In Libros Metaphysicorum Lib.9 Lec.8


Lectio 9

Superius probavit Aristoteles quod actus erat prior potentia, substantia, definitione, et perfectione, per rationes ex ipsis corruptibilibus sumptas. Hic autem idem ostendit per comparationem sempiternorum ad corruptibilia. Et dividitur ista pars in duas. In prima ostendit propositum. In secunda ex proposito ostenso excludit quoddam a Platone dictum, ibi, si ergo aliquae sunt naturae. Et circa primum duo facit. Primo ostendit propositum, et hoc tali ratione. Sempiterna comparantur ad corruptibilia sicut actus ad potentiam. Nam sempiterna, inquantum huiusmodi, non sunt in potentia; corruptibilia vero, inquantum huiusmodi, in potentia sunt. Sed sempiterna sunt priora corruptibilibus substantia et perfectione: hoc enim manifestum est. Ergo actus est potentia prior substantia et perfectione. Dicit autem, quod hac ratione magis proprie ostenditur propositum, quia non assumitur actus et potentia in eodem, sed in diversis: quod facit probationem magis evidentem.
Secundo ibi, ratio vero probat quod supposuerat; scilicet quod nullum sempiternum sit in potentia. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem ad ostendendum hoc; quae talis est. Omnis potentia simul est contradictionis. Dicit autem hoc non de potentia activa: iam enim supra dictum est, quod potentiae irrationales non sunt ad opposita; sed loquitur hic de potentia passiva, secundum quam aliquid dicitur possibile esse et non esse, vel simpliciter, vel secundum quid.
Hoc autem quod posuerat manifestat per oppositum; quia ubi non est talis potentia, non contingit utraque pars contradictionis. Nam quod non est possibile esse, nunquam in aliquo est. Si enim non est possibile esse, impossibile est esse, et necesse est non esse. Sed id quod possibile est esse, contingit non esse in actu. Manifestum est ergo, quod illud quod possibile est esse, contingit esse et non esse. Et sic potentia simul contradictionis est, quia idem est in potentia ad esse et non esse.
Sed id quod potest non esse, contingit non esse. Haec enim duo aequipollent. Quod autem contingit non esse, est corruptibile, vel simpliciter, vel secundum quid, prout dicitur contingere non esse. Sicut si contingat aliquod corpus non esse in aliquo loco, illud est corruptibile secundum locum. Et similiter est de quanto et de quali. Sed simpliciter est corruptibile, quod potest non esse secundum substantiam. Relinquitur ergo, quod omne quod est in potentia, inquantum huiusmodi, corruptibile est.
Secundo ibi, nihil ergo infert conclusionem ex positione praemissa intentam. Et circa hoc tria facit. Primo concludit propositum circa sempiterna; inferens ex praedictis, quod si omne, quod est in potentia, est corruptibile, sequitur quod nullum incorruptibilium simpliciter, sit ens in potentia, ut accipiamus incorruptibile simpliciter et ens in potentia simpliciter secundum substantiam.
Sed nihil prohibet, id quod est incorruptibile simpliciter, esse in potentia secundum quid, aut secundum quale, aut ubi. Ut luna est in potentia ut sit illustrata a sole, et sol est in potentia, cum est in oriente, quod sit in occidente. Patet ergo ex praedictis, quod omnia sempiterna, inquantum huiusmodi, sunt in actu.
Secundo ibi, nec eorum concludit idem de necessariis, quod concluserat de sempiternis; quia etiam in ipsis rebus corruptibilibus sunt quaedam necessaria, ut hominem esse animal, omne totum esse maius sua parte. Dicit ergo, quod neque aliquid eorum, quae sunt ex necessitate, in potentia est. Quae enim necessaria sunt, semper sunt in actu, et non possunt esse et non esse. Ea vero, quae sunt necessaria, sunt prima inter omnia, quia eis ablatis nihil remanet aliorum; utpote si tollerentur essentialia praedicata, quae necessario praedicantur, non possent inesse accidentalia praedicata, quae contingit inesse et non inesse. Et sic relinquitur quod actus est prior potentia.
Tertio ibi, neque utique concludit idem de motu sempiterno, quod concluserat de substantiis sempiternis; et circa hoc tria facit. Primo ex praedictis concludit propositum; dicens, quod si aliquis motus est sempiternus, ille motus non est in potentia, nec id quod movetur est in potentia ad motum, sed est in potentia unde quo idest ut ab hoc in id transeat. Cum enim motus sit actus existentis in potentia, oportet omne quod movetur esse in potentia ad terminum motus, non autem ad ipsum moveri, sed ad aliquod ubi, quo tendit per motum.
Et quia quod movetur oportet habere materiam, subiungit quod nihil prohibet id quod movetur motu sempiterno habere materiam; quia licet non sit in potentia ad moveri simpliciter, est tamen in potentia ad hoc vel ad illud ubi.
Secundo ibi, propter quod concludit quoddam corollarium ex dictis. Quia enim quod movetur motu sempiterno, non est in potentia ad ipsum moveri, motus autem caeli sempiternus est, secundum quod traditur in libro octavo physicorum: sequitur quod sol et astra et totum caelum semper agant, quia semper moventur, et per motum suum agunt.
Nec est timendum, quod aliquando motus caeli stet, ut timuerunt quidam naturales, scilicet empedocles, et sequaces eius, qui posuerunt, quod per litem et amicitiam mundus quandoque corrumpitur, et rursus reparatur. Et ideo dicit non esse timendum, quia non sunt in potentia ad non movere.
Et propter hoc etiam non corruptibilia, in eo quod moventur, non laborant. Non enim inest eis potentia contradictionis, scilicet ut moveantur et non moveantur, sicut est in corruptibilibus, quae haec habent per motum, et ita per hunc modum continuus motus fit eis motus cum labore. Quod enim corruptibilia laborent in eo quod moventur, causa est, quia sunt in potentia ad moveri et non moveri, et non habent hoc ex natura substantiali sua quod semper moveantur. Unde videmus quod tanto aliquis motus est laboriosior, quanto etiam natura rei est propinquior ad non moveri. Sicut patet quod moveri sursum in animalibus laboriosum est.
Quod autem hic dicitur de perpetuitate motus caeli, dicitur secundum convenientiam naturae corporis caelestis, quam experti sumus. Sed hoc non praeiudicat divinae voluntati, a qua dependet motus caeli et esse eius.
Tertio ibi, imitantur autem comparat corpora corruptibilia incorruptibilibus in agendo. Et primo quantum ad similitudinem; dicens, quod corpora eorum, quorum esse est in transmutatione, imitantur corpora incorruptibilia in eo, quod semper agunt; sicut ignis, qui secundum se semper calefacit, et terra quae secundum se semper facit operationes proprias et naturales. Et hoc ideo est, quia habent motum et operationem suam propriam secundum se, et in eis, inquantum scilicet formae eorum sunt principia talium motuum et actionum.
Secundo ibi, potentiae vero ponit comparationem secundum dissimilitudinem; dicens, quod aliae potentiae rerum mobilium, de quibus supra determinatum est, omnes sunt contradictionis, e contrario rebus sempiternis, quae semper sunt in actu. Sed diversimode: nam potentiae rationales sunt contradictionis, eo quod possunt movere sic vel non sic, sicut supra dictum est. Potentiae vero irrationales operantur uno modo; sed et ipsae sunt contradictionis per hoc, quod possunt adesse, et non esse, sicut animal potest amittere potentiam visivam.
Deinde cum dicit si ergo ex praemissis excludit quoddam a Platone positum. Ponebat enim Plato formas separatas, quas maxime esse dicebat: sicut si ponerem scientiam esse separatam, quam vocabat per se scientiam: et dicebat quod hoc erat principalissimum in genere scibilium et similiter per se motum in genere mobilium. Sed secundum praeostensa, aliquid erit primo in genere scibilium, quam per se scientia. Ostensum est enim quod prior est actus perfectione quam potentia. Scientia enim ipsa est quaedam potentia. Unde consideratio quae est actus eius erit ea potior, et sic de aliis huiusmodi. Ultimo epilogat quod dictum est, scilicet quod actus est prior potentia, et omni principio motus.



Lectio 10

Postquam comparavit Philosophus actum et potentiam secundum prius et posterius, hic comparat ea secundum bonum et malum; et circa hoc duo facit. Primo dicit quod in bonis, actus est melior potentia. Quod quidem manifestum est ex hoc, quod id quod est potentia, est idem in potentia existens ad contraria. Sicut quod potest convalescere, hoc potest infirmari, et simul est in potentia ad utrumque. Et hoc ideo quia eadem est potentia utriusque, convalescendi et laborandi, et quiescendi et movendi et aliorum huiusmodi oppositorum. Et ita patet quod aliquid simul potest contraria, licet contraria non possint simul esse actu. Contrariorum igitur utrumque seorsum, est hoc quidem bonum, ut sanum, aliud vero malum, ut infirmum. Nam semper in contrariis unum est ut deficiens, quod ad malum pertinet.
Sic igitur quod est bonum in actu, est tantum bonum. Sed potentia se habet similiter ad utrumque, scilicet secundum quid; quod est esse in potentia. Habet autem neutrum simpliciter, quod est esse in actu. Relinquitur igitur quod actus est melior potentia; quia quod est simpliciter et pure bonum, est melius eo quod est secundum quid bonum, et coniunctum malo.
Secundo ibi, necesse autem ostendit quod e contrario in malis est actus peior potentia: et circa hoc tria facit. Primo ostendit propositum ex ratione supra inducta; quia id quod est simpliciter malum, et non secundum quid se habens ad malum, est peius eo quod est secundum quid malum, et quod se habet ad malum et ad bonum. Unde, cum potentia ad malum nondum habeat malum nisi secundum quid (et eadem est ad bonum, nam idem est potentia quod est ad contraria), relinquitur quod actus malus est peior potentia ad malum.
Secundo ibi, palam ergo concludit ex dictis quod ipsum malum non est quaedam natura praeter res alias, quae secundum naturam sunt bonae. Nam ipsum malum secundum naturam est posterius quam potentia, quia est peius et magis elongatum a perfectione naturae. Unde, cum potentia non possit esse alia praeter res, multo minus ipsum malum.
Tertio ibi, non ergo inducit aliam conclusionem. Si enim malum est peius potentia, potentia autem non invenitur in rebus sempiternis, ut supra ostensum est, non erit in eis aliquod malum, neque peccatum, neque alia corruptio. Nam corruptio quoddam malum est. Est hoc autem intelligendum inquantum sunt sempiterna et incorruptibilia. Nam secundum quid, nihil prohibet in eis esse corruptionem, ut secundum ubi, aut secundum aliquid huiusmodi.
Deinde cum dicit inveniuntur autem postquam comparavit potentiam et actum secundum prius et posterius, et bonum et malum, hic comparat eadem secundum intelligentiam veri et falsi. Et circa hoc duo facit. Primo comparat ipsa secundum intelligere. Secundo vero secundum veritatem et falsitatem, ibi, quoniam vero ens. Dicit ergo primo, quod diagrammata, idest descriptiones geometriae inveniuntur, idest per inventionem cognoscuntur secundum dispositionem figurarum in actu. Geometrae enim inveniunt verum quod quaerunt, dividendo lineas et superficies. Divisio autem reducit in actum quod erat in potentia. Nam partes continui sunt potentia in toto ante divisionem. Si autem omnia essent divisa secundum quod requirit inventio veritatis, manifestae essent conclusiones quaesitae. Sed quia in prima protractione figurarum sunt in potentia huiusmodi divisiones, ideo non statim fit manifestum quod quaeritur.
Hoc autem notificat per duo exempla: quorum primum est circa quaesitum: quare trigonum est duo recti, idest quare triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis? Quod quidem sic demonstratur. (figura). Sit triangulus abc, et protrahatur basis, ac in continuum et directum. Haec igitur basis protracta faciet cum latere trianguli bc, angulum in puncto c: qui quidem angulus extra existens aequalis est duobus angulis interioribus sibi oppositis, scilicet angulo abc, et angulo bac. Manifestum est autem quod duo anguli consistentes circa punctum c, quorum unus est extra triangulum, et alter intra, sunt aequales duobus rectis. Demonstratum enim est quod linea recta super aliam lineam cadens qualitercumque, faciet duos angulos rectos, aut aequales duobus rectis. Relinquitur ergo quod angulus interior in puncto c, constitutum cum aliis duobus qui sunt aequales angulo exteriori, omnes scilicet tres, sunt aequales duobus rectis.
Hoc est ergo quod Philosophus dicit, quod probatur triangulum habere duos rectos, quia duo anguli qui sunt circa unum punctum, puta circa punctum c, quorum unus est interior et alius exterior, sunt aequales duobus rectis. Et ideo quando producitur angulus qui fit extra, producto uno latere trianguli, statim manifestum fit videnti dispositionem figurae, quod triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis.
Secundum exemplum est circa hoc quaesitum: quare omnis angulus quod est in semicirculo descriptus est rectus. Quod quidem demonstratur sic. (figura). Sit semicirculus abc, et in puncto b, qualitercumque cadat constituatur angulus: cui subtenditur basis ac quae est diameter circuli. Dico ergo quod angulus b, est rectus. Cuius probatio est, quia cum linea ac, sit diameter circuli, oportet quod transeat per centrum. Dividatur ergo per medium in puncto d, et producatur linea db. Sic igitur linea db, aequalis est lineae da, quia sunt protractae a centro usque ad circumferentiam; ergo in triangulo dba aequalis est angulus b, angulo a, quia omnis trianguli cuius duo latera sunt aequalia, anguli qui sunt supra bases, sunt aequales. Duo igitur anguli, a et b, sunt duplum solius anguli b. Sed angulus bdc cum sit exterior, est aequalis duobus angulis a et b partialibus: ergo angulus bdc est duplus anguli b partialis.
Et similiter probatur quod angulus c est aequalis angulo b trianguli bdc; eo quod duo latera db et dc sunt aequalia cum sint protracta a centro ad circumferentiam, et angulus exterior, scilicet adb, est aequalis utrique: ergo est duplus anguli b partialis. Sic ergo duo anguli adb et bdc sunt duplum totius anguli abc. Sed duo anguli adb et bdc sunt aut recti aut aequales duobus rectis, quia linea db cadit supra lineam ac: ergo angulus abc qui est in semicirculo, est rectus.
Et hoc est quod Philosophus dicit, quod ideo demonstratur esse rectus ille qui est in semicirculo, quia tres lineae sunt aequales: scilicet duae in quas dividitur basis, scilicet da et dc, et tertia quae ex media istarum duarum protracta superstat utrique, scilicet bd. Et hanc dispositionem videnti, statim manifestum est scienti principia geometriae, quod omnis angulus in semicirculo est rectus.
Sic igitur concludit Philosophus manifestum esse, quod quando aliqua reducuntur de potentia in actum, tunc invenitur earum veritas. Et huius causa est, quia intellectus actus est. Et ideo ea quae intelliguntur, oportet esse actu. Propter quod, ex actu cognoscitur potentia. Unde facientes aliquid actu cognoscunt, sicut patet in praedictis descriptionibus. Oportet enim quod in eodem secundum numerum, posterius secundum ordinem generationis et temporis sit actus quam potentia, ut supra expositum est.



Lectio 11

Hic comparat Philosophus actum ad potentiam secundum veritatem et falsitatem. Et circa hoc tria facit. Primo ponit quod verum et falsum praecipue dicitur secundum actum. Secundo manifestat propositum, ibi, hoc autem in rebus est componi aut dividi. Tertio concludit quoddam corollarium, ibi, palam etiam et quia de immobilibus. Dicit ergo primo, quod cum ens et non ens ei oppositum dividantur dupliciter: uno modo secundum diversa praedicamenta, quae sunt substantia, quantitas, qualitas et cetera; alio modo secundum potentiam et actum, vel unius, vel alterius contrariorum, quia utrumque contrariorum contingit actu esse et potentia: hoc quod est in actu, maxime proprie dicitur aut verum aut falsum.
Deinde cum dicit hoc autem probat quod proposuerat. Et circa hoc tria facit. Primo manifestat in substantiis continuis. Secundo in simplicibus, ibi, circa incomposita. Tertio colligit utrumque, ibi, esse vero ut verum. Circa primum duo facit. Primo manifestat propositum; dicens, quod hoc, scilicet esse verum vel falsum in rebus, nihil est aliud quam componi et dividi. Unde qui putat dividi quod est divisum in rebus, verus est in sua opinione; ut qui putat hominem non esse asinum: et similiter qui putat componi quod est compositum in rebus, ut qui putat hominem esse animal. Ille autem mentitur in opinando, qui e contrario habet res aliter in sua opinione, quam res sint in sua natura: ut qui putat hominem asinum, aut non esse animal: quia quando aliquid est aut non est, tunc dicitur verum vel falsum.
Quod sic considerandum est. Non enim ideo tu es albus, quia nos vere existimamus te esse album; sed e converso, ideo existimamus te album, quia tu es albus. Unde manifestum est, quod dispositio rei est causa veritatis in opinione et oratione.
Hoc autem addit ad manifestandum quod supra dixerat, quod verum et falsum est in rebus componi et dividi. Oportet enim veritatem et falsitatem quae est in oratione vel opinione, reduci ad dispositionem rei sicut ad causam. Cum autem intellectus compositionem format, accipit duo, quorum unum se habet ut formale respectu alterius: unde accipit id ut in alio existens, propter quod praedicata tenentur formaliter. Et ideo, si talis operatio intellectus ad rem debeat reduci sicut ad causam, oportet quod in compositis substantiis ipsa compositio formae ad materiam, aut eius quod se habet per modum formae et materiae, vel etiam compositio accidentis ad subiectum, respondeat quasi fundamentum et causa veritatis, compositioni, quam intellectus interius format et exprimit voce. Sicut cum dico, socrates est homo, veritas huius enunciationis causatur ex compositione formae humanae ad materiam individualem, per quam socrates est hic homo: et cum dico, homo est albus, causa veritatis est compositio albedinis ad subiectum: et similiter est in aliis. Et idem patet in divisione.
Secundo ibi, si igitur concludit ex dictis, quod si compositio et divisio rei est causa veritatis et falsitatis in opinione et oratione, necesse est quod secundum differentiam compositionis et divisionis eius quod est in rebus, est differentia veritatis et falsitatis in opinione et oratione. In rebus autem talis differentia invenitur circa compositionem et divisionem: quod quaedam semper componuntur, et impossibile est ea dividi; sicut animae rationali coniungitur natura sensitiva semper, et impossibile est quod dividatur ab ea, ita scilicet quod anima rationalis sit sine virtute sentiendi, licet e converso posset esse anima sensitiva sine ratione. Quaedam vero sunt divisa, et impossibile est ea componi, sicut nigrum albo, et formam asini homini. Quaedam vero se habent ad contraria, quia possunt componi et dividi, sicut homo albus, et etiam currens.
Esse autem, in quo consistit compositio intellectus, ut affirmatio, compositionem quamdam et unionem indicat: non esse vero, quod significat negatio, tollit compositionem, et designat pluralitatem et diversitatem. Unde manifestum est, quod in his, quae contingit componi et dividi, una et eadem oratio sit quandoque vera, quandoque falsa; sicut haec oratio, socrates sedet, est vera eo sedente, eadem autem falsa eo surgente. Et similiter est de opinione. Sed in his quae non possunt aliter se habere, scilicet quae semper componuntur vel dividuntur, non est possibile quod eadem opinio vel oratio quandoque sit vera, quandoque falsa; sed quae est vera, semper est vera; et quae est falsa, semper est falsa. Sicut haec est vera, homo est animal; haec autem falsa, homo est asinus.
Deinde cum dicit circa incomposita ostendit quomodo in simplicibus possit esse verum et falsum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit non similiter esse verum in simplicibus et in compositis; dicens, quod circa incomposita et simplicia, cuiusmodi sunt substantiae immateriales, non est verum vel falsum per compositionem aut divisionem quae fit in rebus, sed per hoc quod cognoscitur quod quid est, aut non cognoscitur. Cum enim attingamus ad cognoscendum quod quid est alicuius simplicis, tunc intellectus videtur verus esse. Cum autem non attingimus ad cognoscendum quod quid est, sed aliquid aliud ei attribuit, tunc falsus est.
Non enim in simplicibus est compositio, ut possit dici quod quando componitur res, tunc intellectus componens sit verus; vel quando divisum est in re, quod intellectus componit, tunc intellectus non sit verus. Vel aliter: non est in simplicibus compositio, ita quod cum dicitur de eo affirmative quod sit, significetur eius compositio; et cum dicitur de eo quod non sit negative, significetur eius divisio. Sicut in rebus compositis, cum dicitur, quod lignum sit album, significatur eius compositio; aut cum dicitur, quod non sit lignum album, aut quod diametrum non sit commensurabile, significatur eius divisio.
Et sic patet quod verum et falsum non est similiter in simplicibus, sicut in compositis. Neque hoc mirum est, quia etiam esse non est similiter in utrisque. Sed esse compositorum surgit ex componentibus, non autem esse simplicium. Verum autem consequitur ens; quia, sicut in secundo huius est habitum, eadem est dispositio rerum in esse et in veritate. Unde quae non sunt similia in esse, non sunt similia in veritate.
Secundo ibi, sed hoc ostendit qualiter sit verum et falsum in simplicibus; dicens, quod huiusmodi est verum et falsum in simplicibus, ut dicetur. Attingere enim mente ad ipsum simplex, ut scilicet apprehendatur quid est, et dicere, idest significare voce ipsum simplex, hoc est verum, quod est in simplicibus. Et, quia dicere quandoque sumitur pro praedicatione affirmativa quae cum compositione fit, hunc intellectum removet; dicens, quod non est idem affirmatio et dictio: quia affirmatio est per hoc, quod aliquid dicitur de aliquo, quod est cum compositione; dictio autem simplex prolatio alicuius.
Sic ergo attingere et dicere, est verum; sed non attingere mente ipsa simplicia, est ea penitus ignorare. Quicumque enim non attingit ad quod quid est rei simplicis, penitus ignorat ipsam: non enim potest aliquid eius scire, et aliquid ignorare, ex quo non est compositum.
Videbatur autem, quod sicut dixerat, quod attingere simplicia est dicere verum in eis, ita non attingere est falsum, aut decipi. Hoc autem non dixit, sed dixit quod non attingere est ignorare; et ideo subdit causam, quare non attingere non est decipi; dicens, quod circa quod quid est non est decipi; nisi secundum accidens. Quod sic intelligendum est.
Dictum est enim superius in septimo et in octavo, quod in substantiis simplicibus idem est res, et quod quid est eius. Sic igitur cum substantia simplex sit ipsum quod quid est, idem iudicium est de cognitione substantiae simplicis, et de cognitione eius quod quid est. Sed circa quod quid est non decipitur intellectus nisi per accidens: aut enim per intellectum attingit aliquis quod quid est rei, et tunc vere cognoscit quid est res; aut non attingit, et tunc non apprehendit rem illam. Unde circa eam non verificatur neque decipitur. Propter quod dicit Aristoteles in tertio de anima, quod sicut sensus circa propria obiecta semper est verus, ita intellectus circa quod quid est, quasi circa proprium obiectum. Et quod intellectus circa quod quid est non decipiatur, non solum est in simplicibus substantiis, sed etiam in compositis.
Quomodo autem per accidens decipiatur aliquis circa quod quid est, considerandum est. Non enim decipitur quis circa quod quid est, nisi componendo, aut dividendo. Quod quidem in substantiis compositis contingit dupliciter. Uno modo per compositionem definitionis ad rem definitam, aut divisionem. Ut si aliquis diceret: asinum esse animal rationale mortale; aut: homo non est animal rationale mortale, utrobique falsum est. Alio modo secundum quod definitio constituitur ex partibus, quae non sunt invicem componibiles: ut si quis assignaret hanc definitionem, homo est animal insensibile. Primo igitur modo definitio dicitur esse falsa, quia non est huius. Secundo modo dicitur esse falsa per se, ut supra in quinto docuit Philosophus.
In simplicibus vero substantiis non potest esse deceptio circa quod quid est per accidens nisi primo modo: non enim eorum quod quid est, est compositum ex pluribus, circa quorum compositionem vel divisionem possit accidere falsum.
Et omnes adaptat quod dixerat de substantiis simplicibus ad principale propositum: scilicet ad ostendendum quod verum magis est actu quam in potentia. Ostenderat quidem hoc circa composita, pro eo quod verum est circa compositionem et divisionem, quae actum designant: in substantiis vero simplicibus ex eo quod non est in eis falsum, sed tantum verum. Propter quod non sunt in potentia, sed in actu.
Dicit ergo quod omnes substantiae simplices sunt actu entes, et nunquam entes in potentia: quia, si quandoque essent in actu, et quandoque in potentia, generarentur et corrumperentur: sed hoc non potest esse, ut ostensum est: nam huiusmodi substantiae sunt formae tantum, unde etiam secundum se sunt entes; ens autem secundum seipsum non generatur neque corrumpitur. Omne enim quod generatur ex aliquo generatur: ens autem simpliciter inquantum ens, non potest ex aliquo generari. Non enim est aliquid extra ens, sed extra tale ens; utputa extra hominem est aliquod ens. Unde hoc ens potest generari secundum quid, sed ens simpliciter non. Id ergo, quod est ens secundum se, per hoc, quod ipsum est forma, ad quam sequitur ens, non est generabile. Unde non est quandoque in potentia, quandoque in actu.
Et ideo, quia circa actum maxime consistit verum, quaecumque sunt talia, quae sunt solum in actu, et sunt id quod vere aliquid est, quia sunt quidditates et formae, circa ea non convenit decipi, aut esse falsum. Sed oportet ut intelligantur si mente attingantur, vel penitus non intelligantur si mente non attingantur.
Sed quamvis in eis non contingat decipi secundum se, contingit tamen cum quaeritur de eis quod quid est, scilicet si talia sunt aut non. Et sic contingit decipi in eis per accidens: utputa si quis quaerat de aliqua substantia simplici utrum sit ignis, aut substantia corporea, vel non: quia, si attribuitur ei esse substantiam corpoream, erit falsitas per accidens propter compositionem.
Deinde cum dicit esse vero colligit quod dixerat de vero et falso tam circa composita quam circa simplicia; dicens, quod hoc ipsum esse quod significat veritatem, et non esse quod significat falsitatem (quia qui dicit, homo est albus, significat hoc esse verum; qui dicit, non est albus, significat hoc esse falsum): hoc, inquam, esse et non esse, uno modo dicitur, scilicet in compositione, scilicet quod est verum si componitur in re quod intellectus componit: falsum autem si non componitur in re quod intellectus componit, intelligens aut denuncians.
Alio vero modo in rebus simplicibus verum est, si id quod est vere ens, idest quod est ipsum quod quid est, idest substantia rei simplex, sic est sicut intelligitur: si vero non est ita sicut intelligitur, non est verum in intellectu. Et sic est verum intelligere ipsa, sed falsum non est ibi, neque deceptio, ut expositum est, sed ignorantia. Quia si non attingit ad quod quid est, penitus ignorat rem illam. In compositis autem potest unum scire, et circa alias proprietates eius decipi.
Qualis autem ignorantia est, ostendit cum dicit, quod illa ignorantia non est talis privatio sicut caecitas quae est privatio potentiae visivae. Unde illa ignorantia similis caecitati esset, si aliquis non haberet vim intellectivam ad attingendum substantias simplices. Ex quo patet quod secundum sententiam aristotelis humanus intellectus potest pertingere ad intelligendum substantias simplices. Quod videtur sub dubio reliquisse in tertio de anima.
Deinde cum dicit palam etiam inducit quoddam corollarium; dicens, quod ex dictis manifestum est, quod de immobilibus non est deceptio secundum quando. In contingentibus vero contingit decipi secundum quando, in his scilicet quae non semper sunt: utputa, si socrates est sessurus, et hoc aliquis putet, potest aliquis decipi in eo quod putet eum sessurum quando non est sessurus; et similiter si putet eclipsim futuram quando non est futura. Sed in rebus immobilibus et quae semper sunt, non potest contingere nisi uno modo: scilicet si quis putet ea esse mobilia, et non semper esse: tunc enim decipitur in eis, sed non secundum quando. Et ideo dicit: si quis putet ea esse immobilia, non decipitur in eis secundum quando.
Et hoc ideo dicit, quia si quis putat ea esse immobilia, non putabit ea quandoque esse et quandoque non esse, et sic non decipitur in eis secundum quando. Ut si quis putet triangulum non permutari, non opinabitur quod quandoque habeat duos rectos, quantum ad aequivalentiam, et quandoque non. Sic enim permutaretur et non permutaretur.
Sed in rebus immobilibus convenit sub aliquo communi accipere aliquid, quod sic se habet, et aliquid quod non sic: puta sub triangulo aliquem aequilaterum, et aliquem non. Et convenit dubitari de numero pari, utrum nullus sit primus, vel aliqui sint primi, aliqui non. Numerus primus dicitur quem sola unitas mensurat. Unde inter numeros pares, solus binarius est primus, et nullus aliorum. Et circa unum numero in rebus immobilibus non convenit errare ac decipi, neque quantum ad hoc. Non enim in eodem numero potest aliquis putare aliquem sic se habere, et aliquem non sic. Unum enim numero non dividitur in multa. Unde oportebit, quod simpliciter dicat verum vel falsum, cum illud unum numero semper similiter se habeat, nec sit in eo accipere diversitatem, neque quantum ad tempus, neque quantum ad supposita. Ex quibus apparet, quod verum est magis circa actum. Immobilia enim, inquantum huiusmodi, semper sunt actu.



LIBER 10


Lectio 1

Superius in quarto huius Philosophus ostendit quod ista scientia habet pro subiecto ens, et unum, quod cum ente convertitur. Et ideo, postquam determinavit de ente per accidens, et de ente quod significat veritatem propositionis, in sexto; et de ente per se secundum quod dividitur per decem praedicamenta, in septimo et in octavo; et secundum quod dividitur per potentiam et actum, in nono: nunc in hoc decimo intendit determinare de uno, et de his quae consequuntur ad unum: et dividitur in duas partes. In prima determinat de uno secundum se. In secunda per comparationem ad multa, ibi, opponuntur autem unum et multa. Prima dividitur in duas. In prima ostendit quot modis unum dicitur. In secunda determinat quamdam proprietatem eius, ibi, maxime vero in eo quod est metrum esse. Prima in tres. In prima determinat quot modis dicitur unum. In secunda reducit omnes illos ad rationem unam, ibi, dicitur quidem igitur unum. In tertia ostendit quot modis unum praedicatur de his de quibus dicitur, ibi, oportet enim intelligere. Circa primum tria facit. Primo ponit duos modos unius. Secundo ostendit rationem unitatis in his duobus modis, ibi, tale vero. Tertio ponit alios duos modos unius, ibi, haec autem.
Circa primum primo ponit primum modum dicendi unum; dicens, quod in quinto libro ostensum est, quoties dicantur nomina quae pertinent ad considerationem huius scientiae. Dictum est enim quod unum dicitur multis modis. Sed cum multipliciter dicatur unum, principales modi sunt quatuor: ita tamen quod dicamus modos unius, secundum quos unum dicitur primo et per se, et non per accidens. Nam unum per accidens habet alios suos modos.
Et inter modos unius dicti per se, unus modus est secundum quod continuum dicitur unum. Quod quidem accipi potest dupliciter: aut universaliter, scilicet quocumque modo sit aliquid continuum dicatur unum: aut unum continuitate solum quod secundum naturam est continuum, quod maxime continuum est, et non est continuum per violentiam, aut per artem, neque per alium modum contactus, sicut patet in castraturis lignorum, neque per aliquam continuitatem, sicut in his quae continuantur vel ligantur clavo vel quocumque vinculo.
Continuum autem secundum naturam dicitur dupliciter: scilicet, quod est totum uniforme, ut linea recta, aut etiam circularis: et quod non est totum uniforme, sicut duae lineae constituentes angulum in quo continuantur. Maxime autem horum est unum et per prius unum, quod dicitur linea recta vel circularis, quam lineae angulum constituentes. Nam linea recta oportet quod habeat unum motum. Non enim potest esse quod una pars eius moveatur et alia quiescat, nec una sic moveatur, alia vero aliter; sed tota simul et uno motu movetur. Et similiter etiam in circulari est.
Sed in duobus continuis constituentibus angulum, hoc non convenit. Possumus enim imaginari quod una linea quiescat, et altera moveatur ei appropinquans, et minorem angulum constituat; aut ab ea elongata, et constituens angulum maiorem. Vel etiam quod utraque moveatur in diversas partes. Et ideo dicit quod illud continuum est magis unum, cuius motus est indivisibilior, et magis simplex.
Secundo cum dicit amplius tale ponit secundum modum: in quo quidem consideratur non solum quod id quod dicitur unum, sit tale, idest continuum; sed et quod plus habeat, scilicet quod sit quoddam totum habens aliquam formam aut speciem; sicut animal est unum, et superficies triangularis est una. Hoc igitur unum supra unitatem continuitatis addit unitatem quae est ex forma, secundum quam aliquid est totum, et speciem habens.
Et quia aliquid est totum per naturam, aliquid vero per artem, addidit, quod maxime est unum, siquidem est unum per naturam, et non per violentiam. Sicut per violentiam ad aliquod totum constituendum coniunguntur quaecumque uniuntur aut visco aut aliqua tali coniunctione. Sed id quod est coniunctum per naturam est magis unum, quia scilicet est sibiipsi causa quod sit continuum, quia per suam naturam est tale.
Deinde cum dicit tale vero ostendit rationem unitatis in istis duobus modis; dicens, quod aliquid est tale et continuum et unum, eo quod motus eius est et unus et indivisibilis, loco et tempore. Loco quidem, quia versus quamcumque partem loci movetur una pars continui et alia. Tempore vero, quia quando movetur una, et alia.
Unde si aliquod continuum et totum per naturam dicitur unum quia motus eius est unus, manifestum est quod si aliquod continuum et totum habet in se principium primi motus, hoc erit primum unum in magnitudine. Sicut inter motus, primus motus est localis; et inter motus locales, primus est circularis, ut probatur in octavo physicorum. Et inter corpora, quae moventur motu circulari, aliquod est quod habet principium talis motus, scilicet corpus quod revolvitur et revolvit alia corpora motu diurno. Unde manifestum est, quod haec est prima magnitudo una, quia habet primum principium motus primi. Sic igitur apparent duo modi unitatis: aut sicut continuum dicitur unum, aut sicut totum dicitur unum.
Deinde cum dicit haec autem ponit alios modos unius; dicens, quod quaedam alia dicuntur unum non propter motum unum, sed propter rationem unam. Huiusmodi autem sunt quorum intelligentia est una, quae una apprehensione apprehenduntur ab anima. Et dicuntur una apprehensione apprehendi talia, quorum est una apprehensio indivisibilis.
Quod quidem contingit dupliciter. Aut quia apprehensio indivisibilis est eius quod est unum specie, aut eius quod est unum numero. Numero quidem indivisibile est ipsum singulare, quod non potest praedicari de multis. Specie autem unum, est indivisibile, quod est unum secundum scientiam et notitiam. Non enim in diversis singularibus est aliqua natura una numero, quae possit dici species. Sed intellectus apprehendit ut unum id in quo omnia inferiora conveniunt. Et sic in apprehensione intellectus, species fit indivisibilis, quae realiter est diversa in diversis individuis.
Et quia substantia prior est ratione omnibus aliis generibus, cum unum dicatur his modis propter rationem unam, sequitur quod primum unum secundum hos modos, sit unum substantia; quod scilicet est substantiis causa unius; sicut secundum primos duos modos, primum unum erat magnitudo circulariter mota.
Deinde cum dicit dicitur quidem reducit modos unius supra positos ad unam rationem, colligendo quae supra dixerat. Dicit ergo quod unum dicitur quatuor modis. Primo quidem continuum secundum naturam. Secundo totum. Tertio singulare. Quarto, universale ut species. Et omnia haec dicuntur unum per rationem unam, scilicet per hoc quod est esse indivisibile. Nam proprie unum est ens indivisibile. Sed in primis duobus dicitur unum, quia est motus indivisibilis; in aliis autem duobus, quia est intelligentia, aut ratio indivisibilis; ut sub hoc etiam comprehendatur apprehensio rei particularis.
Deinde cum dicit oportet enim ostendit quo modo unum praedicetur de his quae dicuntur unum; dicens, quod oportet intelligere quod non similiter sumendum est unum, cum aliqua res dicitur una, et cum dicitur quod quid est unum, quod est ratio unitatis. Sicut etiam non hoc modo dicitur lignum esse album, quia lignum sit hoc ipsum quod est album; sed quia album accidit ei.
Hoc autem quod dixerat sic manifestat. Quia unum dicitur multis modis, ut dictum est, quaelibet res dicitur esse una ex eo, quod inest ei aliquis istorum modorum; puta vel continuum, vel totum, vel species, vel singulare. Sed hoc ipsum quod est unum, quandoque quidem accipitur secundum quod inest alicui dictorum modorum, puta ut dicam quod unum secundum quod est continuum, unum est. Et similiter de aliis. Quandoque autem hoc ipsum quod est unum, attribuitur ei quod est magis propinquum naturae unius, sicut indivisibili, quod tamen secundum se potestate continet praedictos modos: quia indivisibile secundum motum, est continuum et totum. Indivisibile autem secundum rationem, est singulare et universale.
Et ad hoc subdit exemplum de elemento et causa, quae quidem accipiuntur secundum determinationes ad res, prout dicimus rem talem esse elementum vel causam, assignando definitionem nominis, prout dicimus causam hoc ipsum quod est esse causam. Quo modo dicimus quod ignis est elementum, aut etiam infinitum secundum se, idest hoc ipsum quod est infinitum, quod pythagorici ponebant separatum, et elementum omnium, vel aliquid aliud tale, propter quod potest dici elementum esse. Sed quodammodo ignis non est elementum neque infinitum. Non enim ignis est hoc ipsum quod est elementum, quia non est eadem ratio ignis et elementi; sed quantum in re est et in natura, ignis est elementum. Sed nomen elementi cum de igne praedicatur, significat aliquid accidisse igni, scilicet quod ignis sit ex quo aliquid est, ut ex primo interius existente, quod est ratio elementi. Dicit autem inexistente, ad removendum privationes.
Sicut autem dictum est de elemento, sic est in causa, et uno et omnibus talibus; quia res de quibus dicuntur non sunt hoc ipsum quod significant nomina: sicut homo albus, non est hoc ipsum quod significat hoc nomen album. Album enim significat qualitatem. Propter quod et hoc unum esse est indivisibile esse. Quod quidem competit enti, quod est inseparabile loco et specie, vel quocumque alio modo.



In Libros Metaphysicorum Lib.9 Lec.8