In Libros Metaphysicorum Lib.7 Lec.2


Lectio 3

Postquam determinavit Philosophus ordinem procedendi circa substantias, hic incipit determinare de substantiis sensibilibus, sicut praedixerat; et dividitur in duas partes. In prima determinat de essentia substantiarum sensibilium per rationes logicas et communes. In secunda per principia substantiarum sensibilium in octavo libro, ibi, ex his itaque dictis syllogizare oportet. Prima pars dividitur in duas. In prima ostendit cuiusmodi sit essentia substantiarum sensibilium. In secunda ostendit, quod huiusmodi essentia habet rationem principii et causae, ibi, quod autem oportet. Prima autem pars dividitur in partes duas. In prima determinat de essentia substantiarum sensibilium. In secunda ostendit universalia non esse substantias rerum sensibilium, ut quidam dicebant, ibi, quoniam vero de substantia perscrutatur.
Prima autem pars dividitur in duas. In prima ostendit cuiusmodi sit substantia rerum sensibilium. In secunda ex quibus constituatur, sicut ex partibus, ibi, quoniam vero definitio ratio est. Prima dividitur in duas. In prima inquirit cuiusmodi sensibilium sit essentia substantiarum. In secunda inquirit causam generationis earum, ibi, eorum autem quae fiunt natura. Prima dividitur in duas. In prima ostendit quid sit essentia rerum sensibilium. In secunda qualiter se habeat ad ipsa sensibilia; utrum scilicet ut idem, vel ut diversum, ibi, utrum autem idem. Prima dividitur in duas. In prima ostendit quid est quod quid erat esse. Secundo quorum est, ibi, quoniam vero sunt et secundum alias. Circa primum duo facit. Primo removet ab eo quod quid erat esse praedicata per accidens. Secundo ea, quae praedicantur per se, sicut propriae passiones de subiecto, ibi, neque etiam hoc etc..
Dicit ergo primo, quod de substantiis sensibilibus primo dicendum est, et ostendendum est in eis quod quid erat esse: ideo primum dicemus de eo quod est quod quid erat esse quaedam logice. Sicut enim supra dictum est, haec scientia habet quandam affinitatem cum logica propter utriusque communitatem. Et ideo modus logicus huic scientiae proprius est, et ab eo convenienter incipit. Magis autem logice dicit se de eo quod quid est dicturum, inquantum investigat quid sit quod quid erat esse ex modo praedicandi. Hoc enim ad logicum proprie pertinet.
Hoc autem primo sciendum est de eo quod quid erat esse, quod oportet quod praedicetur secundum se. Illa enim quae praedicantur de aliquo per accidens, non pertinent ad quod quid erat esse illius. Hoc enim intelligimus per quod quid erat esse alicuius, quod convenienter responderi potest ad quaestionem de eo factam per quid est. Cum autem de aliquo quaerimus quid est, non possumus convenienter respondere ea quae insunt ei per accidens; sicut cum quaeritur quid est homo, non potest responderi, quod sit album vel sedens vel musicus. Et ideo nihil eorum, quae praedicantur per accidens de aliquo, pertinent ad quod quid erat esse illius rei: non enim musicum esse, est tibi esse.
Sciendum autem est, quod in omnibus sequentibus per hoc quod dicit hoc esse, vel huic esse, intelligit quod quid erat esse illius rei; sicut homini esse vel hominem esse, intelligit id quod pertinet ad quod quid est homo. Quod est autem musicum esse, idest hoc ipsum quod quid est musicus, non pertinet ad hoc quod quid es tu. Si enim quaeratur, tu quid sis, non potest responderi quod tu sis musicus. Et ideo sequitur quod musicum esse non est tibi esse; quia ea quae pertinent ad quidditatem musici, sunt extra quidditatem tuam, licet musicus de te praedicetur. Et hoc ideo, quia tu non secundum teipsum es musicus, idest quia musicum non praedicatur de te per se, sed per accidens. Illud ergo pertinet ad quod quid est tui, quod tu es secundum teipsum, idest quia de te praedicatur per se et non per accidens; sicut de te praedicatur per se homo, animal, substantia, rationale, sensibile, et alia huiusmodi, quae omnia pertinent ad quod quid est tui.
Deinde cum dicit neque etiam. Excludit ab eo quod est quod quid est, quod praedicatur secundum se, sicut passiones de subiectis; dicens: neque etiam hoc omne quod praedicatur secundum se de aliquo, pertinet ad hoc quod quid erat esse eius. Praedicatur enim per se passio de proprio subiecto, sicut color de superficie. Non tamen quod quid erat esse est, quod ita inest alicui secundum se, sicut superficiei inest album; quia non superficiei esse est album esse, idest hoc ipsum quod quid est superficies, non est quod quid est album. Alia enim est quidditas superficiei et albedinis.
Et non solum hoc quod est esse album non est quod quid est superficiei; sed nec ipsum compositum ex utrisque, scilicet superficie et albedine, quod est esse superficiem albam vel esse superficiei albae. Quidditas enim vel essentia superficiei albae, non est quidditas vel essentia superficiei. Et si quaeratur quare? Responderi potest quia hoc adest ei, idest, quia cum dico superficiem albam, dicitur aliquid quod adhaeret superficiei tamquam extrinsecum, et non tamquam intrans essentiam eius. Unde hoc totum quod est superficies alba, non est de essentia superficiei.
Praedicantur autem passiones de propriis subiectis ea ratione, quia propria subiecta in earum definitionibus ponuntur, sicut nasus ponitur in definitione simi, et numerus in definitione paris. Quaedam vero ita praedicantur per se, quod subiecta in eorum definitionibus non ponuntur, sicut animal per se de homine; nec homo ponitur in definitione animalis. Cum ergo ea quae praedicantur per accidens non pertineant ad quod quid est, nec illa quae praedicantur per se in quorum definitionibus ponuntur subiecta, relinquitur quod illa pertineant ad quod quid est, in quorum definitionibus non ponuntur subiecta. Et ideo concludit dicens, quod haec erit ratio in singulis, quod quid erat esse, in qua ratione dicente ipsum, idest describente praedicatum non inerit ipsum, idest subiectum; sicut in ratione animalis, non inest homo. Unde animal pertinet ad quod quid est homo.
Probat autem deducendo ad inconveniens, quod ea quae praedicantur per se de aliquo sicut propria passio de subiecto, non pertineant ad quod quid est. Contingit enim de eodem subiecto plures passiones diversas per se praedicari; sicut per se praedicatur propria passio, coloratum et asperum et leve, quae sunt passiones superficiei. Eiusdem autem rationis est omnia huiusmodi praedicata ad quod quid est subiecti pertinere. Ergo si albedo pertinet ad quod quid est superficiei, pari ratione et levitas. Quae autem uni et eidem sunt eadem, sibiinvicem sunt eadem. Quare si superficiei album esse est superficiei esse semper, idest si semper et universaliter hoc verum est quod quidditas propriae passionis sit idem cum quidditate proprii subiecti, sequitur quod albo esse et levi esse, sit idem et unum, idest quod quidditas albedinis et levitas sit una et eadem. Hoc autem patet falsum esse. Relinquitur ergo quod quod quid erat esse propriae passionis et subiecti non est idem et unum.
Deinde cum dicit quoniam vero. Inquirit quorum sit quod quid erat esse. Et primo movet quaestionem. Secundo solvit eam, ibi, at vero secundum se dictorum. Dicit ergo primo, quod sunt quaedam composita in aliis praedicamentis, et non solum in substantia. Quod quidem dicit propter hoc, quod substantiarum sensibilium, quae sunt compositae, quidditatem inquirit. Sicut enim in substantiis sensibilibus compositis est materia, quae subiicitur formae substantiali, ita etiam alia praedicamenta habent suum subiectum. Est enim aliquod subiectum unicuique eorum, sicut qualitati et quantitati et quando et ubi et motui, sub quo comprehenditur agere et pati. Unde sicut quoddam compositum est ignis ex materia et forma substantiali, ita est quaedam compositio ex substantiis et accidentibus.
Et ideo perscrutandum est, cum aliqua sit definitio substantiarum compositarum ex formis et materiis, si etiam cuiuscumque istorum compositorum ex accidentibus et subiectis est ratio eius quod quid erat esse, idest si habent definitionem quae est ratio significans quod quid erat esse. Et iterum si est in eis hoc ipsum quod quid erat esse quod significat definitio, idest si habent aliquam quidditatem sive aliquid quod potest responderi ad quid. Sicut hoc ipsum quod est albus homo, est quoddam compositum ex subiecto et accidente; utrum scilicet albo homini sit quod quid erat esse ei inquantum huiusmodi.
Et quia forte aliquis posset dicere quod albus homo sunt duae res et non una, ideo subiungit, quod hoc ipsum quod dico albus homo, habeat unum nomen quod causa exempli sit vestis. Et tunc quaestio erit de isto uno, scilicet de veste, utrum habeat quod quid est, ut possimus dicere quid est vestem esse? Tunc enim, sicut hoc nomen homo significat aliquid compositum, scilicet animal rationale, ita et vestis significat aliquid compositum, scilicet hominem album. Et ita sicut homo habet definitionem, ita vestis poterit habere definitionem, sicut videtur.
Deinde cum dicit at vero solvit praedictam quaestionem; et dividitur haec pars in duas partes secundum quod duas ponit solutiones. Secunda pars incipit ibi, aut et definitio sicut et quod quid. Dicit ergo primo, quod hoc ipsum quod dico, albus homo, sive vestis quae hoc ponitur significare, non est aliquod eorum quae dicuntur secundum se, immo est aliquid eorum quae dicuntur per accidens. Hoc enim, quod est, homo albus, est unum per accidens, et non per se, ut superius est habitum.
Quod autem aliquid dicatur alteri esse unum per accidens, est dupliciter, ut uno modo homo est albus, et alio modo album est homo. Horum enim aliud quidem est ex additione, aliud vero non. In definitione enim hominis non est necessarium quod addatur definitio albi, vel nomen eius; in definitione vero albi necesse est quod ponatur homo, vel nomen hominis, vel eius definitio, si homo proprium subiectum eius est, vel aliquid aliud quod est eius proprium subiectum.
Et ideo ad hoc exponendum subiungit, quod istorum duorum, quae dicuntur non secundum se, unum adiungitur alteri, eo quod ipsum accidens additur illi subiecto, quod in accidentis definitione ponitur cum definitur. Sicut si aliquis definiat album, oportet quod dicat rationem hominis albi; quia oportet quod in definitione accidentis ponatur subiectum. Et tunc definitio complectitur hominem album. Et sic erit quasi ratio hominis albi, et non albi tantum. Et hoc intelligendum est, ut dictum est, si homo sit proprium et per se subiectum albi. Hoc autem adiungitur alteri per accidens; non quia ipsum apponatur in definitione alterius, sed quia aliud apponitur ipsi in sua definitione; sicut album adiungitur homini per accidens, non quod ponatur in definitione hominis, sed quia homo ponitur in definitione eius. Unde si hoc nomen vestis significat hominem album, sicut positum est, oportet quod ille, qui definit vestem, eodem modo definiat vestem sicut definitur album. Nam sicut in definitione vestis oportet quod ponatur et homo et album, ita in definitione albi oportet quod ponatur utrumque.
Itaque ex dictis patet quod album praedicatur de homine albo. Haec enim est vera, albus homo est albus, et e contrario. Tamen hoc ipsum quod est album esse hominem, non est quod quid erat esse albo. Sed neque vesti, quae significat compositum hoc quod est albus homo, ut dictum est. Sic igitur patet quod non potest esse idem quod quid erat esse eius quod est album, et eius quod est albus homo, sive vestis; per hoc quod album etiam si praedicetur de albo homine, non tamen est quod quid est esse eius.
Item patet, quod si album habet quod quid erat esse et definitionem, non habet aliam quam illam quae est albi hominis: quia cum in definitione accidentis ponatur subiectum, oportet quod hoc modo definiatur album, sicut albus homo, ut dictum est. Et hoc sic patet: quia hoc quod est album non habet quod quid erat esse, sed solum hoc de quo dicitur, scilicet homo vel homo albus. Et hoc est quod dicit: ergo est quod quid erat esse aliquid aut totaliter, aut non: idest, ergo ex praedictis sequitur quod quod quid erat esse, non est nisi eius quod est aliquid, sive illud aliquid sit totaliter, id est compositum, ut homo albus, sive non totaliter, ut homo. Album autem non significat aliquid, sed aliquale.
Et quod id quod quid erat esse, non sit nisi eius quod est aliquid, ex hoc patet: quod quidem quid erat esse, est quod aliquid erat esse. Esse enim quid, significat esse aliquid. Unde illa quae non significant aliquid, non habent quod quid erat esse. Sed quando aliquid de aliquo dicitur, ut accidens de subiecto, non est hoc aliquid: sicut cum dico, homo est albus, non significatur quod sit hoc aliquid, sed quod sit quale. Esse enim hoc aliquid convenit solis substantiis. Et ita patet, quod album et similia non possunt habere quod quid erat esse.
Sed, quia aliquis posset dicere, quod sicut inveniuntur aliquae rationes nominum significantium substantiam, ita inveniuntur aliquae rationes nominum significantium accidentia; ideo concludit, quod quod quid erat esse non est omnium quae habent qualemcumque rationem notificantem nomen, sed eorum solum, quorum ratio est definitio.
Ratio autem alicuius definitiva non est solum, si sit talis ratio, quae significat idem cum nomine; sicut hoc quod dico, arma gerens, significat idem cum armigero; quia sic sequeretur, quod omnes rationes essent termini, idest definitiones. Potest enim poni cuilibet rationi nomen, sicut potest poni huic rationi, quod est homo ambulans, vel homo scribens: nec tamen propter haec sequitur quod illa sint definitiones: quia secundum hoc sequeretur, quod etiam ilias, idest poema factum de bello troiano esset una definitio. Est enim totum illud poema una ratio exponens bellum troianum. Patet igitur, quod non quaecumque ratio significans idem cum nomine est eius definitio, sed solum est definitio si fuerit alicuius primi, idest si significet aliquid per se dictum. Hoc enim est primum in praedicationibus quod per se praedicatur.
Talia vero, scilicet prima, sunt quaecumque praedicantur per se, et non quia aliud de alio dicitur; sicut album praedicatur de homine non per se, quasi sit idem quod album et quod homo; sed praedicantur de seinvicem per accidens. Animal vero praedicatur de homine per se, et similiter rationale de animali. Et ideo hoc quod dico, animal rationale, definitio est hominis.
Sic ergo patet quod quod quid erat esse non erit alicuius, quod non sit de numero specierum alicuius generis, sed solum his, idest solum speciebus. Species enim sola definitur, cum omnis definitio sit ex genere et differentiis. Illud autem, quod sub genere continetur et differentiis constituitur est species; et ideo solius speciei est definitio. Solae enim species videntur dici non secundum participationem et passionem, nec ut accidens.
In quo removet tria quae videntur impedire quod aliquid non definiatur per aliquod genus. Primo namque ea de quibus genus praedicatur secundum participationem, non possunt definiri per illud genus, nisi sit de essentia illius definiti. Sicut ferrum ignitum, de quo ignis per participationem praedicatur, non definitur per ignem, sicut per genus; quia ferrum non est per essentiam suam ignis, sed participat aliquid eius. Genus autem non praedicatur de speciebus per participationem, sed per essentiam. Homo enim est animal essentialiter, non solum aliquid animalis participans. Homo enim est quod verum est animal. Item subiecta praedicantur de propriis passionibus, sicut nasus de simo; et tamen essentia nasi non est essentia simi. Species enim non se habent ad genus sicut propria generis passio; sed sicut id quod est per essentiam idem generi. Potest etiam album praedicari de homine per accidens; nec essentia hominis est essentia albi, sicut essentia generis est essentia speciei. Unde videtur, quod sola ratio speciei quae ex genere et differentiis constituitur, sit definitio.
Sed in aliis quidem si est eis nomen positum, potest esse ratio declarans quid significat nomen. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo sicut quando nomen minus notum manifestatur per magis notum quod de eo praedicatur: ut si hoc nomen philosophia notificetur per hoc nomen sapientia. Et hoc est quod dicit quod autem huic inest, scilicet quando ratio exponens nomen accipitur ab aliquo nomine notiori quod praedicatur de eo.
Alio modo quando accipitur ad expositionem nominis simplicis aliqua oratio notior; sicut si ad exponendum hoc nomen Philosophus, accipitur haec oratio, amator sapientiae. Et hoc est quod dicit, aut pro sermone simplici quasi ad expositionem huius simplicis dictionis, certior oratio accipitur. Tamen talis ratio non erit definitio; nec id quod per eam significatur, erit quod quid erat esse.



Lectio 4

Hic ponit secundam solutionem propositae quaestionis: et circa hoc tria facit. Primo ponit solutionem. Secundo probat eam, ibi, illud autem palam, etc.. Tertio removet quasdam dubitationes, quae possent ex praedictis oriri, ibi, habet autem dubitationem. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo definitio et quod quid est invenitur in substantia et accidentibus. Secundo quomodo de utrisque praedicetur, ibi, oportet quidem igitur intendere. Dicit ergo primo, quod dicendum est, sicut in praedicta solutione est dictum, quod quod quid est et definitio non sit accidentium, sed substantiarum: aut oportet secundum alium modum solvendi dicere, quod definitio dicitur multipliciter sicut et quod quid est. Ipsum enim quod quid est, uno modo significat substantiam et hoc aliquid. Alio modo significat singula aliorum praedicamentorum, sicut qualitatem et quantitatem et alia huiusmodi talia. Sicut autem ens praedicatur de omnibus praedicamentis, non autem similiter, sed primum de substantia, et per posterius de aliis praedicamentis, ita et quod quid est, simpliciter convenit substantiae, aliis autem alio modo, idest secundum quid.
Quod enim aliquo modo, idest secundum quid aliis conveniat quid est, ex hoc patet, quod in singulis praedicamentis respondetur aliquid ad quaestionem factam per quid. Interrogamus enim de quali sive qualitate quid est, sicut quid est albedo, et respondemus quod est color. Unde patet, quod qualitas est de numero eorum, in quibus est quod quid est.
Non tamen simpliciter in qualitate est quid est, sed quid est qualitatis. Cum enim quaero quid est homo, et respondetur, animal; ly animal, quia est in genere substantiae, non solum dicit quid est homo, sed etiam absolute significat quid, id est substantiam. Sed cum quaeritur quid est albedo, et respondetur, color, licet significet quid est albedo, non tamen absolute significat quid, sed quale. Et ideo qualitas non habet quid simpliciter, sed secundum quid. Invenitur enim in qualitate quid huiusmodi, ut cum dicimus quod color est quid albedinis. Et hoc quid, magis est substantiale quam substantia.
Propter hoc enim quod omnia alia praedicamenta habent rationem entis a substantia, ideo modus entitatis substantiae, scilicet esse quid, participatur secundum quamdam similitudinem proportionis in omnibus aliis praedicamentis; ut dicamus, quod sicut animal est quid hominis, ita color albedinis, et numerus dualitatis; et ita dicimus qualitatem habere quid non simpliciter, sed huius. Sicut aliqui dicunt logice de non ente loquentes, non ens est, non quia non ens sit simpliciter, sed quia non ens est non ens. Et simpliciter qualitas non habet quid simpliciter, sed quid qualitatis.
Deinde cum dicit oportet igitur. Ostendit quomodo quod quid est et definitio praedicetur de eo quod invenitur in substantiis et accidentibus; et dicit, quod ex quo definitio et quod quid est invenitur aliquo modo in accidentibus et in substantia, oportet igitur intendere ad considerandum quomodo oportet dicere, idest praedicare definitionem circa singula; non tamen magis quam quomodo se habent; ut videlicet, non ea dicamus univoce praedicari quorum non est una ratio in essendo.
Quapropter id quod dictum est de definitione et quod quid est in substantia et accidentibus, est manifestum: scilicet quod quod quid erat esse primo et simpliciter inest substantiae, et consequenter aliis: non quidem ita quod in aliis sit simpliciter quod quid erat esse, sed quod quid erat esse huic vel illi, scilicet quantitati vel qualitati. Manifestum est enim quod oportet definitionem et quod quid est vel aequivoce praedicari in substantia et accidentibus, vel addentes et auferentes secundum magis et minus, sive secundum prius et posterius, ut ens dicitur de substantia et accidente. Et sicut dicimus, quod non scibile est scibile secundum quid, idest per posterius, quia de non scibili hoc scire possumus quod non scitur; sic et de non ente hoc dicere possumus, quia non est.
Non enim est rectum quod quod quid est et definitio dicatur de substantia et de accidentibus, neque aequivoce, neque simpliciter et eodem modo, idest univoce. Sed sicut medicabile dicitur de diversis particularibus per respectum ad unum et idem, non tamen significat unum et idem de omnibus de quibus dicitur, nec etiam dicitur aequivoce. Dicitur enim corpus medicabile, quia est subiectum medicinae; et opus medicabile, quia exercetur a medicina, ut purgatio et vas medicinale, quia eo utitur medicina, ut clystere. Et sic patet quod non dicitur omnino aequivoce medicinale de his tribus, cum in aequivocis non habeatur respectus ad aliquod unum. Nec iterum univoce dicitur secundum unam rationem. Non enim est eadem ratio secundum quam dicitur medicinale id quo utitur medicina, et quod facit medicinam. Sed dicitur analogice per respectum ad unum, scilicet ad medicinam. Et similiter quod quid est et definitio, non dicitur nec aequivoce nec univoce, de substantia et accidente, sed per respectum ad unum. Dicitur enim de accidente in respectu ad substantiam, ut dictum est.
Et quia posuerat duas solutiones, subiungit quod nihil differt qualitercumque aliquis velit dicere de praemissa quaestione; sive dicatur quod accidentia non habent definitionem, sive quod habent, sed per posterius secundum quid. Quod tamen dicitur in prima solutione quod non habent definitionem accidentia, intelligitur per prius et simpliciter.
Deinde cum dicit illud autem probat secundo positam solutionem dicens, illud palam esse quod definitio et quod quid erat esse, primo et simpliciter est substantiarum, non tamen solum et substantiarum, cum etiam accidentia aliquo modo habeant definitionem et quod quid erat esse, non tamen primum. Et hoc sic patet. Non enim omnis ratio, qua nomen per rationem exponitur, idem est quod definitio; nec nomen expositum per quamcumque rationem, semper est definitum; sed alicui determinatae rationi competit quod sit definitio; illi scilicet quae significat unum. Si enim dicam quod socrates est albus et musicus et crispus, ista ratio non significat unum, sed multa, nisi forte per accidens, et ideo talis ratio non est definitio.
Non tamen sufficit quod sit unum in continuitate illud quod per rationem significatur, ad hoc quod sit definitio. Sic enim ilias, idest poema de bello troiano esset definitio, quia illud bellum in quadam continuitate temporis est peractum. Aut etiam non sufficit quod sit unum per colligationem; sicut haec ratio non esset definitio domus, si dicerem, quod domus est lapides et cementum et ligna. Sed tunc ratio significans unum erit definitio, si significet unum aliquod illorum modorum, quorum quoties unum per se dicitur. Unum enim dicitur multipliciter sicut et ens. Ens autem hoc quidem significat hoc aliquid, aliud quantitatem, aliud qualitatem, et sic de aliis; et tamen per prius substantiam et consequenter alia. Ergo simpliciter unum per prius erit in substantia, et per posterius in aliis.
Si igitur ad rationem definitionis pertinet quod significet unum, sequitur quod erit ratio albi hominis definitio, quia albus homo est quodammodo unum. Sed alio modo erit definitio ratio albi, et ratio substantiae; quia ratio substantiae erit definitio per prius, ratio albi per posterius, sicut unum per prius et posterius de utroque dicitur.
Deinde cum dicit habet autem removet quasdam dubitationes circa praedeterminata; et dividitur in duas, secundum duas dubitationes quas removet. Secunda, ibi, est autem et alia dubitatio. Praenotanda autem sunt duo ad evidentiam primae particulae. Quorum primum est, quod quidam dicebant nullam definitionem esse ex additione, idest quod in nulla definitione ponitur aliquid, quod sit extra essentiam definiti. Et videbantur pro se habere hoc, quod definitio significat essentiam rei. Unde illud quod est extra essentiam rei, non debet poni in eius definitione, ut videtur.
Secundum est, quod quaedam accidentia sunt simplicia, et quaedam copulata. Simplicia dicuntur, quae non habent subiectum determinatum, quod in eorum definitione ponatur, sicut curvum et concavum et alia mathematica. Copulata autem dicuntur, quae habent determinatum subiectum, sine quo definiri non possunt.
Est ergo dubitatio, si aliquis velit dicere quod ratio, quae est ex additione, non est definitio illorum accidentium quae sunt simplicia, sed copulatorum erit definitio. Videtur enim, quod nullius eorum possit esse definitio. Palam est ergo, quod si illa definiuntur, necesse est eorum definitionem ex additione facere, cum sine propriis subiectis definiri non possint. Sicut si accipiamus haec tria, idest nasus, et concavitas, et simitas: concavitas est simpliciter accidens, praecipue in comparatione ad nasum, cum non sit nasus de intellectu concavi. Simitas autem est accidens compositum, cum sit nasus de intellectu eius. Et ita simitas erit quoddam dictum ex duobus, inquantum significat hoc in hoc, idest determinatum accidens in determinato subiecto, et nec concavitas nec simitas est passio nasi secundum accidens, sicut album inest calliae et homini per accidens, inquantum callias est albus, cui accidit hominem esse. Sed simum est passio nasi secundum se. Naso enim inquantum huiusmodi competit esse simum. Alia autem translatio loco eius quod est concavum, habet aquilinum. Et est planior sensus; quia in definitione aquilini ponitur nasus, sicut in definitione simi. Sed sicut masculinum per se competit animali, et aequale quantitati, et omnia alia quaecumque secundum se dicuntur existere in aliquo, quia de omnibus est eadem ratio, et huiusmodi sunt in quibus, idest in quorum rationibus existit nomen eius cuius est passio, idest substantia, aut etiam ratio eius. Semper enim in definitionibus potest poni ratio loco nominis: sicut si dicimus quod homo est animal rationale mortale, potest poni loco nominis animalis definitio, ut dicatur quod homo est substantia animata sensibilis rationalis mortalis. Similiter si dicam quod masculus est animal potens generare in alio, possum etiam dicere quod masculus est substantia animata sensibilis potens generare in aliquo alio.
Et sic patet, quod non contingit separatim ostendere, idest notificare aliquod praedictorum accidentium quae diximus copulata, sicut contingit notificare album sine hoc quod in eius definitione sive ratione ponatur homo. Sed non contingit ita notificare femininum sine animali; quia oportet quod animal ponatur in definitione feminini sicut et in definitione masculini. Quare patet, quod non est alicuius praedictorum accidentium copulatorum quod quid erat esse et definitio vera, si nulla definitio est ex additione, sicut contingit in definitionibus substantiarum.
Aut si est aliqua definitio eorum, cum non possint nisi ex additione definiri, aliter erit definitio eorum quam substantiarum, quemadmodum diximus in solutione secunda. Et sic in hac conclusione innuit solutionem dubitationis praemissae. Quod enim dicebatur, quod nulla definitio est ex additione, verum est de definitione prout invenitur in substantiis. Sic autem praedicta accidentia non habent definitionem, sed alio modo per posterius.
Deinde cum dicit est autem ponit secundam dubitationem: circa quam duo facit. Primo movet dubitationem. Secundo ponit solutionem, ibi, sed latet etc.. Dicit ergo primo, quod est alia dubitatio de praedictis. Aut enim est idem dicere nasus simus et nasus concavus, aut non. Si idem, sequetur quod idem sit simum et concavum: quod patet esse falsum, cum alia sit definitio utriusque.
Si autem non est idem dicere nasum simum et nasum concavum, propter hoc quod simum non potest intelligi sine re cuius est per se passio, idest sine naso, cum simum sit concavitas in naso, concavum vero potest dici sine naso; sequetur, si hoc quod dico simum plus habet quam concavum, quod hoc, scilicet quod est nasus, vel non possit dici nasus simus, vel si dicatur, erit bis idem dictum, ut dicamus, quod nasus simus est nasus nasus concavus. Semper enim loco nominis potest poni definitio illius nominis. Unde cum dicitur nasus simus, poterit removeri nomen simi, et addi naso definitio simi, quae est nasus concavus. Sic ergo videtur dicere, quod nasum simum, nihil aliud est quam dicere, nasum nasum concavum, quod est inconveniens. Propter quod, inconveniens videtur dicere quod in talibus accidentibus sit quod quid erat esse.
Quod si hoc non est verum, quod in eis non sit quod quid erat esse, in infinitum fiet repetitio eiusdem nominis, semper posita nominis definitione pro nomine. Constat enim, quod cum dico, nasus concavus, loco concavi potest accipi simum, quia concavitas in naso non est nisi simitas, et loco simi iterum nasus concavus, et sic in infinitum.
Palam est itaque, ut videtur, quod solius substantiae est definitio. Si enim esset aliorum praedicamentorum, oporteret quod esset ex additione subiecti, sicut definitio aequalitatis et definitio imparis oporteret quod sumeretur ex definitione suorum subiectorum. Non enim definitio imparis est sine numero; nec definitio feminini, quod significat quamdam qualitatem animalis, est sine animali. Si ergo definitio aliquorum est ex additione, sequetur quod bis accidat idem dicere, sicut in praemissis est ostensum. Unde, si verum est quod hoc inconveniens sequatur, sequitur quod accidentia copulata non habent definitionem.
Deinde cum dicit sed latet solvit praemissam quaestionem; dicens, quod moventem praedictam quaestionem latet, quod rationes, non dicuntur certe, idest certitudinaliter, quasi ea quae dicuntur univoce, sed dicuntur secundum prius et posterius, ut supra dictum est. Si autem praedicta accidentia copulata habent terminos, idest rationes aliquas, oportet quod alio modo sint illi termini quam definitiones: aut quod definitio et quod quid erat esse, quod significatur per definitionem, dicatur multipliciter.
Quare sic quidem, idest simpliciter per prius, nullius erit definitio nisi substantiae, nec etiam quod quid erat esse. Sic autem, idest secundum quid et posterius, erit etiam aliorum. Substantia enim quae habet quidditatem absolutam, non dependet in sua quidditate ex alio. Accidens autem dependet a subiecto, licet subiectum non sit de essentia accidentis; sicut creatura dependet a creatore et tamen creator non est de essentia creaturae, ita quod oporteat exteriorem essentiam in eius definitione poni. Accidentia vero non habent esse nisi per hoc quod insunt subiecto: et ideo eorum quidditas est dependens a subiecto: et propter hoc oportet quod subiectum in accidentis definitione ponatur, quandoque quidem in recto, quandoque vero in obliquo.
In recto quidem, quando accidens significatur ut accidens in concretione ad subiectum: ut cum dico, simus est nasus concavus. Tunc enim nasus ponitur in definitione simi quasi genus, ad designandum quod accidentia non habent subsistentiam, nisi ex subiecto. Quando vero accidens significatur per modum substantiae in abstracto, tunc subiectum ponitur in definitione eius in obliquo, ut differentia; sicut dicitur, simitas est concavitas nasi.
Patet igitur quod cum dico, nasum simum, non oportet loco simi accipere nasum concavum; quia nasus non ponitur in definitione simi, quasi sit de essentia eius; sed quasi additum essentiae. Unde simum et concavum per essentiam idem sunt. Sed simum addit supra concavum, habitudinem ad determinatum subiectum: et sic determinato subiecto quod est nasus, nihil differt simus a concavo; nec oportet aliquid loco simi ponere nisi concavum: et sic non erit dicere loco eius, nasus concavus, sed solum concavus.
Ultimo concludit ex praedictis, quod palam est, quod definitio quae est ratio eius quod quid erat esse, et ipsum quod quid erat esse, solum est substantiarum, sicut prima solutio habebat. Vel est primo et simpliciter earum, et per posterius et secundum quid accidentium, ut in secunda solutione dicebatur.



In Libros Metaphysicorum Lib.7 Lec.2