In Libros Metaphysicorum Lib.7 Lec.6


Lectio 7

Praemisit superius Philosophus quaedam de generationibus rerum, quasi necessaria ad suum propositum ostendendum; scilicet ad ostendendum, quod causae generationis rerum non sunt ponendae species separatae. Ex quibus duo sunt iam manifestata per praemissa: scilicet quod omnis generatio est ex aliqua materia, et quod unumquodque quod generatur, generatur a suo simili. Nunc autem intendit ostendere propositum ex his quae supra investigata sunt. Et dividitur in partes tres. In prima ostendit quid sit illud quod generatur. In secunda ostendit, quod causa generationis non est species separata, ibi, utrum igitur est ne quaedam. In tertia determinat quaedam quae possent esse dubia circa praedeterminata, ibi, dubitabit autem aliquis. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod forma non generatur nisi per accidens. Secundo ostendit quod compositum generatur, ibi, aeream vero sphaeram. Dicit ergo primo, quod ea quae sunt ostensa supra vera sunt. Quorum unum est, quod omne quod fit, fit ab aliquo, et hoc est agens vel generans, a quo est principium generationis. Et aliud est, quod omne quod generatur, generatur ex aliquo, ut intelligatur id ex quo est generatio, non privatio, sed materia. Dictum est enim superius, quod aliter fit aliquid ex materia, et aliter ex privatione. Et tertium est quod in omni generatione oportet esse aliquid quod fit. Et hoc est vel sphaera, vel circulus, vel quodcumque aliorum.
Ex istis suppositis debet esse manifestum, quod sicut agens generando non facit materiam, vel subiectum generationis, quae est aes, ita etiam non facit formam, scilicet hoc ipsum quod est sphaera, nisi forte per accidens. Facit enim aeream sphaeram quod est compositum. Et quia aerea sphaera, est sphaera, ideo per accidens facit sphaeram.
Quod autem agens non faciat materiam, per se est manifestum, eo quod materia praeexistit factioni: unde non oportuit eum probare quod materia non fieret. Sed de formis poterat esse dubium, eo quod forma non invenitur nisi in termino actionis. Et ideo oportuit eum probare quod forma non fieret nisi per accidens. Et hoc ideo est, quia formae non proprie habent esse, sed magis sunt quibus aliqua habent esse. Unde si fieri est via in esse, illa tantum per se fiunt, quae per formas habent esse. Formae autem incipiunt esse, eo modo quo sunt in illis factis, quae per formas esse habent.
Et quod forma non fiat, sic probat. Facere enim hoc aliquid, est facere hoc ex aliquo subiecto, quod est totaliter, idest universaliter verum in omni generatione. Facere enim hoc quod est aes rotundum, non est facere hoc ipsum quod est rotundum, scilicet rotunditatem; aut hoc ipsum quod est facere sphaeram, scilicet formam sphaerae; sed est facere aliquid alterum, scilicet speciem, non qualitercumque, sed in alio, scilicet in materia: quod est facere compositum. Quod sic patet. Si enim agens facit aliquid, oportet quod faciat ex aliquo alio sicut ex materia. Hoc enim superius subiiciebatur, scilicet quod omnis generatio ex materia fit, propter probationem superius inductam. Sicut agens dicitur facere sphaeram aeream. Et hoc ideo, quia facit hoc quod est sphaera aerea, ex hoc quod est aes. Si igitur etiam ipsam formam faciat, palam erit quod faciet eam similiter, scilicet ex aliqua materia. Et ita sicut sphaera aerea erit composita ex materia et forma, sic et forma sphaerae aereae erit composita ex materia et forma: et redibit eadem quaestio de forma formae, et sic in infinitum: et ita generationes procedent in infinitum, quia omne generatum habet materiam et formam. Palam igitur est quod non fit species rei generatae, nec aliquid aliud quodcumque fit, quod oporteat vocare formam in rebus sensibilibus, sicut ordo et compositio et figura quae in aliquibus tenet locum formae, maxime in artificialibus.
Et quia generatio est eius quod fit, palam est quod nec generatio est formae, sed compositi. Nec iterum quod quid erat esse rei generatae generatur, nisi per accidens. Sed forma et quod quid erat esse, est quod fit in alio, idest in materia, non per se. Et dico quod fit, vel ab arte, vel a natura, vel potestate, idest a quocumque agente per violentiam.
Dicit autem quod quid erat esse non fieri, quamvis sit idem rei factae. Supra enim ostensum est unamquamque rem esse idem cum suo quod quid erat esse. Sed tamen quod quid erat esse est quod per se pertinet ad speciem. Unde ab eo excluduntur conditiones individuales, quae per accidens sunt speciei. Species autem et alia universalia non generantur nisi per accidens, singularibus generatis.
Sciendum tamen quod licet in litera dicatur, quod forma fit in materia, non tamen proprie dicitur. Forma enim proprie non fit, sed compositum. Sicut enim dicitur forma esse in materia, licet forma non sit, sed compositum per formam: ita etiam proprius modus loquendi est, ut dicamus compositum generari ex materia in talem formam. Formae enim proprie non fiunt, sed educuntur de potentia materiae, inquantum materia quae est in potentia ad formam fit actu sub forma, quod est facere compositum.
Deinde cum dicit aeream vero ostendit, quod composita fiant, dicens, quod generans facit esse sphaeram aeream. Facit enim eam ex aere quod est materia, sicut ex principio generationis, et ex sphaera, quae est formae et generationis terminus. Facit enim hanc speciem, idest figuram sphaerae in hoc, idest in hac materia, inquantum scilicet transmutat hoc aes in sphaeram: et hoc est sphaera aerea, scilicet forma sphaerae in aere.
Sed hoc, scilicet figura sphaerae est esse sphaerae, idest quod quid est sphaerae. Eius autem quod est esse sphaerae, idest ipsius quod quid est formae, non est omnino generatio; quia si esset eius generatio, oporteret quod esset ex aliquo sicut ex materia. Omne enim quod fit oportet esse divisibile, ita scilicet quod eius hoc sit hoc, idest una pars sit hoc, et hoc sit hoc, idest alia pars sit hoc. Et hoc exponit, scilicet quod una pars eius sit materia, et alia pars eius sit species. Si igitur quid est sphaerae quantum ad ipsam formam est quod sit figura aequalis ex medio, idest quod sit quaedam figura solida a cuius medio ad extremitates omnes lineae ductae sint aequales, oportet quod huius, scilicet sphaerae aereae hoc quidem, scilicet materia, sit in quo erat id quod facit generans, scilicet forma; et hoc sit in illo, scilicet forma, quae scilicet est figura ex medio aequalis, et hoc sit omne, idest totum quod factum est, scilicet aerea sphaera.
Palam igitur est ex dictis, quod si omne quod fit oportet esse divisibile, quod id quod est ut species, aut quod est ut substantia, idest ut quod quid erat esse non fit. Sed synodus, idest compositum quod dicitur et denominatur a tali forma, vel quidditate vel quod quid est, fit. Et iterum manifestum est quod omni generato inest materia, et quod cuiuslibet generati hoc est hoc, et hoc est hoc, idest una pars est materia, et alia forma.
Deinde cum dicit utrum igitur ostendit quod ex quo formae non generantur sed composita, quod non oportet ponere species separatas esse causas generationis in istis inferioribus. Sciendum est autem, quod platonici ponebant species esse causas generationis dupliciter. Uno modo per modum generantis, et alio modo per modum exemplaris. Primo ergo ostendit, quod species separatae non sunt causae generationis per modum generantis. Secundo, quod non per modum exemplaris, ibi, in quibusdam vero palam. Dicit ergo primo, quod considerandum est utrum sit aliqua forma universalis praeter huiusmodi singularia, scilicet quod sit quaedam sphaera a materia separata praeter has sphaeras quae sunt in materia. Aut etiam sit aliqua domus universalis sine materia, praeter lapides, ex quibus constituuntur istae domus particulares. Movet autem quaestionem in artificialibus propter naturalia, quorum species Plato separatas posuit a materia; ut intelligatur esse quaesitum, utrum sit homo universalis praeter carnes et ossa, ex quibus particulares homines constituuntur.
Ad solutionem autem huius quaestionis, hic primo praemittit, quod si sit aliqua substantia hoc modo facta, nullo modo erit hoc aliquid, sed significabit tantum quale quid, quod non est determinatum. Socrates enim significat hoc aliquid et determinatum; homo vero significat quale quid, quia significat formam communem et indeterminatam, quia significat absque determinatione huius vel illius. Unde si sit homo praeter socratem et Platonem et alios huiusmodi, non tamen erit hoc aliquid nec determinatum. Sed nos videmus quod in generationibus, semper illud quod facit et generat ex hoc, idest ex tali materia, est tale hoc, idest hoc determinatum, habens determinatam speciem. Oportet enim, sicut generatum est hoc aliquid, ita et generans esse hoc aliquid, cum generans sit simile genito, ut supra probatum est. Et quod genitum sit hoc aliquid, ex hoc patet: quia quod generatur est compositum. Sed hoc esse, scilicet compositum, quando est hoc, idest determinatum, est ut callias, aut socrates, sicut cum dicitur haec sphaera aerea. Sed homo et animal non significant hanc materiam ex qua est generatio, sicut nec sphaera aerea universaliter dicta. Si ergo compositum generatur, et non generatur nisi ex hac materia, per quam est hoc aliquid, oportet quod id quod generatur sit hoc aliquid. Et cum generatum sit simile generanti, oportet etiam, quod generans sit hoc aliquid. Et ita non sit species universalis, sine materia.
Manifestum est ergo ex dictis, quod si sunt aliquae species praeter singularia, nihil sunt utiles ad generationes et substantias rerum, sicut consueti sunt quidam dicere specierum causa, idest ad hoc quod ponant species. Haec enim erat una causa, quare platonici species ponebant, ut essent causa generationis in rebus. Si igitur species separatae non possunt esse causa generationis, manifestum erit quod non erunt species quaedam substantiae secundum se existentes.
Sciendum est autem, quod omnes, qui non consideraverunt hoc, quod Philosophus supra ostendit, quod formae non fiunt, passi sunt difficultatem circa factionem formarum. Propter hoc namque quidam coacti sunt dicere, omnes formas esse ex creatione. Nam ponebant formas fieri, et non poterant ponere quod fierent ex materia, cum materia non sit pars formae: unde sequebatur quod fierent ex nihilo, et per consequens quod crearentur. E contrario autem quidam posuerunt propter hanc difficultatem, formas praeexistere in materia actu, quod est ponere latitationem formarum; sicut posuit anaxagoras.
Sententia autem aristotelis, qui ponit formas non fieri, sed compositum, utrumque excludit. Neque enim oportet dicere, quod formae sint causatae ab aliquo extrinseco agente, neque quod fuerint semper actu in materia, sed in potentia tantum. Et quod in generatione compositi sint eductae de potentia in actum.
Deinde cum dicit in quibusdam ostendit, quod species separatae non possunt esse causa generationis per modum exemplaris; dicens, quod licet in aliquibus sit dubium utrum generans sit simile generato, tamen in quibusdam palam est quod generans sit quoddam tale, quale est generatum; non quidem idem numero, sed idem specie, ut patet in naturalibus. Homo enim generat hominem, similiter equus equum, et unaquaeque res naturalis aliam similem in specie sibi: nisi accidat aliquid praeter naturam, sicut est cum equus generat mulum. Et dicitur ista generatio praeter naturam, quia est praeter intentionem naturae particularis.
Virtus enim formativa, quae est in spermate maris, naturaliter est ordinata ut producat omnino simile ei, a quo sperma est decisum; sed de secundaria intentione est, quod quando perfecta similitudo induci non potest, inducatur qualiscumque potest similis. Et, quia in generatione muli sperma equi non potest inducere speciem equi in materia, propter hoc quod non est proportionata ad suscipiendum speciem equi, inducit speciem propinquam. Unde etiam in generatione muli est aliquo modo generans simile generato. Est enim aliquod proximum genus, quod non est nominatum, commune equo et asino. Et sub illo genere continetur etiam mulus. Unde secundum illud genus potest dici quod simile generat simile. Ut si verbi gratia dicamus quod illud proximum genus sit iumentum, poterimus dicere, quod licet equus non generet equum, sed mulum, iumentum tamen generat iumentum.
Patet igitur, quod omnia generata consequuntur speciei similitudinem ex virtute generantis. Quare palam est, quod non oportet ponere aliquam speciem separatam, quasi exemplar rebus generatis, ex cuius imagine res generatae speciei similitudinem consequantur, ut platonici ponebant. Maxime enim huiusmodi exemplaria requirerentur in praedictis substantiis naturalibus, quae sunt maxime substantiae respectu artificialium. Sufficiens autem est in praedictis generans ad faciendum similitudinem speciei; et est sufficiens ponere causam speciei in materia, idest quod illud quod facit hoc generatum consequi talem speciem non sit species extra materiam, sed species in materia.
Omnis autem species, quae est in materia, scilicet in his carnibus et in his ossibus, est aliquod singulare, ut callias et socrates. Et ista etiam species causans similitudinem speciei in generando est diversa a specie generati secundum numerum propter diversam materiam. Cuius diversitas est principium diversitatis individuorum in eadem specie. Diversa namque est materia, in qua est forma hominis generantis et hominis generati. Sed utraque forma est idem secundum speciem. Nam ipsa species est individua, idest non diversificatur in generante et generato. Relinquitur ergo, quod non oportet ponere aliquam speciem praeter singularia, quae sit causa speciei in generatis, ut platonici ponebant.



Lectio 8

Postquam ostendit Philosophus, quod species separatae non sunt causa generationis in istis inferioribus, hic manifestat quaedam, quae possent esse dubia circa praedeterminata. Et dividitur in partes tres, secundum quod tria dubia sunt quae manifestare intendit. Secunda pars incipit ibi, palam vero ex dictis. Tertia ibi, non solum autem de substantia. Circa primum duo facit. Primo ponit dubitationem. Secundo solvit eam, ibi, causa vero etc.. Oritur autem prima dubitatio ex eo quod supra dixerat, quod, quando principium sanitatis est species, quae est in anima, tunc sanitas fit ab arte. Quando vero sanitas non est ab hoc principio, sed a calefactione tantum, tunc fit sanitas a casu, sicut cum accidit sanitas ex confricatione. Hoc autem non potest accidere in domibus, quae fiunt ab arte. Domus enim numquam fit ab aliquo principio, nisi a specie domus in anima; et sic semper fit ab arte, et non a casu. Et ideo est dubitatio, quare quaedam fiunt quandoque quidem ab arte, quandoque quidem a casu, ut sanitas; quaedam vero non, sed fiunt tantum ab arte, et nunquam a casu, ut domus.
Deinde cum dicit causa vero solvit quaestionem; et dicit causam praedictae differentiae in artificialibus hanc esse, quia materia, a qua incipit generatio, secundum quam contingit facere et fieri aliquid eorum, quae sunt ab arte, talis est, in qua existit aliqua pars rei. Oportet namque in materia qualibet esse aptitudinem ad formam. Non enim quodlibet artificiatum potest fieri ex qualibet materia, sed ex determinata. Sicut serra non fit ex lana, sed ex ferro. Ipsa ergo aptitudo ad formam artificiati, quae est in materia, iam est aliqua pars artificiati, quae est in materia; quia sine aptitudine artificiatum esse non potest. Sicut serra non potest esse sine duritie, per quam ferrum est ordinatum ad formam serrae.
Sed haec pars dupliciter invenitur in materia. Quandoque quidem ita, quod per eam materia potest moveri a seipsa per partem formae in ea existentem. Quandoque vero non. Sicut in corpore humano, quod est materia sanationis, inest virtus activa, per quam corpus potest sanare seipsum. In lapidibus autem et lignis non est aliqua virtus activa, per quam possit moveri materia ad formam domus.
Et si quidem materia sic possit moveri per partem formae, quam in se habet, ad formam, hoc contingit dupliciter. Quia quandoque potest sic moveri per principium intrinsecum, quod est pars praedicta, sicut moveretur per artem, ut accidit in sanatione; nam natura humani corporis eodem modo agit ad sanitatem sicut et ars. Quandoque vero non potest moveri materia per principium intrinsecum eodem modo sicut movetur ab arte, licet aliquo modo per ipsum moveri possit. Multa enim sunt, quae possunt a seipsis moveri, sed non sic sicut moventur ab arte, ut patet in saltatione. Homines enim non habentes artem saltandi possunt quidem movere seipsos, sed non illo modo, sicut movent se qui habent artem praedictam.
Illa igitur artificialia, quae habent talem naturam, sicut lapides sunt materia domus, non possunt a seipsis moveri: impossibile est enim moveri ea nisi ab alio. Et hoc non solum est in artificialibus, sed etiam in naturalibus. Sic enim et materia ignis non potest moveri ad formam ignis nisi ab alio. Et inde est, quod forma ignis non generatur nisi ab alio. Et propter hoc quaedam artificialia non possunt fieri sine habente artem: quae scilicet in sua materia vel non habent aliquod principium motivum ad formam, vel non sic motivum sicut ars movet.
Quae vero ab aliquo extrinseco principio moveri possunt non habente artem, possunt esse et fieri etiam sine habente artem. Movebuntur enim eorum materiae ab his quae non habent artem. Quod quidem ostendit dupliciter. Uno modo inquantum possunt moveri ab aliquibus aliis extrinsecis principiis non habentibus artem; sicut arborem plantare potest etiam qui non habet artem plantandi. Alio modo quando materia movetur ex parte, idest ab aliquo principio intrinseco, quod est aliqua pars formae. Sicut cum corpus humanum sanatur ab aliquo principio intrinseco, quod est aliqua pars formae.
Sciendum est autem, quod occasione horum verborum, quae hic dicuntur, quidam ponunt, quod in omni generatione naturali est aliquod principium activum in materia, quod quidem est forma in potentia praeexistens in materia, quae est quaedam inchoatio formae. Unde haec formae pars dicitur. Quod quidem adstruere nituntur: primo ex hoc quod hic dicitur. Videtur enim hic Aristoteles dicere quod illa, in quorum materia non est principium activum, fiunt tantum ab arte. Oportet igitur, quod in materia illorum, quae fiunt a natura, insit aliquod principium activum.
Secundo ex hoc, quod omnis motus, cuius principium non est in eo quod movetur, sed extra, est motus violentus, et non naturalis. Si igitur in his, quae generantur per naturam, non esset aliquod principium generationis activum in materia, tunc eorum generationes non essent naturales, sed violentae; aut non esset aliqua differentia inter generationem artificialem et naturalem.
Et si obiiciatur contra eos, quod tunc ea, quae generantur naturaliter, non indigent extrinseco generante, si eorum generatio est a principio intrinseco: respondent quod sicut principium intrinsecum non est forma completa, sed quaedam inchoatio formae; ita etiam non est perfectum principium activum, ut per se possit agere ad generationem; sed habet aliquid de virtute activa ut cooperetur exteriori agenti. Nisi enim aliquid conferret mobile exteriori agenti, esset motus violentus: violentum enim est, cuius principium est extra, nil conferente vim passo, ut in primo ethicorum dicitur.
Haec autem opinio videtur propinqua ponentibus latitationem formarum. Cum enim nihil agat nisi secundum quod est in actu: si partes vel inchoationes formarum quae sunt in materia, habent aliquam virtutem activam, sequitur quod sint aliquo modo actu, quod est ponere latitationem formarum. Et praeterea, cum esse sit ante agere, non potest intelligi forma prius habere agere, quam sit in actu.
Et ideo dicendum est, quod sicut sola viventia inveniuntur se movere secundum locum, alia vero moventur a principio extrinseco, vel generante, vel removente prohibens, ut dicitur octavo physicorum, ita secundum alios motus, sola viventia inveniuntur movere seipsa. Et hoc ideo quia inveniuntur habere diversas partes, quarum una potest esse movens et alia mota; quod oportet esse in omni movente seipsum, ut probatur in octavo physicorum. Sic igitur invenimus in generatione viventium esse principium activum intrinsecum quod est virtus formativa in semine. Et sicut est potentia augmentativa movens in motu augmenti et decrementi; ita est et in motu alterationis, quae est sanatio, principium movens intra. Nam cum cor non sit susceptivum infirmitatis, virtus naturalis, quae est in corde sano, totum corpus ad sanitatem alterat.
De tali igitur materia habente in se principium activum loquitur hic Philosophus, et non de rebus inanimatis. Quod ex hoc patet, quia materiam ignis comparat materiae domus in hoc, quod utraque movetur ad formam a principio extrinseco. Non tamen sequitur quod generatio inanimatorum corporum non sit naturalis. Non enim oportet ad motum naturalem, quod semper principium motus, quod est in mobili, sit principium activum et formale; sed quandoque est passivum et materiale. Unde et natura in secundo physicorum distinguitur per materiam et formam. Et ab hoc principio dicitur naturalis generatio simplicium corporum, ut dicit commentator in secundo physicorum. Differentia tamen est inter materiam naturalium et artificialium: quia in materia rerum naturalium est aptitudo naturalis ad formam, et potest reduci in actum per agens naturale; non autem hoc contingit in materia artificialium.
Deinde cum dicit palam vero manifestat secundum quod poterat esse dubium ex praedictis. Dixerat enim superius quod omne quod generatur, generatur a simili secundum speciem. Hoc autem non eodem modo se habet in omnibus: et ideo hic manifestare intendit, quomodo hoc diversimode in diversis inveniatur. Et circa hoc duo facit. Primo distinguit diversos modos quibus generatum est simile generanti. Secundo manifestat eos, ibi, causa namque faciendi. Sciendum est autem circa primum, quod omne quod generatur ab aliquo, aut generatur per se, aut generatur ab eo per accidens. Quod autem generatur ab aliquo per accidens, non generatur ab eo secundum quod huiusmodi. Unde non oportet in generante esse similitudinem generati. Sicut inventio thesauri non habet similitudinem aliquam in eo, qui fodiens ad plantandum invenit thesaurum per accidens. Sed generans per se, generat tale secundum quod huiusmodi. Unde oportet quod in generante per se, sit aliqualiter similitudo generati.
Sed hoc contingit tripliciter. Uno modo quando forma generati praecedit in generante secundum eumdem modum essendi, et simili materia. Sicut cum ignis generat ignem, vel homo generat hominem. Et haec est generatio totaliter univoca.
Alio modo quando forma generati praecedit in generante, non quidem secundum eumdem modum essendi, nec in substantia eiusdem rationis; sicut forma domus praecedit in artifice, non secundum esse materiale, sed secundum esse immateriale, quod habet in mente artificis, non in lapidibus et lignis. Et haec generatio est partim ex univoco quantum ad formam, partim ex aequivoco quantum ad esse formae in subiecto.
Tertio modo quando ipsa tota forma generati non praecedit in generante, sed aliqua pars eius, aut aliqua pars partis; sicuti in medicina calida praecedit calor qui est pars sanitatis, aut aliquid ducens ad partem sanitatis. Et haec generatio nullo modo est univoca.
Et ideo dicit, palam ex dictis est quod aut fiunt omnia quodammodo ex totaliter univoco, sicut naturalia, ut ignis ab igne, et homo ab homine. Aut ex eo quod est ex parte univocum, quantum ad formam, et ex parte aequivocum quantum ad esse formae in subiecto; sicut domus fit ex domo quae est ars in artifice, aut ab intellectu, sive artis habitu. Ipsa enim ars aedificativa est species domus. Aut tertio modo fiunt aliqua ex parte formae praeexistentis in generante, sive ex ipso generante, habente partem praedictam. Potest enim dici quod generatio fit vel ex forma, sive parte formae, vel ex habente formam, vel partem formae. Sed ex habente quidem sicut ex generante; ex forma sive parte formae, sicut ex eo quo generans generat. Nam forma non generat nec agit, sed habens formam per eam. Et hoc dico quod aliquid fit ex alio simili secundum aliquem praedictorum modorum, nisi fiat ex eo per accidens. Tunc enim non oportet huiusmodi similitudinem observari, sicut dictum est.
Deinde cum dicit causa namque manifestat modos praedictos. Et primo in rebus artificialibus. Secundo in rebus naturalibus, ibi, similiter itaque his. Dicit ergo primo, quod ideo oportet quod sit fieri ex aliqua parte, quia prima causa faciendi secundum se, est pars generati praeexistentis in generante, quae est vel ipsa forma generantis, vel pars formae. Cum enim per motum calor generatur, in ipso motu est quodammodo calor sicut in virtute activa. Nam ipsa virtus causandi calorem quae est in motu, est aliquid de genere caloris. Et iste calor in motu existens virtute, facit calorem in corpore, non quidem generatione univoca, sed aequivoca; quia calor in motu, et in corpore calido, non est unius rationis. Is vero, scilicet calor, aut est ipsa sanitas, aut aliqua pars sanitatis, aut sequitur eum aliqua pars sanitatis, aut sanitas ipsa.
Per haec quatuor quae ponit, dat intelligere quatuor modos, quibus potest se habere forma generantis ad formam geniti. Quorum primus est quando forma generati totaliter est in generante, sicut forma domus est in mente artificis, et sicut forma ignis generati est in igne generante. Secundus modus est quando pars formae generati est in generante, sicut cum medicina calida sanat calefaciendo. Nam calor factus est in sanato pars sanitatis. Tertius modus est quando pars formae est in generante, non actu, sed virtute; sicut quando motus calefaciendo sanat: calor enim est in motu virtute, et non actu. Quartus modus est quando ipsa tota forma est in generante virtute, sed non actu, sicut forma stuporis est in pisce stupefaciente manum. Et similiter est in aliis quae agunt a tota specie. Primum ergo modum designat in hoc quod dicit aut sanitas. Secundum in hoc quod dicit aut pars. Tertium in hoc quod dicit aut sequitur eum aliqua pars sanitatis. Quartum in hoc quod dicit, aut sanitas ipsa. Et quia motus causat calorem ad quem sequitur sanitas, propter hoc etiam dicitur motus facere sanitatem, quia id facit sanitatem cui consequitur vel accidit sanitas. Vel melius, quod consequitur, et accidit ex motu, scilicet calor, facit sanitatem.
Quare patet, quod sicut in syllogismis, omnium principium est substantia, idest quod quid est rei (nam syllogismi demonstrativi sunt ex quid est, cum in demonstrationibus medium sit definitio), et hic, scilicet in operativis, generationes sunt ex quod quid est. In quo ostenditur similitudo intellectus speculativi et practici. Sicut enim intellectus speculativus procedit ad demonstrandum passiones de subiectis ex consideratione eius quod quid est, ita intellectus procedit ad operandum ex specie artificii, quae est eius quod quid est, ut supra dictum est.
Deinde cum dicit similiter itaque manifestat quod dixerat de artificialibus, in rebus naturalibus; dicens, quod similiter se habent ea quae sunt constituta secundum naturam, his quae fiunt per artem. Sperma enim operatur ad generationem, sicut contingit in his quae fiunt per artem. Sicut enim artifex non est actu domus, nec habet formam quae sit domus actu, sed potestate; ita sperma non est animal actu, nec habet animam quae est species animalis actu, sed potestate tantum. Est enim in semine virtus formativa: quae hoc modo comparatur ad materiam concepti, sicut comparatur forma domus in mente artificis ad lapides et ligna: nisi quod forma artis est omnino extrinseca a lapidibus et lignis; virtus autem spermatis est intrinseca.
Quamvis autem generatio animalis ex spermate, non sit a spermate sicut ab univoco, quia sperma non est animal; id tamen a quo est sperma, est aliqualiter univocum ei quod fit ex spermate. Nam sperma fit ab animali. Et in hoc est dissimilitudo inter generationem naturalem et generationem artificialem; quia non oportet quod forma domus in mente artificis sit a domo, licet quandoque hoc accidat, ut cum aliquis ad exemplar unius domus facit aliam. Sed semper oportet quod sperma sit ab animali.
Exponit autem quod dixerat aliqualiter univocum, quia non oportet in omni generatione naturali esse omnimodam univocationem, sicut cum dicitur quod homo fit ex homine. Fit enim femina ex viro sicut ex agente; et mulus non fit ex mulo, sed ex equo vel asino, in quo tamen est aliqua similitudo, ut supra dixit. Et quod dixit quod a quo est sperma, oportet esse aliqualiter univocum, subiungit, intelligendum est si non fuerit orbatio, idest si non fuerit defectus naturalis virtutis in semine. Tunc enim generat aliquid quod non est simile generanti, sicut patet in monstruosis partubus.
Et sicut in illis, idest in rebus artificialibus, aliqua fiunt non solum per artem, sed a casu, quando materia potest moveri a seipsa eo motu quo movetur ab arte; quando vero non potest hoc modo moveri, tunc non potest id quod fit ab arte, ab alio fieri quam ab arte: ita et hic possunt aliqua fieri a casu et sine spermate, illa quorum materia hoc modo potest moveri a seipsa eo motu quo movet sperma, idest ad generationem animalis. Sicut patet in his quae generantur ex putrefactione: quae quomodo dicantur esse a casu, et quomodo non, superius expositum est. Illa autem quorum materia non potest moveri a se ipsa eo motu quo a spermate movetur, impossibilia sunt fieri aliter quam ex ipsis seminibus; sicut patet de homine et equo et aliis animalibus perfectis. Patet autem ex his quae hic dicuntur, quod neque omnia animalia possunt generari et ex semine et sine semine, ut avicenna ponit, neque nulla generantur utroque modo, ut ponit Averroes.
Est autem advertendum quod per ea quae hic dicuntur, possunt solvi dubitationes illorum qui ponebant formas in istis generatis, non esse a generantibus naturalibus, sed a formis quae sunt sine materia. Hoc enim maxime visi sunt ponere propter animalia generata ex putrefactione, quorum formae non videntur procedere ex aliquibus similibus secundum speciem. Ulterius autem in animalibus etiam quae generantur ex semine, virtus activa generationis, quae est in semine, non est anima, ut ex hoc possit anima sequi in animali generato. Adhuc autem procedunt, quia in inferioribus istis non inveniuntur aliqua principia activa ad generationem, nisi calidum et frigidum, quae sunt formae accidentales. Et sic non videtur, quod per ea possint produci formae substantiales. Nec videtur quod ratio Philosophi quam supra posuit contra ponentes exemplaria, teneat in omnibus; ut scilicet ad similitudinem speciei in generatis, sufficiant formae generantium.
Sed omnes hae dubitationes solvuntur per literam aristotelis, si diligenter inspiciatur. Dicitur enim in litera quod virtus activa quae est in spermate, etsi non sit anima in actu, est tamen anima in virtute; sicuti forma domus in anima, non est domus actu, sed virtute. Unde, sicut ex forma domus, quae est in mente, potest fieri forma domus in materia, ita ex virtute seminis, potest fieri anima completa, praeter intellectum qui est ab extrinseco, ut dicitur in sextodecimo de animalibus. Et adhuc amplius, inquantum virtus quae est in semine, est ab anima perfecta, cuius virtute agit. Media enim principia, agunt in virtute primorum.
In his vero quae generantur ex putrefactione, etiam est in materia aliquod principium simile virtuti activae quae est in spermate, ex quo causatur anima in talibus animalibus. Et sicuti virtus quae est in spermate, est ab anima completa animalis, et a virtute caelestis corporis, ita virtus quae est in materia putrefacta generativa animalis, est a solo corpore caelesti, in quo sunt virtute omnes formae generatae, sicut in principio activo. Qualitates etiam activae, licet sint activae, non tamen agunt solum in virtute propria, sed in virtute formarum substantialium ad quae se habent sicut instrumenta; sicut dicitur in secundo de anima, quod calor ignis est sicut instrumentum animae nutritivae.
Deinde cum dicit non solum manifestat tertium, quod poterat ex dictis esse dubium. Probaverat enim quod formae non generantur, sed composita. Posset autem aliquis dubitare, utrum hoc verum sit solum in formis substantialibus, aut etiam in accidentalibus. Cui dubitationi hic satisfacere intendit. Unde duo facit. Primo ostendit, quod hoc est verum in utrisque; dicens quod ratio superius posita non solum ostendit speciem, idest formam non fieri de substantia, idest circa praedicamentum substantiae, sed communis est similiter de omnibus primis, idest de praedicamentis, sicut de qualitate, et quantitate, et aliis praedicamentis, fit enim, ut aerea sphaera, idest quod est compositum, sicut aerea sphaera. Sed non fit sphaera, idest quod se habet per modum formae; nec aes idest quod se habet per modum materiae. Et si fit sphaera, aliquo modo loquendi, non fit per se, sed in aere; quia semper oportet praeexistere ad generationem materiam et speciem, ut supra est ostensum. Illud quoque quod est ut aerea sphaera, scilicet compositum, fit, et in quid, hoc est in praedicamento substantiae, et in qualitate et quantitate, et similiter in aliis praedicamentis. Non enim fit quale, idest ipsa qualitas, sed hoc totum quod est quale lignum. Nec fit quantum, idest ipsa quantitas, sed lignum quantum, aut animal quantum.
Sed proprium ostendit quid differat inter substantiam et accidentia; dicens, quod hoc oportet accipere ut proprium substantiae per comparationem ad accidentia; quia quando substantia generatur, necesse est semper praeexistere alteram substantiam, quae facit generationem. Sicut si animal generatur, oportet quod praeexistat animal generans in his quae generantur ex semine. Sed in quali et quanto et in aliis accidentibus non oportet quod praeexistat quale aut quantum actu, sed solum in potentia, quod est materiale principium et subiectum motus. Principium enim activum substantiae non potest esse nisi substantia; sed principium activum accidentium potest esse non accidens, scilicet substantia.



In Libros Metaphysicorum Lib.7 Lec.6