In Libros Metaphysicorum Lib.12 Lec.7


Lectio 8

Hic Philosophus comparat primum quod movet sicut intelligibile et desiderabile, ad id quod intelligit et desiderat ipsum: necesse est enim, si primum movens movet sicut primum intellectum et desideratum, quod primum mobile desideret et intelligat ipsum. Et hoc quidem verum est secundum opinionem aristotelis, inquantum caelum ponitur animatum anima intelligente et desiderante. Circa hoc igitur tria facit. Primo ostendit delectationem sequi animam caeli desiderantem et intelligentem ex primo movente desiderato et intellecto; dicens, quod quaedam deductio est, idest delectabilis dispositio ipsius desiderantis et intelligentis primum intelligibile, qualis optima potest esse nobis aliquo parvo tempore. Est enim intelligens et desiderans semper in tali dispositione delectabili, quod nobis est impossibile, scilicet quod semper simus in illa delectabili et optima dispositione.
Hoc autem quod dictum est, consequenter ostendit cum dicit quoniam est. Quia scilicet in actu huius desiderantis et intelligentis primum principium est delectatio. Delectatio enim consequitur operationem connaturalem alicuius intelligentis et desiderantis, ut patet in decimo ethicorum. Et signum huius est, quia delectatio maxime est in vigilia et sensu actuali, et intelligentia. Habent enim se intellectus et sensus in actu ad sensum et intellectum in potentia, sicut vigilia ad somnum. Et quod ista sint maxime delectabilia, patet ex hoc, quod alia non sunt delectabilia, nisi propter hoc. Species enim in memoria sunt delectabiles, inquantum praeteritas vel futuras operationes delectabiles ingerunt animis ut praesentes.
Quia igitur in actu sensus et intellectus delectatio consistit, manifestum est, quod intelligentia, idest actus intellectus inquantum huiusmodi, est eius quod est secundum se optimum. Bonum enim intelligibile excedit bonum sensibile, sicut bonum immobile et universale bonum mutabile et particulare. Etiam sequitur quod delectatio, quae est in actu intellectus, sit eminentior delectatione quae est in actu sensus. Et per consequens oportet quod maxima et perfectissima intelligentia sit maxime optimi; et ita sequitur maxima delectatio. Sic igitur manifestum est, quod in illa intelligentia, qua intelligitur primum movens, quod etiam est primum intelligibile, est maxima delectatio.
Deinde cum dicit seipsum autem ostendit, quod in primo intelligibili est adhuc perfectior intelligentia et delectatio quam in intelligente et desiderante ipsum. Et dicit, quod hoc est de ratione intellectus, quod intelligat seipsum inquantum transumit vel concipit in se aliquid intelligibile; fit enim intellectus intelligibilis per hoc quod attingit aliquod intelligibile. Et ideo, cum ipse intellectus fiat intelligibilis concipiendo aliquod intelligibile, sequetur quod idem sit intellectus et intelligibile.
Quomodo autem intellectus attingat intelligibile exponit. Intellectus enim comparatur ad intelligibile sicut potentia ad actum, et perfectibile ad perfectionem: et sicut perfectibile est susceptivum perfectionis, ita intellectus est susceptivus sui intelligibilis. Intelligibile autem proprie est substantia; nam obiectum intellectus est quod quid est; et propter hoc dicit, quod intellectus est susceptivus intelligibilis et substantiae. Et quia unumquodque fit actu inquantum recipit intelligibile: hoc autem est esse actu in genere intelligibilium, quod est esse intelligibile. Et, quia unumquodque inquantum est actu, est agens, sequitur quod intellectus inquantum attingit intelligibile, fiat agens et operans, idest intelligens.
Sed sciendum est quod substantiae materiales non sunt intelligibiles actu, sed potentia; fiunt autem intelligibiles actu per hoc quod mediantibus virtutibus sensitivis earum similitudines immateriales redduntur per intellectum agentem. Illae autem similitudines non sunt substantiae, sed quaedam species intelligibiles in intellectu possibili receptae. Sed secundum Platonem, species intelligibiles rerum materialium erant per se subsistentes. Unde ponebat, quod intellectus noster fit intelligens actu per hoc quod attingit ad huiusmodi species separatas per se subsistentes. Sed secundum opinionem aristotelis, intelligibiles species rerum materialium non sunt substantiae per se subsistentes.
Est tamen aliqua substantia intelligibilis per se subsistens, de qua nunc agit. Oportet enim esse primum movens substantiam intelligentem et intelligibilem. Relinquitur igitur, quod talis est comparatio intellectus primi mobilis ad illam primam intelligibilem substantiam moventem, qualis est secundum platonicos comparatio intellectus nostri ad species intelligibiles separatas, secundum quarum contactum et participationem fit intellectus actu, ut ipse dicit. Unde intellectus primi mobilis fit intelligens in actu per contactum aliqualem primae substantiae intelligibilis.
Propter quod autem unumquodque tale, et illud magis. Et ideo sequitur quod quicquid divinum et nobile, sicut est intelligere et delectari, invenitur in intellectu attingente, multo magis invenitur in intelligibili primo quod attingitur. Et ideo consideratio eiusdem, et delectabilissima est et optima. Huiusmodi autem primum intelligibile dicitur Deus. Cum igitur delectatio, quam nos habemus intelligendo, sit optima, quamvis eam non possimus habere nisi modico tempore, si Deus semper eam habet, sicut nos quandoque, mirabilis est eius felicitas. Sed adhuc mirabilior, si eam habet potiorem semper, quam nos modico tempore.
Deinde cum dicit et vita autem tertio, quia dixerat quod Deo competit consideratio, ostendit quomodo se habeat ad eam. Et dicit quod Deus est ipsa vita. Quod sic probat: actus intellectus, idest intelligere, vita quaedam est, et est perfectissimum quod est in vita. Nam actus, secundum quod ostensum est, perfectior est potentia. Unde intellectus in actu perfectius vivit quam intellectus in potentia, sicut vigilans quam dormiens. Sed illud primum, scilicet Deus, est ipse actus. Intellectus enim eius est ipsum suum intelligere. Alioquin compararetur ad ipsum ut potentia ad actum. Ostensum autem est supra, quod eius substantia est actus. Unde relinquitur quod ipsa Dei substantia sit vita, et actus eius sit vita ipsius optima et sempiterna, quae est secundum se subsistens. Et inde est quod in fama hominum dicitur quod Deus est animal sempiternum et optimum. Vita enim apud nos in solis animalibus apparet manifeste. Inde est ergo quod dicitur animal, quia vita competit ei. Quare manifestum est ex praemissis, quod vita et duratio continua et sempiterna inest Deo, quia Deus hoc ipsum est quod est sua vita sempiterna; non quod aliud sit ipse, et vita eius.
Deinde cum dicit quicumque autem excludit opinionem attribuentium imperfectionem primo principio; dicens, quod non recte existimant quicumque non ponunt optimum et nobilissimum inveniri in primo principio, ut pythagorici et leucippus: qui ex hoc movebantur, quod principia animalium et plantarum sunt quaedam causae boni et perfectionis: sed bonum et perfectum non invenitur in principiis, sed in his quae producuntur ex eis: sicut semina, quae sunt principia animalium et plantarum imperfecta, sunt ex aliquibus aliis prioribus perfectis.
Hoc igitur solvit interimendo motivum eorum. Sperma enim non est primum simpliciter, sed aliquid perfectum; ut si quis dicat hominem esse priorem spermate, non quidem eum qui dicitur nasci ex spermate, sed alterum ex quo sperma resolvitur. Probatum est enim supra, quod actus simpliciter est prior potentia, licet in uno et eodem, ordine generationis et temporis, potentia praecedat actum.
His autem habitis, epilogando concludit manifestum esse ex dictis, quod est aliqua substantia sempiterna et immobilis, separata a sensibilibus.
Deinde cum dicit ostensum est prosequitur quaedam, quae adhuc consideranda restant de praedicta substantia. Et primo ostendit, quod est incorporea; dicens, quod ostensum est in octavo physicorum, quod huiusmodi substantia nullam magnitudinem potest habere, sed est impartibilis et indivisibilis.
Cuius breviter resumit probationem, dicens, quod huiusmodi substantia movet in infinito tempore, cum primus motus sit sempiternus, ut supra dixit. Ex hoc autem sequitur quod eius virtus sit infinita. Videmus enim in moventibus inferioribus, quod quanto aliquid est maioris virtutis, tanto virtus se extendit ad diuturniorem operationem. Nullum autem finitum potest habere potentiam infinitam. Unde sequitur, quod propter hoc praedicta substantia non habebit magnitudinem finitam. Magnitudinem autem infinitam habere non potest, quia nulla magnitudo est infinita, ut supra probatum est. Quia igitur omnis magnitudo vel est finita vel infinita, relinquitur quod praedicta substantia sit omnino absque magnitudine.
Non autem virtus huius substantiae dicitur infinita privative, secundum quod infinitum congruit quantitati; sed dicitur negative, prout scilicet non limitatur ad aliquem determinatum effectum. Non autem potest dici virtus caelestis corporis infinita, etiam si infinito tempore moveat inferiora corpora; quia non movet nisi motum. Et ita influentia est ex primo movente. Sed nec etiam potest dici quod in corpore caelesti sit virtus infinita, etsi infinito tempore esse habeat; quia in eo non est virtus activa sui esse, sed solum susceptiva. Unde infinita eius duratio ostendit virtutem infinitam exterioris principii. Sed ad hoc quod ipsum suscipiat incorruptibile esse ab infinita virtute, requiritur quod in ipso non sit principium corruptionis, neque potentia ad non esse.
At vero secundo, quia supra ostenderat quod primum movens non movetur motu locali, ostendit consequenter quod nec etiam aliis motibus; dicens, quod etiam impossibile est esse alterabile primum movens. Ostensum enim est supra, quod non movetur motu locali. Omnes autem alii motus sunt posteriores isto motu, qui est secundum locum. Remoto igitur primo necesse est removeri posteriora. Unde quicquid invenitur moveri aliis motibus, movetur motu locali.
Ultimo autem concludit, quod manifestum est quod praedicta se habeant, sicut determinatum est.



Lectio 9

Postquam Philosophus ostendit perfectionem substantiae immaterialis, hic inquirit de unitate vel multitudine eius. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit necessitatem pertractandi hanc quaestionem, quia ab aliis nihil de hoc determinate dictum est. Secundo ostendit quod sunt plures, ibi, nobis autem ex suppositis. Tertio ostendit quot sunt, ibi, pluralitatem vero lationum. Dicit ergo primo, quod non oportet latere utrum sit ponendum unam solam substantiam talem, scilicet sempiternam, immaterialem, aut plures; et si plures, quot sunt: sed etiam oportet commemorare negationes aliorum, idest quod alii nihil dixerunt, quod sit manifestum et planum, de pluralitate harum substantiarum.
Quod sic patet. Ponentes enim substantias immateriales maxime fuerunt qui posuerunt ideas. Opinio autem de ideis secundum id quod sunt, non habet rationem alicuius certae pluralitatis, quia ideae ponuntur omnium rerum quae communicant in aliquo communi. Sed quia ponentes ideas dixerunt eas esse numeros, ex parte numerorum aliqua ratio haberi poterat pluralitatis. Sed tamen de pluralitate numerorum non semper eodem modo disserebant: sed quandoque dicebant species numerorum esse infinitas. Quod quidem verum est, quantum ad ipsam propriam numerorum rationem, quia semper unitas addita, aliam speciem numeri facit. Unde, cum in infinito additio fieri possit in numeris, in infinitum species numerorum multiplicantur. Quandoque autem dicuntur species numerorum determinari usque ad decem; et hoc quantum ad numerorum nominationem. Namque omnes numeri supra decem, videntur esse secundum nomen alicuius primi numeri aliqualiter iterati. Sed non possunt ostendere per determinatam rationem, quare sit tanta pluralitas numerorum, scilicet usque ad decem, et non plus neque minus. Nec est mirum, cum ista determinatio specierum non sit secundum rem, sed secundum nomen. Assignant autem alii hanc rationem, quia numerus denarius generatur ex progressione numerorum usque ad quaternarium, qui est primus numerus quadratus. Unum enim et duo sunt tria; quibus si tria addantur fiunt sex, quatuor autem additis consurgunt decem.
Deinde cum dicit nobis autem ostendit, quod necesse est esse plures huiusmodi substantias. Et circa hoc duo facit. Primo resumit quod ostensum est de primo principio dicens, quod, cum alii nihil dixerint demonstrative de pluralitate substantiarum separatarum, nobis dicendum est de hoc per ea quae sunt supposita et determinata prius. Dictum est enim supra, quod primum principium entium est quoddam quod non movetur, neque secundum se, neque secundum accidens, sed movet unum motum, qui est primus et sempiternus. Quia enim omne quod movetur, necesse est ab aliquo moveri, ut probatum est in octavo physicorum, necesse est, quod primum movens sit omnino immobile, et sempiternus motus sit a sempiterno motore, et unum motum ab uno motore.
Deinde cum dicit videmus autem secundo ostendit, quod post primum principium necesse est ponere plures substantias immateriales sempiternas; dicens, quod praeter simplicem motum localem universi, qui est motus diurnus, quo totum caelum revolvitur, et est uniformis, et est simplicissimus, quem motum causat prima substantia immobilis, videmus aliquos motus locales planetarum, qui etiam sunt sempiterni, quia corpus circulare, scilicet caelum, est sempiternum: unde sempiternitas motus non tollitur per corruptionem mobilis. Et est instabile, idest non potest quiescere: unde motus iste non intercipitur quiete. Et ista probata sunt in scientia naturali, tam in libro physicorum quam in libro de caelo. Unde necesse est quod quilibet horum motuum moveatur a motore per se immobili et a substantia sempiterna.
Quod quidem ideo necesse est, quia astra sempiterna sunt, et substantiae quaedam sunt: unde oportet quod movens ea, etiam sempiternum sit et substantia: movens enim est prius moto; et quod est prius substantia, necesse est esse substantiam. Unde manifestum est quod necesse est, quot sunt lationes astrorum, tot esse substantias, quae sunt naturaliter sempiternae, et secundum se immobiles et sine magnitudine, propter causam supra assignatam, quia scilicet movent tempore infinito, et sic per consequens virtute infinita. Manifestum est igitur, quod sunt aliquae substantiae immateriales secundum numerum motuum astrorum, et quod earum etiam ordo est secundum ordinem eorumdem motuum.
Considerandum est autem quod post primam lationem Aristoteles non computat nisi lationes planetarum, quia eius tempore nondum erat deprehensus motus stellarum fixarum. Unde existimavit, quod octava sphaera, in qua sunt stellae fixae, esset primum mobile, et motor eius esset primum principium. Sed postea deprehensus est ab astrologis motus stellarum fixarum in contrarium primi motus: unde necesse est quod supra sphaeram stellarum fixarum sit alia circumdans totum, quae revolvit totum caelum motu diurno; et hoc est primum mobile, quod movetur a primo motore secundum Aristotelem.
Sed avicenna posuit quod primum mobile movetur immediate non a primo principio, sed ab intelligentia a primo principio causata. Cum enim primum principium sit unum simpliciter, existimavit quod ab eo non potest causari nisi unum, quod est intelligentia prima, in qua quidem incidit aliqua pluralitas potentiae et actus, secundum quod acquirit esse ab eo. Comparatur enim ad id, a quo dependet secundum suum esse, sicut potentia ad actum. Sic igitur prima intelligentia potest immediate causare plura. Nam secundum quod intelligit se prout habet aliquid de potentia, causat substantiam orbis, quem movet. Secundum autem quod se intelligit prout habet in actu esse ab alio, causat animam sui orbis. Secundum autem quod intelligit suum principium, causat intelligentiam sequentem, quae movet inferiorem orbem, et deinceps usque ad sphaeram lunae.
Sed hoc non habet necessitatem. Nam causa agens non est in illis substantiis superioribus sicut in rebus materialibus, ut necesse sit ex uno tantum unum causari, quia causa et causatum in eis sunt secundum esse intelligibile. Unde secundum plura quae possunt intelligi ab uno, possunt ab uno plura causari. Et satis conveniens videtur, ut primus motus rerum corporalium, a quo omnes alii dependent, habeat pro causa principium immaterialium substantiarum, ut sit quaedam connexio et ordo sensibilium et intelligibilium. De hoc autem quod Philosophus dicit, quod ordo substantiarum separatarum est secundum ordinem motuum et mobilium, potest esse dubitatio. Nam sol maior est quantitate inter omnes planetas, et eius effectus magis apparet in rebus inferioribus; et etiam motus aliorum planetarum ordinantur per motum solis, et quodammodo consequuntur ipsum. Unde videtur quod substantia quae movet solem, sit nobilior substantiis quae movent alios planetas, cum tamen sol non sit super omnes alios planetas. Sed cum in corporibus id quod est continens sit formalius et per hoc dignius et perfectius, et comparetur ad corpus contentum, sicut ad partem totum, sicut dicitur in quarto physicorum, necessarium est quod, cum sphaera superioris planetae contineat sphaeram inferioris, quod planeta superior, ad quem ordinatur tota sua sphaera, sit altioris et universalioris virtutis quam planeta inferior, et diuturniores operetur effectus, utpote propinquior existens primae sphaerae, quae per suum motum causat sempiternitatem, ut supra dictum est. Et inde est quod, sicut dicit ptolemaeus in quadripartito, effectus saturni coaptantur ad universalia loca et tempora, iovis ad annos, martis, solis, veneris et mercurii ad menses, lunae autem ad dies.
Et inde est quod effectus planetarum apparent in istis inferioribus secundum ordinem eorumdem. Nam primi tres superiores videntur ordinari ad ea quae pertinent ad existentiam rei secundum seipsam: nam ipsa stabilitas esse rei attribuitur saturno, perfectio autem rei et bona habitudo correspondet iovi. Virtus autem rei, secundum quod se contra nociva tuetur et ea propellit, correspondet marti. Tres vero planetae alii videntur proprium effectum habere ad motum ipsius rei existentis, ita quod sol sit ut universale principium motus: et propter hoc eius operatio in motionibus inferioribus maxime apparet. Venus autem videtur quasi proprium effectum habere magis determinatum, idest generationem, per quam aliquid consequitur speciem, et ad quam scilicet omnes motus alii ordinantur in istis inferioribus. Mercurius autem videtur proprium effectum habere in multiplicatione, idest distinctione individuorum in una specie; et propter hoc varios habet motus. Et ipse etiam cum naturis omnium planetarum miscetur, ut astrologi dicunt. Lunae autem proprie competit immutatio materiae, et dispositio ipsius ad recipiendum omnes impressiones caelestes: et propter hoc videtur quasi esse deferens impressiones caelestes, et applicans inferiori materiae.
Sic igitur quanto corpus caeleste est superius, tanto habet universaliorem, diuturniorem et potentiorem effectum. Et cum corpora caelestia sint quasi instrumenta substantiarum separatarum moventium, sequitur quod substantia quae movet superiorem orbem sit universalioris conceptionis et virtutis; et per consequens oportet quod sit nobilior.
Deinde cum dicit pluralitatem vero inquirit quot praedictae substantiae sint; et dividitur in duas partes. In prima inquirit primo numerum motuum caelestium. In secunda ex hoc concludit numerum substantiarum moventium, ibi, quare et substantia et principium. Circa primum duo facit. Primo ostendit unde accipiendus sit numerus motuum caelestium. Secundo ponit circa hoc opiniones diversas, ibi, eudoxus quidem. Dicit ergo primo, quod pluralitatem lationum, sive motuum caelestium, oportet considerare ex astrologia, quae maxime propria est ad hoc inter scientias mathematicas. Ipsa namque sola inter eas speculatur de substantia sensibili et aeterna, scilicet de corpore caelesti. Aliae vero scientiae mathematicae de nulla substantia considerant, sicut de arithmetica patet, quae est circa numeros, et de geometria quae circa magnitudines est: numerus autem et magnitudo, sunt accidentia.
Quod autem sunt plures motus corporum quae feruntur in caelo, scilicet planetarum, manifestum est his, qui parum attingunt de scientia astrologiae, quia unumquodque astrorum errantium, idest planetarum, movetur pluribus lationibus et non una tantum. Dicuntur autem planetae astra errantia, non quia irregulariter moveantur, sed quia non semper servant eamdem figuram et positionem ad alias stellas, sicut illae adinvicem, quae propter hoc fixae dicuntur.
Quod autem sint plures motus huiusmodi astrorum, tribus modis deprehenditur. Est enim aliquis motus apprehensus a vulgo visu. Est et alius motus qui non deprehenditur nisi instrumentis et considerationibus. Et horum motuum quidam comprehenduntur longissimis temporibus, et quidam parvis. Est etiam tertius motus, qui declaratur ratione; quia motus stellarum errantium, invenitur quandoque velocior, quandoque tardior; et quandoque videtur esse planeta directus, quandoque retrogradus. Et, quia non potest esse secundum naturam corporis caelestis, cuius motus debet esse omnino regularis, necessarium fuit ponere diversos motus, ex quibus haec irregularitas ad debitum ordinem reducatur.
Quot autem sint motus planetarum, nos nunc dicemus ea quae circa haec mathematici dicunt, ut circa haec reddamur attenti, ut aliqua pluralitas determinata mente concipiatur a nobis. Reliquum vero quod non dicetur oportet quod per nos ipsos quaeramus; vel quod in hoc suadeamur ab his qui hoc quaerunt, et si aliquid appareat postmodum per ea quae modo dicuntur ab his qui de huiusmodi tractant. Sed, quia in eligendis opinionibus vel repudiandis, non debet duci homo amore vel odio introducentis opinionem, sed magis ex certitudine veritatis, ideo dicit quod oportet amare utrosque, scilicet eos quorum opinionem sequimur, et eos quorum opinionem repudiamus. Utrique enim studuerunt ad inquirendam veritatem, et nos in hoc adiuverunt. Sed tamen oportet nos persuaderi a certioribus, idest sequi opinionem eorum, qui certius ad veritatem pervenerunt.



Lectio 10

Ponit opiniones astrologorum sui temporis de numero motuum planetarum. Et primo opinionem eudoxi. Secundo opinionem calippi, ibi, calippus autem. Sciendum est igitur circa primum, quod Plato caelestibus motibus attribuens indefectibiliter circularitatem et ordinationem, mathematicas suppositiones fecit, per quas suppositiones possent salvari quae circa erraticas apparent, sustinendo, quod motus planetarum sunt circulares et regulares ordinati. Et pythagorici quidem ad reducendum in debitum ordinem irregularitatem, quae apparet in motibus planetarum ex statione et retrogradatione, velocitate, et tarditate, et diversa apparentia quantitatis, posuerunt motus planetarum esse in sphaeris eccentricis, et in circulis parvis qui dicuntur epicycli; quam etiam opinionem ptolemaeus prosequitur.
Videtur autem ex huius suppositione sequi aliquid contrarium his quae demonstrantur in scientia naturali: non enim omnis motus erit vel ad medium vel a medio, vel circa medium mundi. Iterum sequitur, quod sphaera continens sphaeram eccentricam, vel non sit aequalis spissitudinis, vel quod sit aliquid vacuum inter unam sphaeram et aliam, vel quod sit aliquod corpus praeter substantiam sphaerarum intercidens, quod non erit corpus circulare, nec habebit aliquem motum proprium.
Ex positione autem epicyclorum ulterius sequitur, vel quod sphaera, per quam movetur epicyclus, non sit integra et continua, vel quod sit divisibilis et rarefactibilis et condensabilis ad modum quo aer dividitur et inspissatur et rarescit aliquo corpore moto. Sequitur etiam, quod ipsum corpus stellae movetur per seipsum, et non solum ad motum orbis; et quod ex motu corporum caelestium perveniat sonus, quod pythagorici consenserunt.
Sed tamen omnia huiusmodi sunt contra ea quae determinata sunt in scientia naturali. Unde ad haec evitanda eudoxus hoc videns, posuit cuique planetae sphaeras plures concentricas mundo, quarum unaquaque habet motum proprium, et ex omnibus illis motibus causatur id quod apparet de motu planetarum. Posuit igitur eudoxus motum tam solis quam lunae esse in tribus sphaeris.
Primus enim tam solis quam lunae, qui est motus diurnus, quo revolvuntur ab oriente ad occidentem, et hunc motum dicit esse astrorum planorum, idest stellarum sine errore, scilicet fixarum; quia sicut supra dictum est, cum nondum esset deprehensus motus stellarum fixarum, qui est ab occidente in orientem, esse contrarium motui primo, putabatur, quod motus diurnus esset proprius octavae sphaerae, quae est sphaera stellarum fixarum. Non autem putabatur, quod sola prima sphaera sufficeret ad deferendas omnes sphaeras planetarum motu diurno, sicut ptolemaeus ponit: sed ponebat quod quilibet planeta habeat propriam sphaeram, quae revolveret ipsum motu diurno. Ad hunc ergo motum causandum ponebat primam sphaeram solis et lunae.
Secundam autem sphaeram ponebat ad causandum motum solis et lunae, qui est per medium zodiaci, qui vocatur motus longitudinis, secundum quem movetur tam sol quam luna de occidente in orientem contra motum firmamenti.
Tertiam autem sphaeram ponebat ad causandum illum motum, qui obliquatur secundum latitudinem animalium, quae figurantur in zodiaco, prout quandoque est australior, quandoque borealior videtur planeta a media linea zodiaci. Sed hic motus latitudinis magis apparet, et secundum maiorem diversitatem, in luna quam in sole. Et ideo subiungit, quod in maiori latitudine tam obliquatur motus secundum quem fertur luna, quam motus secundum quem fertur sol. Et quidem lunae ptolemaeus ponit motum latitudinis, non autem solis. Posuit igitur eudoxus tertium motum, ut simplicius dicit, quia opinabatur quod etiam sol declinaret a media linea zodiaci versus duos polos; et hoc suspicabatur eo quia non semper in eodem loco sol oritur in tropicis aestivis et hiemalibus. Si autem in uno et eodem tempore fieret restitutio longitudinis et latitudinis sufficeret ad hoc una sphaera per obliquitatem maximi circuli, secundum quam sol movetur. Sed, quia non sic se habet, sed in alio tempore pertransit circulum per longitudinem, in alio vero tempore restitutio fit latitudinis, necesse fuit ad hoc ponere tertiam sphaeram. Hanc autem tertiam sphaeram ponebat in sole revolvi versus eamdem partem cum secunda, sed circa axem alterum, et super alios polos. In luna autem ad eamdem cum prima sphaera. Sed in utroque ponebat motum huius tertiae sphaerae esse tardiorem, quam secundae.
Sed aliorum quinque planetarum motum cuiuslibet posuit in quatuor sphaeras; ita quod prima sphaera et secunda est eiusdem rationis cum prima et secunda solis et lunae; quia motus primus, quem ponebat esse stellarum fixarum, et motus secundus, qui est per medium zodiaci secundum longitudinem, apparet communiter in omnibus planetis.
Deinde unicuique planetarum ponebat tertiam sphaeram ad causandum motum latitudinis, cuius polos, circa quos revolvitur, ponebat esse in media linea zodiaci. Sed quia ponebat omnes sphaeras esse concentricas, ex quo zodiacus transibat per polos circuli maximi tertiae sphaerae, sequebatur e converso, quod circulus maximus tertiae sphaerae transiret per polos zodiaci. Unde sequebatur quod motus tertiae sphaerae deferret planetam usque ad polos zodiaci, quod nunquam videtur.
Et ideo necesse fuit quod poneret quartam sphaeram, quae ipsum planetam ferret, quae revolvitur in contrarium tertiae, ab oriente scilicet ad occidentem aequali tempore, unde impedit ne plus divertatur secundum latitudinem a zodiaco. Et hoc est quod dicit, quod quartum motum stellae dicebat esse secundum quemdam circulum obliquatum ad medium tertiae sphaerae, hoc est ad maximum circulum eius.
Si igitur cum quolibet quinque planetarum posuerit quatuor sphaeras, sequitur quod quinque planetarum sunt viginti sphaerae. Quibus si addantur tres solis et tres lunae, erunt omnes viginti sex, ita quod intelligatur corpus cuiuslibet planetae esse defixum in ultima sphaerarum suarum.
Calippus autem. Ponit opinionem calippi de pluralitate sphaerarum. Fuit autem calippus, ut simplicius dicit, cum aristotele athenis conversatus, cum eo ea quae ab eudoxo inventa fuerant, corrigens et supplens. Posuit ergo calippus eamdem rationem sphaerarum sicut eudoxus, et exposuit positiones sphaerarum per ordinem distantiarum, tum quia ordinabat planetas sicut eudoxus, tum quia ordinabat motus et sphaeras sicut et ille.
Conveniebat etiam cum eudoxo in pluralitate sphaerarum iovis et saturni, quia utrisque eorum dabat quatuor sphaeras; sed ipse existimabat esse apponendas sphaeras duas tam soli quam etiam lunae, si quis velit reddere rationem eorum quae apparent de motibus eorum. Videtur autem has duas addidisse ad causandum velocitatem et tarditatem, quae apparet in motibus eorum; ita quod sol habeat quinque sphaeras, et luna similiter quinque. Et reliquis planetis marti, veneri et mercurio, addebat singulis unam sphaeram, ita etiam quod quilibet eorum haberet quinque sphaeras. Forte autem addebant hanc sphaeram ad causandum retrogradationem et stationem, quae apparet in his stellis. Istae igitur sphaerae vocabantur ferentes, quia secundum eas ferebatur corpus planetae.
Sed praeter has ponebant alias, quas vocabant revolventes. Ad ponendum autem eas hac necessitate videbantur induci, quia ultima sphaera superioris planetae, puta saturni, participabat motum omnium superiorum, ita quod in aliquo deficiebat a motu primae sphaerae. Unde et prima sphaera iovis, cuius poli infiguntur aliquo modo in ultima sphaera saturni, participabat aliquid de motu sphaerarum saturni, et sic non uniformiter movebantur motu diurno, sicut prima sphaera saturni. Necessarium igitur videbatur ponere aliam sphaeram revolventem ipsam, ut restitueret id quod auferebatur ei de velocitate ex superioribus sphaeris. Et eadem ratione oportebat ponere aliam sphaeram revolventem secundam sphaeram iovis, et tertiam sphaeram revolventem tertiam sphaeram iovis. Non autem oportebat ponere aliquam revolventem quartam sphaeram, quia motus quartae sphaerae, in qua erat astrum infixum, debebat esse compositus ex omnibus superioribus motibus. Sic igitur iupiter habet quatuor sphaeras deferentes et tres revolventes. Et similiter alii planetae habent tot sphaeras revolventes, quot deferentes, una minus.
Hoc est ergo quod dicit, quod necesse est, si omnes sphaerae simul ordinatae debeant reddere et causare illud quod apparet de motu planetarum secundum quemlibet planetarum, ponere praeter supra dictas deferentes alias sphaeras revolventes, et ad idem restituentes primam sphaeram inferius ordinati astri, una pauciores. Et sic solum convenit quod motus planetarum compleant omnia quae apparent de eis.
Quare igitur sphaerae deferentes, quae quidem sunt saturni et iovis, sunt octo, cum uterque eorum ponatur habere quatuor sphaeras: quae sunt aliorum quinque planetarum, viginti quinque, quia quilibet eorum habet quinque sphaeras: harum autem sphaerarum illae solae non revolvuntur, quae sunt in fine, in quibus ordinatur astrum, sequitur quod revolventes priorum duorum planetarum, scilicet saturni et iovis, sunt sex. Revolventes autem posteriorum quatuor sunt sexdecim. Sed cum post saturnum et iovem sint alii quinque, manifestum est quod unum eorum praetermittit, scilicet vel martem, vel mercurium: ut quod dicit posteriorum quatuor referatur ad quatuor infimos: vel praetermittit lunam, ut referatur ad quatuor immediate sequentes. Praetermittit autem, vel ex errore, qui interdum accidit in numeris; vel propter aliam rationem, quae nos latet: quia scripta calippi non inveniuntur, ut simplicius dicit. Sic igitur numerus omnium sphaerarum deferentium et revolventium sunt quinquaginta quinque.
Sed quia de hoc poterat esse dubium, utrum lunae et soli sint addendae duae sphaerae, quas calippus addit: vel quod utrique sint dandae duae sphaerae solum, ut posuit eudoxus, ideo dicit quod si aliquis non addit soli vel lunae illos duos motus quos addit calippus, sequitur quod omnes sphaerae erunt quadraginta septem; subtraherentur enim a praedicto numero quatuor deferentes, duae solis, duae lunae, et totidem revolventes. Remotis autem octo de quinquaginta quinque, remanent quadraginta septem.
Sed attendendum quod si supra, cum dixit revolventes posteriores quatuor, esse sexdecim, praetermisit lunam, remotis duabus deferentibus lunae et duabus solis, non removebuntur quatuor revolventes, sed solum duae, si sphaerae lunae non habent revolventes: et sic a prima pluralitate sphaerarum subtrahuntur sex sphaerae, quatuor deferentes et duae revolventes: unde sequitur quod sphaerae omnes sint quadraginta novem. Et sic non videtur quod Aristoteles voluerit praetermittere lunam sed magis martem: nisi aliquis dicat Aristotelem oblitum fuisse quod lunae posuerit sphaeras revolventes, idcirco errorem in numero accidisse, quod non videtur probabile.
Ultimo ergo concludit tantam esse pluralitatem sphaerarum quanta dicta est.
Deinde cum dicit quare et substantias concludit ex numero motuum caelestium, numerum substantiarum immaterialium; et circa hoc tria facit. Primo concludit propositum. Secundo excludit quaedam, quae possent debilitare illationem praemissam, ibi, si autem nullam possibile. Tertio comparat id quod ostensum est de substantiis separatis, ad opiniones antiquas, et ad opiniones vulgares, quae de his suo tempore habebantur, ibi, tradita autem sunt. Dicit ergo primo, quod cum tanta sit pluralitas sphaerarum et motuum caelestium, quanta dicta est, rationabile est opinari tot esse substantias immateriales et principia immobilia, et etiam tot esse principia sensibilia, idest corpora caelestia. Dicit autem rationabile, ut insinuet hoc probabiliter concludi, non autem ex necessitate. Unde subiungit quod ipse relinquit id quod est necessarium circa hoc illis qui sunt fortiores et potentiores ad hoc inveniendum quam ipse esset.
Deinde cum dicit si autem hic Philosophus excludit ea ex quibus praedicta conclusio debilitari posset; et sunt tria. Quorum primum est. Quia posset aliquis dicere quod sunt quaedam substantiae separatae, quibus non respondent aliqui motus in caelo.
Ad quod excludendum dicit, quod si non est possibile quod sint aliqui motus in caelo, qui non ordinentur ad motum alicuius astri, et iterum si oportet omnem impassibilem substantiam quae est sortita optimum secundum se, idest quae habet suam perfectionem sine motu, opinari esse finem alicuius motus, non erit aliqua natura impassibilis et immaterialis, praeter eas, quae sunt fines caelestium motuum; sed necesse erit hunc esse numerum substantiarum separatarum, qui est numerus caelestium motuum.
Sed tamen primum non est necessarium, scilicet quod omnis substantia immaterialis et impassibilis sit finis alicuius motus caelestis. Potest enim dici quod sunt aliquae substantiae separatae altiores, quam ut sint proportionatae quasi fines caelestibus motibus; quod ponere non est inconveniens. Non enim substantiae immateriales sunt propter corporalia, sed magis e converso.
Deinde cum dicit sed alias removet secundum quod posset debilitare praedictam illationem. Posset enim aliquis dicere, quod sunt multo plures lationes in caelo, quam quae numeratae sunt, quae tamen non possunt deprehendi, eo quod ex eis non accidit aliqua diversitas in motu alicuius corporum caelestium quae visu percipiuntur et dicuntur astra.
Et ad hoc excludendum similiter etiam dixerat, quod nulla latio potest esse in caelo, quae non ordinetur ad lationem alicuius astri. Hoc est etiam quod nunc dicit, quod impossibile est esse alias lationes in caelo, praeter illas ex quibus accidit diversitas in motu astrorum; sive sint illae quae dictae sunt, sive aliae aut totidem aut plures aut pauciores.
Et hoc probabiliter accipi potest ex corporibus quae feruntur: si enim omne ferens est propter id quod defertur, et omnis latio est alicuius quod fertur, non potest esse aliqua latio quae sit propter seipsam, vel propter aliam lationem tantum; sed oportet quod omnes lationes sint causa astrorum. Alioquin si latio propter aliquam lationem est, eadem ratione et illam oportebit esse propter aliam. Et cum non sit procedere in infinitum, sequitur quod finis omnis lationis sit aliquod caelestium corporum, quae deferuntur sicut astra: unde impossibile est esse aliquem motum in caelo, ex quo non possit percipi aliqua diversitas in aliquo astro.
Quod autem hic excludit tertium, per quod posset dicta conclusio infirmari. Posset enim aliquis dicere, quod sint plures mundi, et in quolibet sint tot sphaerae et motus, quot in isto, vel plures: et sic necesse est ponere plures substantias immateriales.
Sed hoc excludit dicens manifestum esse quod sit unum caelum tantum. Quia si essent plures secundum numerum, et in eadem specie, sicut sunt plures homines, oporteret etiam quod simile iudicium esset de primo principio uniuscuiusque caeli, quod est movens immobile, sicut dictum est. Oporteret enim quod plura prima principia essent specie unum et numero multa.
Sed hoc est impossibile; quia quaecumque sunt unum specie et plura numero, habent materiam. Non enim distinguitur secundum rationem et formam, quia omnium individuorum est communis ratio utpote quae est hominis. Unde relinquitur quod distinguantur per materiam. Et sic socrates est unus non solum secundum rationem, ut homo, sed etiam secundum numerum.
Sed primum principium cum sit quod quid erat esse, idest sua essentia et ratio, non habet materiam, quia eius substantia est endelechia, idest actus, materia autem est in potentia. Relinquitur igitur quod primum movens immobile sit unum, non solum ratione speciei, sed etiam numero. Oportet igitur quod primus motus sempiternus, qui ab eo causatur, sit unus tantum, et per consequens sequitur quod caelum sit unum tantum.
Deinde cum dicit tradita sunt comparat ea quae inventa sunt de substantiis immaterialibus ad opiniones antiquas et ad vulgares. Et dicit, quod ab antiquis philosophis quaedam sunt tradita de substantiis separatis, et dimissa posterioribus per modum fabulae, scilicet quod dii sunt, et quod id quod est divinum, continet totam naturam. Et hoc quidem habetur ex superioribus, si omnes substantiae immateriales vocentur dii. Si autem solum primum principium vocetur Deus, est unus tantum Deus, ut ex praedictis patet. Reliqua vero introducta sunt fabulose ad persuasionem multitudinis, quae non potest capere intelligibilia, et secundum quod fuit optimum ad leges ferendas, et ad utilitatem conversationis humanae, ut ex huiusmodi adinventis persuaderetur multitudini, ut intenderent virtuosis actibus et a vitiis declinarent. Et quid sit fabulose introductum exponit subdens, quod dixerunt deos esse conformes hominibus et quibusdam aliorum animalium. Posuerunt enim fabulose homines quosdam deificatos, et quaedam animalia, et quaedam consequentia istis et alia similia dixerunt. Ex quibus si aliquis hoc solum velit accipere quod primo ostensum est in praehabitis, scilicet quod dii sunt quaedam substantiae immateriales, putabitur esse dictum divine et secundum verisimilitudinem. Et hoc ideo est, quia quaelibet ars et etiam philosophia, saepe fuit inventa secundum possibilitatem humanam, et iterum fuit corrupta, vel propter bella impedientia studium, vel propter inundationes, vel alia huiusmodi excidia.
Et hoc necessarium fuit ponere aristoteli ut possit salvare aeternitatem mundi. Manifestum enim erat quod a quodam certo tempore inceperant homines philosophari et artes adinvenire. Inconveniens autem videbatur, quod infinito tempore fuisset absque his humanum genus. Et ideo dicit quod philosophiae et aliae artes fuerunt multoties inventae et corruptae, et quod opiniones illorum antiquorum quasi reliquiae salvantur usque nunc.
Et ultimo concludit quod praedicta opinio, idest quae a philosophantibus habita est, post quos destructa fuit philosophia, solum sic manifesta est, scilicet per modum fabulae, ut supra dictum est.



In Libros Metaphysicorum Lib.12 Lec.7