In Libros Metaphysicorum Lib.7 Lec.8


Lectio 9

Postquam Philosophus ostendit quid est quod quid erat esse, et quorum est, et quomodo se habet ad ea quorum est, et quod non oportet ponere quidditates rerum separatas propter generationem, hic intendit ostendere ex quibus constituitur quod quid erat esse; et dividitur in duas partes. In prima ostendit ex quibus quod quid erat esse constituitur. In secunda ostendit quomodo ex illis fiat unum, ibi, nunc autem dicamus primum. Prima autem pars dividitur in duas. In prima movet dubitationem. In secunda solvit eam, ibi, aut multipliciter dicitur pars. Prima pars dividitur in duas dubitationes, quas movet, ad idem pertinentes; secundam ibi, amplius autem si priores sunt partes. Dicit ergo primo, quod omnis definitio est quaedam ratio, idest quaedam compositio nominum per rationem ordinata. Unum enim nomen non potest esse definitio, quia definitio oportet quod distincte notificet principia rerum quae concurrunt ad essentiam rei constituendam; alias autem definitio non sufficienter manifestaret essentiam rei. Et propter hoc dicitur in primo physicorum, quod definitio dividit definitum in singulare, idest exprimit distincte singula principia definiti. Hoc autem non potest fieri nisi per plures dictiones: unde una dictio non potest esse definitio, sed potest esse manifestativa eo modo, quo nomen minus notum manifestatur per magis notum. Omnis autem ratio partes habet, quia est quaedam oratio composita, et non simplex nomen. Et ideo videtur quod sicut se habet ratio rei ad rem, ita se habent partes rationis ad partes rei. Et propter hoc dubitatur, utrum oporteat rationem partium ponere in ratione totius, aut non.
Et haec dubitatio exinde confirmatur: quia in quibusdam rationibus totorum, videntur esse rationes partium, et in quibusdam non. In definitione enim circuli non ponitur definitio incisionum circuli, idest partium ex circulo separatarum, sicut semicirculi et quartae partis circuli. Sed definitio syllabae continet in se definitionem elementorum, idest literarum. Si enim definitur syllaba, oportet quod dicatur esse aliqua vox composita ex literis. Et sic in definitione syllabae ponitur litera, et per consequens definitio eius, quia semper uti possumus definitione pro nomine. Et tamen circulus dividitur in incisiones ut in partes, sicut syllaba in elementa, idest in literas.
Quod autem hic dicitur, quod sicut se habet definitio ad rem, ita se habet pars definitionis ad partem rei, videtur habere dubitationem. Definitio enim est idem rei. Unde videtur sequi quod partes definitionis sint idem partibus rei; quod patet esse falsum. Nam partes definitionis praedicantur de definitio, sicut de homine, animal et rationale; nulla autem pars integralis praedicatur de toto.
Sed dicendum est, quod partes definitionis significant partes rei, inquantum a partibus rei sumuntur partes definitionis; non ita quod partes definitionis sint partes rei. Non enim animal est pars hominis, neque rationale; sed animal sumitur ab una parte, et rationale ab alia. Animal enim est quod habet naturam sensitivam, rationale vero quod habet rationem. Natura autem sensitiva est ut materialis respectu rationis. Et inde est quod genus sumitur a materia, differentia a forma, species autem a forma et materia simul. Nam homo est, quod habet rationem in natura sensitiva.
Deinde cum dicit amplius autem ponit secundam dubitationem, quae est de prioritate partium. Omnes enim partes videntur esse priores toto, sicut simplex composito. Acutus enim angulus est pars recti anguli. Dividitur enim rectus angulus in duos vel plures angulos acutos. Et similiter digitus est pars hominis. Unde videtur, quod acutus angulus sit naturaliter prior recto, et digitus prior homine.
Sed e contra videntur illa esse priora, scilicet rectus acuto, et homo digito. Et hoc dupliciter. Primo quidem secundum rationem. Per huic enim modum illa dicuntur esse priora, quae in eorum rationibus ponuntur, et non e contrario. Acutus enim et digitus dicuntur esse secundum rationem, idest definiuntur ex illis, scilicet homine et recto, ut dictum est. Unde videtur, quod homo et rectus angulus sint priores digito et acuto angulo.
Secundo vero prout dicuntur esse aliqua priora ex eo, quod est esse sine invicem. Quae enim possunt esse sine aliis, et non e contrario, dicuntur esse priora, ut in quinto est habitum, sicut unum duobus. Homo autem potest esse sine digito. Digitus autem non potest esse sine homine, quia digitus abscisus non est digitus, ut infra dicetur. Unde videtur, quod homo sit prior digito. Et eadem ratio est de recto et acuto.
Deinde cum dicit aut multipliciter solvit propositas quaestiones; et dividitur in tres partes. In prima ponit solutionem. In secunda exponit eam, ibi, dictum est igitur nunc ipsum. Tertio determinat quamdam dubitationem, quae ex praedicta solutione oriri potest, ibi, dubitatur autem merito. Ad evidentiam autem horum, quae in hoc capitulo dicuntur, sciendum est, quod circa definitiones rerum, et earum essentias duplex est opinio. Quidam enim dicunt, quod tota essentia speciei est ipsa forma, sicut quod tota essentia hominis est anima. Et propter hoc dicunt, quod eadem secundum rem est forma totius quae significatur nomine humanitatis, et forma partis, quae significatur nomine animae, sed differunt solum secundum rationem: nam forma partis dicitur secundum quod perficit materiam, et facit eam esse in actu: forma autem totius, secundum quod totum compositum per eam in specie collocatur. Et ex hoc volunt, quod nullae partes materiae ponantur in definitione indicante speciem, sed solum principia formalia speciei. Et haec opinio videtur Averrois et quorumdam sequentium eum.
Sed videtur esse contra intentionem aristotelis. Dicit enim superius in sexto, quod res naturales habent in sui definitione materiam sensibilem, et in hoc differunt a mathematicis. Non autem potest dici, quod substantiae naturales definiantur per id quod non sit de essentia earum. Substantiae enim non habent definitionem ex additione, sed sola accidentia, ut supra est habitum. Unde relinquitur quod materia sensibilis sit pars essentiae substantiarum naturalium, non solum quantum ad individua, sed etiam quantum ad species ipsas. Definitiones enim non dantur de individuis, sed de speciebus.
Unde est alia opinio, quam sequitur avicenna; et secundum hanc forma totius, quae est ipsa quidditas speciei, differt a forma partis, sicut totum a parte: nam quidditas speciei, est composita ex materia et forma, non tamen ex hac forma et ex hac materia individua. Ex his enim componitur individuum, ut socrates et callias. Et haec est sententia aristotelis in hoc capitulo, quam introducit ad excludendum opinionem Platonis de ideis. Dicebat enim species rerum naturalium esse per se existentes sine materia sensibili, quasi materia sensibilis non esset aliquo modo pars speciei. Ostenso ergo, quod materia sensibilis sit pars speciei in rebus naturalibus, ostenditur quod impossibile est esse species rerum naturalium sine materia sensibili, sicut hominem sine carnibus et ossibus, et sic de aliis.
Et hic erit tertius modus destruendi ideas. Nam primo destruxit per hoc quod quod quid erat esse non est separatum ab eo cuius est. Secundo per hoc, quod species separatae a materia non sunt causae generationis, neque per modum generantis, neque per modum exemplaris. Nunc autem tertio improbat eam per hoc quod materia sensibilis in communi est ratio speciei.
Dicit ergo solvendo, quod multipliciter dicitur pars, sicut in quinto est habitum. Et uno modo dicitur pars quantitativa, hoc scilicet quod mensurat totum secundum quantitatem, sicut bicubitum est pars cubiti, et binarius senarii. Sed hic modus partium praetermittatur ad praesens; non enim intendimus hic inquirere partes quantitatis; sed intendimus inquirere de partibus definitionis, quae significant substantiam rei. Unde perscrutandum est de illis partibus ex quibus substantia rei componitur.
Pars autem substantiae est et materia, et forma, et ex quibus est aliquid compositum. Et quodlibet istorum trium, scilicet materia et forma et compositum ex his, est substantia, ut supra habitum est. Et ideo materia est quidem quodam modo pars alicuius, quodam modo non est, sed solum illa, ex quibus est ratio speciei, idest formae. Intelligimus enim concavitatem quasi formam, et nasum materiam, et simum quasi compositum. Et secundum hoc caro, quae est materia vel pars materiae, non est pars concavitatis, quae est forma vel species; nam caro est materia, in qua fit species. Sed tamen caro est aliqua pars simitatis, si tamen simitas intelligitur esse quoddam compositum, et non solum forma. Et similiter totius quidem statuae, quae est composita ex materia et forma, pars est aes; non autem est pars statuae secundum quod statua accipitur solum pro specie, idest pro forma.
Et ut sciatur quid est species, et quid est materia, dicendum est illud ad speciem pertinere, quod convenit unicuique inquantum speciem habet. Sicuti inquantum habet speciem statuae, convenit alicui quod sit figuratum, vel aliquid aliud huiusmodi. Sed id quod est materiale ad speciem, nunquam dicendum est secundum se de specie. Sciendum tamen est, quod nulla materia, nec communis, nec individuata secundum se se habet ad speciem prout sumitur pro forma. Sed secundum quod species sumitur pro universali, sicut hominem dicimus esse speciem, sic materia communis per se pertinet ad speciem, non autem materia individualis, in qua natura speciei accipitur.
Et ideo dicendum est, quod definitio circuli non continet in se definitionem incisionum, idest partium ex circulo incisarum, vel semicirculi vel quartae partis circuli. Sed definitio, quae est syllabae, comprehendit in se definitionem, quae est elementorum, idest litterarum. Et huius ratio est, quia elementa, idest literae, sunt partes syllabae quantum ad speciem suam, et non secundum materiam. Ipsa enim forma syllabae in hoc consistit, quod ex literis componatur. Sed incisiones circuli sunt partes non circuli secundum speciem accepti, sed huius circuli particularis, vel horum circulorum, sicut materia in qua fit species circuli.
Et hoc accipi potest ex regula superius posita. Hoc enim dixit ad speciem pertinere, quod secundum se inest unicuique speciem habenti; ad materiam vero quod accidit speciei. Per se autem inest syllabae, quod ex literis componatur. Quod autem circulus sit actu divisus in semicirculos, hoc accidit circulo, non inquantum est circulus, sed inquantum est hic circulus, cuius haec linea dividitur quae est pars eius ut materia. Unde patet, quod semicirculus est pars circuli secundum materiam individualem. Unde ista materia, quae est haec linea, est propinquior speciei quam aes, quod est materia sensibilis, quando rotunditas quae est forma circuli, fit in aere. Quia species circuli nunquam est praeter lineam, est autem praeter aes. Et sicut partes circuli, quae sunt secundum materiam individualem, non ponuntur in eius definitione, ita etiam nec omnes literae ponuntur in definitione syllabae, quae scilicet sunt partes cum materia, ut literae descriptae in cera, vel prolatae in aere. Hae enim iam sunt partes syllabae, sicut materia sensibilis.
Non enim oportet, quod omnes partes in quas res aliqua resoluta corrumpitur, sint partes substantiae. Non enim si linea divisa in duo dimidia corrumpitur, aut si homo resolutus in ossa et nervos et carnes corrumpitur, propter hoc sequitur quod linea sit ex dimidiis, et homo ex carnibus et ossibus, ita quod ista sint partes substantiae eius: sed sunt ex istis partibus sicut ex materia. Unde sunt partes eius quod est simul totum, idest compositum; sed speciei, idest formae, et cuius est ratio, idest eius quod definitur, non adhuc sunt partes. Quapropter nullae tales partes ponuntur in rationibus convenienter.
Sciendum tamen, quod ratio talium partium in quorumdam definitionibus ponitur; scilicet in definitionibus compositorum, quorum sunt partes. In quorumdam vero definitionibus non oportet poni, scilicet in definitione formarum; nisi sint tales formae, quae sint simul sumptae cum materia. Licet enim materia non sit pars formae, tamen materia sine qua non potest concipi intellectu forma, oportet quod ponatur in definitione formae; sicut corpus organicum ponitur in definitione animae. Sicut enim accidentia non habent esse perfectum nisi secundum quod sunt in subiecto, ita nec formae nisi secundum quod sunt in propriis materiis. Et propter hoc, sicuti accidentia definiuntur ex additione subiectorum, ita et forma ex additione propriae materiae. Cum igitur in definitione formae ponitur materia, est definitio ex additione; non autem cum ponitur in definitione compositi.
Vel hoc quod dicit si non fuerint simul sumpta, est exemplificatio eius quod dixerat horum non oportet inesse. In illis enim partes materiae non oportet in definitionibus poni, quae scilicet non sumuntur simul cum materia, vel quae non significant aliquid compositum ex materia et forma. Et hoc patet: quia propter hoc quod in quorumdam rationibus non ponitur materia, in quorumdam vero ponitur, contingit quod quaedam sint sicut ex principiis ex his in quae corrumpitur, idest ex partibus, in quas aliquid per corruptionem resolvitur. Et haec sunt illa, in quorum definitionibus ponuntur materiae. Quaedam vero non sunt ex praedictis partibus materialibus sicut ex principiis, sicut illa in quorum definitionibus non ponitur materia.
Et quia in istorum definitionibus ponitur materia, quae sunt simul accepta cum materia, non autem in aliis, ideo quaecumque sunt simul sumpta species cum materia, idest quaecumque significant aliquid compositum ex materia et forma, ut simum aut aereus circulus, huiusmodi corrumpuntur in partes materiales, et pars istorum est materia. Illa vero, quae non concipiuntur in intellectu cum materia, sed sunt omnino sine materia, sicut illa quae pertinent solum ad rationem speciei et formae, ista vel non corrumpuntur omnino, vel non corrumpuntur taliter, idest per resolutionem in aliquas partes materiales. Quaedam enim formae sunt quae nullo modo corrumpuntur, sicut substantiae intellectuales per se existentes. Quaedam vero formae non per se existentes, corrumpuntur per accidens, corrupto subiecto.
Quare patet, quod huiusmodi partes materiales sunt principia et partes eorum quae sunt sub ipsis, idest quae ab eis dependent, sicut dependet totum ex partibus ex quibus componitur; non autem sunt partes nec principia speciei. Et propter hoc, compositum, ut statua lutea, corrumpitur resoluta in materiam, idest in lutum, et sphaera aerea, in aes, et callias, qui est homo particularis, in carnem et ossa. Et similiter circulus particularis constans ex his lineis divisis, corrumpitur in incisiones. Sicut enim callias est aliquis homo qui concipitur cum materia individuali, ita circulus, cuius sunt partes istae incisiones, est aliquis circulus particularis, qui concipitur cum individuali materia. Hoc tamen differt quia singulares homines habent nomen proprium. Unde nomen speciei non aequivocatur ad individua: sed nomen circuli aequivoce dicitur de circulo qui simpliciter, idest universaliter dicitur, et de singulis particularibus circulis. Et hoc ideo quia singulis particularibus circulis non sunt nomina posita, sed nomina posita sunt singularium hominum.
Attendendum est autem, quod nomen speciei non aequivoce praedicatur de individuo, secundum quod praedicat de eo communem naturam speciei: praedicaretur autem aequivoce de eo, si praedicaretur inquantum significaret hoc individuum prout huiusmodi. Si enim dicam, socrates est homo, non aequivocatur nomen hominis. Sed si hoc nomen homo, imponatur alicui singulari homini ut proprium nomen, aequivoce significabit speciem, et hoc individuum. Et similiter de nomine circuli, quod aequivoce significat speciem et hunc circulum.



Lectio 10

Quia solutio superius posita non erat usquequaque manifesta, nondum enim ostenderat quomodo partes sunt priores et posteriores, nec iterum distinxerat compositum universale a particulari, nec etiam speciem a forma: ideo hic solutionem superius positam explanat. Dividitur autem in partes duas. In prima explanat solutionem superius positam. In secunda docet qualiter sit ad quaestionem applicanda, ibi, interrogationi vero obviare. Prima dividitur in duas. Primo solvit quaestionem quantum ad hoc, quod quaesitum fuit de prioritate partium. Secundo quantum ad hoc, quod quaesitum fuit, utrum partes definiti intrent definitionem, ibi, sed rationis partes. Prima dividitur in duas. Primo ostendit quomodo partes sunt priores toto. Secundo manifestat per exemplum, ibi, quoniam vero. Dicit ergo primo, quod id quod superius est dictum in solutione proposita, verum quidem est in se, tamen repetendum est ut amplius fiat manifestum, quantum ad hoc quod dictum est. Oportet enim, quod omnes partes rationis, et in quas ratio dividitur, sint priores definito, vel omnes, vel quaedam. Et hoc dicitur propter hoc, quod partes formae quandoque non sunt de necessitate speciei, sed de perfectione; sicut visus et auditus, quae sunt partes animae sensibilis, non sunt de integritate vel necessitate animalis. Potest enim esse animal sine his sensibus. Sunt tamen de perfectione animalis, quia animal perfectum hos etiam sensus habet. Et sic universaliter est verum, quod illae partes quae ponuntur in definitione alicuius sunt universaliter priores eo.
Sed acutus angulus, quamvis sit pars recti, non tamen ponitur in definitione eius, sed e converso; non enim ratio recti anguli resolvitur in definitionem acuti, sed e converso. Qui enim definit acutum, utitur recto definiendo. Angulus enim acutus est angulus minor recto. Et similiter est de circulo et semicirculo, qui definitur per circulum. Est enim media pars circuli. Similiter est de digito et homine, qui ponitur in definitione digiti: definitur enim digitus, quod est talis pars hominis. Dictum est enim supra, quod partes formae sunt partes rationis, non autem partes materiae. Si igitur solae partes rationis sunt priores, non autem materiae, sequitur quod quaecumque sint partes definiti, sicut materia, in quam scilicet resolvitur definitum ut compositum in materialia principia, sunt posteriora. Quaecumque vero sunt partes rationis et substantiae quae est secundum rationem, idest partes formae secundum quam sumitur ratio rei, sunt priora toto, aut omnia, aut quaedam, ratione superius dicta.
Deinde cum dicit quoniam vero exponit quod dixerat per exempla; dicens, quod anima animalium cum sit substantia animati secundum rationem, idest forma animati, a qua animatum habet propriam rationem, est substantia, idest forma et species, et quod quid erat esse tali corpori, scilicet organico. Corpus enim organicum non potest definiri nisi per animam. Et secundum hoc anima dicitur quod quid erat esse tali corpori.
Et quod hoc sit verum, patet per hoc quod si aliquis bene definiat cuiuscumque animalis partem, non potest eam bene definire nisi per propriam operationem. Sicut si dicatur quod oculus est pars animalis per quam videt. Ipsa autem operatio partium non existit sine sensu vel motu vel aliis operationibus partium animae. Et sic oportet quod definiens aliquam partem corporis, utatur anima.
Et quia ita est, oportet quod partes eius, scilicet animae, sint priores - vel omnes, sicut in perfectis animalibus, vel quaedam, sicut in imperfectis animalibus, simul toto, idest eo quod est compositum ex anima et corpore. Et similiter est secundum unumquodque aliud, quia semper oportet quod partes formales sint priores quolibet composito.
Sed corpus et partes corporis sunt posteriores hac substantia, scilicet forma, quae est anima, cum oporteat animam in eius definitione poni, ut iam dictum est. Et id quod dividitur in partes corporis, ut in materiam, non est ipsa substantia, idest forma, sed simul totum, idest compositum. Patet igitur quod partes corporis sunt priores simul toto, idest composito quodammodo, et quodammodo non.
Sunt quidem priores sicut simplex composito, inquantum animal compositum ex eis constituitur. Sunt autem non priores secundum modum quo dicitur esse prius id quod potest esse sine alio; non enim partes corporis possunt esse separatae ab animali; non enim digitus quocumque modo se habens est digitus. Ille enim qui est decisus, vel mortuus, non dicitur digitus nisi aequivoce, sicut digitus sculptus vel depictus. Sed secundum hanc considerationem huiusmodi partes sunt posteriores composito animali, quia animal sine digito esse potest.
Sed quaedam partes sunt, quae licet non sint priores toto animali hoc modo prioritatis, quia non possunt esse sine eo, sunt tamen secundum hanc considerationem simul; quia sicut ipsae partes non possunt esse sine integro animali, ita nec integrum animal sine eis. Huiusmodi autem sunt partes principales corporis, in quibus primo consistit forma, scilicet anima; scilicet cor, vel cerebrum. Nec ad propositum differt quicquid tale sit.
Sciendum tamen, quod hoc compositum, quod est animal vel homo, potest dupliciter sumi: vel sicut universale, vel sicut singulare. Sicut universale quidem, sicut homo et animal. Sicut singulare, ut socrates et callias. Et ideo dicit, quod homo, et equus et quae ita sunt in singularibus, sed universaliter dicta, sicut homo et equus non sunt substantia, idest non sunt solum forma, sed sunt simul totum quoddam compositum ex determinata materia et determinata forma; non quidem ut singulariter, sed universaliter. Homo enim dicit aliquid compositum ex anima et corpore, non autem ex hac anima et hoc corpore. Sed singulare dicit aliquid compositum ex ultima materia, idest materia individuali. Est enim socrates aliquid compositum ex hac anima et hoc corpore. Et similiter est in aliis singularibus.
Sic igitur patet quod materia est pars speciei. Speciem autem hic intelligimus non formam tantum, sed quod quid erat esse. Et patet etiam quod materia est pars eius totius, quod est ex specie et materia, idest singularis, quod significat naturam speciei in hac materia determinata. Est enim materia pars compositi. Compositum autem est tam universale quam singulare.
Deinde cum dicit sed rationis ostendit quae partes debeant poni in definitione. Cum enim ostensum sit quae partes sunt speciei et quae partes individui, quia materia communiter sumpta est pars speciei, haec autem materia determinata est pars individui: manifestum est, quod solum illae partes sunt partes rationis, quae sunt partes speciei; non autem quae sunt partes individui. In definitione enim hominis ponitur caro et os, sed non haec caro et hoc os. Et hoc ideo, quia ratio definitiva non assignatur nisi universaliter.
Cum enim quod quid erat esse sit idem cum eo cuius est, ut supra ostensum est, illius tantum erit definitio, quae est ratio significans quod quid erat esse, quod est idem cum suo quod quid erat esse. Huiusmodi autem sunt universalia et non singularia. Circulus enim, et id quod est circulo esse, sunt idem; et similiter anima, et id quod est animae esse. Sed ipsorum, quae sunt composita ex specie et materia individuali, sicut circuli huius, aut alicuius aliorum singularium: horum non est definitio.
Nec differt utrum singularia sint sensibilia vel intelligibilia. Singularia quidem sensibilia sunt sicut circuli aerei et lignei. Intelligibilia singularia sunt sicut circuli mathematici. Quod autem in mathematicis considerentur aliqua singularia, ex hoc patet, quia considerantur ibi plura unius speciei, sicut plures lineae aequales, et plures figurae similes. Dicuntur autem intelligibilia, huiusmodi singularia, secundum quod absque sensu comprehenduntur per solam phantasiam, quae quandoque intellectus vocatur secundum illud in tertio de anima: intellectus passivus corruptibilis est.
Ideo autem singularium circulorum non est definitio, quia illa, quorum est definitio, cognoscuntur per suam definitionem; sed singularia non cognoscuntur nisi dum sunt sub sensu vel imaginatione, quae hic intelligentia dicitur, quia res considerat sine sensu, sicut intellectus. Sed huiusmodi singulares circuli abeuntes ab actu, idest recedentes ab actuali inspectione sensus, quantum ad sensibiles, aut imaginationis, quantum ad mathematicos, non est manifestum, utrum sint inquantum sunt singulares; sed tamen semper dicuntur et cognoscuntur per rationem universalis. Cognoscuntur enim hi circuli sensibiles, etiam quando non actu videntur, inquantum sunt circuli, non inquantum sunt hi circuli.
Ratio autem huius est, quia materia, quae principium est individuationis, est secundum se ignota, et non cognoscitur nisi per formam, a qua sumitur ratio universalis. Et ideo singularia non cognoscuntur in sua absentia nisi per universalia. Materia autem non solum est principium individuationis in singularibus sensibilibus, sed etiam in mathematicis. Materia enim alia est sensibilis, alia intelligibilis. Sensibilis quidem ut aes et lignum, vel etiam quaelibet materia mobilis, ut ignis et aqua, et huiusmodi omnia; et a tali materia individuantur singularia sensibilia. Intelligibilis vero materia est, quae est in sensibilibus, non inquantum sunt sensibilia, sicut mathematica sunt. Sicut enim forma hominis est in tali materia, quae est corpus organicum, ita forma circuli vel trianguli est in hac materia quae est continuum vel superficies vel corpus.
Concludit igitur quod dictum est, quomodo se habet de toto et parte, et de priori et de posteriori, idest cuius pars sit pars, et quomodo sit prior et quomodo posterior. Partes enim materiae individuae sunt partes compositi singularis, non autem speciei, nec formae. Partes autem materiae universalis, sunt partes speciei, sed non formae. Et quia universale definitur et non singulare, ideo partes materiae individualis non ponuntur in definitione, sed solum partes materiae communis, simul cum forma vel partibus formae.
Deinde cum dicit interrogationi vero adaptat solutionem propositam quaestioni prius notae; dicens, quod necesse est obviare per praedictam solutionem interrogationi quando quis interrogat, utrum rectus angulus et circulus et animal sint priora partibus; aut e converso partes in quas huiusmodi dividuntur, et ex quibus componuntur, sunt priores. Dicendum quod non est simpliciter respondendum. Est enim duplex opinio. Quidam enim dicunt quod idem est tota species et forma, sicut anima quod homo. Quidam autem quod non, quia homo est compositum ex anima et corpore. Et secundum utramque opinionem est diversimode respondendum.
Si enim idem est anima quod animal vel animatum, aut similiter unumquodque est idem cum forma uniuscuiusque, ut circulus idem cum forma circuli, et rectus angulus idem cum forma recti, dicendum est determinando quid sit posterius, et quo sit posterius; quia secundum hoc partes materiae sunt posteriores his, quae sunt in ratione, et sunt etiam posteriores aliquo recto, scilicet recto communi, sed sunt priores recto singulari. Hic enim rectus qui est aereus, est cum materia sensibili. Et hic rectus qui est cum lineis singularibus, est cum materia intelligibili. Sed ille rectus qui est sine materia, idest communis, erit posterior partibus formae quae sunt in ratione, sed erit prior partibus materiae quae sunt partes singularium. Nec erit secundum hanc opinionem distinguere inter materiam communem et individualem. Sed tamen simpliciter non erit respondendum, quia erit distinguendum inter partes materiae et partes formae.
Si autem alia opinio sit vera, scilicet quod anima sit aliud quam animal, sic erit dicendum et non dicendum partes esse priores toto, sicut determinatum est prius. Secundum enim hanc opinionem docuit superius distinguere non solum inter materiam et formam, sed inter materiam communem quae est pars speciei, et inter materiam individualem quae est pars individui.



Lectio 11

In ista parte determinat quamdam dubitationem, quae poterat oriri ex solutione praemissae quaestionis. Distinxerat enim, solvendo praemissam quaestionem, inter partes speciei, et partes individui, quod est compositum ex specie et ex materia. Et ideo hic quaerit, quae sint partes speciei, et quae non. Dividitur ergo ista pars in partes tres. In prima determinat hanc dubitationem. In secunda ostendit quid restat dicendum, ibi, utrum autem praeter materiam. Tertio recapitulat ea quae dicta sunt, ibi, quid quidem igitur est quod quid erat. Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit, ibi, quaecumque quidem igitur etc.. Tertio solutionem manifestando colligit, ibi, palam autem etc.. Dicit ergo primo, quod cum dictum sit quod partes speciei ponuntur in definitionibus, non autem partes compositi ex specie et materia, merito dubitatur quae sunt partes speciei, et quae non sunt partes speciei sed simul sumpti, idest individui, in quo simul sumitur natura speciei cum materia ipsa individuante.
Si enim hoc non sit manifestum, non poterimus aliquid recte definire, quia definitio nunquam est rei singularis, sed solum universalis, ut supra dictum est. Et inter universalia proprie est species, quae constituitur ex genere et differentia, ex quibus omnis definitio constat. Genus enim non definitur, nisi etiam sit species. Unde patet, quod nisi sciatur quae pars sit sicut materia, et quae non est sicut materia sed sicut ad speciem ipsam pertinens, non erit manifestum qualis debeat esse definitio rei assignanda, cum non assignetur nisi speciei, et oporteat in definitione speciei partes speciei ponere, et non partes quae sunt posteriores specie.
Deinde cum dicit quaecumque quidem solvit propositam dubitationem. Et circa haec tria facit. Primo ponit solutionem secundum opinionem platonicorum. Secundo improbat eam, ibi, accidit itaque unam. Tertio solvit secundum suam sententiam, ibi, quare omnia reducere. Circa primum duo facit. Primo solvit propositam dubitationem quantum ad sensibilia. Secundo quantum ad mathematica, ibi, quoniam autem. Primo ergo dicit, quod in quibusdam manifestum est, quod materia non sit pars speciei, sicut in omnibus illis quae manifeste apparent fieri in materiis diversis secundum speciem, sicut circulus invenitur fieri in aere et in lapide et in ligno. Unde manifestum est quod neque aes neque lapis neque lignum, est aliquid de substantia circuli, quasi pars existat huius speciei, quae est circulus. Est autem hoc manifestum propter hoc quod circulus a quolibet istorum separatur: nihil autem potest separari ab eo quod est pars speciei.
Sed quaedam sunt, quorum species non inveniuntur fieri in diversis materiis secundum speciem, sed semper in eisdem. Sicut species hominis, quantum ad hoc quod visibiliter apparet, non invenitur nisi in carnibus et ossibus. Nihil tamen prohibet, ut etiam ista, quae non videntur a propria materia separata, similiter se habeant ad suas materias sicut illa quae esse possunt in diversis materiis, et ab unaquaque earum separari.
Si enim poneremus quod non viderentur sensibiliter aliqui circuli nisi ex aere, nihilominus tamen sic esset pars speciei circuli aes. Et licet tunc non separaretur circulus actu ab aere, separaretur tamen mente, quia species circuli posset intelligi sine aere, ex quo aes non esset pars speciei circuli, licet difficile sit mente auferre et separare abinvicem quae actu non separantur. Non enim est hoc nisi illorum qui per intellectum supra sensibilia elevari possunt.
Et similiter si hominis species semper apparet in carnibus et ossibus et talibus partibus, oportet quaerere, utrum istae partes sint speciei humanae et rationis, idest definitionis hominis; aut non sunt partes speciei, sed solum materia speciei, sicut aes circuli. Sed quia talis species non fit in aliis partibus materialibus quam in istis, ideo de facili non possumus separare hominem per intellectum a carnibus et ossibus. Videtur enim eadem ratio esse hic et in circulo, si omnes circuli essent aerei.
Deinde cum dicit quoniam autem procedit ulterius prosequendo opinionem praetactam quantum ad mathematica; dicens, quod quia videtur hoc contingere in aliquibus, scilicet quod materia non sit pars speciei, quamvis species non inveniatur nisi in illa materia, sed non est manifestum quando et in quibus hoc contingat vel non contingat, ideo aliqui circa hoc dubitant non solum in naturalibus, sed etiam in mathematicis, ut in circulo et triangulo.
Videtur enim eis, quod sicut materia sensibilis non est pars speciei in naturalibus, ita etiam quod materia intelligibilis non sit pars speciei in mathematicis. Materia autem figurarum mathematicarum intelligibilis, est continuum, ut linea vel superficies. Et ideo vult, quod linea non sit pars speciei circuli vel trianguli; quasi non sit competens quod triangulus et circulus definiantur per lineas et continuum, cum non sint partes speciei; sed omnia ista similiter dicantur ad circulum et triangulum, sicut carnes et ossa ad hominem, et aes et lapides ad circulum.
Removendo autem a triangulo et circulo continuum, quod est linea, nihil remanet nisi unitas et numerus, quia triangulus est tres lineas habens, et circulus unam. Et ideo, quia lineas non dicunt esse partes speciei, referunt omnes species ad numeros, dicentes quod numeri sunt species mathematicorum omnium. Dicunt enim quod ratio duorum est ratio lineae rectae, propter hoc quod linea recta duobus punctis terminatur.
Sed circa hoc inter platonicos ponentes ideas, est differentia quaedam. Quidam enim non ponentes mathematica media inter species et sensibilia, dicentes species esse numeros, dicunt ipsam lineam esse dualitatem, quia non ponunt lineam mediam differentem a specie lineae.
Quidam vero dicunt quod dualitas est species lineae, et non linea. Linea enim est quoddam mathematicum medium inter species et sensibilia; et dualitas est ipsa species. Et secundum eos, in quibusdam non differunt species et cuius est species, sicut in numeris, quia ipsas species dicebant esse numeros. Unde idem dicebant esse dualitatem et speciem dualitatis. Sed lineae hoc non accidit, secundum eos, quia linea iam dicit aliquid participans speciem, cum multae lineae inveniantur esse in una specie; quod non esset si ipsamet linea esset ipsa species.
Deinde cum dicit accidit itaque improbat praedictam solutionem; et ponit tres rationes: quarum prima est. Si soli numeri sint species, omnia ista quae participant uno numero participant una specie. Multa autem sunt diversa specie quae participant uno numero. Unus enim et idem numerus est in triangulo propter tres lineas, et in syllogismo propter tres terminos, et in corpore propter tres dimensiones. Accidit igitur multorum specie diversorum esse unam speciem. Quod non solum platonicis sed etiam pythagoricis accidit, qui etiam ponebant naturam omnium rerum esse numeros.
Secundam ponit ibi, et contingit. Quae talis est. Si carnes et ossa non sunt partes speciei humanae, nec lineae speciei trianguli, pari ratione nulla materia est pars speciei. Sed secundum platonicos, in numero dualitas attribuitur materiae, unitas autem speciei: ergo sola unitas est species. Dualitas autem, et per consequens omnes alii numeri, tamquam materiam implicantes, non erunt species. Et sic una tantum erit species omnium rerum.
Tertiam ponit ibi, quamvis sic. Quae talis est. Illa sunt unum quorum species una est. Si igitur omnium species est una, sequetur quod omnia sint unum secundum speciem, et non solum quae videntur esse diversa. Potest tamen dici quod hoc tertium non est alia ratio a secunda; sed est inconveniens, quod ex secunda conclusione sequitur secundae rationis.
Posita ergo ratione cui praemissa solutio innitebatur, et positis rationibus contra praemissam solutionem, concludit: dictum esse quod illa quae sunt circa definitiones habent dubitationem et qua de causa. Et sic patet quod per omnia praemissa ostendere voluit difficultatem praemissae dubitationis.
Deinde cum dicit quare omnia solvit praemissam quaestionem secundum propriam sententiam. Et primo quantum ad naturalia. Secundo quantum ad mathematica, ibi, circa mathematica. Dicit ergo primo, quod ex quo praedicta inconvenientia sequuntur removentibus a specie rei omnia quae sunt materialia, sive sint sensibilia, sive non, patet ex dictis quod superfluum est omnes species rerum reducere ad numeros vel unitatem, et auferre totaliter materiam sensibilem et intelligibilem, sicut platonici faciebant.
Quia quaedam species rerum non sunt formae sine materia; sed sunt hoc in hoc forsan, idest formae in materia: ita quod id quod resultat ex forma in materia existente species est. Aut si non sunt sicut forma in materia, sunt se habentia sicut illa quae habent formam in materia. Proprie enim formam in materia habent naturalia, quibus quodam modo assimilantur mathematica, etiam inquantum proportio figurae circuli vel trianguli ad lineas, est sicut proportio formae hominis ad carnes et ossa. Et ideo, sicut species hominis non est forma aliqua sine carnibus et ossibus, ita forma circuli vel trianguli non est aliqua forma sine lineis. Et ideo parabola quam consuevit dicere de animali socrates iunior, non se bene habet.
Videtur autem ipsum Platonem socratem iuniorem nominare, quia in omnibus libris suis introducit socratem loquentem, propter hoc quod fuerat Magister eius. Opinionem autem Platonis, de materialitate naturalium specierum, vocat parabolam, quia fabulis assimilatur quae componuntur ad aliquam sententiam metaphorice insinuandam. Propter quod in tertio superius dixit, quod haec opinio assimilatur opinionibus fingentium deos esse, et quod formae eorum sunt sicut formae humanae. Ideo autem praedicta opinio non bene se habet, quia ducit extra veritatem, in eo quod facit opinari quod hoc modo contingat esse hominem sine partibus materialibus, scilicet sine carnibus et ossibus, sicut contingit circulum esse sine aere quod manifeste non pertinet ad species circuli.
Sed hoc non est simile. Non enim similiter se habet homo ad carnes et ossa, sicut circulus ad aes; quia circulus non est aliquod sensibile secundum suam rationem. Potest enim intelligi sine materia sensibili. Unde aes, quod est materia sensibilis, non est pars speciei circuli. Sed animal videtur esse quoddam sensibile. Non enim potest definiri sine motu. Animal enim discernitur a non animali sensu et motu, ut patet in primo libro de anima. Et ideo non potest definiri animal sine partibus corporalibus habentibus se aliquo modo debito ad motum. Non enim manus est pars hominis quocumque modo se habens, sed quando est sic disposita quod potest perficere opus manus; quod non potest facere sine anima, quae est principium motus. Quare oportet quod manus cuiuscumque sit pars hominis, secundum quod est animata. Secundum vero quod est inanimata, non est pars, sicut manus mortua vel depicta. Unde oportet quod partes tales quae sunt necessariae ad perficiendum operationem speciei propriam, sint partes speciei; tam quae sunt ex parte formae, quam quae sunt ex parte materiae.
Deinde cum dicit circa mathematica solvit quaestionem quantum ad mathematica. Videtur enim post solutionem de naturalibus positam, adhuc relinqui sub dubio de mathematicis. Dixerat enim quod, cum animal sit sensibile, non potest definiri sine partibus sensibilibus, sicut circulus potest definiri sine aere, quod est sensibilis materia. Et ideo circa mathematica quaeritur quare rationes, idest definitiones partium, non sunt partes rationum totorum, sicut quare hemicycla, idest semicirculi, non ponuntur in definitione circuli. Non enim potest dici, quod haec, scilicet hemicycla, sint sensibilia, sicut aes est sensibilis materia.
Sed solvit quod hoc nihil differt quantum ad propositum, utrum scilicet partes materiae sint sensibilia vel non sensibilia; quia etiam non sensibilium est aliqua materia intelligibilis. Et talis materia, quae scilicet non est pars speciei, est omnis eius quod non est quod quid erat esse et species eadem secundum se, sed est hoc aliquid, idest particulare aliquod demonstratum: quasi dicat: in omni eo quod non est ipsa sua species, sed est aliquod individuum determinatum in specie, oportet esse aliquas partes materiae quae non sunt partes speciei. Socrates enim, quia non est ipsa sua humanitas, sed est habens humanitatem, ideo habet in se partes materiales quae non sunt partes speciei, sed quae sunt partes huius materiae individualis quae est individuationis principium, ut has carnes et haec ossa.
Et similiter in hoc circulo sunt hae lineae quae non sunt partes speciei. Unde patet quod huiusmodi non sunt partes circuli qui est universalis, sed sunt partes singularium circulorum, sicut dictum est prius. Et propter hoc semicirculi non ponuntur in definitione circuli universalis, quia sunt partes singularium circulorum, et non universalis. Et hoc est verum tam in materia sensibili, quam in materia intelligibili. Utroque enim modo invenitur materia, ut ex dictis patet. Si autem esset aliquod individuum quod esset ipsa sua species, sicut si socrates esset ipsa sua humanitas, non essent in socrate aliquae partes quae non essent partes humanitatis.
Deinde cum dicit palam autem recolligit praedictam solutionem, exemplificando eam in animali; dicens, palam esse quod anima est substantia prima, idest forma animalis, corpus autem materia, homo autem aut animal id quod est ex utrisque, scilicet in universali, sed socrates et coriscus quod est ex utrisque in particulari. Quia anima dicitur dupliciter, scilicet in universali et particulari, ut anima et haec anima. Ideo autem oportet quod significatur per modum totius, dici universaliter et singulariter, ea ratione quia anima dicitur dupliciter: quia hoc competit secundum utramque opinionem hominum de anima. Sicut enim supra dictum est, alii dicunt hominem et animal esse animam, alii vero dicunt hominem et animal non esse animam, sed totum, scilicet compositum ex anima et corpore.
Patet ergo quod secundum illam opinionem quae dicit hominem esse animam, anima dicitur universaliter et singulariter, ut anima et haec anima; et homo etiam dicitur universaliter et particulariter sive singulariter, scilicet homo et hic homo. Similiter etiam secundum hanc opinionem, quae dicit hominem esse compositum ex anima et corpore, sequitur quod si simplicia dicuntur universaliter et singulariter, quod etiam compositum dicatur universaliter et singulariter. Sicut si anima est hoc, et corpus est hoc, quae sunt simpliciter dicta tamquam partes compositi, quod etiam dicatur universale et particulare sive singulare, non solum partes, sed etiam compositum.
Deinde cum dicit utrum autem ostendit quid de cetero remaneat determinandum circa substantias. Et ponit quod duo remaneant determinanda. Quorum primum est quod, cum determinatum sit, quod substantia et quod quid est rerum sensibilium et materialium sunt ipsae partes speciei, restat determinare utrum talium substantiarum, scilicet materialium et sensibilium, sit aliqua substantia praeter materiam, ita quod oporteat quaerere aliquam substantiam istorum sensibilium alteram ab ea quae determinata est, sicut quidam dicunt numeros praeter materiam existentes, aut aliquid tale, idest species vel ideas, esse substantias horum sensibilium. Et de hoc perscrutandum est posterius.
Haec enim perscrutatio est propria huic scientiae. In hac enim scientia tentamus determinare de substantiis sensibilibus huius gratia, idest propter substantias immateriales, quia speculatio circa substantias sensibiles et materiales quodammodo pertinet ad physicam, quae non est prima philosophia, sed secunda, sicut in quarto habitum est. Prima enim philosophia est de primis substantiis quae sunt substantiae immateriales, de quibus speculatur non solum inquantum sunt substantiae, sed inquantum substantiae tales, inquantum scilicet immateriales. De sensibilibus vero substantiis non speculatur inquantum sunt tales substantiae, sed inquantum sunt substantiae, aut etiam entia, vel inquantum per eas manuducimur in cognitionem substantiarum immaterialium. Physicus vero e converso determinat de substantiis materialibus, non inquantum sunt substantiae, sed inquantum materiales et habentes in se principium motus.
Et quia posset aliquis credere quod scientia naturalis non specularetur circa totas substantias materiales et sensibiles, sed solum circa materias eorum, ideo hoc removet dicens, quod physicum non solum oportet considerare de materia, sed etiam de ea parte quae est secundum rationem, scilicet de forma. Et magis etiam de forma quam de materia, quia forma est magis natura quam materia, ut probatum est in secundo physicorum.
Secundum vero quod restat determinandum, est quomodo partes quae sunt in ratione, idest in definitione se habent; utrum scilicet sint substantiae existentes in actu, et quare etiam definitio, cum componatur ex multis partibus, est una ratio. Palam enim est quod oportet definitionem esse unam tantum rationem, quia res est una. Definitio vero significat quid est res. Sed per quid aliqua res habens partes efficiatur una, speculandum est posterius.
Deinde cum dicit quid quidem recapitulat ea quae sunt determinata; dicens, quod est dictum quid est quod quid erat esse, et quomodo id quod est quod quid erat esse, est quod praedicatur de omni, et quod praedicatur secundum se. Et iterum dictum est quare quorumdam ratio significans quod quid erat esse, continet in se partes definiti, sicut definitio syllabae continet literas, et quorumdam non, sicut definitio circuli non continet semicirculos. Dictum est etiam quod in ratione substantiae, idest formae, non ponuntur partes quae sunt partes substantiae sicut materia, quia tales non sunt partes substantiae illius, idest formae, sed partes totius compositi.
Cuius quidem compositi aliquo modo est definitio, aliquo modo non est. Quia si accipiatur cum materia, scilicet individuali, non est eius definitio, quia singularia non definiuntur, ut supra est habitum. Cuius ratio est, quia talis materia individualis est quid infinitum et indeterminatum. Materia enim non finitur nisi per formam. Sed compositum acceptum secundum primam substantiam, idest secundum formam, habet definitionem. Definitur enim compositum acceptum in specie, non secundum individuum.
Sicut autem individuum per materiam individuatur, ita unumquodque ponitur in sua specie per formam. Non enim homo est homo quia habet carnes et ossa, sed ex eo quod habet animam rationalem in carnibus et ossibus. Unde oportet quod definitio speciei accipiatur a forma, et quod illae partes materiae solum ponantur in definitione speciei, in quibus primo et principaliter est forma. Sicut ratio hominis est illa quae est animae. Ex hoc enim homo est homo, quod habet talem animam. Et propter hoc, si homo definitur, oportet quod definiatur per animam, et quod nihilominus in eius definitione ponantur partes corporis, in quibus primo est anima, sicut cor aut cerebrum, ut supra dixit.
Ipsa namque substantia cuius pars non est materia est species, idest forma quae inest materiae, ex qua forma et materia dicitur tota substantia, idest determinatur et definitur. Sicut concavitas est quaedam forma. Ex ea enim et naso, dicitur nasus simus et simitas. Et similiter ex anima et corpore, dicitur homo et humanitas. Si enim nasus, qui est sicut materia, esset pars curvitatis, tunc cum dicitur nasus curvus, bis diceretur nasus. Semel enim diceretur proprio nomine, et semel prout includeretur in definitione curvi. (si tamen poneretur in eius definitione sicut pars essentiae curvitatis, non quasi ex additione, ut supra dictum est). Quamvis autem materia non sit in essentia formae, est tamen in tota substantia composita. Sicut curvitas est in naso simo, et etiam materia individualis est in callia.
Dictum est etiam superius quod quod quid erat esse uniuscuiusque, est idem cum eo cuius est. Quod quidem est simpliciter verum in quibusdam, sicut in primis substantiis, idest in immaterialibus. Sicut ipsa curvitas est idem cum eo quod quid erat curvitatis, si tamen curvitas est de primis substantiis. Quod quidem dicit, quia etiam curvitas videtur esse forma in materia, licet non in materia sensibili, sed intelligibili, quae est ipsum continuum. Vel secundum aliam literam quae prima est. Est enim quaedam curvitas prima, sicut curvitas quae est in speciebus secundum platonicos, in quibus speciebus communiter est verum quod quaelibet est idem cum suo quod quid est. Alia autem curvitas quae est in rebus sensibilibus vel in mathematicis, non est prima. Unde non est idem quod suum quod quid erat esse.
Dicit autem exponendo, quod primam substantiam hic nominat non substantiam particularem, sicut in praedicamentis, sed quae non dicitur per hoc quod aliud sit in alio sicut in subiecto et materia, idest illae res quae sunt formae non in materia, sicut substantiae separatae. Quaecumque vero sunt sicut materia, vel etiam sunt concepta cum materia, sicut composita quae habent in sui ratione materiam, in istis non est idem quod quid erat esse, et id cuius est. Nec etiam est unum in his quae dicuntur secundum accidens, sicut socrates et musicus sunt idem per accidens.
Attendendum est autem quod ab hac sententia quam posuerat, scilicet quod quod quid est idem est cum unoquoque cuius est, duo hic excipit, scilicet illa quae dicuntur per accidens, et substantias materiales, cum superius non exceperit nisi illa quae dicuntur per accidens. Oportet autem non solum ista excludi, sed etiam substantias materiales. Sicut enim supra dictum est, quod quid erat esse est id quod significat definitio. Definitio autem non assignatur individuis, sed speciebus; et ideo materia individualis, quae est individuationis principium est praeter id quod est quod quid erat esse. Impossibile est autem in rerum natura esse speciem nisi in hoc individuo. Unde oportet quod quaelibet res naturae, si habeat materiam quae est pars speciei, quae est pertinens ad quod quid est, quod etiam habeat materiam individualem, quae non pertinet ad quod quid est. Unde nulla res naturae si materiam habeat, est ipsum quod quid est, sed est habens illud. Sicut socrates non est humanitas, sed est humanitatem habens. Si autem esset possibile esse hominem compositum ex corpore et anima, qui non esset hic homo ex hoc corpore et ex hac anima compositus, nihilominus esset suum quod quid erat esse, quamvis haberet materiam.
Licet autem homo praeter singularia non sit in rerum natura, est tamen in ratione quae pertinet ad logicam considerationem. Et ideo superius ubi logice consideravit de quod quid erat esse, non exclusit substantias materiales, quin in illis etiam esset idem quod quid est, cum eo cuius est. Homo enim communis est idem cum suo quod quid est, logice loquendo. Nunc autem postquam iam descendit ad principia naturalia quae sunt materia et forma, et ostendit quomodo diversimode comparantur ad universale et particulare quod subsistit in natura, excipit hic ab eo quod supra dixerat idem esse quod quid est cum unoquoque, substantias materiales in rerum natura existentes. Relinquitur autem quod illae substantiae quae sunt formae tantum subsistentes, non habent aliquid per quod individuentur, quod sit extra rationem rei vel speciei significantem quod quid est. Et ideo in illis simpliciter verum est, quod quaelibet illarum est suum quod quid erat esse.



In Libros Metaphysicorum Lib.7 Lec.8