae est in materia. Et idem etiam apparet in natura; quia homo generat hominem. In quibusdam autem hoc non videtur. Non enim generantur ex sibi similibus in specie; sicut calidum in corporibus inferioribus generatur a sole non calido. Sed licet non sit similitudo secundum speciem, oportet tamen esse aliquam similitudinem, sed tamen imperfectam; quia materia inferiorum non potest pertingere ad perfectam similitudinem superioris agentis. Et cum ita sit in his quae fiunt ab arte et natura, manifestum est quod unumquodque generatur a suo simili.
Nam reliquae causae, scilicet fortuna et casus, sunt quasi defectus et privationes naturae et artis. Nam fortuna est intellectus agens praeter intentionem, et casus natura agens praeter intentionem. Unde ea quae fiunt a fortuna et casu, non assimilantur suis agentibus, cum fortuna et casus non sint causae per se, sed per accidens: et ideo quodammodo animalia, quae generantur ex putrefactione, videntur fieri casu, inquantum non fiunt ex sibi similibus secundum speciem. Neque etiam habent causam determinatam agentem in istis inferioribus, sed solum causam agentem superiorem.
Deinde cum dicit substantiae autem determinat de forma per comparationem ad substantiam compositam; et circa hoc tria facit. Primo dividit substantiam in materiam et formam et compositum, dicens quod substantiae sunt tres. Materia, quantum ad id quod apparet, videtur esse substantia et hoc aliquid. Unde primi naturales solam materiam posuerunt esse substantiam. Et hoc ideo quia viderunt quod in artificialibus quae fiunt per contactum, et non per naturalem unionem, sola materia et subiectum videtur esse substantia: nam formae artificiales sunt accidentia. Item natura rei videtur esse substantia et hoc aliquid; natura autem rei est in quam terminatur naturalis generatio, idest forma, quae est quasi habitus quidam. Item tertia substantia est illa, quae componitur ex materia et forma, sicut sunt singularia, ut callias et socrates.
Secundo ibi, in quibusdam dicit, quod in aliquibus formis manifestum est, quod non sunt praeter substantiam compositam; sicut forma domus non est praeter materiam. Forma enim domus est accidens, et materia domus est substantia: accidens autem non est nisi in substantia.
Sed hoc dico, nisi accipiatur forma domus, ut ars, idest prout est in mente artificis. Sic enim est praeter materiam. Sed harum formarum artificialium prout sunt in mente artificis, nec est generatio nec corruptio. Domus enim, quae est sine materia in anima, et sanitas, et omnia huiusmodi, alio modo incipiunt esse et desinunt quam per corruptionem et generationem; scilicet per disciplinam, aut per inventionem.
Sed, si aliquae formae sunt praeter substantiam compositam, hoc erit verum in formis naturalibus, quae substantiae sunt. Unde Plato non male dixit, quod species, idest formae separatae, sunt formae quae sunt per naturam. Dico autem quod non simpliciter bene dixit, sed si sunt species aliae aliquae ab istis sensibilibus, quae sunt caro, caput et huiusmodi, quae sunt materia ultima substantiae particularis compositae, quae est maxime substantia.
Tertio ibi, moventes quidem ostendit, quod formae universales non sunt praeter substantiam compositam; et circa hoc duo facit. Primo manifestat propositum, assignans differentiam inter causas formales et causas moventes. Et dicit, quod causae moventes praeexistunt rebus factis. Et hoc necessarium est; quia causae moventes sunt principia motus, qui terminatur ad rem factam. Sed causa formalis, quae est causa quasi ratio rei, simul incipit esse cum re cuius est forma. Tunc enim incipit esse sanitas, quando homo sanatur; et tunc incipit esse figura sphaerae aereae, quando fit sphaera aerea. Unde manifestum est, quod formae non sunt separatae a substantiis compositis; quia si essent separatae, oporteret quod essent sempiternae, cum non sint talium per se neque generatio, neque corruptio, ut ostensum est: et sic praeessent substantiis his, quarum sunt formae.
Sed quamvis formae non praeexistant substantiis compositis, perscrutandum tamen est, si aliqua forma remaneat posterius, corrupta substantia composita. In quibusdam enim formis nihil prohibet quod remaneant post substantiam compositam. Puta, si dicamus animam esse talem. Non tamen omnis anima, sed solus intellectus. Forsitan enim impossibile est omnem animam esse talem, ut remaneat corrupto corpore; quia aliae partes animae non habent operationem sine organis corporeis, intellectus autem non operatur per organum. Dicit autem, forsan, quia non erat praesentis intentionis hoc demonstrare, sed hoc pertinet ad scientiam de anima. Et sicut aliae partes animae ab intellectu non remanent post substantiam compositam, ita etiam nec aliae formae rerum corruptibilium.
Considerandum autem hanc sententiam esse aristotelis de anima intellectiva quod non fuerit ante corpus, ut Plato posuit, neque etiam destruitur destructo corpore, ut antiqui naturales posuerunt, non distinguentes inter intellectum et sensum. Non enim excipit animam intellectivam a generalitate aliarum formarum, quantum ad hoc quod formae non praeexistunt substantiis compositis; sed solum quantum ad hoc quod non remanent post substantias compositas.
Ex quo etiam patet quod non potest hoc depravari, sicut quidam depravare conantur dicentes intellectum possibilem tantum, vel agentem tantummodo esse incorruptibilem. Tum quia ponunt intellectum, quem dicunt esse incorruptibilem, sive sit intellectus possibilis sive agens, esse quamdam substantiam separatam, et sic non est forma. Tum etiam quia si sit forma, sicut remanet corrupto corpore, ita etiam praeexistit corpori. Et quantum ad hoc non esset differentia inter ponentes intellectum separatum esse formam hominis, et ponentes species separatas esse formas rerum sensibilium. Quod Aristoteles hic excludere intendit.
Palam itaque secundo excludit rationem propter quam ponebant ideas separatas. Ad hoc enim dicebant platonici esse necessarium ponere ideas, ut substantiae particulares sensibiles ad earum similitudines formarentur. Sed hoc non est necessarium; quia in istis inferioribus invenitur causa sufficiens formationis omnium eorum quae fiunt. Nam agens naturale agit sibi simile. Homo enim generat hominem; non quidem universalis singularem, sed singularis singularem. Unde non est necessarium ponere hominem universalem esse separatum, a quo hic homo singularis formam speciei accipiat vel participet. Et similiter manifestum est in his quae fiunt secundum artem; quia ars medicinalis est quaedam ratio sanitatis et similitudo in anima, ut etiam supra ostensum est.



Lectio 4

Postquam Philosophus determinavit de principiis substantiae sensibilis, nunc intendit inquirere utrum sint eadem principia substantiarum et aliorum generum, aut alia et alia. Manifestum enim est, quod si sunt eadem, assignatis principiis substantiae, assignata sunt principia omnium aliorum generum. Et circa hoc tria facit. Primo proponit veritatem. Secundo subiungit inquisitionem de veritate proposita, ibi, dubitabit autem quis. Tertio recapitulando recolligit veritatem, ibi, quaerere. Dicit ergo primo, quod quodammodo sunt alia aliorum et principia et causae, et quodammodo sunt eadem omnium, secundum universalitatem, et secundum proportionem.
Deinde cum dicit dubitabit autem inquirendo discutit veritatem praemissam; et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo obiicit ad quaestionem, ibi, sed si eadem, inconveniens. Tertio determinat veritatem, ibi, at ut dicimus. Dicit ergo primo, quod dubitatio est, utrum substantiarum, et eorum quae sunt ad aliquid, et similiter aliorum praedicamentorum, sint eadem principia, aut alia et alia.
Et ponit specialiter de ad aliquid, quia ea quae sunt ad aliquid, remotiora videntur esse a substantia quam alia genera, ex eo quod sunt debilioris esse. Unde et substantiae inhaerent mediantibus aliis generibus, sicut aequale et inaequale, duplum et dimidium, mediante quantitate. Movens autem et motum, pater et filius, Dominus et servus, mediante actione et passione. Et hoc ideo, quia substantia est per se existens; quantitas autem et qualitas sunt entia in alio; sed relativa non solum sunt in alio, sed ad aliud.
Deinde cum dicit sed inconveniens obiicit ad propositam quaestionem; et ponit duas rationes ad ostendendum, quod non sunt eadem principia substantiae et aliorum generum. Quarum prima talis est. Si eadem sint principia substantiae et aliorum generum, aut oportet quod illa principia eadem sint praeter substantiam et alia genera, aut oportet quod sint in genere substantiae, vel in aliquo alio genere.
Sed non potest dici, quod sint extra substantiam et alia praedicamenta; quia oportet quod essent priora tam substantia quam aliis praedicamentis. Prius enim est principium his quae sunt a principio. Cum ergo id quod est prius, inveniatur esse communius, sicut animal est prius homine, sequitur, si aliquid est prius substantia et aliis generibus, quod aliquid sit commune substantiis et aliis generibus, et praecipue secundum opinionem platonicorum, qui posuerunt universalia esse principia, et unum et ens quasi communissima esse principia omnium.
Neque etiam potest dici, quod principia communissima omnium generum sint in genere substantiae, aut in genere ad aliquid, vel in aliquo alio genere. Cum enim principia sint homogenea his quae sunt ab eis, non videtur possibile quod substantia sit principium eorum quae sunt ad aliquid, aut e converso. Non igitur eadem sunt principia substantiae et aliorum generum.
Secundam rationem ponit ibi, amplius quomodo quae talis est. Nullum elementum est idem cum eo quod ex elementis est compositum: quia nihil est causa aut elementum suiipsius; sicut huius syllabae ba, elementum est haec litera b aut a.
Et quia videbatur hoc habere instantiam in principiis a Platone positis, quae sunt unum et ens, eo quod unumquodque principiatorum est unum et ens; ideo consequenter hoc excludit, dicens, quod neque etiam intellectualium elementorum, quae sunt unum et ens, possibile est aliquod esse idem cum his quae sunt ex elementis. Vocat autem ea intellectualia, quia universalia intellectu percipiuntur, et quia Plato ea ponebat separata a sensibilibus.
Et quod huiusmodi elementa sint alia ab eis quorum sunt elementa, probat, quia huiusmodi elementa, idest unum et ens, insunt singulis compositorum ex eis, nullum autem compositorum ex eis inest aliis. Unde patet, quod et ista elementa differunt ab his quae sunt composita ex eis. Si igitur verum est quod elementa non sunt idem cum his quae sunt ex elementis, si eadem sunt elementa substantiarum et aliorum generum, consequitur, quod nihil eorum sit in genere substantiae, neque in aliis generibus. Sed hoc est impossibile; quia necesse est omne quod est, esse in aliquo genere: non igitur possibile est, quod sint eadem principia omnium.
Deinde cum dicit at ut dicimus solvit propositam dubitationem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod eadem sunt principia omnium proportionaliter. Secundo, quod eadem sunt universaliter, ibi, adhuc autem videre etc.. Haec enim duo supra posuerat, dicens quod principia sunt eadem omnium universaliter et secundum proportionem. Prima pars dividitur in duas partes, secundum quod duos modos assignat, quibus proportionaliter sunt eadem principia omnium. Secunda incipit, ibi, amplius autem alio modo. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo proportionaliter sunt eadem. Secundo quomodo et simpliciter sint eadem principia omnium prima, ibi, amplius autem praeter haec. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod proportionaliter sunt eadem principia omnium quantum ad causas intrinsecas. Secundo quantum ad causas intrinsecas et extrinsecas simul, ibi, quoniam autem non solum. Dicit ergo primo, quod quodammodo est verum dicere omnium eadem principia, et quodammodo non.
Et hoc ostendit dicens: sicut si ponamus quod sensibilium corporum sit principium, tamquam species et forma calidum, et tamquam privatio frigidum, et materia sensibilium corporum sit id quod est secundum se in potentia ad haec duo. Nam materia secundum se sumpta est principium susceptivum formae et privationis. Dicit autem, forsan, quia calidum non est forma substantialis corporum sensibilium, neque frigidum est privatio, sed ambo sunt qualitates. Utitur tamen eis tamquam forma et privatione in genere substantiae ad maiorem manifestationem. Unde subiungit, quod et huiusmodi principia sunt substantiae, non sicut species in genere, sed sicut principia.
Et iterum illa quae sunt ex his, quorum haec sunt principia, scilicet ignis et aqua: ac si intelligamus quod ignis componatur ex calido, sicut forma et propria materia, et aqua ex frigido, sicut ex privatione et materia. Aut etiam si aliquid unum fit ex calido et frigido commixtis, eorum sunt praedicta principia, scilicet calidum et frigidum et materia eorum; quia necesse est id quod fit ex calido et frigido, esse aliquid diversum ab illis, scilicet calido et frigido, et a primis corporibus, quorum imaginamur haec esse formas.
Sic igitur horum, scilicet simplicium corporum, et compositorum ex eis, sunt eadem principia et elementa. Sed aliorum sunt alia proxima principia. Non autem omnium sunt eadem nisi proportionaliter. Sicut si aliquis dicat quod sicut praedicta tria, scilicet calidum et frigidum et subiectum eorum, se habent in generatione corporum simplicium ut forma et privatio et materia, ita in quolibet alio genere illa tria sunt, quae se habent ut forma, privatio et materia; sed ista diversa sunt in diversis generibus. Sicut in genere colorum, album est sicut species, nigrum sicut privatio, et superficies sicut materia et subiectum. Et in genere distinctionis temporum, lumen est sicut species, tenebrae sicut privatio, aer sicut materia et subiectum. Ex quibus tribus principiis constituuntur dies et nox.
Deinde cum dicit quoniam autem ostendit idem in causis intrinsecis et extrinsecis. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quod computando tam causas intrinsecas quam extrinsecas, sunt quatuor proportionaliter omnium. Secundo, quomodo reducuntur ad tres, ibi, quoniam vero movens. Dicit ergo primo, quod quia non solum sunt causae ea quae dicta sunt intrinseca rei, sed etiam ea quae sunt extra rem, sicut movens, manifestum est quod principium et elementum differunt. Nam principium proprie dicitur quod est extra sicut movens. Nam ab eo est principium motus. Elementum autem proprie dicitur causa intrinseca ex qua constituitur res.
Sed ambo dicuntur causae, scilicet tam principia extrinseca quam intrinseca. Et principium quodammodo dividitur in ea, scilicet intrinsecas causas et extrinsecas. Sunt enim quaedam principia intrinseca, ut in quinto ostensum est. Sicut fundamentum est principium domus secundum materiam, et animal hominis secundum formam. Sed id quod est movens, aut sistens, idest quiescere faciens, est principium quoddam, sed non est elementum; quia elementum est ex eo quo fit aliquid, et est in eo, ut habitum est in quinto.
Sic igitur manifestum est quod secundum analogiam, idest proportionem, tria sunt elementa omnium; idest materia, forma et privatio. Dicuntur enim privationes esse elementum non per se, sed per accidens, quia scilicet materia cui accidit, est elementum. Materia enim sub una forma existens, habet in se privationem alterius formae. Sed causae et principia sunt quatuor, ut addamus tribus elementis causam moventem. Non facit autem mentionem de causa finali, quia finis non est principium nisi secundum quod est in intentione moventis.
Sic igitur causae et principia omnium secundum analogiam sunt quatuor; scilicet materia, et forma, et privatio, et principium movens. Non tamen haec sunt eadem in omnibus, sed alia in aliis. Sicut enim supra dictum est, quod species et materia et privatio sunt alia in aliis, ita etiam prima causarum, quae est quasi movens, est alia in aliis.
Et hoc manifestat per exemplum. Sicut in sanatis sanitas est sicut forma, infirmitas sicut privatio, corpus sicut materia; sicut movens autem ars medicinalis. In aedificativis autem est species domus sicut forma, inordinatio talis, idest opposita ordini quem requirit domus, est privatio, lateres autem sicut materia, movens autem est ars aedificatoria. Et sic in ista quatuor dividitur principium.
Deinde cum dicit quoniam autem reducit praedicta quatuor ad tria, eo quod movens et forma reducuntur in idem specie tam in artificialibus quam in naturalibus. Dicit ergo quod quia movens in naturalibus est homo, inquantum habet formam, et in his quae fiunt a mente sive intellectu movens est species concepta ab intellectu, aut etiam contrarium speciei per cuius remotionem species inducit; manifestum est, quod quodammodo tres erunt causae, inquantum movens et forma sunt idem specie, quodam vero modo erunt quatuor, inquantum scilicet differunt numero. Sanitas enim aliqualiter est ipsa ars medicinalis. Et forma domus quodammodo est ipsa ars aedificatoria, inquantum scilicet ipsa ars est similitudo quaedam et ratio formae quae est in materia. Et similiter in rebus quae generantur, in generante invenitur similitudo formae generati. Homo enim generat hominem.
Deinde cum dicit amplius autem ostendit quod, licet prima principia non sint eadem in omnibus secundum rem, sed solum secundum proportionem, prima tamen principia sunt simpliciter eadem omnium. Et hoc ostendit quantum ad tria. Primo quidem quantum ad hoc quod inter causas quatuor assignatas, movens est causa prima, quia movens est quod facit esse formam vel privationem in materia. In genere autem moventium, est devenire ad aliquod unum movens, ut ostensum est in libro octavo physicorum. Id igitur primum movens unum et idem, est primum principium omnium.
Secundo ibi, quoniam autem ostendit idem secundum aliud. Entium enim quaedam sunt separabilia, scilicet substantiae; alia sunt inseparabilia, scilicet accidentia, quia passiones et motus et huiusmodi accidentia non possunt esse sine substantiis. Unde manifestum est quod principia prima in genere substantiae sunt etiam causae omnium aliorum generum, non solum quantum ad primam causam moventem, sed etiam quantum ad causas intrinsecas. Nam materia et forma substantiae, sunt causae accidentium.
Tertio ibi, deinde erunt ostendit ulterius, quod etiam in genere substantiae est devenire in aliqua prima. Nam prima principia in genere substantiarum sunt substantiae viventes animatae, secundum opinionem aristotelis ponentis caelestia corpora animata. Et sic prima principia in genere substantiae ut materia et forma, erunt anima et corpus, vel etiam corpus et intellectus vel desiderium, nam anima corporis caelestis, si sit animatum, non habet alias partes animae nisi intellectum et appetitum. Aliae enim partes ordinantur ad conservationem corporum generabilium et corruptibilium. Intellectus etiam et desiderium habet rationem causae moventis.
Deinde cum dicit amplius autem ponit alium modum, secundum quem sunt eadem principia omnium proportionaliter: et dicit, quod alio modo sunt eadem principia omnium proportionaliter, ita quod dicamus quod actus et potentia sunt principia omnium.
Sed in hoc est differentia quantum ad duo. Uno quidem modo, quia alia potentia et alius actus sunt principia in diversis rebus. Alio modo, quia aliter invenitur potentia et actus in quibusdam, et aliter in aliis.
Et hoc secundum primo manifestat; dicens, quod in quibusdam idem quandoque est in actu et quandoque in potentia; ut patet in omnibus generabilibus et corruptibilibus et mobilibus et contingentibus: sicut vinum et caro et homo, quandoque sunt in actu, quandoque etiam in potentia. Quaedam vero semper sunt in actu, sicut substantiae sempiternae.
Et quia dixerat hunc modum, quo proportionaliter sunt principia eadem omnium, esse alium modum a praeassignato, consequenter ostendit quomodo reducantur in idem. Et hoc est quod dicit, quod haec, scilicet actus et potentia, cadunt in praedictas causas, quae sunt forma, privatio, et materia, et movens: quia forma est actus, sive sit separabilis a composito, ut platonici posuerunt, sive etiam sit aliquid compositum ex ambobus, scilicet materia et forma. Et similiter privatio est quodammodo actus, ut tenebrae, aut laborans, idest infirmum: materia vero est in potentia, quia ipsa secundum se potest fieri sub ambobus, scilicet sub forma et privatione. Sic igitur manifestum est, quod actus et potentia in idem redeunt cum materia et forma et privatione; et quod actus et potentia in diversis uno modo differunt: quia non similiter est in omnibus, sed aliter et aliter.
Et quia dixerat quod non solum aliter est potentia et actus in diversis, sed etiam sunt alia in aliis, hoc consequenter exponit, dicens, quod alio modo potentia et actus differunt in diversis, quorum non est eadem materia, quae est potentia, et quorum non est eadem species, quae est actus, sed diversa. Sicut hominis causa ut materia, elementa, scilicet ignis etc., et causa ut forma, species propria, scilicet anima; et causa movens est aliquod extrinsecum; sicut pater est causa movens propinqua, et causa remota sol, et obliquus circulus, idest zodiacus in quo movetur sol, et alii planetae, qui suo motu causant generationem in istis inferioribus. Huiusmodi autem causae extrinsecae neque sunt materiae neque formae neque privatio, neque aliquid conforme eis, aut eiusdem speciei, ut possit dici quod reducuntur ad has causas sicut actus et potentia; sed sunt in alio genere causae, quia sunt moventia, et ipsa etiam reducuntur in actum. Alia vero ab homine habent materiam aliam propriam, et aliam formam propriam, et aliquod agens proprium.
Deinde cum dicit adhuc autem quia iam ostensum est, quod sunt eadem principia omnium proportionaliter, vult ostendere quomodo sunt omnium eadem universaliter. Utrumque enim supra dictum fuit. Dicit ergo, quod oportet videre quomodo principia aliqua dicuntur universaliter, et aliqua non universaliter. Et prima principia maxime universaliter significata sunt actus et potentia; nam haec dividunt ens inquantum huiusmodi. Haec autem dicuntur principia universalia, quia universaliter significantur et intelliguntur; non ita quod ipsa universalia subsistentia principia sint, ut platonici posuerunt, quia singularium non potest esse aliquod principium nisi singulare; universale enim principium est effectus universaliter accepti, ut homo hominis. Sed, cum non sit aliquis homo universaliter subsistens, non erit aliquod principium universale hominis universalis, sed solum hoc particulare huius particularis, sicut si peleus achillis est pater, tui vero, pater tuus. Et haec litera b huius syllabae ba, sed b universaliter acceptum, est principium eius quod est ba, universaliter accepti. Sic igitur principia universaliter significata sunt eadem omnium.
Deinde inducit alium modum, secundum quem principia substantiarum sunt universaliter omnium, inquantum accidentia ex substantiis causantur. Sicut autem actus et potentia sunt universaliter principia omnium, quia consequuntur ens commune, ita oportet quod secundum quod descendit communitas principiatorum, descendat communitas principiorum. Eorum enim quae non sunt in eodem genere, puta colorum, sonorum, substantiarum et quantitatis, sunt aliae causae et elementa, ut dictum est, praeterquam quod proportionaliter sint eadem omnium. Eorum autem, quae sunt in eadem specie, sed diversa secundum numerum, sunt diversa principia, non specie, sed numero. Sicut aliud est materia tua, et forma et movens, et aliud mea. Sed secundum universalem rationem sunt eadem. Nam anima et corpus sunt materia et forma hominis. Huius autem hominis, haec anima et hoc corpus.
Deinde cum dicit quaerere vero recapitulat ea quae dicta sunt in hoc capitulo. Dicit ergo, quod quaerere utrum sint eadem principia et elementa generum et ad aliquid et qualitatum et aliorum generum, aut diversa, est quaerere de multipliciter dictis; quia diversorum non sunt eadem principia, sed diversa, nisi quodammodo.
Omnium enim quodammodo sunt eadem principia, aut secundum proportionem; sicut si dicamus, quod in quolibet genere inveniuntur aliqua quae se habent ut materia et forma et privatio et movens; aut eo quod causae substantiarum sunt causae omnium, quia destructis eis, alia destruuntur. Aut quia principia sunt endelechia, idest actus et potentia. Istis autem tribus modis sunt eadem principia omnium.
Alio autem modo sunt diversa principia; quia contraria, quae sunt principia rerum, et ipsa materia, non univoce dicuntur, quia non sunt genera; nec etiam dicuntur multipliciter quasi aequivoca; et ideo non possumus dicere quod sunt eadem simpliciter, sed secundum analogiam.
Ultimo autem concludit quod dictum est, quot sunt principia sensibilium, et quomodo sunt eadem aut diversa.



In Libros Metaphysicorum Lib.12 Lec.1