In Libros Metaphysicorum Lib.7 Lec.11


Lectio 12

Postquam ostendit Philosophus quae partes in definitione ponantur, hic inquirit quomodo definitio ex partibus existens, possit esse una: et circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo obiicit ad utramque partem, ibi, in hoc namque homo. Tertio solvit quaestionem, ibi, oportet autem intendere etc.. Dicit ergo, quod nunc primum debet dicere de definitione id quod non est de ea dictum in analyticis, idest in libro posteriorum. Ibi enim mota est quaedam dubitatio de definitione, et non soluta, quam oportet hic solvere, quia est praeopere rationibus de substantia, idest quia solutio huius quaestionis est pernecessaria ad ea quae sunt de substantia determinanda, de qua est principalis intentio huius scientiae. Est autem ista dubitatio, quare illud, cuius definitio est ratio, est unum, scilicet quod quid est. Definitio enim ratio est significans quod quid est, sicut definitio hominis est animal bipes. Ponatur enim quod haec sit eius definitio: quare igitur hoc, quod dicitur animal bipes, est unum, et non multa?
Deinde cum dicit in hoc namque obiicit pro utraque parte: et primo ad ostendendum quod ex eis non fiat unum. Secundo ad contrarium, ibi, oportet autem unum. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ex genere et differentia non fit unum. Secundo quod nec ex pluribus differentiis, ibi, si vero et participat. Dicit ergo primo, quod in hoc quod est homo et album, ista duo sunt multa, quando alterum eorum non inest alteri. Si enim album non insit homini, tunc homo et album nullo modo sunt unum. Unum vero sunt, quando alterum eorum inest alteri, et subiectum, quod est homo patitur alterum, idest suscipit hanc passionem, quae est album. Tunc autem ex his duobus fit unum per accidens quod est albus homo. Ex his accipitur, quod ex duobus, quorum unum non inest alteri, non fit unum. Sed hic, scilicet cum dicitur animal bipes, alterum eorum, scilicet animal, non participat altero, scilicet bipede, sicut homo albus participat albo. Et hoc ideo, quia animal est genus, bipes vero differentia. Genus vero non videtur participare differentiis. Sequeretur enim quod idem participaret simul contrariis. Differentiae enim sunt contrariae quibus genus differt, idest per quas genus dividitur; et pari ratione per quam participaret unam, participaret aliam. Si autem est impossibile quod idem participet contraria, impossibile erit, quod ex genere et differentia fiat unum.
Deinde cum dicit si vero ostendit quod ex pluribus differentiis non potest fieri unum; dicens, quod si detur genus participare aliquo modo differentia, prout scilicet animal non accipitur in sua communitate, sed contrahitur per differentiam ad speciem, et sic per consequens ex genere et differentia fieri unum, tamen adhuc erit eadem ratio ad ostendendum quod definitio non significat unum, si sunt plures differentiae in definitione positae. Sicut si ponantur in definitione hominis istae tres differentiae, quarum prima sit gressibile vel habens pedes, secunda sit bipes, tertia vero non alatum. Non enim poterit dici quare ista sunt unum et non multa.
Non enim est sufficiens ad hoc ratio quia insunt uni, utputa animali, quod est homo; sic enim sequeretur, quod omnia essent unum. Sequeretur enim quod omnia accidentia, quae insunt alicui subiecto, essent unum per se. Sic enim loquimur de uno et adinvicem et ad subiectum. Et cum ea quae accidunt uni subiecto accidant etiam alteri, sequeretur, quod illa duo subiecta etiam essent unum, puta nix et cygnus quibus inest albedo. Et sic deducendo sequeretur, quod omnia essent unum. Non ergo potest dici quod ex pluribus differentiis fiat unum, etiam dato quod ex genere et differentia fiat unum. Et sic ex duabus partibus videtur quod definitio non significet unum.
Deinde cum dicit oportet autem obiicit in contrarium; ostendens quod definitio significet unum; dicens, quod oportet quaecumque in definitione ponuntur esse unum. Et hoc ideo, quia definitio est una ratio; et id quod significatur per ipsam, est substantia rei. Unde oportet quod definitio sit ratio significativa unius alicuius; quia substantia rei, quam definitio significat, est unum quid. Et etiam supra dictum est, quod definitio significat hoc aliquid, ubi ostensum est quod definitio est proprie substantiarum.
Deinde cum dicit oportet autem solvit praemissam quaestionem; ostendens quod definitio significet unum: et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo ex genere et differentia fit unum. Secundo quomodo ex pluribus differentiis fiat unum, ibi, at vero oportet dividi. Dicit ergo primo, quod ad investigandum unitatem definitionum oportet primum intendere de definitionibus quae dantur secundum divisionem generis in differentias. Istae enim sunt definitiones verae, in quibus non est aliud quam primum genus et differentiae. Dantur enim et quaedam definitiones per aliqua accidentia, vel per aliquas proprietates, vel etiam per aliquas causas extrinsecas, quae non significant substantiam rei. Et ideo huiusmodi definitiones non sunt ad propositum, cum hic agatur de definitionibus ad substantias rerum investigandas.
Ideo autem dico quod in definitione est primum genus cum differentiis, quia etsi aliquando in definitionibus ponantur aliqua genera intermedia inter genus primum quod est generalissimum, et species ultimas quae definiuntur, tamen illa genera media nihil aliud sunt quam genus primum, et differentiae comprehensae in intellectu generis medii cum hoc, idest cum genere primo. Sicut si in definitione hominis ponatur animal, quod est genus intermedium, patet quod animal nihil aliud est quam substantia, quae est genus primum, cum aliquibus differentiis. Est enim animal substantia animata sensibilis. Et similiter si intelligamus primum genus esse animal, habitum bipes; et iterum tertium genus, animal bipes non alatum. Et similiter si aliquod genus per plures differentias determinatur. Semper enim posterius genus comprehendit prius cum aliqua differentia. Et sic patet quod omnis definitio resolvitur in primum genus et aliquas differentias.
Omnino autem non differt, utrum per plura aut per pauca definiatur aliquod definitum. Quare non differt, utrum per pauca, vel per duo, ita quod illorum duorum unum sit genus et aliud differentia. Sicut eius quod est animal bipes, animal est genus; et alterum, scilicet bipes, est differentia. Ostendendum est ergo primo, quomodo ex istis duobus fiat unum. Quod sic patet.
Genus enim non est praeter ea quae sunt species generis. Non enim invenitur animal, quod non sit nec homo, nec bos, nec aliquid aliud huiusmodi. Aut si inveniatur aliquid quod est genus praeter species, sic acceptum ut est praeter species, non accipitur ut genus, sed ut materia. Contingit enim aliquod et esse genus aliquorum, et materiam. Sicut vox est genus literarum, et est materia. Et quod sit genus, patet per hoc quod differentiae additae voci faciunt species vocum literatarum. Et quod etiam sit materia, patet; quia ex hac, scilicet ex voce faciunt elementa, idest literas, sicut aliquid fit ex materia.
Sciendum est autem quod, licet idem secundum nomen possit esse genus et materia, non tamen idem eodem modo acceptum. Materia enim est pars integralis rei, et ideo de re praedicari non potest. Non enim potest dici quod homo sit caro et os. Genus autem praedicatur de specie. Unde oportet quod significet aliquo modo totum. Sicut enim propter hoc quod est innominata privatio, aliquando simplici nomine materiae significatur materia cum privatione, ut supra dictum est, quod aes accipitur pro aere infigurato, cum dicimus quod ex aere fit statua; ita etiam quando forma est innominata, simplici nomine materiae intelligitur compositum ex materia et forma, non quidem determinata, sed communi; et sic accipitur ut genus. Sicut enim compositum ex materia et forma determinata est species, ita compositum ex materia et forma communi est genus.
Et hoc in pluribus patet. Corpus enim potest accipi, et ut materia animalis, et ut genus. Si enim in intellectu corporis intelligatur substantia completa ultima forma, habens in se tres dimensiones, sic corpus est genus, et species eius erunt substantiae perfectae per has ultimas formas determinatas, sicut per formam auri, vel argenti, aut olivae, aut hominis. Si vero in intellectu corporis non accipiatur nisi hoc, quod est habens tres dimensiones cum aptitudine ad formam ultimam, sic corpus est materia.
Et similiter est de voce. Si enim in intellectu vocis includatur ipsa vocis formatio in communi secundum formam quae distinguitur in diversas formas literarum et syllabarum, sic vox est genus. Si autem in intellectu vocis accipitur solum substantia soni, cui possibile est advenire praedictam formationem, sic vox erit materia literarum. Ex quo etiam patet quod vox, secundum quod est genus, non potest esse sine speciebus. Non enim potest esse sonus formatus, quin aliquam determinatam formam habeat huius vel illius literae. Sed si omnino careret forma literali prout est materia, sic inveniretur sine literis, sicut aes invenitur absque his quae fiunt ex aere.
Si ergo praedicta sunt vera, palam est quod definitio est quaedam ratio ex differentiis unitatem habens; ita quod tota essentia definitionis, in differentia quodammodo comprehenditur. Ex hoc enim animal, quod est genus, non potest esse absque speciebus, quia formae specierum quae sunt differentiae, non sunt aliae formae a forma generis, sed sunt formae generis cum determinatione. Sicut patet quod animal est quod habet animam sensitivam. Homo autem est qui habet animam sensitivam talem, scilicet cum ratione. Leo vero qui habet talem, scilicet cum abundantia audaciae. Et sic de aliis. Unde cum differentia additur generi, non additur quasi aliqua diversa essentia a genere, sed quasi in genere implicite contenta, sicut determinatum continetur in indeterminato, ut album in colorato.
Per quod etiam solvitur ratio superius inducta; quia nihil prohibet idem genus in se continere diversas differentias, sicut indeterminatum continet in se diversa determinata. Et etiam propter hoc solvitur, quia non hoc modo advenit differentia generi, ut diversa essentia ab eo existens, sicut advenit album homini.
Deinde cum dicit at vero ostendit quod nec etiam multitudo differentiarum impedit unitatem definitionis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter debeant sumi in definitione multae differentiae. Secundo ostendit quod si differentiae debito modo sumantur, non impediet multitudo differentiarum unitatem definitionis, ibi, si itaque. Dicit ergo primo, quod in definitionibus in quibus sunt multae differentiae, oportet non solum dividi genus in differentiam, sed etiam dividi differentiam primam in differentiam secundam. Sicut animalis differentia est pedalitas, secundum quam animal dicitur habens pedes, vel gressibile. Sed quia etiam haec differentia multipliciter invenitur, iterum oportet scire differentiam animalis habentis pedes, quae sit differentia eius, inquantum est habens pedes, scilicet per se et non per accidens.
Et ideo, quia habenti pedes accidit habere alas, non est dicendum, dividendo differentiam, quod habentis pedes aliud est alatum, aliud non alatum, si homo bene velit dicere divisionem differentiarum. Sed tamen quandoque aliquis dividens differentias facit hoc ut scilicet dividat per ea quae sunt secundum accidens, propter hoc quod non potest invenire proprias et per se differentias. Aliquando enim necessitas cogit, ut utamur, loco per se differentiarum, differentiis per accidens, inquantum sunt signa quaedam differentiarum essentialium nobis ignotarum.
Sed hoc modo est haec differentia dividenda habens pedes: scilicet: huiusmodi animalium, aliud est habens pedes scissos, et aliud non scissos. Istae enim sunt differentiae pedis, scilicet scissum et non scissum. Et ideo habens pedes scissos, per se dividet hanc differentiam quae est habens pedes. Scissio enim pedis est quaedam pedalitas: idest haec differentia quae est habere pedes scissos, est quoddam contentum sub hoc quod est habere pedes; et habent se adinvicem sicut determinatum et indeterminatum, sicut diximus de genere et differentia.
Et ita semper procedendum est in divisione differentiarum, donec dividens veniat ad non differentia, idest ad ultimas differentias, quae non dividuntur ulterius in alias differentias; et tunc tot erunt species pedis quot differentiae: et species animalium habentium pedes aequales differentiis. Quaelibet enim individualis differentia constituet unam speciem specialissimam.
Deinde cum dicit si itaque ostendit ex suppositis, quod multitudo differentiarum non impedit unitatem definitionis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo inducit conclusionem intentam, ibi, quare palam etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo ex multis differentiis fit unum, si differentiae per se sumuntur. Secundo, quod hoc non potest esse si sumantur per accidens, ibi, si vero secundum accidens. Dicit ergo primo, quod si sic se habent differentiae acceptae in definitione sicut dictum est, scilicet quod semper sumantur per se differentiae et non per accidens, palam est quod ultima differentia erit tota substantia rei, et tota definitio. Includit enim in se omnes praecedentes particulas.
Quod enim in differentia includatur genus, ostensum est, ex hoc quod genus non est sine differentiis. Sed quod ultima includat omnes praecedentes, palam est ex hoc quod nisi hoc dicatur, sequitur quod oporteat in terminis, idest definitionibus, multoties eadem dicere. Et hoc erit superfluum et nugatorium.
Hoc autem inconveniens ideo accidit, quia si aliquis dicat in definiendo animal habens pedes bipes, quod oportebit eum dicere si bipes sit alia differentia ab habente pedes, non includens eam, nihil aliud dixit sic definiens, quam animal habens pedes, duos pedes habens. Bipes enim nihil aliud est quam duos pedes habens; in quo manifeste includitur, pedes habens. Unde patet quod, si utraque apponatur differentia, est nugatio.
Et iterum si hoc quod est bipes dividat aliquis propria divisione, idest per ea quae sunt per se et non per accidens, sequetur ulterius multoties dici idem, et toties quot sumuntur differentiae. Ut si dicam quod animalis bipedis, aliud est habens pedes scissos in quinque digitos, aliud in quatuor: si quis vellet, definiens hominem, ponere omnes differentias intermedias, toties repeteret idem, quot differentias apponeret. Diceret enim quod homo est animal pedes habens, duos pedes habens, scissos in quinque digitos.
Et quia ista sunt inconvenientia, igitur manifestum est quod si in definitione accipiantur differentiae, una erit ultima, scilicet quae est species et substantia, idest quae substantiam et speciem definiti comprehendet, et ab eius unitate definitio erit una.
Deinde cum dicit si vero ostendit, quod hoc non potest dici si differentiae per accidens sumantur; dicens, quod si aliquis in dividendo et definiendo accipiat differentiam secundum accidens, sicut si dividatur quod habentium pedes, aliud est album, aliud est nigrum, tot erunt ultimae differentiae, quot factae sunt divisiones; quia una earum alteram non includet. Et de differentiis sic sumptis, procedebat ratio superius inducta contra unitatem definitionis. Huiusmodi enim differentiae sic per accidens acceptae non essent unum nisi subiecto; quod non sufficit ad unitatem definitionis.
Deinde cum dicit quare palam concludit propositum. Et circa hoc duo facit. Primo ponit conclusionem; dicens, quod palam est ex praedictis quod quamvis in definitione ponatur genus et differentia, tamen definitio est ratio ex differentiis tantum, quia genus non est praeter differentias, ut supra dictum est. Et quamvis ponantur multae differentiae in definitione, tamen tota definitio dependet et constituitur ex ultima, quando fit divisio secundum rectum, idest a communiori ad minus commune descendendo secundum per se differentias, et non accipiendo quasi a latere differentias per accidens.
Secundo ibi, palam autem manifestat conclusionem inductam per quoddam signum, dicens, palam autem erit, scilicet quod tota definitio constituatur ex ultima differentia, ex hoc quod, si quis transponat partes talium definitionum, sequetur inconveniens. Sicut si aliquis dicat definitionem hominis esse animal bipes, habens pedes. Ex quo enim dictum est bipes, superfluum est apponere, pedes habens. Sed si diceretur primo pedes habens, adhuc restaret inquirendum, utrum esset bipes, dividendo pedes habens.
Ex hoc patet quod illae differentiae, secundum quod sunt multae, habent inter se ordinem determinatum. Non autem hoc potest intelligi quod in substantia rei sit aliquis ordo. Non enim potest dici, quod hoc substantiae sit prius, et illud posterius; quia substantia est tota simul et non per successionem, nisi in quibusdam defectivis, sicut sunt motus et tempus.
Unde patet quod multae partes definitionis non significant multas partes essentiae ex quibus essentia constituatur sicut ex diversis; sed omnes significant unum quod determinatur ultima differentia. Patet etiam ex hoc, quod cuiuslibet speciei est una tantum forma substantialis; sicut leonis una est forma per quam est substantia, et corpus, et animatum corpus, et animal, et leo. Si enim essent plures formae secundum omnia praedicta, non possent omnes una differentia comprehendi, nec ex eis unum constitueretur.
Concludit ergo finaliter recapitulando, quod nunc primo tot sint dicta de definitionibus quae accipiuntur secundum divisiones generis in differentias, et differentiae in differentias quales quaedam sunt, quia videlicet sunt ex his quae praedicantur per se, et continentes in se partes speciei, et etiam unaquaeque est unum. Haec enim in praecedentibus de definitionibus sunt ostensa. Dicit autem primum, quia in sequentibus de definitione et quod quid est, aliqua determinantur.



Lectio 13

Postquam determinavit Philosophus de substantia secundum quod substantia dicitur quod quid est, hic determinat de substantia secundum quod universale a quibusdam dicitur substantia; et circa hoc duo facit. Primo continuat se ad praecedentia. Secundo prosequitur suam intentionem, ibi, videtur autem impossibile. Dicit ergo primo, quod quia in ista scientia est principalis perscrutatio de substantia, oportet iterum redire ad divisionem substantiae, ut videatur quid est dictum, et quid restat dicendum. Dicitur autem substantia, ut ex praedictis patet, id quod est tamquam subiectum, scilicet materia, quae se habet ad formam substantialem sicut subiectum, quod est substantia completa, ad formam accidentalem. Et alio modo dicitur substantia quod quid erat esse, quod pertinet ad formam. Tertio modo dicitur substantia quod ex his, idest compositum ex materia et forma. Et quarto modo dicitur substantia a quibusdam universale.
Haec autem divisio substantiae hic posita in idem redit cum divisione posita in principio huius septimi, licet videatur esse diversa. Ibi enim posuit quatuor: scilicet subiectum, quod quid erat esse, et universale, et genus: et subiectum divisit in tria: scilicet in materiam et formam et compositum. Et, quia iam manifestum est quod quod quid erat esse se tenet ex parte formae, ponit quod quid erat esse, loco formae. Item, quia genus commune eadem ratione ponitur substantia qua et universale, ut ostendetur, concludit utrumque sub uno modo: et sic remanent tantum quatuor modi, qui hic ponuntur.
De duobus ergo istorum modorum dictum est. Dictum est enim de quod quid erat esse, et iterum de subiecto, quod dicitur dupliciter. Uno modo sicut id quod est aliquid, et ens actu, sicut animal subiicitur suis passionibus, et quaecumque substantia particularis suis accidentibus. Alio modo sicut materia prima subiicitur actui, idest formae substantiali. De his autem dictum est, ubi ostensum est quomodo partes materiae pertineant ad speciem vel ad individuum. Sed quia non solum materia et quod quid est videntur esse causae, sed etiam universale quibusdam, scilicet platonicis, videtur maxime esse causa et principium, ideo de hoc, scilicet universali, tractabimus in hoc eodem septimo. De substantiis autem compositis et sensibilibus tractabitur in octavo; quarum ea, quae in hoc septimo tractantur, sunt quasi principia.
Deinde cum dicit videtur enim incipit inquirere utrum universalia sint substantiae: et dividitur in duas partes. In prima ostendit quod universalia non sunt substantiae, sicut quidam posuerunt. Secundo ostendit quantum ad quid recte dixerunt hoc ponentes, et quantum ad quid erraverunt, ibi, sed species dicentes hic quidem dicunt recte. Circa primum duo facit. Primo ostendit in communi quod universalia non sunt substantiae. Secundo specialiter de uno et ente, quae maxime ponebantur esse substantiae rerum, ibi, quoniam vero unum dicitur. Prima dividitur in duas. In prima ostendit, quod universalia non sunt substantiae. In secunda, quod non sunt separata, ibi, manifestum autem ex his. Circa primum duo facit. Primo ostendit universalia non esse substantias ex ea parte qua universalia praedicantur de multis. Secundo ex ea parte qua species ex universalibus componuntur, sicut ex partibus definitionis, ibi, amplius autem et impossibile et inconveniens. Dixerat enim superius in quinto, quod genus quodammodo est totum, inquantum praedicatur de pluribus, et quodammodo est pars, inquantum ex genere et differentia constituitur species. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quod universale non est substantia, cum de pluribus praedicetur. Secundo excludit quamdam cavillosam responsionem, ibi, sed an sic quidem non contingit.
Sciendum est autem, ad evidentiam huius capituli, quod universale dupliciter potest accipi. Uno modo pro ipsa natura, cui intellectus attribuit intentionem universalitatis: et sic universalia, ut genera et species, substantias rerum significant, ut praedicantur in quid. Animal enim significat substantiam eius, de quo praedicatur, et homo similiter. Alio modo potest accipi universale inquantum est universale, et secundum quod natura praedicta subest intentioni universalitatis: idest secundum quod consideratur animal vel homo, ut unum in multis. Et sic posuerunt platonici animal et hominem in sua universalitate esse substantias.
Quod Aristoteles in hoc capitulo intendit reprobare, ostendens quod animal commune vel homo communis non est aliqua substantia in rerum natura. Sed hanc communitatem habet forma animalis vel hominis secundum quod est in intellectu, qui unam formam accipit ut multis communem, inquantum abstrahit eam ab omnibus individuantibus. Ponit ergo ad propositum duas rationes.
Circa quarum primam dicit, quod videtur ex sequentibus rationibus impossibile esse, quodcumque eorum, quae universaliter praedicantur, esse substantiam, secundum scilicet quod in sua universalitate accipitur. Quod primo probatur ex hoc, quod substantia uniuscuiusque, est propria ei, et non inest alii. Sed universale est commune multis, hoc enim dicitur universale, quod natum est multis inesse et de multis praedicari. Si ergo universale est substantia, oportet quod sit alicuius substantia. Cuius ergo substantia erit? Aut enim oportet quod sit substantia omnium, quibus inest, aut unius. Non est autem possibile quod sit substantia omnium: quia unum non potest esse substantia pluribus. Plura enim sunt quorum substantiae sunt plures et diversae.
Sed si dicatur, quod sit substantia unius eorum quibus inest, sequetur quod omnia alia, quibus inest, sint illud unum, quibus ponitur esse substantia. Oportet enim quod pari ratione, eorum etiam sit substantia, cum et eis similiter insit. Quorum autem substantia est una, et quod quid erat esse unum, oportet et ipsa esse unum. Relinquitur ergo, quod ex quo universale non potest esse substantia omnium, de quibus dicitur, nec unius alicuius, quod nullius sit substantia.
Sciendum autem quod ideo dicit quod universale est quod natum est pluribus inesse, non autem quod pluribus inest; quia quaedam universalia sunt quae non continent sub se nisi unum singulare, sicut sol et luna. Sed hoc non est quin ipsa natura speciei quantum est de se sit nata esse in pluribus; sed est aliquid aliud prohibens, sicut quod tota materia speciei comprehendatur in uno individuo, et quod non est necessarium multiplicari secundum numerum speciem, quae in uno individuo potest esse perpetua.
Secundam rationem ponit ibi, amplius substantia dicit quod substantia dicitur, quae non est de subiecto: et dicitur universale semper de aliquo subiecto: ergo universale non est substantia. Videtur autem ratio haec non valere. Dictum est enim in praedicamentis, quod de ratione substantiae est, quod non sit in subiecto. Praedicari vero de subiecto non est contra rationem substantiae. Unde ponuntur ibi secundae substantiae quae praedicantur de subiecto.
Sed dicendum quod secundum logicam considerationem loquitur Philosophus in praedicamentis. Logicus autem considerat res secundum quod sunt in ratione; et ideo considerat substantias prout secundum acceptionem intellectus subsunt intentioni universalitatis. Et ideo quantum ad praedicationem, quae est actus rationis, dicit quod praedicatur de subiecto, idest de substantia subsistente extra animam. Sed Philosophus primus considerat de rebus secundum quod sunt entia; et ideo apud eius considerationem non differt esse in subiecto et de subiecto. Hic enim accipit dici de subiecto, quod est in se aliqua res et inest alicui subiecto existenti in actu. Et hoc impossibile est esse substantiam. Sic enim haberet esse in subiecto. Quod est contra rationem substantiae: quod etiam in praedicamentis est habitum.
Deinde cum dicit sed an sic quidem excludit quamdam cavillosam responsionem, qua posset aliquis obviare primae rationi, in qua dixerat, quod omnia sunt unum, quorum substantia et quod quid est sunt unum. Posset enim aliquis dicere, quod universale non est sicut substantia, ut quod quid erat esse, quod quidem sit proprium uni. Et ideo ad hoc excludendum Philosophus dicit sed an. Potest dici obviando rationi primo inductae, quod non contingit universale esse substantiam, sicut quod quid erat esse est substantia; sed tantum est substantia in ipsis particularibus existens, sicut animal in homine et equo. Non enim ita est natura animalis in homine, quod sit propria ei, cum sit etiam equi. Quasi dicat, non potest sic responderi.
Sequitur enim, si hoc quod est animal commune, sit substantia, quod huius substantiae sit aliqua ratio. Nec differt ad propositum si non est ratio definitiva omnium quae sunt in substantia, idest quae ponuntur in definitione, ne in infinitum procedatur in definitionibus, sed oportet omnes partes cuiuslibet definitionis iterum definiri. Nihil enim minus illa substantia oportet quod sit alicuius, licet non habeat definitionem, quam si haberet. Sicut si dicamus, quod licet hoc ipsum, quod est homo communis, non habeat definitionem, tamen oportet quod sit hominis substantia in quo existit, ipsius scilicet hominis communis. Quare idem accidit quod et prius; quia oportebit quod ista substantia communis, licet non ponatur propria alicui inferiorum, tamen erit propria illius substantiae communis in qua prima existit. Sicut si animal commune sit quaedam substantia, animal per prius praedicabitur de illa communi substantia, et significabit eius substantiam propriam, sive sit definibile, sive non. Unde non poterit, ex quo haec substantia est propria uni, de multis praedicari.
Deinde cum dicit amplius autem ostendit, quod universale non est substantia, accipiendo rationes ex ea parte, qua universale est pars definitionis et essentiae. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationes ad propositum. Secundo excludit quamdam dubitationem, ibi, habet autem quod accidit dubitationem. Circa primum ponit quatuor rationes. Quarum primam ponit dicens, quod impossibile et inconveniens est, id quod est hoc aliquid et substantia, non esse ex substantiis, nec ex his quae sunt hoc aliquid, sed ex his quae significant quale, si tamen est ex aliquibus. Quod dicit propter substantias simplices. Sequitur enim, quod cum ea, ex quibus est aliquid, sint priora, quod prius sit id quod est non substantia, sed quale, eo quod est substantia, et eo quod est hoc aliquid. Quod est impossibile: quia impossibile est passiones et qualitates et accidentia esse priores substantia ratione, aut tempore, aut generatione.
Quod enim non sint priores ratione, supra ostensum est, ex eo quod substantia ponitur in definitione accidentium et non e converso. Item quod non sint priores tempore, ex hoc supra probatum est, ex quo etiam hic probatur, quia sequeretur quod passiones essent separabiles a substantiis, quod est impossibile. Esse autem prius generatione continetur sub eo quod est prius tempore. Omne enim quod est prius generatione, est etiam prius tempore, licet non e converso. Ea enim, quae non habent ordinem ad generationem alicuius, licet sint priora tempore, non tamen sunt priora generatione: sicuti equus non est prior generatione leone, qui nunc est, licet sit prior tempore. Partes autem ex quibus aliquid constituitur, sunt priores generatione, et per consequens tempore, et quandoque etiam ratione, sicut supra ostensum est. Unde impossibile est quod ex non substantiis componatur substantia. Universalia autem significant non substantiam et hoc aliquid, sed significant quale quid, ut in praedicamentis dicitur de secundis substantiis. Ergo patet quod ex universalibus, si sunt quaedam res praeter singularia, non possunt componi singularia, quae sunt hoc aliquid.
Sed videtur quod haec ratio inconvenienter procedat. Secundae enim substantiae, quae sunt genera et species in genere substantiae, etsi non significent hoc aliquid, sed quale, non tamen significant hoc modo quale, sicut passiones, quae significant qualitatem accidentalem, sed significant qualitatem substantialem. Ipse autem procedit hic ac si significarent qualitatem accidentalem.
Sed dicendum est quod, si universalia sint res quaedam, sicut platonici ponebant, oportebit dicere, quod non solum qualitatem substantialem, sed accidentalem significent. Omnis enim qualitas quae est alia res ab eo cuius est qualitas, est accidentalis. Sicut albedo est alia res a corpore cuius est qualitas, et est in eo cuius est qualitas sicut in subiecto; et ideo est accidens. Si ergo universalia, inquantum universalia sunt, sint res quaedam, oportebit quod sint aliae res a singularibus, quae non sunt universalia. Et ideo, si significant qualitatem eorum, oportet quod insint eis sicut substantiis. Et per consequens quod significent qualitatem accidentalem.
Sed ponentibus quod genera et species non sunt aliquae res vel naturae aliae a singularibus, sed ipsamet singularia, sicut quod non est homo qui non sit hic homo, non sequitur quod secundae substantiae significent accidens vel passionem.
Secundam rationem ponit ibi, amplius socrati. Dicit, quod si universalia sunt substantiae, sequitur quod socrati inerit substantiae substantia. Si enim omnia universalia sunt substantiae; sicut homo est substantia socratis, ita animal erit substantia hominis. Et ita istae duae substantiae, una quae est homo, et alia quae est animal, erunt in socrate. Et hoc est quod concludit: quare duorum erit substantia, idest: quare sequitur, quod hoc quod dico animal, sit substantia non solum hominis, sed etiam socratis. Et ita una substantia erit in duobus; cum tamen supra ostensum sit, quod una substantia non est nisi unius.
Et non solum in socrate hoc accidit quod dictum est, sed totaliter in omnibus accidit, si homo et alia quae sic dicuntur sicut species, sint substantiae, et quod nihil eorum quae ponuntur in ratione specierum sit substantia, neque quod possit esse sine illis, in quorum definitione ponuntur, vel quod sint in aliquo alio, aut quod sit ipsummet aliud. Sicut quod non erit quoddam animal praeter aliqua animalia, idest praeter species animalis. Et similiter est de omnibus aliis quae ponuntur in definitionibus, sive sint genera, sive differentiae. Et hoc ideo, quia, cum species sint substantiae, si ea etiam quae in definitionibus specierum ponuntur sint substantiae, in singularibus erunt plures substantiae, et una substantia erit plurium, ut de socrate dictum est. Patet igitur ex dictis, quod nullum universale est substantia; et nullum eorum quae communiter praedicantur, significat hoc aliquid, sed quale.
Tertiam rationem ponit ibi, si autem. Dicit, quod si praedicta conclusio non concedatur, accident multa inconvenientia: inter quae erit unum, quod oportebit ponere tertium hominem. Quod quidem potest exponi dupliciter. Uno modo ut praeter duos homines singulares, qui sunt socrates et Plato, sit tertius homo, qui est communis. Quod quidem non est inconveniens secundum ponentes ideas, licet secundum rectam rationem inconveniens videatur.
Alio modo, ut praeter hominem singularem et communem, ponatur tertius, cum communicent in nomine et ratione, sicut et duo homines singulares, praeter quos ponitur tertius homo communis, et ob hanc causam, scilicet quia communicant in nomine et definitione.
Quartam rationem ponit ibi amplius autem. Dicit, quod universalia non sunt substantiae secundum hanc rationem. Impossibile est enim aliquam substantiam esse ex pluribus substantiis, quae sunt in ea actu. Duo enim, quae sunt in actu, nunquam sunt unum actu; sed duo, quae sunt in potentia, sunt unum actu, sicut patet in partibus continui. Duo enim dimidia unius lineae sunt in potentia in ipsa linea dupla, quae est una in actu. Et hoc ideo, quia actus habet virtutem separandi et dividendi. Unumquodque enim dividitur ab altero per propriam formam. Unde ad hoc quod aliqua fiant unum actu, oportet quod omnia concludantur sub una forma, et quod non habeant singula singulas formas, per quas sint actu. Quare patet, quod si substantia particularis est una, non erit ex substantiis in ea existentibus actu; et sic, si est ex universalibus, universalia non erunt substantiae.
Et secundum hunc modum democritus recte dicit, quod impossibile est unum fieri ex duobus, et ex uno fieri duo. Est enim intelligendum, quod duo in actu existentia, nunquam faciunt unum. Sed ipse non distinguens inter potentiam et actum, posuit magnitudines indivisibiles esse substantias. Voluit enim, quod sicut in eo quod est unum, non sunt multa in actu, ita nec in potentia. Et sic quaelibet magnitudo est indivisibilis. Vel aliter. Recte, inquam, dixit democritus, supposita sua positione, qua ponebat magnitudines indivisibiles esse etiam rerum substantias, et sic esse semper in actu, et ita ex eis non fieri unum. Et sicut est in magnitudinibus, ita est in numero, si numerus est compositio unitatum, sicut a quibusdam dicitur. Oportet enim quod vel dualitas non sit unum quid, sive quicumque alius numerus; sive quod unitas non sit actu in ea. Et sic dualitas non erunt duae unitates, sed aliquid ex duabus unitatibus compositum. Aliter numerus non esset unum per se et vere, sed per accidens, sicut quae coacervantur.
Deinde cum dicit habet autem movet dubitationem circa praedicta; dicens, quod id, quod accidit ex praedictis, habet dubitationem. Dictum est enim, quod ex universalibus non potest esse aliqua substantia, propter hoc quod universale non significat hoc aliquid, sed quale. Secundo dictum est, quod ex substantiis in actu non potest esse aliqua substantia. Et sic videtur sequi, quod substantia non potest componi neque ex substantiis: ergo sequitur quod omnis substantia sit incomposita. Et ita, cum definitiones non dentur de substantiis incompositis (quod patet per hoc quod definitio est ratio habens partes, ut supra dictum est), sequitur, quod nullius substantiae sit definitio. Sed omnibus videtur, ut supra ostensum est, quod definitio, vel est solum substantiae, vel eius maxime. Nunc autem conclusum est, quod substantiae non sit definitio: ergo sequitur quod nullius sit definitio.
Dicendum est autem ad praedictam dubitationem, quod quodam modo substantia est ex substantiis, quodam modo non. Hoc autem erit manifestum magis ex posterioribus in hoc capitulo, et in octavo. Est enim ex substantiis in potentia, sed non in actu.



In Libros Metaphysicorum Lib.7 Lec.11