Sententia Libri Politicorum Lib.1



SENTENTIA LIBRI POLITICORUM


angelici Doctoris

SANCTI THOMAE AQUINATIS

ordinis praedicatorum






Sicut Philosophus docet in secundo physicorum, ars imitatur naturam. Cuius ratio est, quia sicut se habent principia adinvicem, ita proportionabiliter se habent operationes et effectus. Principium autem eorum quae secundum artem fiunt est intellectus humanus, qui secundum similitudinem quamdam derivatur ab intellectu divino, qui est principium rerum naturalium. Unde necesse est, quod et operationes artis imitentur operationes naturae; et ea quae sunt secundum artem, imitentur ea quae sunt in natura. Si enim aliquis instructor alicuius artis opus artis efficeret; oporteret discipulum, qui ab eo artem suscepisset, ad opus illius attendere, ut ad eius similitudinem et ipse operaretur. Et ideo intellectus humanus ad quem intelligibile lumen ab intellectu divino derivatur, necesse habet in his quae facit informari ex inspectione eorum quae sunt naturaliter facta, ut similiter operetur.
Et inde est quod Philosophus dicit, quod si ars faceret ea quae sunt naturae, similiter operaretur sicut et natura: et e converso, si natura faceret ea quae sunt artis, similiter faceret sicut et ars facit. Sed natura quidem non perficit ea quae sunt artis, sed solum quaedam principia praeparat, et exemplar operandi quodam modo artificibus praebet. Ars vero inspicere quidem potest ea quae sunt naturae, et eis uti ad opus proprium perficiendum; perficere vero ea non potest. Ex quo patet quod ratio humana eorum quae sunt secundum naturam est cognoscitiva tantum: eorum vero quae sunt secundum artem, est et cognoscitiva et factiva: unde oportet quod scientiae humanae, quae sunt de rebus naturalibus, sint speculativae; quae vero sunt de rebus ab homine factis, sint practicae, sive operativae secundum imitationem naturae.
Procedit autem natura in sua operatione ex simplicibus ad composita; ita quod in eis quae per operationem naturae fiunt, quod est maxime compositum est perfectum et totum et finis aliorum, sicut apparet in omnibus totis respectu suarum partium. Unde et ratio hominis operativa ex simplicibus ad composita procedit tamquam ex imperfectis ad perfecta.
Cum autem ratio humana disponere habeat non solum de his quae in usum hominis veniunt, sed etiam de ipsis hominibus qui ratione reguntur, in utrisque procedit ex simplicibus ad compositum. In aliis quidem rebus quae in usum hominis veniunt, sicut cum ex lignis constituit navem et ex lignis et lapidibus domum. In ipsis autem hominibus, sicut cum multos homines ordinat in unam quamdam communitatem. Quarum quidem communitatum cum diversi sint gradus et ordines, ultima est communitas civitatis ordinata ad per se sufficientia vitae humanae. Unde inter omnes communitates humanas ipsa est perfectissima. Et quia ea quae in usum hominis veniunt ordinantur ad hominem sicut ad finem, qui est principalior his quae sunt ad finem, ideo necesse est quod hoc totum quod est civitas sit principalius omnibus totis, quae ratione humana cognosci et constitui possunt.
Ex his igitur quae dicta sunt circa doctrinam politicae, quam Aristoteles in hoc libro tradit, quatuor accipere possumus. Primo quidem necessitatem huius scientiae. Omnium enim quae ratione cognosci possunt, necesse est aliquam doctrinam tradi ad perfectionem humanae Sapientiae quae philosophia vocatur. Cum igitur hoc totum quod est civitas, sit cuidam rationis iudicio subiectum, necesse fuit ad complementum philosophiae de civitate doctrinam tradere quae politica nominatur, idest civilis scientia.
Secundo possumus accipere genus huius scientiae. Cum enim scientiae practicae a speculativis distinguantur in hoc quod speculativae ordinantur solum ad scientiam veritatis, practicae vero ad opus; necesse est hanc scientiam sub practica philosophia contineri, cum civitas sit quiddam totum, cujus humana ratio non solum est cognoscitiva, sed etiam operativa. Rursumque cum ratio quaedam operetur per modum factionis operatione in exteriorem materiam transeunte, quod proprie ad artes pertinet, quae mechanicae vocantur, utpote fabrilis et navifactiva et similes: quaedam vero operetur per modum actionis operatione manente in eo qui operatur, sicut est consiliari, eligere, velle et hujusmodi quae ad moralem scientiam pertinent: manifestum est politicam scientiam, quae de hominum considerat ordinatione, non contineri sub factivis scientiis, quae sunt artes mechanicae, sed sub activis quae sunt scientiae morales.
Tertio possumus accipere dignitatem et ordinem politicae ad omnes alias scientias practicas. Est enim civitas principalissimum eorum quae humana ratione constitui possunt. Nam ad ipsam omnes communitates humanae referuntur. Rursumque omnia tota quae per artes mechanicas constituuntur ex rebus in usum hominum venientibus, ad homines ordinantur, sicut ad finem. Si igitur principalior scientia est quae est de nobiliori et perfectiori, necesse est politicam inter omnes scientias practicas esse principaliorem et architectonicam omnium aliarum, utpote considerans ultimum et perfectum bonum in rebus humanis. Et propter hoc Philosophus dicit in fine decimi ethicorum quod ad politicam perficitur philosophia, quae est circa res humanas.
Quarto ex praedictis accipere possumus modum et ordinem huiusmodi scientiae. Sicut enim scientiae speculativae quae de aliquo toto considerant, ex consideratione partium et principiorum notitiam de toto perficiunt passiones et operationes totius manifestando; sic et haec scientia principia et partes civitatis considerans de ipsa notitiam tradit, partes et passiones et operationes eius manifestans: et quia practica est, manifestat insuper quomodo singula perfici possunt: quod est necessarium in omni practica scientia.



LIBER 1


Lectio 1

His igitur praelibatis, sciendum est quod Aristoteles in hoc libro praemittit quoddam prooemium, in quo manifestat intentionem huius scientiae: et deinde accedit ad propositum manifestandum, ibi, quoniam autem manifestum ex quibus partibus etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit dignitatem civitatis, de qua est politica, ex eius fine: secundo ostendit comparationem civitatis ad alias communitates, ibi, quicumque quidem igitur etc..
Circa primum duo intendit probare. Quorum primum est, quod civitas ordinetur ad aliquod bonum, sicut ad finem. Secundo, quod bonum ad quod ordinatur civitas, sit principalissimum inter bona humana, ibi, maxime autem principalissimum omnium etc.. Circa primum ponit talem rationem. Omnis communitas est instituta gratia alicuius boni. Sed omnis civitas est communitas quaedam, ut manifeste videmus. Ergo omnis civitas est instituta gratia alicuius boni. Quia igitur minor manifestatur, maiorem sic probat. Omnes homines omnia quae faciunt operantur gratia eius quod videtur bonum; sive sit vere bonum, sive non. Sed omnis communitas est instituta aliquo operante. Ergo omnes communitates coniectant aliquod bonum, idest intendunt aliquod bonum, sicut finem.
Deinde cum dicit maxime autem etc., ostendit quod illud bonum ad quod ordinatur civitas, est principalissimum inter bona humana, tali ratione. Si omnis communitas ordinatur ad bonum, necesse est quod illa communitas quae est maxime principalis, maxime sit coniectatrix boni quod est inter omnia humana bona principalissimum. Oportet enim quod proportio eorum quae sunt ad finem, sit secundum proportionem finium. Quae autem communitas sit maxime principalis, manifestat per hoc quod addit. Et omnes alias circumplectens. Est enim communitas quoddam totum: in omnibus autem totis, talis ordo invenitur quod illud totum quod in se includit aliud totum principalius est: sicut paries est quoddam totum: et quia includitur in hoc toto quod est domus, manifestum est quod domus est principalius totum: et similiter communitas quae includit alias communitates est principalior. Manifestum est autem quod civitas includit omnes alias communitates. Nam et domus et vici sub civitate comprehenduntur; et sic ipsa communitas politica est communitas principalissima. Est ergo coniectatrix principalissimi boni inter omnia bona humana: intendit enim bonum commune quod est melius et divinius quam bonum unius, ut dicitur in principio ethicorum.
Deinde cum dicit quicumque quidem igitur etc., comparat civitatem ad alias communitates: et circa hoc tria facit. Primo ponit quorumdam falsam opinionem. Secundo ostendit quomodo positae opinionis falsitas innotescere possit, ibi, haec autem non sunt vera etc.. Tertio secundum assignatum modum ponit veram comparationem civitatis ad alias communitates, ibi, necesse itaque primum combinare. Circa primum duo facit. Primo ponit falsam opinionem. Secundo inducit eorum rationem, ibi, multitudine enim et paucitate etc..
Circa primum considerandum est, quod duplex est communitas omnibus manifesta: scilicet civitatis et domus. Civitas autem duplici regimine regitur: scilicet politico et regali. Regale quidem est regimen, quando ille qui civitati praeest habet plenariam potestatem. Politicum autem regimen est quando ille qui praeest habet potestatem coarctatam secundum aliquas leges civitatis. Et similiter duplex est regimen domus; scilicet oeconomicum et despoticum. Despotes quidem vocatur omnis habens servos. Oeconomus autem vocatur procurator et dispensator alicuius familiae. Unde despoticum regimen est quo aliquis Dominus suis servis praesidet: oeconomicum autem regimen est quo aliquis dispensat ea quae pertinent ad totam familiam, in qua continentur non solum servi, sed etiam liberi multi. Posuerunt ergo quidam, sed non bene, quod ista regimina non differunt, sed sunt omnino idem.
Deinde cum dicit multitudinem enim et paucitate etc., ponit rationem eorum; quae talis est. Quaecumque differunt solum multitudine et paucitate non differunt specie; quia differentia quae est secundum magis et minus non diversificat speciem. Sed praedicta regimina differunt solum multitudine et paucitate; quod sic manifestabant. Si enim communitas, quae regitur, sit paucorum, sicut in aliqua parva domo, ille qui praeest dicitur paterfamilias, ad quem pertinet despoticus principatus. Si autem sit plurium, ita quod non solum contineat servos, sed etiam multitudinem liberorum, dicitur ille qui praeest, oeconomus. Si autem sit adhuc plurium, puta non solum eorum qui sunt unius domus, sed unius civitatis, tunc dicitur regimen politicum aut regale.
Quod quidem dicebant tamquam nihil differret domus a civitate nisi magnitudine et parvitate; ita quod magna domus sit parva civitas, et e converso; quod ex sequentibus patet esse falsum. Similiter etiam politicum et regale regimen ponebant differre solum multitudine et paucitate. Quando enim ipse homo praeest simpliciter et secundum omnia, dicitur regimen regale. Quando autem praeest secundum sermones disciplinales, idest secundum leges positas per disciplinam politicam, est regimen politicum; quasi secundum partem principetur, quantum ad ea scilicet quae eius potestatem subsunt; et secundum partem sit subiectus, quantum ad ea in quibus subiicitur legi. Ex quibus omnibus concludebant quod omnia praedicta regimina, quorum quaedam pertinent ad civitatem quaedam ad domum, non differant specie.
Deinde cum dicit haec autem non sunt vera etc., ostendit modum manifestandi falsitatem praedictae opinionis: et dicit quod ea quae dicta sunt non sunt vera: et hoc erit manifestum si quis velit intendere secundum subiectam methodum, idest secundum artem considerandi talia quae infra ponetur. Modus autem huius artis est talis. Quod sicut in aliis rebus ad cognitionem totius necesse est dividere compositum usque ad incomposita, idest usque ad indivisibilia quae sunt minimae partes totius (puta ad cognoscendum orationem, necesse est dividere usque ad literas, et ad cognoscendum corpus naturale mixtum, necesse est dividere usque ad elementa): sic, si consideremus ex quibus civitas componatur, magis poterimus videre ex praemissis regiminibus quid unumquodque sit secundum se et quid differant adinvicem, et utrum aliquid circa unumquodque eorum possit artificialiter considerari. In omnibus enim ita videmus quod siquis inspiciat res secundum quod oriuntur ex suo principio, optime poterit in eis contemplari veritatem. Et hoc sicut est verum in aliis rebus, ita etiam est verum in his de quibus intendimus. In his autem verbis Philosophi considerandum est quod ad cognitionem compositorum primo opus est via resolutionis, ut scilicet dividamus compositum usque ad individua. Postmodum vero necessaria est via compositionis, ut ex principiis indivisibilibus iam notis diiudicemus de rebus quae ex principiis causantur.
Deinde cum dicit necesse itaque primum combinare etc., secundum praemissum modum ponit veram comparationem aliarum communitatum ad civitatem: et circa hoc duo facit. Primo agit de aliis communitatibus quae ordinantur ad civitatem. Secundo de communitate civitatis, ibi, quae autem ex pluribus vicis. Circa primum tria facit. Primo proponit communitatem personae ad personam. Secundo ponit communitatem domus quae complectitur diversas personarum communicationes, ibi, ex his quidem igitur duabus etc.. Tertio ponit communitatem vici, quae est ex pluribus multitudinibus, ibi, ex pluribus autem domibus etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit duas communicationes personales. Secundo comparat eas adinvicem, ibi, natura quidem igitur etc.. Duarum autem communicationum personalium, primo ponit eam quae est maris et feminae: et dicit, quod quia oportet nos dividere civitatem usque ad partes minimas, necesse est dicere quod prima combinatio est personarum quae sine invicem esse non possunt, scilicet maris et feminae. Huiusmodi enim combinatio est propter generationem per quam producuntur et mares et feminae. Et ex hoc patet quod sine invicem esse non possunt.
Sed quare ista combinatio sit prima, ostendit per hoc quod subdit, quod non ex electione. Ubi considerandum est, quod in homine est aliquid quod est proprium eius, scilicet ratio, secundum quam ei competit quod et consilio et electione agat. Invenitur etiam aliquid in homine quod est commune ei et aliis, et huiusmodi est generare. Hoc igitur non competit eis ex electione, idest secundum quod habet rationem eligentem, sed competit ei secundum rationem communem sibi et animalibus et etiam plantis. Omnibus enim his inest naturalis appetitus, ut post se derelinquat alterum tale quale ipsum est; ut sic per generationem conservetur in specie quod idem numero conservari non potest. Est quidem igitur huiusmodi naturalis appetitus etiam in omnibus aliis rebus naturalibus corruptibilibus. Sed quia et viventia, scilicet plantae et animalia habent specialem modum generandi, ut scilicet generent ex seipsis, ideo specialiter de plantis et animalibus mentionem facit. Nam etiam in plantis invenitur vis masculina et feminina, sed coniuncta in eodem individuo, licet in uno abundet plus una, in alio altera; ita scilicet, ut imaginemur plantam omni tempore esse talem qualia sunt mas et femina tempore coitus.
Deinde cum dicit principans autem etc., ponit secundam communicationem personarum, scilicet principantis et subiecti: et haec etiam communicatio est a natura propter salutem. Natura enim non solum intendit generationem, sed etiam quod generata salventur. Et quod hoc quidem contingat in hominibus per communicationem principantis et subiecti, ostendit per hoc quod ille est naturaliter principans et dominans qui suo intellectu potest praevidere ea quae congruunt saluti, puta consequendo proficua et repellendo nociva: ille autem qui potest per fortitudinem corporis implere opere quod sapiens mente praeviderit, est naturaliter subiectus et servus. Ex quo patet quod idem expedit utrique ad salutem, scilicet quod iste principetur et ille subiiciatur. Ille enim qui propter sapientiam potest mente praevidere, interdum salvari non posset deficientibus viribus corporis, nisi haberet servum qui exequeretur; nec ille qui abundat viribus corporis, posset salvari, nisi alterius prudentia regeretur.
Deinde cum dicit natura quidem igitur etc., comparat praedictas communicationes adinvicem. Et primo secundum veritatem. Secundo excludit errorem, ibi, inter barbaros autem etc.. Concludit ergo primo ex praedictis, quod femina et servus naturaliter distinguuntur. Femina enim naturaliter est disposita ad generandum ex alio; non autem est robusta corpore, quod requiritur in servo. Et sic praedictae duae communicationes abinvicem differunt.
Causas autem praemissae distinctionis assignat ex hoc: quod natura non facit aliquod tale, sicut illi qui fabricant ex aere, idest ex metallo, delphicum gladium pro aliquo paupere. Apud delphos enim fiebant quidam gladii, quorum unus ad plura ministeria deputabatur: puta si unus gladius esset ad incidendum, ad limandum et ad aliqua alia huiusmodi. Et hoc fiebat propter pauperes qui non poterant plura instrumenta habere. Natura autem sic non facit ut unum ordinet ad diversa officia; sed unum deputat ad unum officium. Et propter hoc femina non deputatur a natura ad serviendum, sed ad generandum: sic enim optime fient omnia, quando unum instrumentum non deservit multis operibus, sed uni tantum. Sed hoc est intelligendum quando accideret impedimentum in utroque vel altero duorum operum, quibus idem instrumentum attribueretur; ut puta si oporteret utrumque opus frequenter simul exercere. Si autem per vices diversa opera exerceantur, nullum impedimentum sequitur, si unum instrumentum pluribus operibus accommodetur. Unde et lingua congruit in duo opera naturae; scilicet in gustum et locutionem, ut dicitur in III de anima. Non enim haec duo opera secundum idem tempus sibiinvicem coincidunt.
Deinde cum dicit inter barbaros autem etc., excludit errorem contrarium. Et primo ponit errorem. Secundo ostendit causam erroris, ibi, causa autem quia natura etc.. Dicit ergo primo, quod apud barbaros femina et servus habentur quasi eiusdem ordinis; utuntur enim feminis quasi servis. Potest autem hic esse dubium qui dicantur barbari. Dicunt enim quidam omnem hominem barbarum esse ei qui linguam eius non intelligit. Unde et Apostolus dicit: si nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquar barbarus, et qui loquitur mihi barbarus. Quibusdam autem videtur illos barbaros dici, qui non habent literalem locutionem suo vulgali ydiomati respondentem. Unde et Beda dicitur in linguam anglicam liberales artes transtulisse, ne anglici barbari reputarentur. Quibusdam autem videtur barbaros esse eos qui ab aliquibus civilibus legibus non reguntur.
Et quidem omnia aliqualiter ad veritatem accedunt: in nomine enim barbari extraneum aliquid intelligitur. Potest enim aliquis homo extraneus dici vel simpliciter vel quo ad aliquem. Simpliciter quidem extraneus videtur ab humano genere qui deficit ratione, secundum quam homo dicitur; et ideo simpliciter barbari nominantur illi qui ratione deficiunt vel propter plagam caeli quam intemperatam sortiuntur, ut ex ipsa dispositione regionis hebetes ut plurimum inveniantur: vel etiam propter aliquam malam consuetudinem in aliquibus terris existentem; ex qua provenit, ut homines irrationales et quasi brutales reddantur. Manifestum est autem quod ex virtute rationis procedit quod homines rationabili iure regantur, et quod in literis exercitentur. Unde barbaries convenienter hoc signo declaratur, quod homines vel non utuntur legibus vel irrationabilibus utuntur: et similiter quod apud aliquas gentes non sint exercitia literarum. Sed quo ad aliquem dicitur esse extraneus qui cum eo non communicat. Maxime autem homines nati sunt sibi communicare per sermonem: et secundum hoc, illi qui suum invicem sermonem non intelligunt, barbari ad seipsos dici possunt. Philosophus autem loquitur hic de his qui sunt simpliciter barbari.
Deinde cum dicit causa autem assignat causam praedicti erroris. Et dicit quod causa eius est, quia apud barbaros non est principatus secundum naturam. Dictum est enim supra, quod principans secundum naturam est, qui potest mente praevidere: servus autem qui potest corpore exequi. Barbari autem ut plurimum inveniuntur corpore robusti et mente deficientes. Et ideo apud eos non potest esse naturalis ordo principatus et subiectionis. Sed apud ipsos fit quaedam communicatio servae et servi; idest communiter utuntur serva, scilicet muliere, et servo. Et quia naturaliter non est principatus in barbaris, sed in his qui mente abundant, propter hoc dicunt poetae quod congruum quod graeci qui sapientia praediti erant, principentur barbaris: ac si idem sit naturaliter esse barbarum et esse servum. Cum autem e converso est, sequitur perversio et inordinatio in mundo, secundum illud salomonis: vidi servos in equis, et principes ambulantes sicut servos super terram.
Deinde cum dicit: ex his quidem igitur etc., determinat de communitate domus quae constituitur ex pluribus communicationibus personalibus. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit ex quibus consistit ista communitas. Secundo ostendit ad quid sit, ibi, in omnem quidem igitur etc.. Tertio ostendit quomodo nominantur qui in hac communitate sunt, ibi, quos charondas quidem etc.. Dicit ergo primo, quod ex praedictis duabus communitatibus personalibus, quarum una est ad generationem, alia ad salutem, constituitur prima domus. Oportet enim in domo esse virum et feminam, et Dominum et servum. Ideo autem dicitur domus prima, quia est et alia communicatio personalis quae invenitur in domo, scilicet patris et filii, quae ex prima causatur. Unde primae duae sunt primordiales. Et ad hoc inducit verbum hesiodi poetae, qui dixit quod domus habet haec tria: Dominum qui praeeminet et mulierem et bovem ad arandum. In paupere enim domo bos est loco ministri. Utitur enim homo bove ad exequendum aliquod opus, sicut et ministro.
Deinde cum dicit in omnem quidem igitur etc., ostendit ad quid ordinetur communitas domus. Ubi considerandum est quod omnis humana communicatio est secundum aliquos actus. Actuum autem humanorum quidam sunt quotidiani, sicut comedere, calefieri ad ignem, et alia huiusmodi. Quidam autem non sunt quotidiani, sicut mercari, pugnare, et alia huiusmodi. Naturale est autem hominibus, ut in utroque genere operum sibi communicent seinvicem iuvantes. Et ideo dicit quod nihil aliud est domus quam quaedam communitas secundum naturam constituta in omnem diem, idest ad actus, qui occurrunt quotidie agendi. Et hoc manifestat consequenter per nomina. Quidam enim charondas nomine nominat eos qui communicant in domo, homostitios, quasi unius pulmenti, quia communicant in cibo. Quidam autem alius nomine epimenides, natione ocres, vocat eos homocapnos quasi unius fumi, quia sedent ad eumdem ignem.
Deinde cum dicit ex pluribus autem domibus etc., ponit tertiam communitatem, scilicet vici. Et primo ostendit ex quibus sit ista communitas et propter quid. Secundo ostendit quod sit naturalis, ibi, maxime autem videtur etc.. Dicit ergo primo, quod prima communicatio quae est ex pluribus domibus, vocatur vicus: et dicitur prima ad differentiam secundae quae est civitas: haec autem communitas non est constituta in diem sicut dicit de domo, sed est instituta gratia usus non diurnalis. Illi enim qui sunt convicanei, non communicant sibi in actibus quotidianis in quibus communicant sibi illi qui sunt unius domus, sicut est comedere, sedere ad ignem et huiusmodi: sed communicant sibi in aliquibus exterioribus actibus non quotidianis.
Deinde cum dicit maxime autem videtur etc., ostendit quod communitas vici sit naturalis. Et primo ostendit propositum per rationem. Secundo per quaedam signa, ibi, propter quod et primum etc.. Dicit ergo primo, quod vicinia domorum, quae est vicus, maxime videtur esse secundum naturam. Nihil enim est magis naturale quam propagatio multorum ex uno in animalibus; et hoc facit viciniam domorum. Hos enim qui habent domos vicinas, quidam vocant collactaneos, puerosque, idest filios, et puerorum pueros, idest nepotes, ut intelligamus quod huiusmodi vicinia domorum ex hoc primo processit quod filii et nepotes multiplicati instituerunt diversas domos iuxta se habitantes. Unde cum multiplicatio prolis sit naturalis, sequitur quod communitas vici sit naturalis.
Deinde cum dicit propter quod et primum etc., manifestat idem per signa. Et primo secundum ea quae videmus in hominibus. Secundo secundum ea quae dicebantur de diis, ibi, et deos autem propter hoc etc.. Dicit ergo primo, quod quia ex multiplicatione prolis constituta est vicinia, ex hoc processit, quod a principio quaelibet civitas regebatur rege: et adhuc aliquae gentes habent regem, etsi singulae civitates singulos reges non habeant; et hoc ideo, quia civitates et gentes instituuntur ex his qui sunt subiecti regi. Quomodo autem signum hoc respondeat praemissis, ostendit per hoc, quod subditur: quia omnis domus regitur ab aliquo antiquissimo, sicut a patrefamilias reguntur filii. Et exinde contingit, quod etiam tota vicinia, quae erat instituta ex consanguineis, regebatur propter cognationem ab aliquo qui erat principalis in cognatione, sicut civitas regitur a rege. Unde homerus dixit, quod unusquisque uxori et pueris suis instituit leges, sicut rex in civitate. Ideo autem hoc regimen a domibus et vicis processit ad civitates, quia diversi vici sunt sicut civitas dispersa in diversas partes; et ideo antiquitus habitabant homines dispersi per vicos, non tamen congregati in unam civitatem. Sic ergo patet, quod regimen regis super civitatem vel gentem processit a regimine antiquioris in domo vel vico.
Deinde cum dicit et deos autem etc., ponit aliud signum per ea quae de diis dicebantur. Et dicit, quod propter praemissa omnes gentiles dicebant, quod eorum dii regebantur ab aliquo rege, dicentes iovem esse regem deorum. Et hoc ideo, quia homines adhuc aliqui regibus reguntur, antiquitus autem fere omnes regebantur regibus. Hoc autem fuit primum regimen, ut infra dicetur. Homines autem sicut assimilant sibi species deorum, idest, formas eorum, aestimantes deos esse in figura quorumdam hominum, ita et assimilant sibi vitas deorum idest, conversationes, aestimantes eos conversari secundum quod vident conversari homines. Hic Aristoteles (deos) nominat more platonicorum substantias separatas a materia, ab uno tantum summo Deo creatas, quibus gentiles erronee et formas et conversationes hominum attribuebant, ut hic Philosophus dicit.
Quae autem ex pluribus vicis etc.. Postquam Philosophus determinavit de communitatibus ordinatis ad civitatem, hic determinat de ipsa communitate civitatis. Et dividitur in partes tres. In prima ostendit qualis sit civitatis communitas. Secundo ostendit, quod est naturalis, ibi, propter quod omnis civitas etc.. Tertio agit de institutione civitatis, ibi natura igitur quidem etc.. Circa primum ostendit conditionem civitatis quantum ad tria. Primo ostendit ex quibus sit civitas. Quia sicut vicus constituitur ex pluribus domibus, ita et civitas ex pluribus vicis. Secundo dicit, quod civitas est communitas perfecta: quod ex hoc probat, quia cum omnis communicatio omnium hominum ordinetur ad aliquid necessarium vitae, illa erit perfecta communitas, quae ordinatur ad hoc quod homo habeat sufficienter quicquid est necessarium ad vitam: talis autem est communitas civitatis. Est enim de ratione civitatis, quod in ea inveniantur omnia quae sufficiunt ad vitam humanam, sicut contingit esse. Et propter hoc componitur ex pluribus vicis, in quorum uno exercetur ars fabrilis, in alio ars textoria, et sic de aliis. Unde manifestum est, quod civitas est communitas perfecta. Tertio ostendit ad quid est civitas ordinata: est enim primitus facta gratia vivendi, ut scilicet homines sufficienter invenirent unde vivere possent: sed ex eius esse provenit, quod homines non solum vivant, sed quod bene vivant, inquantum per leges civitatis ordinatur vita hominum ad virtutes.
Deinde cum dicit propter quod omnis civitas etc., ostendit, quod communitas civitatis est naturalis. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod civitas est naturalis. Secundo, quod homo est naturaliter animal civile, ibi, ex his igitur manifestum etc.. Tertio ostendit, quid sit prius secundum naturam, utrum unus homo, aut domus, vel civitas, ibi, et prius itaque civitas etc.. Circa primum ponit duas rationes: quarum prima talis est. Finis rerum naturalium est natura ipsarum. Sed civitas est finis praedictarum communitatum, de quibus ostensum est quod sunt naturales: ergo et civitas est naturalis. Quod autem natura sit finis rerum naturalium, probat, ibi, quale enim etc. Tali ratione. Illud dicimus esse naturam uniuscuiusque rei, quod convenit ei quando est eius generatio perfecta: sicut natura hominis est, quam habet post perfectionem generationis ipsius: et similiter et de equo, et de domo: ut tamen natura domus intelligatur forma ipsius. Sed dispositio rei quam habet perfecta sua generatione, est finis omnium eorum quae sunt ante generationem ipsius: ergo id quod est finis naturalium principiorum ex quibus aliquid generatur, est natura rei. Et sic cum civitas generetur ex praemissis communitatibus, quae sunt naturales, ipsa erit naturalis.
Secundam rationem ponit, ibi, adhuc quod cuius gratia etc.. Quae talis est. Illud quod est optimum in unoquoque, est finis, et cuius gratia aliquid fit: sed habere sufficientiam est optimum: ergo habet rationem finis. Et sic, cum civitas sit communitas habens per se sufficientiam vitae, ipsa est finis praemissarum communitatum. Unde patet, quod haec secunda ratio inducitur ut probatio minoris praecedentis rationis.
Deinde cum dicit ex hiis igitur manifestum etc., ostendit, quod homo sit naturaliter civile animal. Et primo concludit hoc ex naturalitate civitatis. Secundo probat hoc per operationem propriam ipsius, ibi, quod autem civile etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo excludit dubitationem, ibi, et qui incivilis etc.. Concludit ergo primo ex praemissis, quod civitas est eorum quae sunt secundum naturam. Et cum civitas non sit nisi congregatio hominum, sequitur, quod homo sit animal naturaliter civile.
Posset autem hoc alicui venire in dubium ex hoc, quod ea quae sunt secundum naturam omnibus insunt. Non autem omnes homines inveniuntur esse habitatores civitatum. Et ideo ad hanc dubitationem excludendam consequenter dicit, quod aliqui sunt non civiles propter fortunam, utpote quia sunt expulsi de civitate, vel propter paupertatem necesse habent excolere agros, aut animalia custodire. Et hoc patet quod non est contrarium ei quod dictum est, quod homo sit naturaliter civilis: quia et alia naturalia aliquando deficiunt propter fortunam: puta, cum alicui amputatur manus, vel cum privatur oculo. Sed si aliquis homo habet quod non sit civilis propter naturam, necesse est quod vel sit pravus, utpote cum hoc contingit ex corruptione naturae humanae; aut est melior quam homo, inquantum scilicet habet naturam perfectiorem aliis hominibus communiter, ita quod per se sibi possit sufficere absque hominum societate; sicut fuit in ioanne baptista, et beato antonio heremita. Inducit ad hoc verbum homeri maledicentis quemdam, qui non erat civilis propter pravitatem. Dicit enim de ipso quod erat insocialis, quia non poterat contineri vinculo amicitiae, et illegalis, quia non poterat contineri sub iugo legis, et sceleratus, quia non poterat contineri sub regula rationis. Qui autem est talis secundum naturam, simul cum hoc oportet quod habeat quod sit affectator belli, quasi litigiosus et sine iugo existens. Sicut videmus quod volatilia, quae non sunt socialia, sunt rapacia.
Deinde cum dicit quod autem civile animal etc., probat ex propria operatione hominis quod sit animal civile, magis etiam quam apis, et quam quodcumque gregale animal, tali ratione. Dicimus enim quod natura nihil facit frustra, quia semper operatur ad finem determinatum. Unde, si natura attribuit alicui rei aliquid quod de se est ordinatum ad aliquem finem, sequitur quod ille finis detur illi rei a natura. Videmus enim quod cum quaedam alia animalia habeant vocem, solus homo supra alia animalia habeat loquutionem. Nam etsi quaedam animalia loquutionem humanam proferant, non tamen proprie loquuntur, quia non intelligunt quid dicunt, sed ex usu quodam tales voces proferunt. Est autem differentia inter sermonem et simplicem vocem. Nam vox est signum tristitiae et delectationis, et per consequens aliarum passionum, ut irae et timoris, quae omnes ordinantur ad delectationem et tristitiam, ut in secundo ethicorum dicitur. Et ideo vox datur aliis animalibus, quorum natura usque ad hoc pervenit, quod sentiant suas delectationes et tristitias, et haec sibiinvicem significent per aliquas naturales voces, sicut leo per rugitum, et canis per latratum, loco quorum nos habemus interiectiones.
Sed loquutio humana significat quid est utile et quid nocivum. Ex quo sequitur quod significet iustum et iniustum. Consistit enim iustitia et iniustitia ex hoc quod aliqui adaequentur vel non aequentur in rebus utilibus et nocivis. Et ideo loquutio est propria hominibus; quia hoc est proprium eis in comparatione ad alia animalia, quod habeant cognitionem boni et mali, ita et iniusti, et aliorum huiusmodi, quae sermone significari possunt. Cum ergo homini datus sit sermo a natura, et sermo ordinetur ad hoc, quod homines sibiinvicem communicent in utili et nocivo, iusto et iniusto, et aliis huiusmodi; sequitur, ex quo natura nihil facit frustra, quod naturaliter homines in his sibi communicent. Sed communicatio in istis facit domum et civitatem. Igitur homo est naturaliter animal domesticum et civile.
Deinde cum dicit et prius itaque civitas etc., ostendit ex praemissis, quod civitas sit prior secundum naturam quam domus, vel quam unus homo singularis, tali ratione. Necesse est totum esse prius parte, ordine scilicet naturae et perfectionis. Sed hoc intelligendum est de parte materiae, non de parte speciei, ut ostenditur in septimo metaphysicae. Et hoc sic probat: quia destructo toto homine, non remanet pes neque manus nisi aequivoce, eo modo quo manus lapidea posset dici manus. Et hoc ideo, quia talis pars corrumpitur corrupto toto. Illud autem, quod est corruptum, non retinet speciem, a qua sumitur ratio definitiva. Unde patet, quod non remanet eadem ratio nominis, et sic nomen aequivoce praedicatur. Et quod pars corrumpatur corrupto toto, ostendit per hoc, quod omnis pars definitur per suam operationem, et per virtutem qua operatur. Sicut definitio pedis est, quod sit membrum organicum habens virtutem ad ambulandum. Et ideo, ex quo iam non habet talem virtutem et operationem, non est idem secundum speciem, sed aequivoce dicitur pes. Et eadem ratio est de aliis huiusmodi partibus, quae dicuntur partes materiae, in quarum definitione ponitur totum, sicut et in definitione semicirculi ponitur circulus. Est semicirculus media pars circuli. Secus autem est de partibus speciei, quae ponuntur in definitione totius, sicut lineae ponuntur in definitione trianguli.
Sic igitur patet, quod totum est prius naturaliter quam partes materiae, quamvis partes sint priores ordine generationis. Sed singuli homines comparantur ad totam civitatem, sicut partes hominis ad hominem. Quia sicut manus aut pes non potest esse sine homine, ita nec unus homo est per se sufficiens ad vivendum separatus a civitate. Si autem contingat, quod aliquis non possit communicare societate civitatis propter suam pravitatem, est peior quam homo, et quasi bestia. Si vero nullo indigeat, et (sit) quasi habens per se sufficientiam, et propter hoc non sit pars civitatis, est melior quam homo. Est enim quasi quidam Deus. Relinquitur ergo ex praemissis, quod civitas est prius secundum naturam quam unus homo.
Deinde cum dicit natura igitur quidem etc., agit de institutione civitatis; concludens ex praemissis, quod in omnibus hominibus inest quidam naturalis impetus ad communitatem civitatis sicut et ad virtutes. Sed tamen, sicut virtutes acquiruntur per exercitium humanum, ut dicitur in secundo ethicorum, ita civitates sunt institutae humana industria. Ille autem qui primo instituit civitatem, fuit causa hominibus maximorum bonorum.
Homo enim est optimum animalium si perficiatur in eo virtus, ad quam habet inclinationem naturalem. Sed si sit sine lege et iustitia, homo est pessimum omnium animalium. Quod sic probat. Quia iniustitia tanto est saevior, quanto plura habet arma, idest adiumenta ad male faciendum. Homini autem secundum suam naturam convenit prudentia et virtus quae de se sunt ordinata ad bonum: sed quando homo est malus, utitur eis quasi quibusdam armis ad male faciendum: sicut cum per astutiam excogitat diversas fraudes, et per abstinentiam potens fit ad tolerandum famem et sitim, ut magis in malitia perseveret, et similiter de aliis; et inde est, quod homo sine virtute quantum ad corruptionem irascibilis est maxime scelestus et silvestris, utpote crudelis et sine affectione. Et quantum ad corruptionem concupiscibilis est pessimus quantum ad venerea, et quantum ad voracitatem ciborum. Sed homo reducitur ad iustitiam per ordinem civilem: quod patet ex hoc, quod eodem nomine apud graecos nominatur ordo civilis communitatis, et iudicium iustitiae, scilicet diki. Unde manifestum est, quod ille qui civitatem instituit, abstulit hominibus quod essent pessimi, et reduxit eos ad hoc quod essent optimi secundum iustitiam et virtutes.



Sententia Libri Politicorum Lib.1