In Libros Metaphysicorum Lib.8 Lec.1


Lectio 2

Postquam Philosophus inquisivit in substantiis sensibilibus materiale principium, inquirit de principio formali. Et primo continuat se ad praecedentia; dicens, quod, quia substantiam quae est ut materia et subiectum, confitentur omnes, cum etiam antiquissimi materialium substantiam rerum ponerent esse materiam, huiusmodi vero substantia est in potentia; restat igitur de forma, quae est sensibilium per modum actus, dicere quid sit.
Secundo ibi, democritus quidem prosequitur suam intentionem: et circa hoc duo facit. Primo investigat differentias in rebus sensibilibus, quae formale principium demonstrant. Secundo quaedam corollaria concludit, ibi, palam itaque ex his quia actus. Circa primum duo facit. Primo investigat quasdam differentias accidentales rerum sensibilium. Secundo ostendit comparationem earum ad substantiales differentias, ibi, palam igitur ex his quia si substantia. Circa primum duo facit. Primo investigat differentias accidentales rerum sensibilium. Secundo ostendit qualiter praedictae differentiae se habent ad ea quorum sunt, ibi, quare palam quia. Circa primum duo facit. Primo ponit opinionem democriti de differentiis rerum, dicens quod democritus similis est existimanti tres esse differentias rerum; idest secundum ea quae ponit, videtur existimare quod omnes differentiae rerum ad tria genera rerum reducantur. Ponebat enim principia rerum materialia esse corpora indivisibilia, quae, cum sint eiusdem naturae, convenientia sunt adinvicem. Diversitatem autem rerum constituunt propter differentiam positionis, figurae et ordinis. Et sic videtur ponere, quod corpus, quod est subiectum, quasi materiale principium unum et idem existens secundum naturam, quamvis sit in infinita divisum secundum numerum, differt, idest diversificatur in diversas res propter differentiam figurae, positionis, aut ordinis. Differentia enim figurae est secundum rectum et circulare; positionis autem secundum sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum; ordinis autem secundum prius et posterius.
Secundo ibi, videntur autem ostendit positionem democriti esse insufficientem; quia multae aliae videntur esse rerum differentiae quae in praedictas non reducuntur. Quaedam enim differunt secundum diversum modum compositionis partium materialium. In quibusdam enim partes materiae componuntur per modum mixtionis, sicut mellicratum: in quibusdam vero, quia ligantur aliquo vinculo, sicut est ligatura capitis mulieris: in quibusdam etiam coniunguntur aliqua colla vel visco, sicut fit in libris: in quibusdam vero adunantur partes clavo, sicut fit in arca: in quibusdam vero fit adunatio partium pluribus praedictorum modorum. Alia vero differunt abinvicem sicut positione, sicut liminare superius et liminare inferius; quae quidem differunt abinvicem, ex eo quod sic ponuntur, scilicet supra vel infra. Quaedam vero differunt tempore, ut coena, quae est comestio serotina, et prandium quod est comestio matutina. Alia differunt loco, ut spiritus, idest venti, quorum aquilo a septentrione flat, favonius ab occidente, auster a meridie, subsolanus ab oriente. Alia vero differunt sensibilium passionibus, idest duritie et mollitie et aliis huiusmodi; et quaedam in aliquibus horum, et quaedam his omnibus. Alia per superabundantiam et defectum. Hoc autem addit, quia secundum antiquos philosophos omnes huiusmodi sensibilium passiones ad superabundantiam et defectum reducuntur.
Deinde cum dicit quare palam ostendit qualiter praedictae differentiae se habent ad ea quorum sunt. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod in his differentiis consistit esse eorum quorum sunt differentiae constitutivae. Secundo concludit, quod ad cognoscendum principia essendi, oportet reducere differentias in aliqua prima genera, ibi, sumenda igitur sunt. Dicit ergo primo, quod quia praedictae differentiae sunt constitutivae rerum de quibus supra dictum est, manifestum quod ipsum esse praedictarum rerum toties dicitur quot sunt differentiae. Differentia enim complet definitionem significantem esse rei. Limen enim est huiusmodi, quia ita ponitur. Et ipsum sic poni est esse ipsius, idest propria eius ratio. Et similiter esse crystalli, est ipsum taliter inspissari. Et ex omnibus praedictis differt esse quarumdam rerum: hoc quidem in eo quod commiscentur, alia quidem in eo quod complectuntur, et alia aliis differentiis utuntur, sicut manus et pes, et aliae huiusmodi partes, quae habent proprias differentias secundum quod ordinantur ad determinatas operationes.
Deinde cum dicit sumenda autem concludit, quod ex quo in differentiis consistit esse rerum, et sic intendenda est earum cognitio, utile est sumere genera differentiarum, reducendo scilicet posteriores differentias generis in primas, quia differentiae huiusmodi communes et propriae erunt principia esse totius generis, ut patet in differentiis quae sunt secundum magis et minus, et secundum rarum et spissum, et alia huiusmodi: nam rarum et densum et similia reducuntur ad magnum et parvum: omnia enim haec significant superabundantiam et defectum. Et similiter si quid pertinet ad figuram, aut asperitatem et lenitatem, omnia reducuntur ad rectum et curvum quae sunt primae differentiae ad figuram pertinentes. Et similiter oportet, quod aliqua reducantur ad esse mixtum vel non esse mixtum; quia quaedam sunt quorum esse est in eo quod miscetur, non esse vero eorum, in eo quod opposito modo se habent.
Deinde cum dicit palam itaque ostendit quomodo praedictae differentiae se habeant ad substantias: et dicit: ex praedictis iam manifestum est, quod in praedictis differentiis est quaerendum, quae sit causa formalis essendi cuiuslibet praedictorum, quorum sunt differentiae, si ita est quod substantia formalis vel quod quid est, est causa cuiuslibet essendi, ut in septimo manifestum fuit. Praedictae enim differentiae significant formam, et quod quid est praedictarum rerum. Nulla autem differentiarum praedictarum est substantia, neque aliquid substantiae affine, quasi pertinens ad genus substantiae. Sed eadem proportio invenitur in eis, quae est in substantia.
Sicut enim in genere substantiae, differentia, quae praedicatur de genere, et advenit ei ad constitutionem speciei, comparatur ad ipsum ut actus et forma, ita etiam in aliis definitionibus. Non enim est intelligendum, quod differentia sit forma, aut genus sit materia, cum genus et differentiae praedicentur de specie, materia autem et forma non praedicentur de composito: sed hoc dicitur, quia genus sumitur ab eo quod est materiale in re, differentia vero ab eo quod est formale. Sicut genus hominis est animal, quia significat aliquid habens naturam sensitivam; quae quidem materialiter se habet ad naturam intellectivam, a qua sumitur rationale, quae est differentia hominis. Rationale vero significat aliquid habens naturam intellectivam. Et inde est quod genus habet differentias potestate, et quod genus et differentia proportionantur materiae et formae, ut Porphyrius dicit. Et propter hoc etiam hic dicitur quod actus, idest differentia, praedicatur de materia, idest de genere; et similiter est in aliis generibus.
Si quis enim velit limen definire, dicet, quod est lapis vel lignum taliter positum: in qua definitione lapis vel lignum est ut materia, positio vero ut forma. Et similiter in definitione domus, lapides et ligna sunt materia, et talis modus compositionis est ut forma. Et etiam ulterius in quibusdam additur finis, a quo necessitas formae dependet. Et similiter in definitione crystalli, aqua est sicut materia, congelatio vero ut forma. Et in definitione symphoniae acutum et grave ut materia, et modus commixtionis ut forma; et ita est in omnibus aliis.
Deinde cum dicit palam itaque concludit ergo ex praedictis duo corollaria: quorum primum est quod diversarum materiarum diversi sunt actus et formae. In quibusdam enim est actus compositio, in quibusdam commixtio, aut aliquid dictorum.
Deinde cum dicit propter quod secundum ponit. Et est, quod, cum in definitione unum comparetur ad aliud ut actus ad materiam, quidam definientes res per materiam tantum insufficienter definiunt. Sicut definientes domum per caementum et lapides et ligna, quae sunt materia domus; quia talis definitio non notificat domum in actu, sed in potentia. Qui vero dicunt, quod domus est coopertura pecuniarum et corporum, dicunt formam domus sed non materiam. Qui vero dicunt utrumque, definiuntur compositam substantiam. Et ideo eorum definitio est perfecta ratio. Ratio vero, quae sumitur ex differentiis, pertinet ad formam. Quae vero ex partibus intrinsecis, pertinet ad materiam.
Et similes his definitionibus sunt illae, quas archytas approbat. Sicut nenemia, quod significat dispositiones aeris, quando est sine vento, est quies in multo aere: non enim si modicum de aere in aliquo vase incluso quiescat, dicitur serenitas. In hac autem definitione, aer est ut materia, et quies ut forma. Similiter cum dicitur, tranquillitas est planities maris, mare est materia, et planities ut forma. Materia autem in his definitionibus est substantia, forma vero est accidens. In definitione autem domus materia sunt partes, actus autem forma totius.
Deinde cum dicit palam itaque epilogat quae de forma dicta sunt. Et est planum in litera.



Lectio 3

Postquam inquisivit Philosophus principia substantiae sensibilis, ostendens quod substantia sensibilis componitur ex materia et forma; nunc de principio materiali et formali determinare intendit, inquirendo ea quae sunt consideranda circa utrumque. Et dividitur in duas partes. In prima inquirit ea quae sunt consideranda circa principium formale. In secunda, ea quae sunt consideranda circa principium materiale, ibi, de materiali autem substantia.
Et, quia Plato praecipue principium formale tetigit, ideo determinat de principio formali secundum ea quae Plato posuit. Ponit autem Plato, formas rerum esse species et numeros. Unde prima pars dividitur in duas partes. In prima determinat de principio formali per comparationem ad species. In secunda per comparationem ad numeros, ibi, palam autem. Ponebat autem Plato quatuor de formis per comparationem ad species. Quorum primum est, quod nomina specierum significent tantum formam, non autem formam cum materia. Secundum, quod forma est aliquid praeter partes materiae. Tertium est, quod est ingenerabilis et incorruptibilis. Quartum est, quod formae sunt separatae a sensibilibus. Unde prima pars dividitur in quatuor, secundum quod Aristoteles de quatuor praedictis inquirit. Secunda pars incipit, ibi, non videtur. Tertia, ibi, necessarium itaque etc.. Quarta, ibi, si autem sunt corruptibilium.
Circa primum tria facit. Primo movet quaestionem; dicens quod necessarium est scire quod apud aliquos dubium est: utrum nomen speciei significet substantiam compositam, aut formam tantum, sive aliquid, quod est loco actus. Ut hoc nomen domus, utrum significet communiter materiam et formam, puta quod domus significet tegumentum constitutum ex caemento et lapidibus ordinatum ut decet (nam tegumentum est sicut forma, caementum et lapides ut materia); aut praedictum nomen significet tantum actum et speciem, scilicet tegumentum.
Similiter, utrum hoc nomen linea significet dualitatem et longitudinem, aut dualitatem tantum. Hoc autem ideo dicit, quia platonici posuerunt numeros esse formas magnitudinum. Dicebant enim quod punctus nihil aliud est quam unitas positionem habens; ita quod positio sit quasi materiale unitas ut formale. Et similiter ponebant, quod dualitas erat forma lineae, ita quod linea nihil aliud est quam dualitas in longitudine. Quaerit ergo Philosophus, utrum hoc nomen linea significet dualitatem tantum, quasi formam; aut dualitatem in longitudine, sicut formam in materia. Et similiter, utrum hoc nomen animal significet animam in corpore, quasi formam in materia; aut animam tantum, quae est forma corporis organici.
Deinde cum dicit erit autem ostendit quid sequatur, si quis dicit, quod nomina specierum utroque modo se habent in significando: ut scilicet quandoque significent formam tantum, quandoque autem formam in materia: et est quod de utroque in utraque significatione animal accipietur non univoce, quasi una ratione dictum; sed analogice, sicut est in illis, quae habent nomen unum, propter hoc quod referuntur ad unum. Nomen enim speciei non dicetur de composito, nisi secundum ordinem ad hoc, quod dicitur secundum formam tantum, sicut platonici posuerunt. Ponebant enim quod homo, qui est compositus ex materia et forma, dicitur per participationem hominis idealis, qui est forma tantum.
Deinde cum dicit verum et haec ostendit Philosophus ad quid tendit praedicta quaestio; dicens quod si nomen speciei significet substantiam compositam, aut significet formam tantum, hoc facit differentiam quantum ad aliquid; sed ad quaestionem substantiae sensibilis nullam differentiam facit. Manifestum enim est quod substantia sensibilis composita est ex materia et forma.
Ad quid autem differat, utrum sic vel sic se habent, consequenter manifestat. Manifestum est enim quod si aliqua res est, quae sit forma tantum et actus, quod quid erat esse existit ei, idest quod quid erat esse eius, idem erit cum ea: sicut idem est anima et animae esse, idest anima est quidditas animae. Si vero aliquid est compositum ex materia et forma, non erit idem in ipso quod quid erat esse et res ipsa; sicut non idem est homini esse, et homo. Nisi forte dicatur anima tantum, secundum illos, qui dicunt, quod nomina specierum significant formam tantum. Et sic patet, quod aliqua res est, cui idem est quod quid erat esse suum; scilicet quae non est composita ex materia et forma, sed forma tantum.
Et huius ratio est, quia quod quid erat esse est id quod significat definitio. Definitio autem significat naturam speciei. Si autem aliqua res est, quae sit composita ex materia et forma, oportet quod in illa re sit aliquid praeter naturam speciei. Cum enim materia sit individuationis principium, oportet quod in quolibet composito ex materia et forma sint principia individuantia, quae sunt praeter naturam speciei. Unde huiusmodi res non tantum est quidditas sua, sed aliquid praeter hoc. Si qua vero res est, quae sit forma tantum, non habet aliqua principia individuantia praeter naturam speciei, cum ipsa forma per se existens per seipsam individuetur. Et ideo ipsa res nihil aliud est quam quod quid est esse suum.
Sic igitur patet, quod si nomen speciei significet formam tantum, cuiuslibet rei idem est quod quid erat esse et esse suum; sicut homo erit quod quid est esse suum, et equus, et omnia huiusmodi. Si autem nomina speciei significant compositum ex materia et forma, tunc non idem erit rebus quod quid erat esse earum.
Deinde cum dicit non videtur prosequitur secundum praedictorum, scilicet quod forma sit aliquid praeter partes materiae; dicens, quod platonicis moventibus istam quaestionem, non videtur, quod syllaba sit ex elementis et ex compositione; quasi compositio, quae est forma syllabae, sit pars materialis syllabae, sicut elementa vel literae. Neque videtur eis quod domus sit caementum et compositio, quasi domus constituatur ex his quasi ex partibus materiae.
Et in hoc recte dicunt; quia si forma esset una de partibus materiae, dependeret ex materia. Et hoc videmus esse falsum; quia compositio et mixtio, quae sunt formalia principia, non constituuntur ex his quae componuntur aut miscentur, sicut nec aliquod aliud formale constituitur ex sua materia, sed e converso. Subliminare enim constituitur ex compositione, quae est forma eius, et non e converso.
Ergo, si ponatur quod animal et bipes sint materia hominis, homo non erit animal et bipes, sed erit aliquid aliud praeter hoc. Nec erit elementum neque ex elementis, sed erit tantum forma, ut dicunt platonici, qui auferunt materiam a definitionibus. Sed contra hanc positionem videtur esse dicendum, quod si id quod est forma tantum praeter materiam est substantia et principium essendi, non poterunt dicere quod hoc particulare sit illa substantia separata, scilicet quod homo sensibilis sit compositus ex materia et forma, homo autem sit forma tantum.
Deinde cum dicit necessarium itaque prosequitur tertium praedictorum; scilicet quod formae secundum platonicos sunt sempiternae et incorruptibiles. Unde concludit ex dictis quod necessarium est formam aut esse sempiternam, ut platonici posuerunt ponentes ideas, quas dicebant formas rerum esse sempiternas: aut necesse est formam esse corruptibilem per accidens, sine hoc quod corrumpatur per se. Et similiter, facta per accidens, sine hoc quod fiat per se. Quod conceditur secundum sententiam aristotelis, qui non posuit formas separatas, sed in materia existentes.
Quod autem formae non possint corrumpi per se, nec generari, ex quo utrumque praedictorum dependet, monstrat consequenter per hoc quod superius probatum est, quod nullus facit formam, neque forma generatur, neque efficitur per se; sed per se efficitur et generatur hoc particulare. Et ratio est, quia omne quod fit, fit ex materia. Unde hoc particulare, cum sit compositum ex materia et forma, fit et generatur ex his, scilicet principiis materialibus et individuantibus. Supra autem dictum est quod forma non est elementum, neque ex elementis. Unde sequitur quod forma nec fit nec generatur per se.
Deinde cum dicit si autem prosequitur quartum praedictorum; scilicet quod Plato ponebat formas separatas a materia. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid sit dubium circa hanc positionem; dicens quod non est manifestum si substantiae, idest formae rerum corruptibilium, sint separabiles, ut platonici posuerunt.
Secundo attamen quia ostendit quid manifestum esse videtur circa hoc; et dicit manifestum esse, quod quorumdam corruptibilium formas non contingit separari, quaecumque scilicet non possibile est esse praeter materias suas, sicut domus aut vas, quia forma domus aut vasis non potest esse sine propria materia.
Tertio forsan quidem excludit obviationem; dicens, quod formae artificialium forsan non sunt substantiae, nec ipsae sunt aliquid per se, unde separari non possunt. Et similiter nullum aliorum artificialium, quae non sunt secundum naturam; quia solum materia in rebus artificialibus ponitur esse substantia, formae autem artificiales accidentia sunt. Formae vero naturales sunt de genere substantiae. Et propter hoc Plato non posuit formas artificiales esse separatas a materia, sed solum formas substantiales.
Deinde cum dicit quare dubitatio ostendit quid manifeste sit contra positionem Platonis; dicens, quod si quis ponat esse formas separatas, ut platonici posuerant, dubitatio, quam antisthenici dubitaverunt, licet viderentur indocti, habebit locum contra platonicos. Dicebant enim quod non est aliquid definire definitione significante quidditatem rei. Quia, cum quidditas rei sit simplex, non convenienter significatur per orationem compositam ex multis. Videmus enim quod terminus, id est definitio, quae assignatur rei, est oratio longa ex multis composita; unde non significat quid est, sed quale quid, id est cui simile est aliquid. Sicut si aliquis dicat, quod definitio argenti non significat argentum, sed significat tale quale est plumbum vel stannum.
Unde ad solvendum istam dubitationem oportet dicere, quod substantia, quae definitur, sive sit intellectualis, sive sit sensibilis, oportet quod sit composita. Ea vero, ex quibus primo componitur, cum sint simplicia, non contingit definiri. Dictum est enim supra, quod ratio definitiva adiungit aliquid alteri, quorum unum est ut forma, aliud ut materia. Nam genus sumitur a materia, et differentia a forma, ut dictum est supra; unde, si species rerum essent tantum formae, ut platonici posuerunt, non contingeret eas definiri.
Deinde cum dicit palam autem postquam determinavit de formis secundum quod comparantur ad ideas introductas a Platone, nunc determinat de formis per comparationem ad numeros. Plato enim ponebat formas et substantias rerum, reducendo per modum cuiusdam assimilationis formas ad numeros. Et dividitur in quatuor, secundum quod quatuor modis assimilat formas numeris. Dicit ergo primo, quod manifestum est, quod si numeri aliquo modo sint substantiae rerum et formae, sic sunt, sicut ex praemissis accipi potest; non autem sunt numeri unitatum sicut platonici dicunt. Dicitur autem numerus unitatum, numerus simplex et absolutus. Numerus autem applicatus ad res, dicitur numerus rerum, sicut quatuor canes vel quatuor homines, quo quidem modo substantiae rerum, quas significant definitiones, possunt dici numeri. Est enim definitio divisibilis in duo: quorum unum se habet ut forma, aliud ut materia, ut superius dictum est. Et iterum est in indivisibilia divisibilis. Divisio enim definitionis oportet quod per aliqua indivisibilia terminetur: non enim definitiones procedunt in infinitum. Puta, si definitio hominis dividatur in animal et rationale, definitio animalis in animatum et sensibile; non procedet hoc in infinitum, cum non sit procedere in infinitum in causis materialibus et formalibus, ut in secundo probatum est. Et sic definitionis divisio non assimilatur divisioni quantitatis continuae, quae est in infinitum; sed divisioni numeri, qui est divisibilis in indivisibilia.
Et quemadmodum ponit secundam assimilationem substantiae, quam significat definitio, ad numeros. Et dicit, quod si aliquid addatur vel subtrahatur alicui numero, etiam si sit minimum, non erit id idem numerus secundum speciem. Minimum enim in numeris est unitas; quae si addatur in ternario, surgit quaternarius, quae est alia species numeri: si vero abstrahatur ab eodem, remanet binarius, qui est etiam alia species numeri. Et hoc ideo, quia illa ultima differentia dat speciem numero.
Et similiter est in definitionibus, et in quod quid erat esse, quod significat definitio; quia quocumque minimo addito vel ablato, est alia definitio, et alia natura speciei. Sicut enim substantia animata sensibilis tantum, est definitio animalis: cui si addas et rationale, constituis speciem hominis: si autem subtrahas sensibile, constituis speciem plantae, quia etiam ultima differentia dat speciem.
Et numerum ponit tertiam assimilationem; et dicit, quod numerus est id quod est unum. Est enim per se unum numerus, inquantum ultima unitas dat numero speciem et unitatem; sicut etiam in rebus compositis ex materia et forma, per formam est aliquid unum, et unitatem et speciem sortitur. Et propter hoc loquentes de unitate numeri, ac si numerus non esset unus per seipsum, non possunt dicere quo est unus, si est unus. Cum enim componatur ex multis unitatibus, aut non est unus simpliciter, sed unitates aggregantur in eo per modum coacervationis, quae non facit simpliciter unum, et per consequens nec ens in aliqua specie constituunt: et sic numerus non est aliqua species entis; aut si numerus est unus simpliciter, et non per seipsum, dicendum est quid facit eum unum ex multis unitatibus: quod non est assignare.
Et similiter definitio est una per seipsam: et sic non habent aliquid assignare per quod fiat unum. Et hoc rationabiliter accidit: quia per eamdem rationem substantia, quam significat definitio, est ita unum sicut et numerus, scilicet per se, ex hoc quod una pars eius est ut forma alterius. Et non est una ut indivisibile, sicut unitas ac punctum, sicut quidam dixerunt; sed quia unaquaeque earum est una forma et natura quaedam.
Et quemadmodum ponit quartam assimilationem; et dicit quod sicut numerus non suscipit magis aut minus, ita nec substantia quae dicitur secundum speciem, licet forte illa quae dicitur secundum materiam. Sicut enim ratio numeri in aliquo determinato consistit, cui non est addere nec subtrahere, ut dictum est, ita et ratio formae. Sed magis et minus contingit ex hoc quod materia perfectius vel minus perfecte formam participat. Unde etiam albedo non suscipit magis et minus, sed album.
Deinde cum dicit de generatione epilogat quae dicta sunt; dicens, quod dictum est de generatione et corruptione talium substantiarum, scilicet formalium, quomodo contingit, quia per accidens; et quomodo est impossibile, quia per se; et de analogia, idest reductione earum ad numerum per viam assimilationis.



Lectio 4

Postquam Aristoteles prosecutus est ea, quae consideranda erant circa formale principium substantiae, nunc determinat de principio materiali: et dividitur in partes tres. Primo enim determinat de principio materiali per comparationem ad ea quae sunt ex materia. Secundo per comparationem ad alias causas, ibi, contingit autem una materia existente. Tertio per comparationem ad transmutationem generationis et corruptionis, cuius subiectum est materia, ibi, quoniam vero quaedam sine generatione. Circa primum duo facit. Primo manifestat, utrum omnium sit una vel plures species materiae. Et dicit, quod oportet non latere circa materiale principium, quia licet omnia sint ex eodem primo materiali principio, quod est materia prima de se nullam habens formam, aut ex eisdem materialibus principiis aut primis (quod dicitur propter quatuor elementa, quae sunt principia materialia communiter omnibus generabilibus et corruptibilibus); et licet sit eadem materia, ut principium his quae fiunt, (quod dicit propter hoc, quod materia non est tantum principium in esse, sed etiam in fieri); licet etiam prima materia et elementa communiter se habeant ad elementata: tamen cuiuslibet rei est aliqua materia propria. Ut materia propria phlegmatis non simpliciter, sed in genere, sunt dulcia et pinguia: haec enim habent quamdam affinitatem cum phlegmate ratione suae humiditatis. Cholerae vero prima materia, sunt amara, aut alia quaedam huiusmodi: in amaris enim videtur calor omnino habere dominium super humiditatem usque ad eius consumptionem. Et sic ratione siccitatis et caliditatis, affinitatem habet cum cholera. Sed hae duae materiae, scilicet amara et dulcia, forsan sunt ex aliquo principio materiali priore. Addidit autem forsan, quia quorumdam est sic diversa materia, quod eorum materiae non reducuntur in aliquam priorem, sicut corpora corruptibilia et incorruptibilia.
Ex his igitur, quae hic dicuntur, accipitur quod prima materia est una omnium generabilium et corruptibilium; sed propriae materiae sunt diversae diversarum.
Fiunt autem secundo dicit quomodo e contrario unius sunt plures materiae; dicens, quod eiusdem rei sunt plures materiae, quando una earum est alterius materia. Sicut materia phlegmatis sunt pingue et dulce, si pingue est ex dulci. Pinguis enim sapor inter medios sapores computatur; medii autem sapores fiunt ex extremis, qui sunt dulce et amarum. Sed pingue est proximum dulci. Considerandum vero est, quod in istis exemplis materiam alicuius posuit ex quo aliquid fit, licet non sit permanens, sed transiens.
Ne igitur aliquis existimaret, quod semper aliquid fieri diceretur ex materiali principio et non e converso, subiungit, quod etiam ex cholera dicitur aliquid fieri per resolutionem cholerae in primam materiam; et e contra cholera fit ex prima materia. Quia dupliciter dicitur aliquid fieri ex altero: aut quia illud ex quo fit, est ei principium naturaliter in via generationis: huiusmodi enim est materiale principium; aut quia factio est resolutio in principium materiale, ita scilicet quod ex composito per resolutionem, materiale principium fieri dicatur. Fit enim corpus mixtum ex elementis per compositionem; elementa vero ex corpore mixto per resolutionem.
Deinde cum dicit contingit autem determinat de materia per comparationem ad alias causas. Et primo per comparationem ad agentem tantum, qui ex materia aliquid facit: quae quidem comparatio pertinet ad materiam secundum quod est principium fiendi. Secundo per comparationem ad omnes causas, prout materia est principium cognoscendi, ibi, quando itaque aliquis quaesierit. Quia vero superius dixerat, quod una erat prima materia omnium, posset aliquis dubitare quomodo ex materia una omnium, diversitas rerum procederet. Antiqui enim naturales attribuebant hoc casui, tollentes causam agentem, et ponentes per raritatem et densitatem ex una materia rerum diversitatem produci.
Hoc ergo removens Philosophus dicit primo, quod contingit, una materia existente, fieri diversa propter moventem causam: aut quia est alia et alia causa movens; aut quia eadem causa movens habet se ad operandum diversa diversimode. Quod maxime in artificialibus patet. Videmus enim ex ligno fieri arcam et lectum ab uno artifice, secundum diversas formas artis, quas apud se habet.
Quia vero, licet materia prima sit communis omnibus, tamen materiae propriae sunt diversae diversorum: ideo ne aliquis totam diversitatem rerum attribueret moventi, et nullo modo materiali principio, subiungit quod in quibusdam diversorum ex necessitate est diversa materia, propria scilicet. Non enim quodlibet natum est fieri ex qualibet materia; sicut serra non fit ex ligno. Neque est in potestate artificis ut hoc faciat, nunquam enim unam materiam attribuit cuilibet operi: non enim potest facere serram ex ligno vel lana, quae propter mollitiem suam non sunt apta ad opus serrae, quod est secare.
Patet igitur, quod diversitas rerum est ex movente et materia. Si ergo conveniat aliquid idem secundum speciem fieri ex alia materia, sicut phialam ex auro et argento, manifestum est, quod principium movens oportet esse idem, scilicet artem. Si enim materia esset diversa et movens diversum, necesse esset, quod et factum esset diversum.
Deinde cum dicit quando itaque determinat de materia per comparationem ad alias causas, secundum quod materia est cognitionis principium. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod oportet reddere materiam cum aliis causis in generalibus et corruptibilibus. Secundo ostendit quomodo se habet materia in substantiis naturalibus perpetuis, ibi, in naturalibus quidem. Tertio quomodo se habet in accidentibus, ibi, neque quaecumque ita quidem natura. Circa primum tria facit. Primo enim, quia antiqui naturales assignabant tantummodo causam materialem, dicit quod quando aliquis de aliquo quaerit quid est causa eius? Cum pluribus modis dicantur causae, oportet omnes causas assignare contingentes, idest quae contingant esse illius rei. Non enim habent omnes causas omnia. Naturalia tamen, et maxime generabilia et corruptibilia, omnes causas habent. Ut hominis causa quasi materia in generatione ipsius sunt menstrua. Causa movens sperma, in quo est virtus activa. Causa formalis quod quid erat esse, idest illud quod significatur per definitionem eius. Sed finis est cuius causa. Hae autem duae causae, scilicet finis et forma, forte sunt idem numero. Quod quidem dicit, quia in quibusdam sunt idem, in quibusdam non. Finis enim generationis hominis est anima. Finis vero operationis eius est felicitas.
Secundo ibi, oportet autem ostendit quod non solum oportet assignare omnes causas, sed oportet etiam dicere causas proximas, ut incipiendo a causis primis perveniamus ad causas proximas. Per causas enim primas habetur cognitio de re aliqua solum in universali et imperfecte. Per causas autem proximas habetur cognitio rei et perfecta. Sicut si quis quaerat causam materialem hominis, non debet assignari pro causa, ignis aut terra quae sunt materia communis omnium generabilium et corruptibilium; sed debet assignari propria materia, ut et caro, et os, et huiusmodi.
Tertio ibi, circa naturales epilogat quod dictum est; et dicit quod circa naturales substantias et generabiles necesse est sic versari, si quis recte consideret causas, ut scilicet omnes assignentur et proximae. Et hoc est necesse, ex eo quod hae causae sunt tot, ut dictum est. Et oportet causas cognoscere ad hoc quod aliquid sciatur, quia scire est causam cognoscere.
Deinde cum dicit in naturalibus ostendit quomodo sit materia in substantiis naturalibus et perpetuis, scilicet in corporibus caelestibus; dicens, quod in naturalibus et perpetuis substantiis, scilicet corporibus caelestibus, non est similiter materia sicut in corporibus generabilibus et corruptibilibus. Forsan quidem enim tales substantiae non habent materiam; aut si habent, non habent talem qualem habent generabilia et corruptibilia, sed solum secundum potentiam quae est in motu locali.
Ut enim supra dictum est, in rebus generabilibus et corruptibilibus generatio et corruptio inducit in cognitionem materiae, quia in generatione et corruptione oportet esse unum subiectum commune ad privationem et formam; unde, cum in corpore caelesti non sit potentia ad privationem formae, sed solum ad diversa loca, non habet materiam quae sit in potentia ad formam et privationem, sed quae est in potentia ad diversa loca.
Corpus autem comparatur ad locum non sicut materia ad formam, sed magis sicut subiectum ad accidens. Et licet comparatio subiecti ad accidens sit quodammodo ut materiae ad formam, non tamen subiectum est omnino materia, sicut infra dicetur. Et sic corpus caeleste universaliter nullo modo habet materiam, si subiectum materiam non dicit; vel habet materiam ad ubi, si subiectum dicatur materia.
Deinde cum dicit neque quaecumque ostendit quomodo materia attribuitur accidentibus; et dicit, quod illa, quae sunt secundum naturam, non tamen sunt substantiae, sed accidentia, non habent materiam ex qua sint, sed substantia est eis subiectum. Subiectum autem habet aliquid simile materiae, inquantum est receptibile accidentis. Differt autem a materia, inquantum materia non habet actu esse nisi per formam; subiectum autem non constituitur in esse per accidens.
Si ergo quaeratur quae sit causa eclipsis, non est assignare quae sit materia; sed luna est subiectum patiens talem passionem. Causa autem movens, quae corrumpit lumen, est terra interposita diametraliter inter solem et lunam. Causam vero finalem forsitan non est assignare. Ea enim, quae ad defectum pertinent, non sunt propter finem, sed magis proveniunt ex necessitate naturae, vel causae agentis. Dicit autem forsan, quia consideratio causarum circa singula quae contingunt in motibus caelestibus est valde difficilis. Causa vero formalis eclipsis est definitio eius. Sed haec definitio non est manifesta, nisi in ea ponatur causa; ut ratio eclipsis lunae est privatio luminis in luna. Sed, si addatur, quod ista privatio est a terra in medio obiecta inter solem et lunam diametraliter, haec definitio erit cum causa.
Similiter hoc patet in hoc accidente quod est somnus. Sed in somno non est manifestum quid est primum subiectum patiens hanc passionem; sed hoc est manifestum quod animal est subiectum somni. Sed secundum quid primo somnus insit animali, utrum sit cor, vel aliquid aliud tale, non est manifestum; cum quidam ponant primum instrumentum sensus esse cerebrum, quidam vero cor. Somnus autem est quies operationis sensibilis. Deinde oportet considerare, habito subiecto somni, a quo sicut a causa agente sit somnus; utrum ab evaporatione alimenti, aut labore, aut aliquo huiusmodi. Deinde oportet considerare quae passio sit somnus, illius scilicet secundum quod primo inest somnus animali, et non totius animalis; quia somnus est quaedam immobilitas; sed ea competit animali per aliquod primum, quod est subiectum talis passionis. Et illud primum oportet poni in definitione somni, sicut et quodlibet accidens definitur per proprium suum primum subiectum. Color enim definitur per superficiem et non per corpus.
Deinde cum dicit quoniam vero determinat de materia per comparationem ad transmutationem unius ad alterum. Et ideo primo ostendit quomodo diversimode fit transmutatio in diversis. Secundo movet quasdam dubitationes, ibi, habet autem dubitationem. Dicit ergo primo, quod quaedam quandoque sunt et quandoque non sunt sine generatione et corruptione, idest sine hoc quod ipsa per se generentur et corrumpantur; sicut puncta, et universaliter omnes species et formae, sive sint substantiales sive accidentales. Non enim album per se loquendo fit, sed lignum album: omne enim quod fit, fit ex aliquo, scilicet materia, et fit aliquid, ad quod terminatur generatio, quod est forma: et sic omne quod fit, est compositum ex materia et forma. Unde ea quae sunt formae tantum, per se fieri non possunt. Cum ergo dicitur quod contraria fiunt ex invicem, diversimode intelligendum est in compositis et simplicibus. Aliter enim fit albus homo ex nigro homine, et aliter nigrum ex albo: quia albus homo significat aliquid compositum, et ideo per se potest fieri: sed album significat formam tantum, unde non fit nisi per accidens ex nigro.
Patet ergo ex praedictis, quod non cuiuslibet rei est materia, sed illorum quae per se generantur et transmutantur in invicem. Illa vero, quae quandoque sunt et quandoque non sunt sine hoc quod transmutentur per se, ita se habent quod eorum materia non est ex qua sint; sed habent subiectum, in quo sunt, pro materia.
Deinde cum dicit habet autem movet duas quaestiones circa praedicta. Quarum prima est, quomodo materia se habeat ad contraria: utrum scilicet, ita sit, quod in omnibus quae videntur contrarietatem aut oppositionem habere, materia aequaliter vel eodem ordine sit in potentia ad utrumque oppositorum. Sicuti sanitati opponitur infirmitas, et subiectum unum in potentia ad utrumque aequaliter est, et eodem ordine. Est enim sanitas aequalitas quaedam humorum. Infirmitas vero inaequalitas. Inaequalitas vero et aequalitas eodem ordine se habent ad suum subiectum. Videtur ergo quod ad vinum et acetum sicut ad contraria, aqua, quae est materia humorum, sit in potentia, et aequaliter se habeat ad utrumque.
Sed Philosophus dicit solvendo, quod hoc non est ita. Forma enim vini se habet ut habitus quidam et species, forma autem aceti est ut privatio quaedam et corruptio vini. Sic igitur materia se habet per prius quidem ad vinum sicut ad habitum et ad speciem, ad acetum autem sicut ad privationem et corruptionem vini. Et ita non comparatur ad acetum nisi mediante vino.
Deinde cum dicit dubitatio autem secundam dubitationem movet, quae talis est. Illud, ex quo fit aliquid, videtur esse materia illius; sicut ex elementis fiunt corpora mixta, et sunt eorum materia. Cum igitur ex vino fiat acetum, et ex vivo fiat mortuum, dubitatur, quare vinum non sit materia aceti, et vivum materia mortui, cum ordinentur ad ea, sicut potentia ad actum.
Sed ad hoc respondetur, quod acetum est corruptio ipsius vini, mortuum vero corruptio vivi: non ergo acetum fit ex vino sicut ex materia, neque mortuum ex vivo: sed secundum accidens dicitur ex eo fieri, inquantum fit ex materia eius. Unde scyphus non est materia phialae, sed argentum. Similiter vivum non est materia mortui, sed sunt elementa.
Quod autem ex vivo dicitur fieri mortuum, vel ex vino acetum, si referantur ad ipsam formam vini vel animalis, haec praepositio ex, significabit ordinem; quia scilicet in eadem materia, post formam vini, est acetum, et post formam animalis est mortuum. Per quem modum dicimus quod ex die fit nox. Et ideo quaecumque sic transmutantur adinvicem, sicut ex vino fit acetum, et ex animali mortuum, non fit conversio transmutationis nisi redeatur ad materiam. Sicut si ex mortuo debet fieri animal vivum, oportet quod redeatur ad materiam primam, inquantum corpus mortuum resolvitur in elementa, et ex elementis iterum ordine debito venitur ad constitutionem animalis. Et similiter de aceto et vino.
Et huius ratio est, quia quandocumque materia se habet ad diversa secundum ordinem, non potest ex posteriori rediri in id quod praecedit secundum ordinem. Sicut in generatione animalis ex cibo fit sanguis, et ex sanguine semen et menstruum, ex quibus generatur animal. Non potest autem mutari ordo, scilicet ut ex semine fiat sanguis, aut ex sanguine cibus, nisi per resolutionem ad primam materiam, ex eo quod cuiuslibet rei est determinatus modus generationis. Et similiter, quia materia vini non comparatur ad acetum nisi per vinum, inquantum scilicet est corruptio vini. Similiter est de mortuo et vivo, et de caeco et vidente, et caeteris: et ideo a talibus privationibus non fit reditus ad habitus, nisi per resolutionem in primam materiam.
Si autem sit aliqua privatio ad quam materia immediate ordinatur, quae scilicet nihil aliud significat nisi negationem formae in materia sine ordine ad formam; a tali privatione poterit fieri reditus ad formam, sicut a tenebris ad lucem, quia nihil aliud sunt nisi absentia lucis in diaphano.



In Libros Metaphysicorum Lib.8 Lec.1