Sententia Libri Politicorum Lib.1 Lec.1


Lectio 2

Quoniam autem manifestum ex quibus partibus etc.. Posito prooemio in quo ostendit conditionem civitatis et partium eius, hic accedit ad tradendum scientiam politicam. Et primo secundum praeassignatum modum determinat ea quae pertinent ad primas partes civitatis. Secundo determinat ea quae pertinent ad ipsam civitatem, in secundo libro, qui incipit ibi, quia considerare volumus de communione etc.. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, hiis quidem enim etc.. Circa primum duo facit. Primo dicit de quibus determinare intendit. Secundo quo ordine, ibi, primum autem de despota etc.. Circa primum duo facit. Primo dicit quod est determinandum de his quae pertinent ad domum. Secundo enumerat ea quae ad domum pertinent, ibi, domus autem partes etc..
Dicit ergo primo, quod manifestum est per praemissa, ex quibus partibus civitas constat: et (quia) oportet ad cognoscendum totum praecognoscere partes, ut supra habitum est. Necesse est ut primum dicamus de oeconomia quae est dispensativa vel gubernativa domus, quia omnis civitas componitur ex domibus sicut ex partibus.
Deinde cum dicit domus autem partes etc., enumerat ea quae pertinent ad domum. Et primo ea quae pertinent ad ipsam sicut partes. Secundo ea quae pertinent sicut necessaria partibus, ibi, est autem quaedam pars etc.. Dicit ergo primo quod partes domus sunt ex quibus domus constituitur. Omnis autem domus, idest domestica familia, si sit perfecta, constat ex servis et liberis. Dicit autem, perfecta, quia in domo pauperis est bos pro ministro, ut supra dictum est. Et quia unumquodque quod in multis considerari potest, primo quaerendum est in paucioribus et simplicioribus, ut facilior sit doctrina; ideo dicendum est, quod primae et minimae partes domus sunt hae tres combinationes: scilicet Domini et servi, mariti et uxoris, patris et filii: quae quidem tertia ex secunda oritur, et ideo supra eam praetermisit. Et ideo de istis tribus est considerandum quid unumquodque sit.
Et consequenter ponit nomina harum combinationum; et dicit, quod combinatio Domini et servi vocatur despotica, idest dominativa. Combinatio autem viri et feminae non erat nominata suo tempore, sed ipse nominat eam nuptialem, quam nos matrimonium vocamus. Similiter et tertia combinatio patris et filii non habebat proprium nomen, sed ipse vocat eam teknofactivam, id est factivam filiorum.
Deinde cum dicit est autem quaedam pars etc., ponit quartum quod pertinet ad necessaria domus: et dicit, quod est quaedam alia pars yconomicae quae vocatur crimatistica id est pecunialis, quae quibusdam videtur esse tota oeconomia, quibusdam vero maxima pars eius eo quod dispensatio domus maxime consistit in acquisitione et conservatione pecuniae. Et de hac etiam parte considerandum est quomodo se habeat.
Deinde cum dicit primum autem de despota etc., dicit quo ordine de his sit agendum. Et dicit quod primo dicendum est de Domino et servo: et haec consideratio ad duo erit utilis. Primo quidem ut possimus cognoscere ea quae sunt opportuna in talibus; scilicet ad exercendum dominium in servos. Secundo valet ad scientiam, ut per hoc possimus accipere aliquid melius his quae antiqui sunt opinati de dominio et servitute.
Deinde cum dicit hiis quidem enim videtur etc., determinat ea quae proposuit: et dividitur in partes duas. In prima determinat de combinatione Domini et servi. In secunda de aliis duabus combinationibus, ibi, quoniam autem tres partes yconomicae, etc.. Prima dividitur in duas. In prima determinat de combinatione Domini et servi. Et quia servus est quaedam possessio, ideo in secunda parte determinat de alia parte oeconomiae, quae est pecuniativa vel possessiva, ibi, totaliter autem de omni possessione etc.. Circa primum duo facit. Primo narrat opiniones quorumdam de dominio et servitute. Secundo determinat veritatem de eis, ibi, quoniam igitur possessio etc..
Circa primum ponit duas opiniones: quarum una est, quod despotia, idest dominativa, est quaedam scientia, qua aliquis scit dominari servis; et quod est idem cum oeconomia qua aliquis scit gubernare domum, et cum politica et regnativa, qua aliquis scit gubernare civitatem, sicut in prooemio dictum est. Alia opinio est, quod habere servum sit praeter naturam, et quod sola lege sit ordinatum quod quidam sunt servi et quidam liberi, et quod nulla differentia sit inter eos secundum naturam. Unde ulterius inducunt quod est iniustum esse aliquos servos. Ex quadam enim violentia provenit quod quidam alios sibi subiecerunt in servos.
Deinde cum dicit quoniam igitur possessio etc., determinat veritatem de dominio et servitute. Et primo determinat rationem servitutis. Secundo inquirit de opinionibus praemissis, ibi, utrum autem est aliquis natura talis etc.. Circa primum duo facit. Primo praemittit quaedam necessaria ad cognoscendum rationem servitutis. Secundo concludit ex praemissis definitionem servi, ibi, quae quidem igitur natura servi etc..
Circa primum quatuor ponit: quorum primum est, quod possessio sit quaedam pars domus, et quod ars possessiva sit quaedam pars oeconomiae. Et hoc ideo, quia impossibile est vivere in domo sine necessariis ad vitam, quae per possessiones habentur: et hoc probat per similitudinem in artibus. Videmus enim quod unicuique arti necessarium est habere convenientia instrumenta, si debeat perficere opus suum; sicut fabro necesse est habere martellum, si debeat facere cultellum. Et hoc modo gubernatori domus necesse est habere res possessas ad proprium opus sicut quaedam instrumenta.
Secundo ibi, organorum autem quidem etc.. Ponit unam divisionem instrumentorum; dicens, quod instrumentorum quaedam sunt animata, quaedam inanimata. Sicut gubernatoris inanimatum instrumentum est gubernaculum, instrumentum autem eius animatum est prorarius, idest ille qui custodit anteriorem partem navis, quae vocatur prora, et obedit gubernatori. Minister enim in artibus habet rationem instrumenti; quia sicut instrumentum movetur ab artifice, ita etiam minister movetur ad imperium praecipientis. Et sicut est in operibus artis duplex instrumentum, ita etiam in domo est instrumentum inanimatum ipsa res possessa, puta, lectus vel vestis, quae est instrumentum quoddam deserviens vitae humanae. Et multitudo talium instrumentorum est tota possessio domus. Cum autem servus sit quaedam res possessa animata, sequitur quod sit organum animatum deserviens vitae domesticae. Est autem huiusmodi organum animatum, quod est minister in artibus; et servus in domo instrumentum super alia instrumenta quia scilicet ipse utitur aliis instrumentis, et movet ea; et ad hoc indigemus ministris et servis. Principales enim artifices, qui architectores dicuntur, non indigerent ministris, neque Domini domorum indigerent servis, si unumquodque instrumentum inanimatum posset ad imperium Domini, agnoscens ipsum, perficere opus suum; puta, quod pectines per se pectinarent, et plectra per se cytharizarent, sicut dicitur de statua quam fecit daedalus, quod per ingenium argenti vivi, movebat seipsam. Et similiter quidam poeta dicit, quod in quodam templo vulcani, qui dicebatur Deus ignis, tripodes quidam erant sic praeparati, quod per artificium humanum, vel per artem nigromanticam, quod per seipsos, quasi spontanei videbantur subinduere divinum agonem quasi concertando ad serviendum in ministerio templi.
Tertio ibi, quae quidem dicuntur organa etc. Ponit secundam divisionem organorum. Organa enim artium dicuntur organa factiva; sed res possessa, quae est organum domus, est organum activum. Et hanc divisionem probat duplici ratione. Primo quidem, quia organa factiva dicuntur, ex quibus fit aliquid praeter ipsum usum instrumenti. Et hoc videmus in ipsis instrumentis artis; sicut ex pectine, quo utuntur textores, fit aliquid alterum praeter usum ipsius, scilicet pannus. Sed ex rebus possessis, quae sunt instrumenta domus, non fit aliquid aliud praeter usum ipsius; sicut ex vestitu et lecto, non fit nisi usus eorum. Ergo ista non sunt factiva sicut organa artium. Secundam rationem ponit ibi, adhuc quoniam differunt etc., quae talis est. Diversorum diversa sunt instrumenta. Sed actio et factio differunt specie: nam factio est operatio, per quam aliquid fit in exteriori materia, sicut secare et urere: actio autem est operatio permanens in operante, et pertinens ad vitam ipsius, ut dicitur nono metaphysicae. Ambae autem hae operationes indigent instrumentis. Ergo instrumenta eorum differunt specie. Sed vita, idest conversatio domestica, non est factio sed actio: ergo servus est minister et organum eorum quae pertinent ad actionem, non autem eorum quae pertinent ad factionem.
Quarto, ibi, res possessa autem etc. Ostendit qualiter servus se habet ad Dominum: et dicit quod eadem est comparatio rei possessae ad possessorem et partis ad totum, quantum ad hoc quod pars non dicitur solum pars totius, sed etiam dicitur simpliciter esse totius, sicut dicimus manum hominis et non solum dicimus quod sit pars hominis: et similiter res possessa, puta vestis, non solum dicitur quod sit possessio hominis, sed quod simpliciter est huius hominis. Unde cum servus sit quaedam possessio, servus non solum est servus Domini, sed est simpliciter illius. Ille autem qui est Dominus non est simpliciter servi, sed solum est Dominus eius.
Deinde cum dicit quae quidem igitur natura etc., concludit ex praemissis definitionem servi: et dicit quod manifestum est ex praedictis quae sit natura, id est servi et quae sit virtus eius quod est officium ipsius: nam virtus ad actionem refertur, officium autem est congruus actus alicuius. Cum enim servus sit hoc ipsum quod est, alterius, ut dictum est, quicumque homo non est naturaliter suiipsius, sed alterius, ipse est naturaliter servus. Ille autem homo non est naturaliter suiipsius, sed alterius, qui non potest regi nisi ab alio. Hoc autem convertitur, scilicet quod quicumque est res possessa vel servus alterius est homo alterius. De ratione autem rei possessae est quod sit organum activum et separatum. Unde potest talis definitio servi concludi: servus est organum animatum activum separatum alterius homo existens. In qua quidem definitione, organum ponitur tamquam genus, et adduntur quinque differentiae. Per hoc enim quod dicitur animatum, distinguitur ab instrumentis inanimatis: per hoc autem quod dicitur activum distinguitur a ministro artificis, qui est organum animatum factivum: per hoc autem quod dicitur alterius existens, distinguitur a libero, qui quandoque ministrat in domo, non sicut res possessa, sed sponte vel mercede conductus. Per hoc autem quod dicitur separatum, distinguitur a parte quae est alterius non separata; sicut manus. Per hoc quod dicitur homo existens, distinguitur a brutis animalibus, quae sunt res possessae separatae.



Lectio 3

Utrum autem est (aliquis) natura talis etc.. Postquam Philosophus ostendit rationem et virtutem servi, hic procedit ad investigandum de opinionibus suprapositis. Et primo inquirit, utrum servitus sit naturalis. Secundo utrum dominativa sit idem quod politica, ibi, manifestum autem et ex his etc.. Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo determinat eam approbando unam partem, ibi, non difficile autem etc.. Tertio ostendit quomodo etiam alia pars dubitationis habet aliqualiter virtutem, ibi, quod autem et qui contraria dicunt etc..
Dicit ergo primo, quod post praedicta considerandum est utrum aliquis sit naturaliter servus vel non: et iterum utrum alicui magis sit dignum et iustum quod serviat quam quod non serviat, an non, sed omnis servitus praeter naturam sit. Quod quidem remittit ad duas praemissas quaestiones. Si enim omnis servitus est praeter naturam, tunc nullus est naturaliter servus, et iterum non erit iustum neque dignum quod aliquis serviat: quod enim est praeter naturam non est dignum neque iustum.
Deinde cum dicit non difficile autem etc., determinat propositam quaestionem, ostendens duo: scilicet quod aliquis homo naturaliter est servus, et quod alicui dignum est et expediens servire. Et circa hoc duo facit. Primo enim proponit modum quo haec ostendenda sunt: dicens quod non est difficile quod aliquis contempletur praedictarum quaestionum veritatem et rationem, et quod etiam veritatem addiscat ex his quae in rebus accidunt. Secundo, ibi, principari enim et subici etc.. Secundum duos praemissos modos ostendit propositum. Et primo ex his quae fiunt. Secundo ex ratione, ibi, quaecumque enim ex pluribus constituta sunt etc..
Circa primum quatuor proponit. Quorum primum est, quod principari et subiici non solum est de numero eorum quae ex necessitate vel violentia proveniunt, sed etiam est de numero eorum quae expediunt ad salutem hominum: et hoc pertinet ad secundam quaestionem. Quod enim expediens est alicui, videtur esse dignum et iustum ei. Secundum est quod in hominibus ex ipsa nativitate videmus quod est quaedam distinctio: ita quod quidam sunt apti ad hoc quod subiiciantur, quidam vero ad hoc quod principentur: et hoc pertinet ad primam quaestionem. Quod enim ex nativitate confestim inest alicui, videtur esse naturale. Tertium est quod sunt multae species eorum qui subiiciuntur et eorum qui principantur: aliter enim principatur vir feminae, aliter Dominus servo, aliter rex regno. Et hoc etiam pertinet ad eamdem quaestionem: nam ea quae naturaliter insunt rebus, secundum eorum diversitatem diversificantur. Et quartum est quod semper est melior principatus qui est meliorum subiectorum: sicut melior est principatus quo quis principatur homini quam quo quis principatur bestiae: et hoc probat tali ratione. Omnis principatus et subiectio ad aliquod opus ordinatur, obedit enim qui subiicitur principanti in aliquo opere. Sed opus quod fit a melioribus est melius: ergo et principatus melior. Et hoc etiam quartum pertinet ad primam quaestionem: nam quae naturaliter insunt, tanto sunt meliora quanto sunt meliorum.
Deinde cum dicit quaecumque enim ex pluribus etc., ostendit propositum ex ratione. Et ponit rationem ad ostendendum quod aliqui sunt naturaliter servi quibus expedit servire. Secundo ostendit qui sint tales, ibi, quicumque quidem igitur etc.. Circa primum ponit talem rationem. Quaecumque sunt ex pluribus constituta, in his est aliquid principans et aliquid subiectum naturaliter, et hoc expedit. Sed hominum multitudo est ex pluribus constituta: ergo naturale est et expediens quod unus principetur et alius subiiciatur. Huius autem rationis minor manifesta est ex praemissis: in quibus ostensum est quod homo est naturaliter animal politicum, et ita naturale est quod ex multis hominibus constituatur una multitudo.
Unde, ea praetermissa, probat maiorem: et sic in hac ratione tria facit. Primo ponit maiorem. Secundo probat eam, ibi, et hoc ex omni natura etc.. Tertio infert conclusionem, ibi, eodem autem modo etc.. Dicit ergo primo, quod quaecumque sunt constituta ex pluribus ita quod ex eis fiat unum commune, sive illa plura sint coniuncta, sicut membra corporis coniunguntur ad constitutionem totius, sive sint divisa sicut ex multis militibus constituitur unus exercitus, in omnibus his invenitur esse principans et subiectum: et hoc est naturale et expediens, ut per singula patebit exempla.
Deinde cum dicit et hoc ex omni natura etc., probat propositum quadrupliciter. Primo quidem in rebus inanimatis. Secundo in partibus hominis, ibi, animal autem primum constat etc.. Tertio in genere animalium, ibi, iterum in homine etc.. Quarto in differentia sexuum, ibi, adhuc autem masculinum etc.. Dicit ergo primo, quod veritas praemissae propositionis invenitur in rebus animatis: non quasi sit eis proprium, sed ex eo quod est commune toti naturae: quia etiam in his quae non participant vita, est aliquis principatus, puta harmoniae. Quod potest intelligi dupliciter. Uno modo de harmonia sonorum; quia semper in vocibus quae consonant aliqua vox praedominatur, secundum quam tota harmonia diiudicatur. Potest etiam intelligi de harmonia elementorum in corpore mixto, in quo semper unum elementorum est praedominans. Sed huiusmodi pertransit, quia sunt extrinseca ab hac consideratione.
Deinde cum dicit animal autem primum etc., ostendit propositum in partibus hominis, et dicit quod prima compositio animalis est ex anima et corpore. Quae quidem compositio dicitur prima, non secundum ordinem generationis, sed secundum principalitatem, quia est ex partibus principalissimis: harum autem partium una est naturaliter principans, scilicet anima; alia vero subiecta, scilicet corpus. Posset autem aliquis dicere quod hoc non est naturale, cum non inveniatur in omnibus; et ideo ad hoc excludendum subdit quod ad iudicandum quid sit naturale, oportet considerare ea quae se habent secundum naturam, non autem ea quae sunt corrupta, quia huiusmodi deficiunt a natura. Et ideo ad iudicandum quae pars in homine naturaliter principetur, oportet considerare aliquem hominem qui sit bene dispositus et secundum animam et secundum corpus in quo est manifestum quod anima corpori dominatur. Sed in hominibus pestilentibus et qui male se habent, multoties corpus principatur animae, quia praeferunt commodum corporis commodo animae; et hoc ideo, quia sunt male dispositi et praeter naturam.
Ostendit autem consequenter quod principatus qui est in partibus animalis, habet quamdam similitudinem exterioris principatus. Possumus enim in animali quod est homo, considerare duplicem principatum ad partes eius: scilicet despoticum quo Dominus principatur servis, et politicum quo rector civitatis principatur liberis. Invenitur enim inter partes hominis quod anima dominatur corpori, sed hoc est despotico principatu in quo servus in nullo potest resistere Domino, eo quod servus, id quod est simpliciter est Domini, ut supra dictum est; et hoc videmus in membris corporis, scilicet manibus et pedibus, quod statim sine contradictione ad imperium animae applicantur ad opus. Invenimus etiam quod intellectus seu ratio dominatur appetitui, sed principatu politico et regali qui est ad liberos, unde possunt in aliquibus contradicere: et similiter appetitus aliquando non sequitur rationem. Et huius diversitatis ratio est, quia corpus non potest moveri nisi ab anima, et ideo totaliter subiicitur ei; sed appetitus potest moveri non solum a ratione, sed etiam a sensu; et ideo non totaliter subiicitur rationi. In utroque autem regimine manifestum est, quod subiectio est secundum naturam, et expediens. Est enim naturale et expediens corpori, quod regatur ab anima: et similiter est naturale et expediens parti passibili, idest appetitui qui subiicitur passionibus, ut regatur ab intellectu vel ratione: et utrobique esset nocivum, si id quod debet subiici se haberet ex aequo, vel e contrario ei quod debet principari: corpus enim corrumperetur nisi subiiceretur animae, et appetitus esset inordinatus nisi subiiceretur rationi.
Deinde cum dicit iterum in homine etc., probat idem in genere animalium, dicens quod similiter se habet in homine et aliis animalibus, quod naturale et expediens est ut homo aliis dominetur. Videmus enim quod animalia mansueta quibus homo dominatur, digniora sunt secundum naturam silvestribus, inquantum participant aliqualiter regimine rationis; sed et omnibus animalibus (melius est), quod ab homine regantur, quia sic in multis casibus adipiscuntur salutem corporalem quam per se consequi non possent; sicut patet, cum eis copiosa pabula et remedia sanitatis ab hominibus exhibentur.
Deinde cum dicit adhuc autem masculinum etc., probat idem in differentia sexuum: et dicit, quod eodem modo etiam se habet masculinum ad femininum, quod naturaliter masculinum est melius, et femininum deterius; et masculus principans, femina autem subiecta. Est autem attendendum, quod prima duo exempla sunt de toto integrali, alia duo de toto universali, quod est genus vel species: et sic patet quod praedicta propositio in utrisque locum habet.
Deinde cum dicit eodem autem modo etc., concludit propositum, scilicet quod eodem modo se habet in hominibus sicut in praemissis: scilicet quod naturale et expediens est quod quidam principentur, et quidam subiiciantur.
Deinde cum dicit quicumque quidem igitur etc., ostendit qui sunt qui naturaliter principantur et subiiciuntur. Et primo quales sunt secundum animam. Secundo quales secundum corpus, ibi, vult quidem igitur natura etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quales sunt secundum animam qui naturaliter principantur vel subiiciuntur. Secundo ponit comparationem inter homines, qui naturaliter sunt servi, et bruta animalia, quae etiam naturaliter serviunt, ibi, et communicant ratione etc.. Dicit ergo primo, quod cum anima naturaliter dominetur corpori, et homo bestiis; quicumque tantum distant ab aliis, sicut anima a corpore, et homo a bestia, propter eminentiam rationis in quibusdam, et defectum in aliis, isti sunt naturaliter Domini aliorum, secundum quod etiam salomon dicit, quod qui stultus est, serviet sapienti. Disponuntur autem hoc modo, scilicet quod ad eos se habeant aliqui, sicut homo ad bestias vel anima ad corpus, illi quorum opus principale est usus corporis, et quod hoc est optimum quod ab eis haberi potest: sunt enim validi ad exequenda opera corporalia, impotentes autem ad opera rationis: et isti sunt naturaliter servi, quibus melius est quod regantur a sapientibus, si conveniens est quod credatur rationibus supradictis, quia in hoc sortiuntur regimen rationis. Et quod isti sint naturaliter servi, patet per hoc quia ille est naturaliter servus, qui habet aptitudinem naturalem ut sit alterius, inquantum scilicet non potest regi propria ratione, per quam homo est Dominus sui; sed solum ratione alterius, propter quod naturaliter alterius est quasi servus.
Deinde cum dicit et communicant ratione etc., comparat secundum convenientiam et differentiam hominem naturaliter servum ad animal brutum: et dicit quod ille qui est servus naturaliter, communicat ratione solum quantum ad hoc, quod recipit sensum rationis, sicut edoctus ab alio; sed non quantum ad hoc, quod habeat sensum rationis per seipsum: sed alia animalia serviunt homini non quasi recipientia aliquem sensum rationis ab homine, inquantum scilicet memoria eorum quae sunt bene vel male passa ab homine, timore vel amore incitantur ad serviendum. Et sic quantum ad modum serviendi est differentia, inquantum naturaliter servus servit ratione, brutum autem animal passione; sed opportunitas, idest utilitas, quae ex utriusque servitio provenit, modicum variatur: ab eadem enim praebetur nobis auxilium, et a servis, et a domesticis animalibus, scilicet ad necessaria corpori. Non enim naturaliter servus, cum deficiat ratione, potest auxiliari ad consilium, vel ad aliquod opus rationis: in corporalibus autem pluribus modis potest servire servus quam animal brutum, propter rationem.
Deinde cum dicit vult quidem igitur natura etc., ostendit quales sint servi secundum corpus. Et primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, quoniam et hoc manifestum etc.. Dicit ergo primo, quod natura vult, idest habet quemdam impetum sive inclinationem ad hoc ut faciat differentiam inter corpora liberorum et servorum, ita scilicet quod corpora servorum sint fortia ad exercendum usum necessarium, qui eis competit, scilicet ad fodiendum in agro, et alia similia ministeria exercenda: sed corpora liberorum debent esse recta, idest bene disposita secundum naturam, et inutilia ad tales operationes serviles, quod exigit complexio delicata; sed tamen debent esse utilia ad civilem vitam, in qua liberi homines conversantur. Iste autem qui habet membra utilia ad civilem vitam, habet dispositionem divisam ad bellicam oportunitatem et pacificam; ut scilicet tempore belli habeat membra apta ad pugnandum, et ad alia militaria opera, tempore vero pacis ad exercendum alia civilia opera. Et quamvis natura habeat inclinationem ad praedictam differentiam corporum causandam, tamen quandoque deficit in hoc, sicut etiam in omnibus aliis quae generantur et corrumpuntur, consequitur natura effectum suum ut in pluribus, deficit vero in paucioribus. Quando ergo in hoc natura deficit, accidit multoties contrarium ei quod dictum est, ut scilicet illi qui habent animas liberorum, habeant corpora servorum, vel e converso.
Est autem considerandum, quod Philosophus hic inducit concludens ex praemissis, in quibus agebat de dispositione animae; quia cum corpus sit naturaliter propter animam, natura intendit formare tale corpus quale sit conveniens animae; et ideo intendit his qui habent animas liberorum dare corpora liberorum, et similiter de servis. Et hoc quidem quantum ad interiores dispositiones semper consonat: non enim potest esse quod aliquis habeat animam bene dispositam, si organa imaginationis et aliarum virium sensitivarum sint male disposita: sed in figura, et quantitate exteriori et aliis dispositionibus exterioribus, potest inveniri dissonantia, ut hic dicitur.
Deinde cum dicit quoniam et hoc manifestum etc., probat quod dixerat. Et primo quantum ad corpus. Secundo quantum ad animam, ibi, si autem in corpore etc.. Dicit ergo primo, quod naturam inclinari ad hoc, quod faciat diversa corpora servorum et liberorum, ex hoc est manifestum: quia si inter aliquos inveniatur tanta differentia solummodo ex parte corporis, ut videatur tantum alios excellere, ac si essent quaedam imagines deorum; sicut solemus communiter dicere, quando videmus aliquos elegantis formae, quod videntur esse sicut angeli: tunc omnes dicerent, quod illi qui deficiunt a tanta elegantia formae corporalis, sunt digni ut serviant eis qui superexcellunt, secundum illud species priami digna est imperio. Et cum hoc sit manifestum in maxima differentia, idem etiam est sentiendum quantum ad intentionem naturae, si non fuerit tanta differentia.
Deinde cum dicit si autem in corpore etc., probat idem ex parte animae: et dicit, quod si hoc est verum ex parte corporis, quod illi qui deficiunt sunt digni servire excellentibus, multo iustius est hoc determinari ex parte animae, quanto anima nobilior est corpore. Sed tamen excellentia pulchritudinis animae, non ita de facili potest cognosci, sicut pulchritudo corporis: et ideo magis vulgariter iudicatur, quod aliqui sint digni ad dominandum ex parte corporis quam ex parte animae.
Ultimo autem concludit epilogando duas conclusiones intentas in hoc capitulo: scilicet quod quidam sunt naturaliter servi, et quidam naturaliter liberi: et quod his qui sunt naturaliter servi expedit servire, et iustum est quod serviant.



Lectio 4

Quod autem et qui contraria dicunt etc.. Postquam Philosophus ostendit, quod aliqui naturaliter sunt servi quibus expedit servire et iustum est, hic ostendit, quod etiam contraria opinio est secundum (modum) aliquem vera. Et circa hoc duo facit. Primo ponit modum servitutis, secundum quem negatur a quibusdam servitus esse naturalis et iusta. Secundo super hoc dubitationem movet et solvit, ibi, hoc itaque iustum etc.. Dicit ergo primo, quod non difficile est videre, quod illi qui dicunt contrarium his quae determinata sunt, asserendo scilicet nullam servitutem esse naturalem et iustam, secundum modum aliquem recte dicunt. Dupliciter enim dicitur servire et servus. Unus quidem modus est secundum aptitudinem naturalem, ut supra dictum est. Sed etiam est aliquis servus vel serviens secundum legem inter homines positam. Est enim quaedam promulgatio legis ut illi qui sunt victi in bello, dicantur esse servi eorum, qui contra eos praevaluerunt: et hoc iure quasi omnes gentes utuntur, unde et ius gentium nominatur.
Deinde cum dicit hoc itaque iustum etc., movet dubitationem de ista servitute legali. Et circa hoc tria facit. Primo ponit diversas opiniones. Secundo assignat rationes diversitatis, ibi, causa autem huius dubitationis etc.. Tertio solvit dubitationem, ibi, totaliter autem attendentes etc.. Dicit ergo primo, quod multi qui intromiserunt se de legibus scribendis, scripserunt quod iustum praedictae legis est de numero iniquorum. Et introducit quemdam qui vocabatur rethora, cui durum videbatur, si ille qui est passus violentiam sit servus et subiectus ei qui potuit violentiam inferre, et non est melior, nisi quia est potentior. Unde quibusdam sic videtur, quod scilicet sit iniquum: aliis autem videtur alio modo: et ista diversitas non solum est inter populares, sed etiam inter sapientes.
Deinde cum dicit causa autem huius etc., assignat causam praedictae diversitatis. Et primo proponit quiddam quod est manifestum. Secundo de quo sit dubitatio, ibi, sed de iusto solum etc.. Dicit ergo primo, quod causa praemissae dubitationis, unde variantur verba sapientum, est ex hoc quod virtus quae est per aliquem modum, idest sive per sapientiam, sive per constantiam, sive per fortitudinem corporalem, sive quocumque alio modo, si sortiatur successum, id est nisi contrarium eveniat per infortunium, potest maxime compati secum quod violentiam inferat: et sic manifestum est quod ille qui superat semper est in excessu alicuius boni, nisi per infortunium aliter accidat: et ex hoc videtur quod violentia nunquam fit sine qualicumque virtute eius qui violentiam infert: et hoc est per se manifestum.
Deinde cum dicit sed de iusto solum etc., ostendit quid remaneat sub dubitatione: et dicit quod de hoc solum remanet dubitatio, utrum sit iustum quod propter excellentiam qualiscumque virtutis aliqui debeant principari qui superant. Et ideo circa hoc sunt diversae opiniones. Quidam enim dicunt quod hoc iustum praedictae legis est per benevolentiam, id est in favorem victorum introductum, ut per hoc homines ad fortiter pugnandum incitarentur. Quibusdam autem videtur quod hoc ipsum (habet) quamdam rationem iustitiae quod ille qui apparet melior, in hoc quod vincit principetur, secundum quod salomon dicit in prov.: manus fortium dominabitur; quae autem remissa est, tributis serviet. Et hoc quidem ideo dicunt, quia si huiusmodi rationes operationum removeantur de medio in primo aspectu apparet quod illae rationes quae dicunt quod non oportet principari et dominari illum qui est melior secundum virtutem quae victorum extitit, non habent aliquid quod sit efficax ad movendum rationem, neque etiam habent aliquam probabilitatem, secundum ea quae communiter hominibus videntur.
Deinde cum dicit totaliter (autem) attendentes etc., solvit praedictam dubitationem. Et primo ostendit quo modo sit iustum servire. Et secundo quomodo sit expediens, ibi, quod quidem igitur habet etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit solutionem. Secundo manifestat eam, ibi, principium enim contingit etc.. Dicit ergo primo, quod ut totaliter et complete veritatem huius dubitationis determinemus, dicendum est quod quidam attendentes ad quoddam iustum, idest ad iustum secundum quid quale potest esse in rebus humanis, quod quidem iustum lex tradit, ponunt servitutem quae ex bello provenit esse iustum: non autem dicunt quod omnino, id est simpliciter, sit iusta. Approbat igitur secundam opinionem, sed exponit eam, ostendens quod non loquebatur de iusto simpliciter, sed de iusto secundum quid, quale est iustum legis humanae. Dicitur enim iustum simpliciter quod est iustum secundum suam naturam: iustum autem secundum quid quod refertur ad commoditatem humanam, quam lex intendit, quia propter utilitatem hominum omnes leges positae sunt. Quia igitur hoc non est iustum secundum naturam quod quicumque ab hostibus vincuntur sint servi, cum plerumque contingat sapientes ab insipientibus superari, dicit hoc non esse simpliciter iustum; est tamen ad commodum humanae vitae. Est enim hoc utile et illis qui vincuntur, quia propter hoc a victoribus conservantur, ut saltem subiecti vivant, unde et servi a servando dicuntur; et etiam illis qui vincunt, quia per hoc homines incitantur ad fortius pugnandum: et quod sint aliqui fortes pugnatores expedit conversationi humanae ad prohibendum multorum malitias.
Si autem potuisset lex humana determinare efficaciter qui essent meliores mente, illos procul dubio, sequens naturam, dominos ordinasset. Sed quia hoc fieri non poterat, accepit lex aliud signum praeeminentiae, scilicet ipsam victoriam quae provenit ex aliqua excellentia virtutis; et ideo statuit victores esse dominos eorum qui vincuntur. Et ideo hoc iustum dicitur esse secundum quid, ut possibile fuit legem poni; non tamen est iustum simpliciter. Et tamen servandum est etiam homini virtuoso secundum mentem: quia cum bonum commune sit melius quam bonum proprium unius, non est infringendum quod convenit bono publico, quamvis non conveniat alicui privatae personae.
Deinde cum dicit principium enim etc., manifestat solutionem praemissam. Et primo per rationes. Secundo per ea quae communiter dicuntur, ibi, propter quod ipsos non volunt etc.. Circa primum ponit duas rationes. Illud quod provenit ex principio iniusto, non est simpliciter iustum: sed principium bellorum contingit esse iniustum, puta cum aliquis non habet iustam causam assumendi bellum: ergo servitus quae sequitur ex tali bello non est simpliciter iusta. Secundam rationem ponit ibi, et indignum servire etc.: quae talis est. Contingit per bellum aliquem superari cui indignum est servire. Sed nullus potest dicere quod ille quem indignum est servire, iuste sit servus: ergo non potest dici quod servitus quae est ex bello simpliciter sit iusta. Minorem autem probat: quia si aliquis diceret iuste servum esse eum quem indignum est servire, accideret quandoque eos qui sunt de nobilissimo genere esse servos si caperentur in bello: et si contingeret eos vendi, sequeretur ulterius quod filii eorum essent servi ex servis nati; quod videtur esse inconveniens.
Deinde cum dicit propter quod ipsos etc., probat propositum per ea quae communiter dicuntur. Et primo per ea quae communiter dicuntur de servitute. Secundo per ea quae communiter dicuntur de libertate, ibi, eodem autem modo etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit dictum commune. Secundo ostendit qualiter intelligatur, ibi, et quidem cum hoc dicunt etc.. Dicit ergo primo, quod propter praedictum inconveniens vitandum non volunt homines dicere quod nobiles homines quando capiuntur in bello fiant servi; sed solum barbari cum capiuntur fiunt servi.
Deinde cum dicit et quidem etc., ostendit quomodo intelligatur: et dicit quod illi qui hoc dicunt videntur dicere solum de naturali servitute quae est in barbaris propter defectum mentis, non autem est in nobilibus viris captis in bello: quia, sicut supra dictum est, necesse est, ab ipso principio nativitatis esse quosdam naturaliter servos et quosdam non.
Deinde cum dicit eodem autem modo etc., ponit ea quae dicunt homines de libertate. Et primo ponit dictum. Secundo ostendit quomodo sit intelligendum, ibi, cum autem hoc dicant etc.. Dicit ergo primo, quod secundum eumdem modum loquuntur homines de ingenuitate, idest de libertate: nam ingenuus est, qui neque est servus, neque libertus. Dicunt enim quod homines nobiles sunt ingenui non solum cum sunt apud seipsos, idest cum sunt in propria domo et potestate, sed etiam ubique terrarum: sed barbari qui sunt naturaliter servi, propter defectum rationis, solum domi sunt liberi propter defectum dominantium: ac si aliqui sint simpliciter liberi vel ingenui, scilicet qui sunt bene dispositi secundum mentem, alii autem secundum quid, sicut barbari. Et inducit ad confirmationem praemissorum verba theodecti poetae qui in sua elegia, idest tractatu de miseria, dixit: quis dignum reputabit quod addicatur servituti ille qui ex utraque parte, scilicet patris et matris, processit ex nobilissima et divina progenie, secundum errorem gentilium, qui magnos principes deos vocabant.
Deinde cum dicit cum autem hoc dicant etc., ostendit qualiter id quod dictum est, sit intelligendum. Et dicit quod illi qui hoc dicunt, nihil aliud dicere videntur quam quod libertas et servitus, nobilitas et ignobilitas determinantur virtute mentis: ita quod illi qui sunt virtuosi secundum mentem sint liberi et nobiles, qui autem sunt vitiosi sunt servi et ignobiles, secundum quod Dominus dicit in libro regum qui contemnunt me erunt ignobiles. Et hoc ideo, quia homines reputant dignum, quod sicut ex homine generatur homo et ex bestiis bestia, ita ex bonis viris generatur bonus vir. Et inde processit honor nobilitatis, dum filii bonorum honorati sunt tamquam similes patribus in bonitate.
Et verum est quod natura habet inclinationem ad hoc faciendum: provenit enim ex bona corporis complexione et natura quod aliqui inclinantur magis vel minus ad opera virtutum vel vitiorum, sicut aliqui naturaliter sunt iracundi et aliqui mansueti: et haec quidem, scilicet natura corporalis, a patre derivatur ad posteros, ut in pluribus, sicut et aliae dispositiones corporales, puta pulchritudo, fortitudo et alia huiusmodi: sed propter aliquod impedimentum, quandoque deficit. Et ideo ex bonis parentibus nascuntur multoties boni filii; sed propter aliquod impedimentum non potest natura semper hoc facere: et ideo quandoque ex parentibus bene dispositis ad virtutem oriuntur filii male dispositi, sicut ex parentibus pulchris turpes filii, et ex magnis parvi.
Contingit etiam quod filii diversificantur a parentibus in bonitate vel malitia non solum propter dispositionem naturalem corporis, sed etiam propter rationem quae non ex necessitate sequitur naturalem inclinationem: unde contingit quod homines qui sunt similes parentibus in dispositione naturali, propter aliam instructionem et consuetudinem sunt etiam in moribus dissimiles. Si igitur bonorum parentum filii sint boni, erunt nobiles et secundum opinionem et secundum veritatem: si autem sint mali, erunt nobiles secundum opinionem, ignobiles autem secundum rei veritatem: e contrario autem est de filiis malorum.
Deinde cum dicit quod quidem igitur etc., ostendit quomodo servire aliquibus sit expediens vel non: concludens epilogando ex praemissis quod dubitatio, quae supra mota est, habet quamdam rationem: ita quod quaedam libertatis et servitutis distinctio non est secundum naturam, sed secundum legem: sed in quibusdam distinguitur per naturam: et in talibus expedit huic quod serviat et illi quod dominetur, et hoc etiam iustum est. Et hoc probat: quia opportunum est quod unusquisque subiiciatur vel principetur secundum quod habet aptitudinem naturalem: unde et his qui habent aptitudinem naturalem ad hoc, expedit quod dominentur servis: sed si male dominentur et contra aptitudinem naturalem, inutile est ambobus. Quod probat per hoc, quia videmus quod idem expedit parti et toti: scilicet, ut pars contineatur in toto: et similiter corpori et animae, ut scilicet corpus regatur ab anima. Quod autem servus comparetur ad Dominum sicut corpus ad animam, supra dictum est; sed etiam comparatur ad ipsum sicut quaedam pars eius, ac si esset quoddam organum animatum quod esset quaedam pars corporis separata: hoc enim distinguit servum a parte, ut supra dictum est. Et ideo patet ex praemissis, quod servo et Domino qui sunt digni esse tales secundum naturam expedit adinvicem quod unus sit Dominus et alius sit servus; et ideo potest esse amicitia inter eos, quia communicatio duorum in eo quod expedit utrique est ratio amicitiae. Sed illi qui non sic se habent adinvicem secundum naturam, sed solum secundum legem et violentiam, contrario modo se habent, quia non habent amicitiam adinvicem, nec expedit eis quod unus sit Dominus et alius servus.



Sententia Libri Politicorum Lib.1 Lec.1