In Libros Metaphysicorum Lib.12 Lec.4


Lectio 5

Postquam Philosophus ostendit quae sunt principia substantiae sensibilis, hic incipit determinare de substantiis immobilibus a materia separatis. Et dividitur in partes duas. In prima determinat de huiusmodi substantiis secundum propriam opinionem. In secunda secundum opinionem aliorum, sequenti libro, ibi, de sensibili quidem igitur substantia. Prima in duas. In prima ostendit esse aliquam substantiam sempiternam, immobilem, a materia separatam. In secunda inquirit conditionem huius substantiae, ibi, movet autem. Circa primum tria facit. Primo ostendit esse aliquam substantiam sempiternam. In secunda pertractat quamdam quaestionem ex dictis occasionatam, ibi, quamvis dubitatio. Tertio ex solutione quaestionis motae procedit ad manifestationem veritatis prius inventae, ibi, quare non fuit infinito tempore. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod necesse est ponere aliquam substantiam sempiternam. Secundo ostendit qualem oportet esse illam substantiam, ibi, sed si fuerit motivum. Dicit ergo primo, quod supra dictum est, quod tres sunt substantiae: quarum duae sunt substantiae naturales, quia sunt cum motu: una sempiterna, ut caelum; alia corruptibilis, ut plantae et animalia; et praeter has, est tertia, quae est immobilis, quae non est naturalis: de hac dicendum est nunc. Ad cuius considerationem oportet prius ostendere, quod necesse est esse aliquam substantiam, sempiternam, immobilem. Quod sic probat.
Substantiae sunt primae inter entia, ut supra ostensum est. Destructis autem primis nihil remanet aliorum. Si igitur nulla substantia est sempiterna, sed omnes sunt corruptibiles, sequetur quod nihil sit sempiternum, sed omnia sint corruptibilia, idest non semper existentia. Sed hoc est impossibile, ergo necesse est esse aliquam substantiam sempiternam.
Quod autem impossibile sit nihil esse sempiternum, probat ex hoc, quod impossibile est motum fieri aut corrumpi, idest de novo incepisse, aut quandoque totaliter desiturum esse. Ostensum est enim in octavo physicorum, quod motus est sempiternus simpliciter. Et videtur impossibile quod tempus non sit sempiternum. Quia, si tempus aliquando incepit, aut aliquando desinet, sequetur quod prius fuerit non esse temporis quam tempus; et iterum, quod posterius erit non esse temporis quam tempus. Sed hoc non potest esse, ut videtur; quia non est possibile esse prius et posterius nisi sit tempus, cum nihil aliud sit tempus, nisi numerus prioris et posterioris in motu: et sic sequeretur, quod tempus fuerit antequam inciperet esse, et quod sit postquam esse desierit. Videtur igitur necesse esse quod tempus sit sempiternum.
Et si tempus est continuum et sempiternum, necesse est quod motus sit continuus et sempiternus: quia motus et tempus, aut sunt idem, ut quidam posuerunt, aut tempus est aliqua passio motus, ut rei veritas habet. Est enim tempus numerus motus, ut patet in quarto physicorum. Sed tamen non est accipiendum de omni motu, quod possit esse sempiternus et continuus. Non enim hoc potest esse verum nisi de motu locali. Et inter motus locales, solum de motu circulari, ut probatur in octavo physicorum.
Deinde cum dicit at vero si ostendit cuiusmodi substantiam necesse est esse sempiternam; et circa hoc tria facit. Primo, quod ad sempiternitatem motus sustinendam, necesse est ponere substantiam sempiternam semper moventem vel agentem; dicens, quod cum necesse sit, si motus est sempiternus, quod sit substantia motiva et effectiva sempiterna, ulterius oportet quod sit movens et agens in actu semper; quia si esset motiva aut effectiva, idest potens movere et efficere motum, et non agens in actu, sequeretur quod non esset motus in actu. Non enim est necessarium, si habeat potentiam movendi, quod moveat in actu: contingit enim id quod habet potentiam agendi non agere; et ita motus non erit sempiternus. Ad hoc igitur, quod motus sit sempiternus, necesse est ponere aliquam substantiam sempiternam moventem et agentem in actu.
Ex quo consequenter concludit, quod nihil prodest opinio Platonis ponentis substantias sempiternas, quae est insufficiens ad sustinendum sempiternitatem motus. Non enim ad hoc sustinendum prodest, si fingamus aliquas substantias separatas sempiternas, nisi in eis sit aliquod principium habens potentiam ad transmutandum, quod non videtur convenire speciebus. Species enim nihil aliud ponebant quam universalia separata: universalia autem, inquantum huiusmodi, non movent. Nam omne principium activum vel motivum est aliquod singulare, ut supra dictum est. Sic igitur nec species sunt sufficientes ad sempiternitatem motus servandam, nec alia substantia separata praeter species, sicut quidam posuerunt mathematica separata: quia nec etiam mathematica, inquantum huiusmodi, sunt principia motus. Et si non sit aliqua substantia sempiterna agens, non est motus sempiternus; quia motus principium est aliqua substantia sempiterna movens et agens.
Secundo ibi, adhuc neque ostendit ulterius, quod oportet ad sempiternitatem motus, quod non solum sit aliqua substantia sempiterna movens et agens, sed etiam quod eius substantia sit actus. Dicit ergo, quod neque est sufficiens ad sempiternitatem motus, si substantia sempiterna agat, sed tamen secundum suam substantiam sit in potentia; sicut si ponamus prima principia esse ignem aut aquam secundum positionem antiquorum naturalium: non enim poterit esse motus sempiternus. Si enim sit tale movens, in cuius substantia admiscetur potentia, contingit id non esse. Quia quod est in potentia contingit non esse. Et per consequens continget quod motus non sit, et sic motus non erit ex necessitate, et sempiternus. Relinquitur ergo, quod oportet esse aliquod primum principium motus tale cuius substantia non sit in potentia, sed sit actus tantum.
Tertio ibi, amplius igitur concludit ulterius, quod oportet huiusmodi substantiam esse immaterialem. Dicit ergo, quod amplius ex praedictis sequitur, quod huiusmodi substantias, quae sunt principia motus sempiterni, oportet esse sine materia. Nam materia est in potentia. Oportet igitur eas esse sempiternas, si aliquid aliud est sempiternum, utpote motus et tempus. Et sic sequitur quod sint in actu.
Hoc autem ultimo concludit propter dubitationem quam consequenter inducet. Ex hoc igitur processu manifestum est quod Aristoteles hic firmiter opinatus est et credidit necessarium fore, quod motus sit sempiternus et similiter tempus. Aliter enim non fundasset super hoc intentionem suam de inquisitione substantiarum immaterialium.
Sed tamen sciendum quod rationes ab eo inductae in octavo physicorum, ex quarum suppositione hic procedit, non sunt demonstrationes simpliciter, sed probabiles rationes. Nisi forte sint demonstrationes contra positiones antiquorum naturalium de inceptione motus, quas destruere intendit.
Et praetermissis aliis rationibus quas hic non tangit, manifestum est quod ratio quam hic posuit ad probandum sempiternitatem temporis, non est demonstrativa. Non enim, si ponimus tempus quandoque incepisse, oportet ponere prius nisi quid imaginatum. Sicut cum dicimus quod extra caelum non est corpus, quod dicimus extra, non est nisi quid imaginatum. Sicut igitur extra caelum non oportet ponere locum, quamvis extra videatur locum significare, ita non est necessarium quod tempus sit prius quam incipiat vel postquam desinet, licet prius et posterius videantur tempus significare.
Sed quamvis rationes probantes sempiternitatem motus et temporis non sint demonstrativae et ex necessitate concludentes, tamen ea quae hic probantur de sempiternitate et immaterialitate primae substantiae, ex necessitate sequuntur. Quia si non fuerit mundus aeternus, necesse est quod fuerit productus in esse ab aliquo praeexistente. Et si hoc non sit aeternum, oportet iterum quod sit productum ab aliquo. Et cum hoc non possit procedere in infinitum, ut supra in secundo probatum est, necesse est ponere aliquam substantiam sempiternam, in cuius substantia non sit potentia, et per consequens immaterialem.



Lectio 6

Movet quamdam dubitationem circa praedeterminata. Et est dubitatio, utrum actus sit simpliciter prior potentia, ut possit poni primum principium rerum esse tale, cuius substantia sit actus. Et circa hoc tria facit. Primo ponit rationem ad ostendendum falsum, scilicet quod potentia sit prior actu. Secundo ponit rationem in contrarium, ibi, at vero si hoc, nihil erit. Tertio solvit dubitationem, ibi, potentiam quidem igitur. Dicit ergo primo, quod dictum est, quod substantia sempiterna est actus, quamvis de hoc sit dubitatio. Videtur enim potentia simpliciter esse prior actu: nam prius est a quo non convertitur consequentia essendi. Hoc autem modo videtur potentia se habere ad actum: quia omne agens videtur posse agere, sed non omne quod potest agere agit; quare videtur quod potentia sit prior actu.
Deinde cum dicit at vero si ponit rationem in contrarium. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem ducentem ad impossibile: dicens, quod si potentia sit simpliciter prior actu, sequitur quod aliquando nihil sit: contingens est enim id quod potest fieri, sed nondum fit. Et ita, si prima entia sunt in potentia, sequitur quod non sunt actu: et sic nihil aliorum erit.
Et hoc quidem contingit dupliciter. Uno modo secundum opinionem quorumdam antiquorum, qui vocabantur poetae theologi, sicut fuit orpheus, et quidam alii, qui ponebant mundum esse generatum ex nocte, idest simplici privatione praeexistente. Alio modo secundum posteriores naturales, sicut physici naturales, et eos sequentes, qui cum viderent quod secundum naturam nihil fit ex nihilo, posuerunt omnia esse simul in quadam confusione, quam vocabant chaos, sicut posuit anaxagoras: et sic ponebant omnia esse in potentia, non autem in actu.
Sed, sive hoc modo, sive illo dicatur, sequitur idem impossibile, si potentia simpliciter sit prior actu. Illa enim quae sunt in potentia tantum, sive sint omnino sub privatione, sive sint in quadam confusione, non poterunt moveri, ut reducantur in actum, nisi sit aliqua causa movens in actu existens; quia materia in artificialibus non movet seipsam, sed ipsam movet agens, scilicet tectonica, idest ars. Nec menstrua, quae sunt materia in generatione animalis, movent seipsa, sed movet ea genitura, idest semen animalis. Nec terra, quae est materia in generatione plantarum, movet seipsam, sed movent eam spermata, idest semina plantarum.
Secundo ibi, propter quod ostendit quomodo huic rationi quidam physici consenserunt. Dicit ergo, quod propter hanc rationem quidam Philosophi posuerunt semper actum existentem, scilicet leucippus socius democriti, et Plato. Dixerunt enim motum semper fuisse etiam ante mundum. Secundum quidem leucippum in atomis per se mobilibus, ex quibus ponebat mundum constitui. Secundum Platonem vero in elementis, quae dicebat ante constitutionem mundi mota fuisse motibus inordinatis, sed postea a Deo fuisse ea reducta ad ordinem.
Sic igitur quantum ad hoc videntur bene dixisse, quod posuerunt semper fuisse motum. Sed in hoc defecerunt, quia non dixerunt quis motus semper fuerit, nec causam motus assignaverunt, nec simpliciter narrando, nec suae positionis causam assignando, cum tamen nihil moveatur ut contingit, idest sine aliqua causa certa. Sed semper oportet aliquid existere, quod est causa motus. Sicut nunc videmus, quod quaedam moventur hoc modo a natura, aut a violentia, aut ab intellectu, aut aliqua alia causa. Deinde debuerunt etiam assignare, qualis sit prima causa motus, utrum natura, sive violentia, sive intellectus; multum enim differt quodcumque horum ponatur causa motus. Sed nec Plato potest excusari, propter hoc, quod posuit principium motus esse aliquid movens seipsum, quod dicebat esse animam: sed anima secundum ipsum non fuit ante constitutionem mundi, sed fuit post illam inordinationem motus. Fuit enim facta simul cum caelo, quod ponebat animatum. Et sic anima non poterit esse principium illius motus inordinati.
Deinde cum dicit potentiam quidem solvit propositam quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo remittit ad hoc quod determinatum est in nono de ordine potentiae ad actum; dicens, quod opinari potentiam esse priorem actu, quodam modo bene dicitur, et quodam modo non. Et quomodo hoc sit, dictum est in nono. Ibi enim dictum est, quod actus simpliciter est prior potentia; sed in uno eodem quod movetur de potentia in actum, potentia praecedit actum tempore, quamvis actus sit prior natura et perfectione.
Secundo ibi, quod autem confirmat solutionem per positiones quorumdam philosophorum; dicens, quod hoc quod actus sit simpliciter prior, testatur anaxagoras, quia posuit primum principium movens esse intellectum. Intellectus enim actus quidam est. Et etiam empedocles, qui posuit causas moventes litem et amicitiam. Et leucippus et Plato, qui posuerunt semper motum fuisse.
Deinde cum dicit quare non ex determinatione quaestionis praemissae manifestat quod prius ostensum est. Et circa hoc tria facit. Primo concludit ex praemissis perpetuitatem generationis. Secundo ex perpetuitate generationis concludit perpetuitatem motus caeli, ibi, si itaque quidem semper. Tertio ex perpetuitate motus caeli concludit perpetuitatem primi moventis immobilis, ibi, est igitur aliquid et quod movet. Dicit ergo primo, quod si actus simpliciter est prior potentia, sequitur, quod falsa sit opinio antiquorum naturalium, qui existimantes potentiam simpliciter esse actu priorem, posuerunt omnia in infinito tempore prius fuisse in potentia, in quadam confusione, quam appellabant chaos. Falsa etiam erit opinio poetarum theologorum, qui propter eamdem existimationem posuerunt infinito tempore prius fuisse simplicem rerum privationem quam res actu esse inciperent. Quam quidem rerum privationem noctem appellabant, propterea forte, quia inter qualitates et formas sensibiles, lux communior et prior invenitur, cum ipsi nihil praeter sensibilia esse arbitrentur. Privatio autem lucis nox est. Utraque igitur opinio falsa est, si actus est prior potentia.
Sed cum videamus ea quae generantur, de potentia ad actum procedere, necesse erit dicere, quod eadem quae actu esse incipiunt post potentiam, semper fuerunt aliquo modo,- vel secundum circularem generationem, prout ponuntur ea quae generantur, prius fuisse eadem non secundum numerum, sed secundum speciem, quod quidem fuit secundum circularem generationem. Nam ex terra humectata resolvuntur vapores, ex quibus generatur pluvia, per quam iterum humectatur terra. Similiter ab homine procedit sperma, et generatur iterum homo; et sic ea quae fiunt reiterantur eadem specie propter circularem generationem. Aut etiam ea quae post potentiam fiunt in actu, eadem fuerunt semper aliter, sicut posuit anaxagoras quod praeextiterunt actu in his ex quibus generantur.
Deinde cum dicit si itaque ex perpetuitate generationis concludit perpetuitatem motus caelestis. Supposito igitur, quod non sit aliquis alius motus, quo ea quae procedunt de potentia ad actum, semper eadem fuerint, nisi secundum circuitum generationis, ex his quae in scientia naturali ostensa sunt, et praecipue in secundo de generatione, concludit, quod si aliquid permanet idem per circuitum generationis, oportet et aliquid semper manere idem numero, quod similiter agat ad hoc, quod causet perpetuitatem: non enim potest esse causa perpetuitatis quae invenitur in generatione et corruptione, aliquid unum eorum quae generantur et corrumpuntur, quia nullum eorum semper est, neque etiam omnia, cum non simul sint, ut ostensum est in octavo physicorum. Relinquitur igitur, quod oportet aliquid esse perpetuum agens, quod semper uniformiter agat ad perpetuitatem causandam. Et hoc est primum caelum, quod movetur et resolvit omnia motu diurno.
Sed quia illud, quod semper eodem modo operatur, non causat nisi aliquod semper eodem modo se habens; in his autem quae generantur et corrumpuntur, apparet quod non semper se habent eodem modo, quia quandoque generantur, et quandoque corrumpuntur; si ergo debet esse generatio et corruptio in istis inferioribus, necesse est ponere aliquod agens, quod aliter se habeat in agendo: et hoc quidem agens dicit esse corpus quod movetur secundum circulum obliquum, qui dicitur zodiacus. Quia, cum hic circulus declinat ad utramque partem ab aequinoctiali, illud, quod movetur secundum circulum per zodiacum, oportet quod sit quandoque magis propinquum et quandoque magis remotum: et secundum hoc sua propinquitate et remotione causat contraria. Videmus enim quod ea, quae appropinquante sole ad nos, generantur, recedente sole, corrumpuntur. Sicut herbae, quae in vere nascuntur, et in autumno siccantur. Moventur enim in circulo zodiaco et sol et alii planetae. Sed et stellae fixae dicuntur moveri super polos zodiaci, et non super polos aequinoctiales, ut ptolomaeus probat. Ex harum autem motu causatur generatio et corruptio omnium quae generantur et corrumpuntur, sed magis evidenter ex motu solis.
Hoc ergo movens quod aliter agit, necesse est quod quodam modo agat secundum se, idest ex propria virtute, inquantum causat diversitatem generationis et corruptionis; quodam vero modo secundum aliud idest ex virtute alterius, inquantum causat perpetuam generationem et corruptionem. Aut ergo oportet quod agat secundum aliquid alterum, idest virtute alicuius alterius, aut secundum primum, idest virtute primi, quod semper similiter agit. Et cum non sit aliquod alterum assignare, ex cuius virtute causet perpetuitatem, necesse est quod secundum hoc quod similiter agit, idest virtute eius, perpetuitatem generationis et corruptionis causet. Id enim, scilicet primum quod semper similiter agit, est causa ipsi, quod aliter et aliter agit: quia id quod aliter et aliter agit, perpetuo agit: id vero quod semper similiter agit, est causa perpetuitatis cuiuslibet motus: sic igitur est causa perpetuitatis eius, quod agit aliter et aliter, ut scilicet perpetuo sic agat; et illi etiam, quod ex eo causatur, scilicet generationi et corruptioni perpetuae. Ex quo patet, quod secundum agens, scilicet quod aliter et aliter agit, agit in virtute primi agentis, idest primi caeli sive primi orbis, quod semper similiter agit.
Sic ergo patet, quod primum agens, quod semper similiter agit, est Potius et dignius, quia ipsum est causa eius quod est semper esse similiter, idest perpetuitatis. Sed eius, quod est esse aliter et aliter, causa est alterum agens, quod aliter et aliter agit. Eius vero, quod est aliter et aliter se habere, quod est generationem et corruptionem esse perpetuam: manifestum est, quod sunt causa ambo coniunctim, scilicet et primum quod semper similiter agit, et secundum quod aliter et aliter agit.
Ex hoc autem concludit quod si sic se habent motus caeli, quod ex eis potest causari perpetuitas generationis et corruptionis in istis inferioribus, non oportet quaerere aliqua alia principia, scilicet ideas, sicut platonici posuerunt, vel amicitiam et litem, sicut posuit empedocles: quia per hunc modum convenit assignare causam perpetuitatis generationis et corruptionis.
Et si iste modus non ponatur, sequentur inconvenientia, ad quae deducti sunt primi philosophantes, scilicet quod omnia fiant ex nocte, idest ex simplici privatione, aut quod omnia simul fuerint, vel quod aliquid fiat ex non ente.
Manifestum est ergo, quod praedicta positione servata, scilicet quod sit perpetua generatio et corruptio causata a motu caeli perpetuo, solventur praedicta inconvenientia; et sequetur, quod aliquid semper moveatur motu qui non cessat, qui est motus circularis. Et hoc non solum apparet ratione, sed ex ipso effectu et per sensum: unde necesse est, quod primum caelum, eo quod semper hoc motu movet, sit sempiternum.
Deinde cum dicit est igitur concludit ex praedictis perpetuitatem motoris immobilis. Cum enim omne quod movetur, ab alio moveatur, ut in physicis probatum est; si caelum est perpetuum, et motus est perpetuus, necesse est aliquod esse movens perpetuum. Sed quia in ordine mobilium et moventium inveniuntur tria, quorum ultimum est quod movetur tantum, supremum autem est movens quod non movetur, medium autem est quod movetur et movet; necesse est, quod ponatur aliquod sempiternum movens quod non movetur. Probatum est enim in octavo physicorum, quod cum non sit abire in infinitum in moventibus et motis, oportet devenire in aliquod primum movens immobile: quia et si deveniatur in aliquod movens seipsum, iterum ex hoc oportet devenire in aliquid movens immobile, ut ibi probatum est.
Si autem primum movens est sempiternum et non motum, oportet quod non sit ens in potentia; quia quod est ens in potentia natum est moveri;- sed quod sit substantia per se existens, et quod eius substantia sit actus. Et hoc est quod supra concluserat. Sed necesse fuit movere dubitationem quae erat apud antiquos, ut ea soluta ostenderetur expressius, quo ordine necesse est pervenire ad primum ens, cuius substantia est actus.



Lectio 7

Postquam Philosophus ostendit aliquam substantiam esse sempiternam, immaterialem et immobilem, cuius substantia est actus, procedit ad inquirendum conditionem ipsius substantiae. Et circa hoc tria facit. Primo inquirit de perfectione huius substantiae. Secundo de unitate et pluralitate ipsius, ibi, utrum vero una ponenda. Tertio de operatione eius, ibi, quae vero circa intellectum. Circa primum duo facit. Primo ostendit perfectionem praedictae substantiae. Secundo ostendit eam esse incorpoream, ibi, ostensum autem est. Circa primum duo facit. Primo ostendit perfectionem dictae substantiae. Secundo excludit opinionem contrariam, ibi, quicumque autem putant. Circa primum duo facit. Primo ostendit secundum quem modum movens immobile moveat. Secundo ex hoc ostendit ea quae ad perfectionem eius pertinent, ibi, intelligibilis autem altera. Dicit ergo primo, quod cum ostensum sit, quod sit primum movens non motum, necesse est quod sic moveat sicut desiderabile et intelligibile. Haec enim sola, scilicet desiderabile et intelligibile, inveniuntur movere non mota.
Quod sic patet. Est enim duplex motus: naturalis et voluntarius, sive secundum appetitum. Movens autem motu naturali, de necessitate movetur, cum movens naturaliter sit generans et alterans. Nam etiam gravia et levia secundum locum moventur per se a generante. Generans autem et alterans immediate, oportet quod aliter et aliter se habeant. Unde etiam supra dictum est, quod id quod causat generationem et corruptionem agit aliter et aliter. In motu autem qui est secundum voluntatem et appetitum, voluntas, et appetitus se habent sicut movens motum, ut patet in tertio de anima. Unde relinquitur quod solum id quod movet sicut appetibile, sit movens non motum.
Dicitur autem primum movens movere sicut appetibile, quia motus caeli est propter ipsum, sicut propter finem, causatus ab aliquo proximo movente quod movet propter primum movens immobile, ut assimilet se ei in causando, et explicet in actum id quod est virtute in primo movente. Non enim est motus caeli propter generationem et corruptionem inferiorum sicut propter finem, cum finis sit nobilior eo quod est ad finem. Sic igitur primum movens movet sicut appetibile.
Sed apud nos aliud est quod movet sicut desiderabile, et aliud quod movet sicut intelligibile bonum; cum tamen utrumque moveat sicut movens non motum. Et hoc praecipue apparet in eo qui est incontinens. Nam secundum rationem movetur ab intelligibili bono. Secundum autem vim concupiscibilem movetur ab aliquo delectabili secundum sensum, quod videtur bonum, cum non sit bonum simpliciter, sed solum secundum quid. Sed non potest esse huiusmodi diversitas in primo intelligibili et primo desiderabili. Sed oportet quod primum intelligibile et primum desiderabile sint eadem. Et hoc ideo, quia concupiscibile quod non est intelligibile bonum, est apparens bonum. Primum autem bonum oportet quod sit voluntabile, idest appetibile appetitu intellectuali. Nam voluntas in intellectu est, et non in appetitu concupiscentiae tantum. Et hoc ideo, quia quod appetitur secundum concupiscentiam videtur bonum, eo quod desideratur. Nam concupiscentia pervertit iudicium rationis, ut ei videatur bonum quod est delectabile. Sed illud quod appetitur appetitu intellectuali, desideratur, quia videtur bonum secundum se. Huiusmodi enim appetitus principium est intelligentia, idest actus intellectus qui movetur quodammodo ab intelligibili. Sic igitur patet quod concupiscibile non est bonum nisi quod desideratur secundum rationis dictamen. Non ergo potest esse primum bonum; sed solum illud quod, quia bonum est, movet desiderium, quod est appetibile et intelligibile simul.
Deinde cum dicit intelligibilis autem quia ostenderat primum movens esse intelligibile et appetibile, restat modo ostendere ex hoc, quomodo in primo movente perfectio invenitur. Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit ex ratione intelligibilis et appetibilis perfectionem ipsius secundum se. Secundo per comparationem ad primum mobile, ibi, movet autem ut amatum. Tertio per comparationem ad id quod appetit et intelligit ipsum, ibi, deductio autem etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit perfectionem primi moventis ex eo quod est intelligibile. Secundo ex eo quod est appetibile, ibi, at vero quod bonum etc.. Dicit primo, quod sicut moventia et mota habent suam coordinationem, ita intelligibilia habent suam coordinationem: quam quidem coelementationem intelligibilem vocat, eo quod unum intelligibile est primum principium intelligendi alterum, sicut etiam unum movens, alteri est causa movendi.
Sicut igitur ex ordinatione moventis et moti, ostensum est, quod primum movens est substantia simplex et actus, ita etiam invenitur idem ex ordinatione intelligibilium. Manifestum est enim quod inter intelligibilia substantia est prima, eo quod accidentia non intelligimus nisi per substantiam, per quam definiuntur: et inter substantias prius est intelligibile simplex quam compositum: nam simplicia clauduntur in intellectu compositorum. Et inter simplicia, quae sunt in genere substantiae, actus est prius intelligibile quam potentia: nam potentia definitur per actum. Relinquitur igitur, quod primum intelligibile sit substantia simplex, quae est actus.
Et ne videatur incidere in opinionem Platonis, qui posuit primum principium rerum ipsum unum intelligibile, ostendit consequenter differentiam inter unum et simplex: et dicit, quod unum et simplex non idem significant, sed unum significat mensuram, ut in decimo ostensum est; simplex autem significat dispositionem, secundum quam aliquid aliqualiter se habet, quia videlicet non est ex pluribus constitutum.
Deinde cum dicit at vero ostendit idem ex ratione appetibilis: dicens, quod hoc, quod est bonum per se elegibile, secundum eamdem ordinationem se habet. Nam illud quod est prius in genere intelligibilium, est etiam melius in genere appetibilium, aut aliquid ei proportionaliter respondens. Quod quidem dicit, quia intelligibilia actu sunt secundum quod sunt in intellectu, appetibilia autem secundum quod sunt in rebus. Bonum enim et malum in rebus sunt, ut in sexto dictum est.
Sic igitur, sicut ratio intelligibilis substantiae est prior quam ratio intelligibilis accidentis, sic se habent bona, quae proportionaliter respondent his rationibus. Sic igitur optimum erit substantia simplex, quae est actus, quod est primum inter intelligibilia. Et sic manifestum est, quod primum movens idem est quod primum intelligibile et primum appetibile, quod est optimum.
Sed quia appetibile et bonum habent rationem finis, finis autem non videtur esse in rebus immobilibus, ut in obiectionibus tertii libri actum est, ideo hanc dubitationem removet; et dicit, quod haec divisio, qua distinguitur quot modis dicitur finis, ostendit, quod cuius causa, idest finis, aliquo modo potest esse in immobilibus. Dupliciter autem potest esse aliquid finis alterius. Uno modo sicut praeexistens; sicut medium dicitur finis praeexistens motus gravium, et huiusmodi finem nihil prohibet esse in immobilibus: potest enim aliquid tendere per suum motum ad participandum aliqualiter aliquo immobili: et sic primum movens immobile potest esse finis. Alio modo dicitur aliquid esse finis alicuius, sicut quod non est in actu, sed solum in intentione agentis, per cuius actionem generatur, sicut sanitas est finis operationis medicinae; et huiusmodi finis non est in rebus immobilibus.
Deinde cum dicit movet autem comparat primum movens immobile ad primum mobile; dicens, quod cum primum movens immobile moveat quasi amatum, necesse est, quod aliquid sit primo motum ab ipso, per quod movet alia; et hoc est primum caelum. Quia igitur supponimus, quod motus sit sempiternus, oportet, quod illud, quod primo movetur, sempiterne moveatur, et per ipsum moveantur alia. Dicitur autem melius quasi amatum quam quasi desideratum, cum desiderium sit eius quod nondum habetur, sed amor etiam habiti est.
Et si oportet quod sempiterne moveatur, necesse est quod non contingat aliter et aliter ipsum se habere; sed ut sit semper in eadem dispositione secundum substantiam. Unde necesse est, quod primus motus, quo movetur primum mobile, sit latio, idest motus localis; quia quod movetur secundum alios motus, idest generationem et corruptionem, augmentum et diminutionem, et alterationem, necesse est quod aliter et aliter se habeat, secundum aliquid quod in ipso est, scilicet secundum substantiam, quantitatem et qualitatem: sed quod movetur secundum loci mutationem habet quidem se aliter et aliter secundum locum, qui est extrinsecus locato, sed non secundum substantiam, vel secundum aliquam intrinsecam dispositionem substantiae.
Cum igitur primum mobile habeat se aliter et aliter secundum locum, et non secundum substantiam, oportet quod primum movens, quod est immobile et semper actu ens, nullo modo possit aliter et aliter se habere, quia non potest moveri. Moveretur enim maxime secundum primum motum. Primus autem motuum est loci mutatio. In hoc autem genere, primus motus est motus circularis: hoc autem motu non movetur, cum hoc motu moveat. Primum enim movens non movetur illo motu, quo movet, sicut primum alterans non alteratur: non igitur movetur circulariter: et per consequens nullo modo potest moveri: et sic non potest aliter et aliter se habere: unde sequitur, quod primus motus sit existens in mobili ex necessitate: hoc enim est necessarium, quod non potest non esse. Sed ex necessitate est, non sicut ea quae sunt per violentiam, sed necessitas eius est ipsum bene se habere, et eius movens est principium motus, scilicet ut desideratum et finis.
Et quod talis sit eius necessitas, manifestum est ex divisione necessarii: necessarium enim tribus modis dicitur. Uno modo quod est per violentiam, quia scilicet non potest non accidere propter impetum inferentis violentiam. Alio modo dicitur, sine quo non est aliquid bene: seu quia sine eo nullo modo potest esse finis: sicut cibus necessarius est ad vitam animalis, sive quia sine eo non est aliquid perfecte se habens; sicut equus est necessarius ad iter, quia sine eo non faciliter itur. Tertio modo dicitur necessarium quod convenit aliter et aliter se habere sed simpliciter et secundum se necessarium est.
Cum ergo dicitur quod caelum ex necessitate movetur, non potest dici, quod huiusmodi sit necessitas violentiae, quia in rebus incorruptibilibus non est aliquid extra naturam; quae autem sunt violenta sunt extra naturam. Similiter non potest esse necessitas absoluta, quia primum mobile est movens seipsum, ut probatur in octavo physicorum; quod autem seipsum movet in seipso habet moveri et non moveri. Relinquitur ergo, quod necessitas primi motus sit necessitas ex fine, inquantum sine perpetuitate talis motus non convenit esse convenientem ordinem ad finem.
Ex hoc igitur principio, quod est primum movens sicut finis, dependet caelum, et quantum ad perpetuitatem substantiae suae, et quantum ad perpetuitatem sui motus; et per consequens dependet a tali principio tota natura, eo quod omnia naturalia dependent a caelo, et a tali motu eius.
Attendendum est autem, quod cum Aristoteles hic dicat, quod necessitas primi motus non est necessitas absoluta, sed necessitas, quae est ex fine, finis autem principium est, quod postea nominat Deum, inquantum attenditur per motum assimilatio ad ipsum: assimilatio autem ad id quod est volens, et intelligens, cuiusmodi ostendit esse Deum, attenditur secundum voluntatem et intelligentiam, sicut artificiata assimilantur artifici, inquantum in eis voluntas artificis adimpletur: sequitur quod tota necessitas primi motus subiaceat voluntati Dei.



In Libros Metaphysicorum Lib.12 Lec.4