Sententia Libri Politicorum Lib.1 Lec.4


Lectio 5

Manifestum autem et ex hiis etc.. Postquam Philosophus inquisivit de veritate opinionis ponentis servitutem non esse naturalem, hic accedit ad inquirendum de alia opinione ponente, quod despotia et est eadem politicae, et quod est scientia quaedam. Et primo excludit primum modum. Secundo secundum, ibi, despotes quidem igitur etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod despotia, idest dominativa, non est idem quod politica. Secundo, quod oeconomica non est idem quod politica, ibi, et oeconomica quidem etc.. Dicit ergo primo, quod ex praedictis potest esse manifestum, falsam esse opinionem quorumdam qui dicebant, quod despotia, idest dominativa, et politica et quilibet principatus sunt unum ad invicem: politica enim est principatus eorum qui sunt liberi secundum naturam, despotia autem est principatus servorum. Dictum est autem supra, quod secundum diversitatem subiectorum et principantium est diversitas principativa, ita quod meliorum subiectorum est melior principatus. Non est ergo idem principatus, despotia et politica, sed politica est praeeminentior.
Deinde cum dicit et oeconomica quidem etc., ostendit differentiam politicae ad oeconomicam, sub qua despotia continetur, cum despotia sit principatus servorum, oeconomica vero omnium qui habitant in domo, quorum quidam sunt servi et quidam liberi. Differt ergo oeconomica a politica in hoc, quod oeconomica est quaedam monarchia, idest principatus unius; omnis enim domus regitur ab uno qui est paterfamilias: sed politica est principatus liberorum et aequalium: unde commutantur personae principantes et subiectae propter aequalitatem, et constituuntur etiam plures principatus vel in uno, vel in diversis officiis. Videtur autem haec differentia non esse conveniens. Primo quidem, quia non omnis oeconomica videtur esse monarchia, sed solum cum pater domum regit; cum vero vir et uxor dominentur, est aristocratia; cum vero fratres in domo, est thimocratia vel politica, ut dicitur in octavo ethicorum. Secundo etiam quia monarchia est una politiarum, ut in tertio dicetur. Dicendum autem ad primum, quod Philosophus loquitur hic de domus principatu secundum optimum suum statum qui perseverare potest: quod autem fratres principentur in domo, hoc non est ad semper, sed quousque haereditatem dividant, et unusquisque domum suam regat. Principatus autem uxoris in domo non est simpliciter, sed secundum quid, cum et ipsa sit subiecta viro; et si aliter accidat, est inordinatio et corruptio domus. Ad secundum dicendum, quod hic loquitur de principatu politicae, secundum quod politicum distinguitur a regali, ut supra habitum est.
Deinde cum dicit despotes quidem igitur etc., improbat praedictam opinionem quantum ad hoc, quod ponebat despotiam esse scientiam. Et primo ostendit, quod non est scientia. Secundo, quod habet quamdam scientiam adiunctam, ibi, scientia autem utique erit. Dicit ergo primo, quod despotes non dicitur secundum scientiam, quia scilicet sciat dominari, sed ex eo quod est sic dispositus secundum naturam vel legem quod dominetur; et similiter dicendum est de servo et libero. Sed despotia est qua aliquis denominatur despotes: ergo despotia non est scientia.
Deinde cum dicit scientia autem etc., ostendit quod despotia habet scientiam adiunctam. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit, dicens, quod est quaedam scientia despotica, idest dominativa, et quaedam servilis. Secundo ibi, servilis quidem etc., manifestat de utraque. Et primo de servili. Secundo de despotica, ibi, despotica autem etc.. Dicit ergo primo, quod servilis scientia est qualem quidam in civitate syracusanorum docuit, qui accepto pretio docuit pueros quaedam ancillaria ministeria, idest docuit eos facere quaedam ministeria, quae ancillae facere consueverunt vel alii servi. Et haec scientia ad plus se extendit, ad praeparanda pulmenta, et alia huiusmodi ministeria facienda. Quorum tamen ministeriorum differentia attendatur secundum duo: scilicet secundum dignitatem et necessitatem: quaedam enim sunt honorabiliora, tamen minus necessaria, sicut ministerium de delicatis cibariis praeparandis: quaedam autem sunt ministeria magis necessaria, sed minus honorabilia, sicut ministerium de pane faciendo. Unde et proverbium inolevit, quod non omnes servi sunt aequales, sed servus praefertur servo, sicut Dominus Domino. Quia igitur talia ministeria sunt servorum, manifestum est quod omnes tales scientiae sunt serviles: unde ad harum differentiam dicuntur aliquae artes liberales, quae deputantur ad actus liberorum.
Deinde cum dicit despotica autem etc., manifestat quae sit despotica scientia. Et circa hoc tria facit. Primo manifestat propositum. Secundo ostendit conditionem despoticae scientiae, ibi, est autem haec scientia etc.. Tertio agit de quadam scientia affini, ibi, acquisitiva autem etc.. Dicit ergo primo, quod despotica scientia dicitur per quam aliquis scit bene uti servis, non autem illa per quam aliquis acquirit servos. Et hoc probat per hoc, quod aliquis dicitur despotes, idest Dominus, non in possidendo, idest in acquirendo servos, sed magis in hoc quod utitur ipsis.
Deinde cum dicit est autem haec scientia etc., ostendit conditionem huius scientiae; et dicit, quod haec scientia non est magnae aestimationis aut venerationis. Et hoc probat primo per rationem: quia scilicet dominativa scientia in hoc consistit, ut homo sciat uti servis praecipiendo eis: et hoc non est magnum: eadem enim sunt quae scire oportet servum ad faciendum, et Dominum ad praecipiendum: unde patet quod non est magni momenti talis scientia. Secundo manifestat idem per consuetudinem humanam: quia enim haec scientia non reputatur alicuius momenti, ideo quicumque possunt se expedire ut non patiantur hoc malum, idest ut non impediantur circa curam servorum, ipsi expediunt se et vacant vel vitae politicae vel vitae civili, vel vitae philosophicae; curam autem servorum committunt alicui procuratori.
Deinde cum dicit acquisitiva autem etc., quia dixerat, quod despotica scientia non consistit in acquirendo servos, subdit quod quaedam alia scientia est acquisitiva servorum, quae differt et a servili et a despotica: et haec est multiplex. Exemplificat autem de duabus: per quarum unam acquirit homo homines in servos, et haec est scientia peragendi iusta bella, in quibus qui capiuntur iure servi efficiuntur (si autem bellum esset iniustum, non esset iusta acquisitio servorum, unde non esset secundum scientiam); alia autem scientia est, per quam homo acquirit bestias in servos, et ista est scientia venandi.
Ultimo autem epilogando concludit, quod de Domino et servo intantum determinatum sit.



Lectio 6

Totaliter autem de omni possessione etc.. Postquam Philosophus determinavit de Domino et servo, qui est possessio quaedam, hic determinat communiter de omni possessione. Et dividitur in partes duas. In prima determinat de ea quantum ad scientiam. In secunda quantum ad usum, ibi, quoniam autem quae ad scientiam etc.. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo movet dubitationes, ibi, primum quidem igitur etc.. Dicit ergo primo, quod quia dictum est de servo, quod servus est quaedam possessio, oportet considerare eo modo, quo tractavimus de servo, universaliter de omni possessione, et de arte quae est de pecuniis.
Deinde cum dicit primum quidem igitur etc., movet quasdam dubitationes. Primo movet eas. Secundo incipit eas solvere, ibi, quod quidem igitur etc.. Prima autem dubitatio dividitur in duas; quarum prima est, utrum ars pecuniativa, idest acquirendi pecunias, sit omnino eadem oeconomiae, vel sit Potius pars quaedam ipsius; aut non sit eadem, neque pars, sed Potius subministrativa. Manifestum est enim, quod pecuniativa aliquo modo ad oeconomicam pertinet: unde oportet quod aliquo istorum modorum se habeat ad eam. Non autem idem est, quod aliqua ars sit pars alterius, et quod sit subministrativa ei; nam ars dicitur esse pars alterius artis, quae considerat partem eius, quod considerat alia ars; sicut ars quae facit cultellum, est ars fabrilis, quia cultellus est quaedam species operum ex ferro factorum. Ars autem subministrativa dicitur, quae facit aliquid in ministerium alterius artis, sicut ars quae fodit ferrum, subministrat arti fabrili. Et quia pecunia est in ministerium domus, ideo magis videtur esse subministrativa quam pars.
Et ideo movet secundam dubitationem. Invenitur enim, quod una ars ministrat alii dupliciter. Uno modo praeparando ei organum quo operatur; sicut ars quae facit pectinem cum quo texitur, ministrat arti textili proprium instrumentum. Alio modo, quia exhibet ei materiam qua operatur; sicut ars quae praeparat aes deservit arti quae facit statuam ex aere, et illa quae praeparat lanam deservit textori. Est ergo dubitatio, utrum ars acquirendi pecuniam deserviat oeconomicae, sicut praeparans materiam, vel sicut praeparans instrumentum.
Deinde cum dicit quod quidem igitur etc., incipit solvere praedictas dubitationes. Et primo ostendit, quod pecuniativa non est eadem oeconomicae. Secundo inquirit, utrum sit pars eius, aut subministrativa vel Potius sit aliquid extraneum ab ea, ibi, utrum autem pars ipsius est etc.. Primo ergo solvit primam dubitationem, ostendens quod pecuniativa non sit omnino eadem oeconomicae: quia ad pecuniativam pertinet acquirere pecunias, ad oeconomicam autem pertinet uti eis. Nulla enim alia ars est, ad quam pertineat uti his quae sunt utilia domui, nisi oeconomicae. Manifestum est autem etiam in aliis, quod ars quae utitur est alia ab ea quae facit vel acquirit; sicut ars gubernatoria est alia a navifactiva; ergo oeconomica est alia a pecuniativa. Ex quo etiam manifestum est, quod pecuniativa magis est ministrativa quam pars: semper enim ars factiva deservit arti utenti, sicut quae facit fraenum militari. Ex quo etiam manifestum fit, quod pecuniativa magis subministrat per modum praeparantis instrumenta, quam per modum praeparantis materiam. Pecunia enim et omnes divitiae sunt quaedam instrumenta oeconomicae, ut infra dicetur.
Deinde cum dicit utrum autem pars (ipsius) est etc., inquirit, utrum pecuniativa sit pars oeconomicae vel aliquid extraneum ab ipsa; et dividitur in partes duas. In prima movet dubitationem. In secunda prosequitur eam, ibi, si enim est pecuniativae etc.. Dicit ergo primo, quod cum pecuniativa non sit eadem oeconomicae, quae universaliter utitur divitiis et possessionibus, dubitari potest, utrum pecuniativa sit quaedam pars ipsius oeconomicae, aut sit altera species ab oeconomica.
Deinde cum dicit si enim est pecuniativae etc., prosequitur praedictam dubitationem. Et primo ostendit differentiam pecuniativae ad aliam possessivam. Secundo determinat propositam quaestionem, ibi, palam autem et quod dubitabant etc.. Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem de differentia pecuniativae ad alias possessivas. Secundo determinat de alia possessiva, ibi, insuper species multae ciborum etc.. Tertio determinat de pecuniativa, ibi, est autem genus aliud etc.. Dicit ergo primo, quod cum ad pecuniativam pertineat considerare, unde pecuniae acquirantur; multa autem alia possidentur praeter pecuniam, sicut terrae nascentia et alia huiusmodi: quaestio est de agricultura per quam aliquae divitiae acquiruntur, utrum sit quaedam pars pecuniativae, vel aliud genus artis: et quia agricultura ordinatur ad acquirendum cibum, eadem quaestio potest moveri de arte quae ordinatur ad acquirendum universaliter cibum.
Deinde cum dicit insuper species multae etc., solvit propositam quaestionem. Et primo dividit acquisitionem ciborum in multas partes. Secundo ostendit qualis sit, ibi, talis quidem igitur acquisitio etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit diversitatem ciborum in animalibus. Secundo in hominibus, ibi, similiter autem et hominum etc.. Dicit ergo primo, quod multae sunt ciborum species; et ex hoc diversificantur modi vivendi tam in animalibus quam in hominibus: cum enim non sit possibile vivere sine cibo, necesse est quod secundum differentiam ciborum differat modus vivendi in animalibus: videmus enim quod quaedam bestiae vivunt congregata in multitudine et quaedam vivunt dispersa et separata secundum quod expedit ad cibum ipsorum; quaedam enim ipsorum sunt animalifaga, id est comedentia animalia, fagi enim in graeco idem est quod comedere; quaedam vero comedunt fructus, quaedam vero comedunt indifferenter omnia. Unde natura distinxit vitas eorum, secundum cibos quos eligunt naturaliter, et secundum quod vivunt in desidia vel in pugna: nam ea quae comedunt animalia alia oportet esse pugnativa et quod dispersa vivant, aliter enim non possent cibum invenire; sed animalia quae comedunt cibum, qui de facili potest inveniri, vivunt simul. Et quia in quolibet dictorum generum diversa sunt delectabilia diversis animalibus; non enim omnia animalia comedentia carnes delectantur in eisdem carnibus, et similiter nec omnia animalia comedentia fructus delectantur in eisdem fructibus: inde contingit quod etiam animalium quae comedunt carnes, sunt diversi modi vivendi, et similiter eorum quae comedunt fructus.
Deinde cum dicit similiter autem et hominum etc., ostendit diversitatem ciborum in hominibus: et dicit quod etiam secundum diversitatem ciborum in multis differunt vitae hominum. Tripliciter enim acquirunt aliqui nutrimentum. Quidam enim acquirunt cibum, neque laborant neque depraedant; et isti sunt otiosissimi: scilicet pastores: quia cibus qui fit a domesticis animalibus, puta ab ovibus, absque labore fit hominibus viventibus in otio; sed hunc solum laborem habent quod cum fuerit necessarium pecoribus propter pascua transire de loco ad locum, tunc et ipsi coguntur sequi tamquam si colerent quemdam agrum qui viveret et moveretur. Alii vero sumunt nutrimentum ex praeda, vel quam acquirunt ab hominibus, sicut latrones, vel quam acquirunt ex aquis stagnorum, paludum, fluviorum et in aliis, sicut piscatores; vel ex agris et silvis, sicut venatores avium et bestiarum. Tertium genus vivendi est quod pluribus hominum convenit quod vivunt ex his quae nascuntur in terra et ex domesticis fructibus: et isti habent cibum elaboratum. Hae igitur sunt plurimum vitae hominum: praeter eos enim qui habent cibum elaboratum et qui vivunt de negotiatione, de qua infra agetur, sunt quatuor vitae simplices: scilicet pascualis, furativa, piscativa et venativa, ut ex dictis patet: sed cum vita hominum sit deficientissima eo quod multis indiget, quidam ad hoc quod per se sibi sufficiant, in omnibus miscent praedictas vitas; et ita delectabiliter vivunt supplentes sibi ex una quod deest sibi ex altera: sicut quidam exercent simul vitam pascualem et furativam, quidam simul agricultivam et venativam, et similiter alias vitas secundum quod unicuique est opportunum.
Deinde cum dicit talis quidem igitur etc., ostendit qualis sit praedicta possessiva quae est acquisitiva cibi. Et primo ostendit quod est naturalis. Secundo quod est pars oeconomicae, ibi, una quidem igitur species etc.. Tertio quod non est infinita, ibi, et videntur verae divitiae etc.. Circa primum ponit talem rationem. Sicut natura providet animalibus statim in prima eorum generatione, ita et postquam eorum generatio fuerit perfecta. Providet autem eis de nutrimento in prima eorum generatione: et hoc patet in diversis animalibus: sunt enim quaedam animalia non generantia animal perfectum, sed faciunt ova, sicut aves vel vermes quosdam loco ovorum, sicut patet in formicis et in apibus et in aliis huiusmodi: et huiusmodi animalia coekpariunt, id est simul pariunt cum propriis foetibus tantum de nutrimento quantum sufficere possit, quousque animal generatum perveniat ad perfectum: sicut patet in ovo, cuius rubeum cedit in nutrimentum pulli qui generatur ex albo ovi, et hoc quamdiu pullus est intra testam; simile est in vermibus. Quaedam autem animalia sunt quae generant animal perfectum, sicut equus et alia huiusmodi; et in talibus animalia quae pariunt habent usque ad aliquod tempus cibum in seipsis ab nutrimentum genitorum, qui quidem cibus vocatur lac. Et sic patet quod in prima generatione natura providet animalibus de cibo. Unde manifestum est quod postquam iam animalia sunt perfecta, natura providet eis de cibo: ita quod plantae sunt propter alia animalia, ut ex eis nutriantur; alia vero animalia sunt propter homines: domestica quidem et propter cibum et propter alias utilitates: sylvestria vero, etsi non omnia, tamen plurima eorum cedunt in cibum hominis, vel aliquo alio modo in auxilium eius, inquantum homo ex eis acquirit vestitum, scilicet de pellibus eorum; vel etiam alia instrumenta, ut puta de cornibus, ossibus, aut dentibus. Et sic manifestum est quod homo indiget ad suam vitam aliis animalibus et plantis.
Sed natura, neque dimittit aliquid imperfectum, neque facit aliquid frustra; ergo manifestum est quod natura fecit animalia et plantas ad sustentationem hominum. Sed quando aliquis acquirit id quod natura propter ipsum fecit, est naturalis acquisitio: ergo possessiva qua huiusmodi acquiruntur, quae pertinent ad necessitatem vitae, est naturalis, et pars eius est praedativa, qua oportet uti et ad bestias quae naturaliter sunt subiectae homini, et ad homines barbaros qui sunt naturaliter servi, ut supra dictum est, ac si hoc sit primum iustum bellum secundum naturam. Dixit autem praedativam esse partem huius possessivae, quia alia pars est agricultura, quae acquirit nutrimentum ex plantis.
Deinde cum dicit una quidem igitur etc., concludit ex praemissis quod quaedam naturalis species possessivae de qua iam dictum est, est pars quaedam oeconomicae, secundum quod pars dicitur esse quae est subministrativa: subministrat enim non solum oeconomicae, sed etiam politicae; et hoc ideo, quia oportet ad actum politici et oeconomici, (ut existant) aut acquirantur et illae res quae thesaurizantur ad necessitatem vitae et utilitatem communitatis, tam domus quam civitatis; quia neque domus neque civitas potest gubernari sine necessariis vitae.
Deinde cum dicit et videntur verae divitiae etc., ostendit quod praedicta possessiva non est infinita. Et dicit quod verae divitiae sunt ex huiusmodi rebus quibus subvenitur necessitati naturae. Ideo autem istae sunt verae divitiae, quia possunt tollere indigentiam et facere sufficientiam habenti eas, ut scilicet homo sit sibi sufficiens ad bene vivendum. Sunt autem quaedam aliae divitiae, quarum possessio est infinita, ut infra dicetur; de quibus solon qui fuit unus de septem sapientibus dixit in suo poemate, quod nullus terminus divitiarum potest praefiniri hominibus: unde tales non sunt verae divitiae, quia non replent hominis appetitum.
Quod autem divitiae quae consistunt ex rebus necessariis ad vitam, sint finitae, probat tali ratione. Nullius actus instrumentum est infinitum neque multitudine neque magnitudine: ars enim fabrilis non habet infinitos martellos, neque etiam unum martellum infinitum. Sed praedictae divitiae sunt quaedam organa oeconomici et politici, quia eis utuntur ad gubernationem domus vel civitatis, ut dictum est. Ergo huiusmodi divitiae non sunt infinitae, sed est eis aliquis terminus.
Et ultimo epilogando concludit quod est quaedam naturalis possessiva quae est necessaria et oeconomicis et politicis; et propter quam causam, manifestum est ex dictis.



Lectio 7

Est autem genus aliud etc.. Postquam Philosophus determinavit de una parte possessivae quae est acquisitiva cibi et aliorum necessariorum vitae, hic determinat de alia possessiva quae appellatur pecuniativa. Et circa hoc duo facit. Primo proponit conditionem ipsius. Secundo determinat de ea, ibi, sumamus autem de ipsa etc.. Circa primum tria determinat de hac secunda parte possessivae. Primo enim determinat nomen eius; dicens quod vocatur pecuniativa, quia scilicet insistit circa acquisitionem pecuniarum. Secundo dicit de ea, quod quia acquisitio pecuniarum est in infinitum, propter istam partem possessivae videtur hominibus quod nullus sit terminus divitiarum et possessionis: multi enim reputant quod haec pars possessivae sit una et eadem cum praemissa, propter vicinitatem, quam habet cum ipsa. Tertio ponit comparationem huius possessivae ad praemissam: et dicit quod neque est eadem cum praedicta, neque tamen longe distat ab ea. Quod autem non sit eadem, manifestat per hoc quod praedicta pars possessivae, quae est acquisitiva cibi et aliorum necessariorum vitae, est naturalis; sed haec quae est acquisitiva pecuniae, non est naturalis. Denarii enim non sunt adinventi a natura, sed per quamdam experientiam et artem sunt introducti; ideo autem dixit, quod non longe distant, quia pro denariis etiam necessaria vitae haberi possunt et e converso.
Deinde cum dicit sumamus autem etc., incipit determinare naturam pecuniativae. Et quia pecunia est inventa propter commutationes faciendas, ideo circa hoc tria facit. Primo ostendit quomodo commutatio se habeat ad res commutatas. Secundo determinat de commutatione naturali, ibi, est enim permutativa omnium etc.. Tertio determinat de commutatione pecuniaria, ibi, ex hac tamen facta est illa etc.. Dicit ergo primo, quod ad considerandum de pecuniativa debemus hinc accipere principium: est enim uniuscuiusque rei duplex usus: et conveniunt in hoc quod uterque est secundum se et non per accidens: differunt autem in hoc quod unus eorum est proprius usus rei, alius autem non est proprius sed communis. Sicut duplex est usus calceamenti: unus quidem proprius, scilicet calciatio, ad hunc enim usum factum est calciamentum; alius autem non est proprius, scilicet commutatio, non enim ad hoc est factum calciamentum ut homo commutet ipsum; sed tamen homo sic potest uti calceamento ut commutet ipsum vel pro pane, vel pro cibo. Et quamvis commutatio non sit proprius usus calceamenti, est tamen usus eius per se et non secundum accidens: quia ille qui commutat ipsum, utitur eo secundum valorem suum. Et sicut dictum est de calceamento, ita intelligendum est de omnibus aliis rebus quae ab homine possideri possunt.
Deinde cum dicit est enim permutativa etc., determinat de commutatione naturali; et circa hoc tria facit. Primo ostendit quorum sit ista commutatio. Secundo quomodo est introducta, ibi, in prima igitur communitate etc.. Tertio quomodo se habet ad naturam, ibi, talis quidem igitur commutativa etc.. Dicit ergo primo, quod permutatio potest fieri de omnibus rebus. Et prima quidem commutatio incoepit a rebus quae natura ministrat ad necessitatem humanae vitae, eo quod de his quidam homines plura habebant, quidam pauciora, sicut quidam habebant plus de vino, alii autem plus de pane: unde oportuit quod commutarent: et intantum fiebat commutatio, quousque unusquisque habebat quod sibi sufficiebat. Unde manifestum est quod cum denarii non sint a natura sicut dictum est, campsoria, quae est permutatio denariorum, non est a natura.
Deinde cum dicit in prima quidem igitur etc., ostendit quomodo est introducta talis permutatio: et dicit quod in prima communitate, quae est communitas unius domus, non erat opus aliqua tali commutatione, eo quod omnia necessaria vitae erant patrisfamilias, qui omnia providebat: sed quando iam facta est amplior communitas, scilicet vici et civitatis, propter hoc quod aliqui hominum communicabant cum omnibus, inter quos non poterat fieri commutatio; alii vero erant separati et in multis aliis rebus: ideo necessarium fuit illarum rerum, quae divisae erant, fieri commutationes, ut scilicet dum unus acciperet ab alio quod alter habebat ipse retribueret ei quod ipse habebat: quod adhuc servatur apud multas barbaras nationes apud quas non est usus denariorum, quae nihil plus commutant, nisi ea quae sunt eis opportuna ad vitam, sicut dando et accipiendo vinum et triticum et alia huiusmodi.
Deinde cum dicit talis quidem igitur etc., concludit ex praemissis quod talis commutativa non est praeter naturam, quia est de rebus quas natura ministrat; neque est species pecuniativae, quia non fit per denarios. Et quod non sit praeter naturam, probat per hoc quod est in supplementum per se sufficientiae, idest ut homo per huiusmodi commutationem habeat ea quae sunt necessaria sufficienter ad sustentationem humanae vitae.
Deinde cum dicit ex hac tamen etc., determinat de commutatione pecuniaria; et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo haec commutatio est per rationem inventa, cum non sit a natura. Secundo ostendit quod sit infinita, ibi, et infinitae utique divitiae etc.. Circa primum tria facit. Primo determinat de prima inventione pecuniariae commutationis. Secundo de quadam commutatione pecuniaria superveniente, ibi, facto igitur iam numismate etc.. Tertio determinat de pecuniativa quae est circa huiusmodi commutationes, ibi, propter quod videtur pecuniativa etc.. Dicit ergo primo, quod ex prima commutatione quae erat ipsarum rerum necessariarum adinvicem, processit quaedam alia commutatio secundum rationem inventa. Cum enim auxilium hominum adinvicem per commutationes esset factum magis peregrinum, quia scilicet homines non solum ad propinquos sed etiam ad remotos coeperunt uti commutatione, adducendo ad se ea quibus indigebant et mittendo illis ea in quibus ipsi abundabant; propter istam necessitatem inventus est usus denariorum, eo quod non poterant de facili portari ea quae sunt necessaria secundum naturam ad remotas terras, puta vinum, aut triticum, aut aliquid huiusmodi. Et ideo ad huiusmodi commutationes in remotis faciendas ordinaverunt quod aliquid sibiinvicem darent et acciperent, quod de facili et expedite portari posset, et tamen de se haberet aliquam utilitatem: et huiusmodi sunt metalla, puta aes, ferrum et argentum et alia huiusmodi: haec enim sunt secundum se utilia, inquantum ex eis fiunt vasa vel aliqua instrumenta, et tamen de facili portari poterant ad remotum, quia modicum de istis, propter eorum raritatem, valebat multum de aliis rebus; sicut etiam modo homines qui debent longum iter peragere pro suis expensis loco denariorum aereorum, portant argenteos vel aureos. Propter praedictam autem necessitatem commutationis ad loca remota, primo fuit determinatum metallum solo pondere et magnitudine, sicut apud quasdam gentes habentur formae argenti non monetati; sed postea ut homines liberarentur a necessitate mensurandi vel ponderandi impresserunt aliquem characterem quod imponitur in signum quod metallum sit tantae quantitatis: sicut etiam in aliquibus locis imponuntur quaedam signa publica ad mensuram vini vel frumenti. Sic ergo patet quod primo denarii sunt inventi pro commutatione rerum necessariarum.
Deinde cum dicit facto igitur etc., determinat de alia commutatione superveniente; et dicit quod postquam iam facti sunt denarii ex praedicta commutatione quae est ex necessitate facta propter res necessarias ex remotis locis habendas, subintroducta est species commutationis pecuniariae secundum quam denarii pro denariis commutantur: et haec vocatur campsoria, qua scilicet utuntur campsores denariorum. Et hoc quidem primo factum est simpliciter et quasi a casu; puta quod ex aliquibus terris in alias aliqui denarios transferentes carius eos expenderunt quam acceperint: unde postea per experientiam factum est artificiale, ut homo scilicet consideret de quo loco denarii transmutati et quomodo possint facere maximum lucrum; et hoc pertinet ad artem campsoriam.
Deinde cum dicit propter quod videtur etc., determinat de pecuniativa; et circa hoc duo facit. Primo concludit ex praemissis quae sit materia et actus huius artis. Secundo determinat quamdam dubitationem, ibi, etenim divitias etc.. Concludit ergo ex praemissis, quod ex quo incoeperunt denarii ad denarios commutari propter lucrum quodam artificiali modo, ars quae est circa denarios vocatur pecuniativa; et actus eius est quod possit considerare unde possit provenire homini multitudo pecuniarum: ad hoc enim est ordinata, sicut ad finem, ut faciat multitudinem pecuniarum et divitiarum.
Deinde cum dicit etenim divitias etc., determinat quamdam dubitationem circa praemissa. Quia enim dixerat quod pecuniativa est factiva divitiarum et pecuniarum, posset aliquis dubitare, utrum sint omnino idem pecuniae et divitiae. Circa hoc ergo tria facit. Primo ponit quorumdam opinionem. Secundo inducit rationes in contrarium, ibi, aliquando autem rursus etc.. Tertio concludit determinationem veritatis, ibi, propter quod quaerunt etc.. Dicit ergo primo, quod multoties homines opinantur quod divitiae nihil aliud sint quam multitudo pecuniarum, eo quod pecuniativa et campsoria, cuius finis est multiplicare divitias, tota consistit circa pecunias, sicut circa propriam materiam.
Deinde cum dicit aliquando autem etc., ponit opinionem contrariam; dicens quod aliquando videtur fatuitas quaedam dicere quod nihil eorum quae sunt secundum naturam sint divitiae, puta triticum et vinum et alia huiusmodi: et quod totae divitiae sint denarii introducti per legem. Et ad hoc introducit duas rationes: quarum prima est, quia non sunt verae divitiae illae quae variata hominum dispositione, nullam dignitatem neque utilitatem habent ad necessitatem vitae: sed transmutata dispositione hominum qui utuntur divitiis denarii nullius sunt pretii, nec aliquid afferunt ad necessitatem vitae; puta si placeat regi vel communitati, (quod) non valeant. Ergo stultum est dicere quod divitiae totaliter nihil sint nisi multitudo pecuniarum. Secundam rationem ponit, ibi, et numismate dives etc. Quae talis est. Inconveniens est dicere quod ille qui est dives, indigeat cibo vel pereat fame: sed multoties potest contingere quod homo abundans in denariis egeat cibo et moriatur fame, sicut dicitur fabulose de quodam meda nomine, quod, propter hoc quod habebat insatiabile desiderium pecuniae, petiit a Deo et impetravit quod omnia quae sibi exhiberentur fierent aurea; et sic peribat fame habens multitudinem auri omnibus cibis sibi appositis conversis in aurum: ergo denarii non sunt verae divitiae.
Deinde cum dicit propter quod quaerunt etc., concludit determinationem veritatis; et dicit quod illi qui recte sapiunt, propter praedictas rationes dicunt aliud esse divitias et pecuniam, sive pecuniativam: sunt enim quaedam divitiae secundum naturam, scilicet de rebus necessariis ad vitam, sicut supra dictum est; et talis acquisitio divitiarum proprie pertinet ad oeconomicam: sed illa pecuniativa quae est campsoria multiplicat pecunias non omnibus modis, sed solum per denariorum permutationem: unde tota consistit circa denarios: quia denarius est principium et finis talis commutationis, dum denarius pro denario datur. Patet igitur secundum hoc, quod ditiores sunt qui abundant in rebus necessariis ad vitam vere loquendo, quam illi qui abundant in denariis.



Lectio 8

Et infinitae utique divitiae etc.. Postquam ostendit Philosophus quomodo pecuniativa commutatio est introducta per legem, hic ostendit quomodo sit infinita talis acquisitiva pecuniae: et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo assignat causam praemissorum, ibi, causa autem huius dispositionis etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo solvit ex hoc quamdam dubitationem, ibi, propter quod sic quidem etc..
Dicit ergo primo, quod divitiae quae acquiruntur ab hac pecuniativa, scilicet campsoria, quae tota est circa denarios, est infinita: et hoc probat tali ratione. Desiderium finis in unaquaque arte est in infinitum; desiderium autem eius, quod est ad finem, non est in infinitum, sed habet terminum secundum regulam et mensuram finis: sicut ars medicinalis intendit ad sanandum in infinitum, cum inducit sanitatem quantamcumque potest; sed medicinam non dat quantamcumque potest, sed secundum mensuram, quae est utilis ad sanandum; et ita est in aliis artibus. Et ratio huius est, quia finis est secundum se appetibilis: quod autem secundum se est tale, si magis fuerit, erit magis tale: sicut si album disgregat visum, magis album, magis disgregat. Sed pecuniae se habent ad pecuniativam campsoriam, sicut finis: haec enim intendit acquirere pecunias. Ad oeconomicam autem non se habent sicut finis, sed sicut ordinatum ad finem qui est gubernatio domus; ergo pecuniativa quaerit pecunias absque termino, oeconomica autem cum aliquo termino.
Deinde cum dicit propter quod sic quidem etc., solvit dubitationem quamdam ex praemissis. Et circa hoc duo facit. Primo movet eam. Secundo solvit, ibi, causa autem etc. Dicit ergo primo, quod propter praedictam rationem videtur quod necessarium sit esse aliquem terminum divitiarum in oeconomica: sed si quis consideret in his quae accidunt videtur esse contrarium: omnes enim oeconomici augent denarios in infinitum, volentes habere denarios pro rebus quae sunt ad usum vitae.
Deinde cum dicit causa autem etc., solvit praemissam dubitationem; et dicit quod causa praedictae diversitatis videtur esse propinquitas utriusque pecuniativae; illius scilicet quae deservit oeconomicae, quae quaerit pecunias pro commutatione rerum necessariarum, et campsoriae, quae quaerit denarios propter seipsos: utriusque enim pecuniativae est idem actus, scilicet acquisitio pecuniarum, sed non eodem modo: sed in pecuniativa oeconomica hoc ordinatur ad alium finem, scilicet ad gubernationem domus; in pecuniativa autem, scilicet campsoria, ipsa augmentatio pecuniae est finis; et ideo propter propinquitatem campsoriae ad oeconomicam videtur quibusdam oeconomis quod sit eorum officium illud quod pertinet ad campsores, ut scilicet instent ad conservandum et multiplicandum denarios in infinitum.
Deinde cum dicit causa autem etc., assignat causam eius quod dixerat, quod dispensatores domorum interdum perseverant ad augendum pecunias in infinitum. Et quia ex causa, quam assignat, sequuntur quaedam abusiones; ideo haec pars dividitur in tres secundum tres abusiones quas ponit. Secunda pars incipit ibi, et altera species etc.. Tertia ibi, et si pro non per pecuniativam etc.. Dicit ergo primo, quod causa huius dispositionis, quod scilicet dispensatores domorum quaerunt augere pecuniam in infinitum, est, quia homines student ad vivendum qualitercumque, non autem ad vivendum bene, quod est vivere secundum virtutem. Si enim intenderent vivere secundum virtutem, essent contenti his quae sufficiunt ad sustentationem naturae: sed quia praetermisso hoc studio, student ad vivendum unusquisque secundum suam voluntatem, ideo unusquisque intendit acquirere ea per quae possit suam voluntatem implere: et quia concupiscentia hominum tendit in infinitum; ideo in infinitum desiderant ea per quae possint satisfacere suae concupiscentiae. Quidam etiam sunt qui habent studium, ut bene vivant; sed ei quod est bene vivere, addunt id quod pertinet ad delectationes corporales: dicunt enim non esse bonam vitam, nisi cum talibus delectationibus homo vivat; et ideo quaerunt ea per quae possunt implere delectationes corporales: et quia hoc videtur hominibus posse evenire per multitudinem divitiarum; ideo omnis cura eorum esse videtur ad acquirendum multas pecunias. Et est considerandum quod assignat causam eorum, quae pertinent ad dispensatorem domus, ex intentione humanae vitae, quia dispensator domus habet pro fine bonam vitam eorum quae sunt in domo. Sic igitur prima abusio est, quod homines propter hoc quod non habent rectum studium bonae vitae, intendunt ad acquirendum pecunias in infinitum.
Deinde cum dicit et altera species etc., ponit secundam abusionem. Quia enim dispensatores domorum student circa acquisitionem pecuniarum propter hoc inducitur in curam domus altera species pecuniativae, scilicet campsoria, praeter eam quae est propria oeconomicae, scilicet acquisitio rerum necessariarum ad vitam: sed quia in excessu intendunt frui delectationibus corporalibus, propter hoc quaerunt ea quae possunt facere huiusmodi excessum, scilicet multitudinem divitiarum. Et sic est secunda abusio quod pecuniativa non naturalis, neque necessaria assumitur ad oeconomicam.
Tertio ponit tertiam abusionem, ibi, et si non per pecuniativam etc.. Et dicit quod quia homines non possunt interdum per artem pecuniativam acquirere sufficienter ea per quae satisfaciant excessui delectationum corporalium, attentant acquirere pecunias per alias causas; et abutuntur qualibet potentia, idest virtute vel arte, vel officio, non secundum suam naturam. Sicut fortitudo est quaedam virtus, et eius opus proprium non est congregare pecunias, sed facere hominem audacem ad aggrediendum et sustinendum; unde si aliquis fortitudine utatur ad congregandum divitias, utitur ea non secundum naturam. Similiter etiam militaris ars est propter victoriam, et medicinalis propter sanitatem, neutra tamen est propter pecuniam: sed quidam et militarem artem et medicinalem convertunt ad acquirendum pecuniam, et ita faciunt utramque esse pecuniativam, idest acquisitivam pecuniae, ordinantes huiusmodi artes ad pecuniam, sicut ad finem ad quem oportet ordinari omnia alia; et ideo dicitur in ecclesiaste: et pecuniae obediunt omnia.
Concludit ergo epilogando ex praemissis, quod dictum est de non necessaria pecuniativa, quae scilicet acquirit pecuniam in infinitum, sicut finem, quae sit ipsa et propter quam causam homines indigent ipsa, scilicet propter concupiscentiam infinitam: dictum est etiam de necessaria pecuniativa, quae scilicet est altera a praemissa. Acquirit enim pecunias usque ad aliquem terminum propter alium finem, scilicet propter habenda necessaria vitae. Sed proprie oeconomica est circa ea quae sunt secundum naturam, sicut illa quae pertinent ad cibum: et haec non est infinita, sicut prima pecuniativa, sed habet aliquem terminum. Vel potest intelligi, quod ipsa pecuniativa quae est necessaria, est altera a non necessaria, sed est oeconomica, et alia non mutantur.
Palam autem et quod dubitabant etc.. Moverat superius quaestionem, utrum pecuniativa sit pars vel subserviens oeconomicae: et distinxit pecuniativam ab alia possessiva: nunc solvit motam superius quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod pecuniativa subservit oeconomicae. Secundo ostendit, quomodo pecuniativa quaedam est laudabilis, et quaedam vituperabilis, ibi, duplici autem existente etc.. Circa primum tria facit. Primo solvit superius motam quaestionem. Secundo movet aliam dubitationem, ibi, etenim dubitabit etc.. Tertio manifestat quiddam, quod dixerat, ibi, maxime autem etc..
Dicit ergo primo, quod iam ex praemissis potest esse manifestum illud, quod quaerebatur a principio, utrum pecuniativa pertineat ad oeconomicum et politicum, aut non, sed sit omnino extranea. Et veritas est quod non est eadem pecuniativa oeconomicae, ut supra dictum est, sed tamen ei subservit; quia pecunias oportet existere ad hoc, quod domus gubernetur. Et hoc probat, per hoc, quod in domo et civitate oportet esse et homines, et ea quae sunt necessaria hominibus. Homines autem non facit politica, sed accipit eos a natura generatos, et sic utitur ipsis: similiter ergo politica vel oeconomica non facit cibum, sed natura tradit ipsum vel ex terra sicut fructus, vel ex mari sicut pisces, aut ex aliqua alia re. Facere igitur vel acquirere huiusmodi cibum non est proprium opus et immediatum politicae vel oeconomicae; sed proprium opus eius est dispensare ista in domo, sicut oportet. Sicut videmus, quod textoris non est facere lanam, sed uti ipsa, et cognoscere qualis lana sit idonea ad suum opus, qualis etiam sit prava et inepta. Sic igitur oeconomicae deservit et natura, quae generat homines et cibus, et iterum pecuniativa, quae acquirit, sicut etiam arti textoriae deservit et natura quae producit lanam, et mercativa quae acquirit eam.
Deinde cum dicit etenim dubitabit etc., movet quamdam quaestionem, et est ista quaestio. Cum illi qui sunt in domo indigeant sanitate, sicut indigent his quae sunt necessaria ad vitam, ut cibo et vestitu, quare ars medicinalis non est pars oeconomicae, sicut pecuniativa? Et respondet, quod ad dispensatorem domus et ad principem civitatis pertinet quodammodo considerare de sanitate, scilicet utendo consilio medicorum ad sanitatem subiectorum: alio autem modo non pertinet ad eos, sed ad medicos, considerando scilicet ex quibus rebus sanitas conservetur vel restituatur. Similiter etiam ad dispensatorem domus quodammodo pertinet considerare de pecunia, scilicet utendo ea iam acquisita, et utendo etiam ministerio eorum qui acquirunt: sed considerare ex quibus rebus pecunia possit acquiri et quomodo, hoc non pertinet ad oeconomicum, sed ad artem subservientem, scilicet ad pecuniativam.
Deinde cum dicit maxime autem etc., manifestat quod supra dixerat; scilicet quod natura tradat ea quae sunt necessaria: et dicit quod sicut dictum est prius, ea quibus utitur oeconomica vel politica, maxime oportet praeexistere a natura, a qua etiam accipiunt subservientes artes. Et hoc probat per hoc quod naturae opus est dare cibum ei quod generatur secundum naturam. Videmus enim quod illud ex quo fit aliquid, quantum ad id quod est residuum generationis, est cibus rei generatae; sicut patet quod animal generatur ex sanguine menstruo, et id quod est residuum ex hac materia natura convertit in lac et praeparat cibum generato. Et ideo quia homo constitutus est ex rebus quae sunt secundum naturam, aliae res quae sunt secundum naturam, sunt ei cibus. Et ideo omnibus hominibus est naturalis pecuniativa, idest acquisitiva ciborum, vel denariorum pro cibo, ex rebus naturalibus, scilicet ex fructibus et animalibus. Quod autem aliquis acquirat pecuniam non ex rebus naturalibus, sed ab ipsis denariis, hoc non est secundum naturam.
Deinde cum dicit duplici autem existente etc., positis duabus pecuniativis, ostendit, quae earum sit laudabilis, et quae vituperabilis: et dicit, quod duae sunt pecuniativae: quarum una vocatur campsoria, quae scilicet acquirit pecuniam ex pecuniis et propter ipsas pecunias; alia autem pecuniativa est oeconomica, quae scilicet acquirit pecunias ex rebus naturalibus, puta ex fructibus et animalibus, ut dictum est: ista quidem secunda, est necessaria ad vitam hominum, unde et laudatur: alia vero, scilicet campsoria, transfertur ab eo quod est necessarium naturae ad id quod requirit concupiscentia, ut supra dictum est, et ideo iuste vituperatur: non enim illa pecuniativa est secundum naturam, quia neque ex rebus naturalibus est, neque ad supplendam necessitatem naturae ordinatur, sed ex (translatione) denariorum adinvicem; inquantum scilicet homo denarios per denarios lucratur. Et cum ista pecuniativa, quae est campsoria, iuste vituperetur, quaedam alia acquisitiva pecuniae est, quae rationabilissime vituperatur, et odio habetur, quae dicitur obolostatica, id est statuitiva denariorum, sicut illi qui lucrantur in excessu denariis instituendis. Ista enim acquisitio fit ab ipsis denariis, et non secundum primum modum qui institutus est ad acquirendos denarios; facti sunt enim denarii gratia translationis, id est commutationis, ut supra dictum est. Est autem et quaedam alia acquisitiva pecuniae quae graece vocatur tokos, id est usura per quam denarius seipsum adauget, et ideo sic vocatur apud graecos. Tokos enim idem est quod partus; videmus autem quod ea quae pariuntur secundum naturam, sunt similia generantibus; unde fit quidam partus cum denarius ex denario crescit. Et ideo etiam ista acquisitio pecuniarum est maxime praeter naturam: quia secundum naturam est, ut denarii acquirantur ex rebus naturalibus, non autem ex denariis. Sic ergo una pecuniativa est laudabilis, et tres vituperabiles, ut dictum est.



Sententia Libri Politicorum Lib.1 Lec.4