Sententia Libri Politicorum Lib.2 Lec.14


Lectio 15

Cretensium autem politia etc.. Postquam superius auctor prosecutus est de politia lacedaemonica, hic prosequitur de politia cretensi. Et primo comparat hanc politiam ad praecedentem. Secundo improbat eam, ibi, de quibus eosdem utique dicet etc.. Circa primum tria facit. Primo ponit in communi comparationem istarum politiarum. Secundo assignat rationem positae comparationis, ibi, et enim videtur etc.. Tertio explicat praedictam comparationem in speciali, ibi, habet autem proportionaliter etc.. Dicit ergo primo, quod politia cretensium est propinqua politiae lacedaemonicae in quibusdam; tamen differt in aliquibus, in quorum paucis non se habet deterius quam politia lacedaemonica, sed melius; sed in pluribus se habet minus plane, idest minus expedite et convenienter ad bonum statum civitatis.
Deinde cum dicit et enim videtur, assignat causam praemissae comparationis. Et primo ostendit huius causam esse ex hoc quod lacedaemonica sumpta est a cretensi. Secundo assignat causam quare cretensis fuit prior, ibi, videtur autem insula etc.. Dicit ergo primo quod causa praedictorum est, quia politia lacedaemonica in pluribus imitatur politiam cretensium tamquam antiquiorem; et ideo politia cretensis in pluribus peius se habet; quia videmus quod plurima de his quae sunt ab antiquis inventa, sunt minus dearticulata, idest diligenter distincta quam ea quae sunt inventa a iunioribus. Dicunt enim quod lycurgus qui instituit politiam lacedaemonicam dimittens regnum charylli regis lacedaemoniorum, multo tempore conversatus est apud cretam propter amicitiam et affinitatem quam habebant lacedaemones ad cretenses. Et ideo lacedaemones, qui venerant cretam causa familiaritatis, susceperunt institutiones legum, quae tunc erant apud habitantes in creta. Unde videmus quod incolae cretenses eodem modo utuntur legibus sicut et lacedaemones; et hoc est secundum institutionem minois regis cretensium.
Deinde cum dicit videtur autem insula etc., assignat causam quare leges inter graecos primo inventae sunt apud cretam. Dicit enim quod insula cretensis videtur secundum situm terrae optime esse disposita ad principandum graecis, qui fere omnes habitant circa mare. Insula autem illa quasi adiacet toti litori graeciae; et distat modicum a quadam insula quae vocatur pelopus, quae nunc dicitur achaia: et similiter versus asiam propinqua est loco qui dicitur tropium et insulae quae dicitur rhodus; et ideo minos qui fuit rex cretensis obtinuit principatum in toto mari graeciae, et insulas quasdam prius habitatas per violentiam subegit, quasdam autem de novo habitari fecit singulis suas leges imponens. Ultimo autem transivit in insulam siciliae, et ibi mortuus est circa caminum, idest circa montem vulcani vel ethnae ex quibus ignis eructuat.
Deinde cum dicit habet autem proportionaliter etc., explicat in speciali comparationem supra positam. Et primo ostendit in quibus conveniunt ambae politiae. Secundo in quibus politia cretensis habet melius, ibi, quod quidem igitur conviviorum etc.. Tertio in quibus habet peius, ibi, quae autem circa cosmos etc.. Ostendit autem primo, quod hae duae politiae proportionaliter se habent adinvicem in tribus convenientes. Primo quidem in agricultura, quam apud lacedaemones exercent servi, apud cretenses autem incolae, idest rustici habitantes in insula. Secundo quantum ad convivia publica quae apud utrosque fiunt: quae quidem nunc apud lacedaemones vocabantur philitia, a philos quod est amor, quia erant instituta ad amorem mutuum inter cives conservandum; sed antiquitus apud eos vocabantur andria; ab anir quod est vir, quia soli viri ibi conveniebant absque mulieribus et sic etiam vocantur nunc apud cretenses. Unde manifestum est quod lacedaemones assumpserunt a cretensibus. Tertio quantum ad ordinem politiae, quia ephori apud lacedaemones habebant eamdem potestatem, quam apud cretenses quidam qui dicebantur cosmi, idest ornatores, solo numero differentes: nam ephori apud lacedaemones erant quinque, cosmi vero cretensium erant decem. Similiter et seniores apud lacedaemones erant aequales et numero et potestate senioribus cretensium, quos vocabant boulin, id est consilium. Regnum autem primo fuit apud cretenses, sicut et apud lacedaemones: sed postmodum dissolverunt regnum, et commiserunt cosmis ducatum bellorum: utrique etiam habent ecclesiam, idest adunationem populi, quae nullius rei habet potestatem, nisi approbandi sententias seniorum et cosmorum.
Deinde cum dicit quae quidem igitur conviviorum etc., ostendit in quibus melior erat politia cretensis. Et dicit quod ordinatio conviviorum melior erat apud cretenses quam etiam apud lacedaemones; quia in lacedaemonia unusquisque qui accedebat ad convivium, oportebat, quod aliquid exhiberet secundum caput suum, alioquin non poterat participare politia, sicut prius dictum est: sed apud cretenses erat observatio magis pertinens ad commune, quia de rebus publicis, tam de fructibus terrae, quam de pecoribus et de redditibus, quos reddebant incolae qui colebant terras, erat instituta quaedam pars quae expendebatur in sacrificia, et quaedam pars quae expendebatur in convivia, ut in talibus conviviis homines et mulieres et pueri et viri nutrirentur de communi. Hoc erat autem et aliud proprium politiae cretensium, quod legislator eorum multa philosophice induxit ad hoc, quod modicum comederent; quasi hoc sit valde proficuum et singulis et communitati. Volens etiam quod non procrearent multos pueros, ne multitudo hominum excederet quantitatem possessionis, voluit, quod homines non multum commiscerentur mulieribus, et ad hoc concessit turpem masculorum coitum: sed utrum in hoc bene fecerit vel male, posterius considerabitur: tamen hoc manifestum est, quod ordinatio conviviorum melior erat apud cretenses quam apud lacedaemones.
Deinde cum dicit quae autem circa cosmos etc., ostendit in quo peior erat cretensis politia. Et dicit, quod peior erat ordinatio apud cretenses de cosmis quam apud lacedaemones de ephoris. Unum enim malum est commune utrisque, quia scilicet apud utrosque assumuntur ad huiusmodi principatum quicumque, idest homines non probati nec virtuosi. Sed tamen apud lacedaemones erat unum bonum, quia poterant eligi de qualibet conditione hominum: et ideo populus, quasi habens partem in maximo principatu, bene volebat, quod conservaretur talis politia. Sed apud cretenses non eligebantur cosmi ex qualibet hominum conditione, sed solum ex aliquibus qui erant vel fuerant de numero seniorum; et similiter seniores eligebantur ex quibusdam qui fuerant cosmi quibus licebat dimittere suum principatum, ut infra dicetur. Et sic populus in principatu cosmorum non habebat partem.
Deinde cum dicit de quibus eosdem etc., improbat praedictam politiam. Et primo quantum ad statuta quae ponebant. Secundo quantum ad remedia quae adhibebant, ibi, quam autem faciunt etc.. Circa primum duo facit. Primo improbat eorum statuta. Secundo excludit quamdam responsionem, ibi, quiescere etc.. Improbat autem politiam istam quantum ad duo, quae etiam improbavit in politia lacedaemonica: quorum unum est, quod cosmi et seniores principabantur per totam vitam suam sine correctione, idest sine hoc quod possent amoveri propter aliquam culpam; et sic principatus erant maiores quam dignum esset. Secundum autem est, quia non principabantur secundum litteras, id est secundum aliquas leges scriptas, sed auctognomonas, id est per se sententiantes vel arbitrantes; et hoc non erat securum civitati; quia eorum iudicium poterat perverti amore vel odio.
Deinde cum dicit quiescere autem etc., excludit quamdam responsionem qua possent se defendere, inducentes pro signo bonae ordinationis, quod semper absque seditione vixerint. Sed ipse dicit, quod hoc, quod populus quieverit apud eos a seditionibus non participans principatu, non est signum demonstrans quod eorum politia sit bene ordinata: hoc enim contingebat quia cretenses longe peregrinabantur ab aliis hominibus (in) insula quadam habitantes, et distantes ab aliis: et sic non habebant bella cum finitimis, sicut supra dictum est, et sic cosmi apud cretenses non habebant aliqua recipere vel expendere propter bella, sicut ephori apud lacedaemones: unde populus non multum curabat tali principatu participare.
Deinde cum dicit quam autem faciunt etc., improbat remedia, quae apud cretenses contra pericula erant. Et primo ponit ea. Secundo improbat, ibi, aut et palam etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit remedia, quae erant contra personas male principantium. Secundo remedium, quod erat contra ipsum principatum, ibi, omnium autem pessimum etc.. Dicit ergo primo, quod illa medicina, quam faciunt cretenses contra praedictum peccatum de incorrigibilitate principum, non est conveniens, nec est politica quasi sapiens communem ordinem civitatis, sed magis est oppressiva et tyrannica; quod non est secundum rationem, sed per violentiam. Multoties enim apud eos conveniebant aliqui vel de principibus vel de privatis personis, et eiiciebant cosmos per violentiam. Erat autem et aliud remedium: quia cosmi poterant abrenunciare principatui in vita sua. Sed melius erat, quod ista duo ordinarentur per legem: ut scilicet aliqua lex esset certa secundum quam cosmi deberent expelli, vel cedere principatui, quam quod hoc fieret secundum voluntatem hominum, quae non est securus canon, id est secura regula, cum frequenter voluntas humana sit irrationabilis et iniusta.
Deinde cum dicit omnium autem pessimum etc., ponit remedium quod habebant contra ipsum officium; et dicit, quod illud erat pessimum inter omnia remedia, quod quando cosmi volebant dare sententias contra aliquos potentes, frequenter inter eos instituebatur acosme, id est cessatio principatus cosmorum: interdicebant enim ad tempus omnino talem principatum: hoc autem dicit esse pessimum, quia non solum erat contra personas, sed contra totum officium vel principatum, ex quo proveniebat multa utilitas civitati.
Deinde cum dicit aut et palam etc., improbat praedicta remedia. Et dicit quod ista institutio ultima de vacatione cosmorum habet aliquid politiae inquantum fit de communi consensu populi, sed tamen non est vera politia, sed magis oppressio quaedam per potentiam populi, et via quaedam ad tyrannidem. Consueverunt enim aliqui habentes odio cosmos, colligantes sibi populum et alios amicos suos facere monarchiam, ut scilicet aliquis eorum dominetur in civitate loco omnium; et quando hoc non possunt statim facere, movent seditiones et pugnant cives adinvicem. Nihil autem hoc differt, quam quod post aliquod tempus iam non sit civitas, sed solvatur tota communio politica.
Non enim potest esse civitas, soluta concordia civium; et sic per seipsam dissolvitur. Sed etiam antequam per seipsam dissolvatur imminet ei periculum ab hostibus, qui volunt et valent invadere civitatem; quia dum cives adinvicem pugnant, non possunt unanimiter resistere hostibus; et quandoque una pars introducit hostes in sui auxilium. Sed, sicut dictum est, ab huiusmodi periculis hostium liberata fuit politia cretensium propter locum, quia habitabant in insula longe ab aliis civitatibus; et sic ipsa longinquitas fecit eos securos ab expulsione, idest quod non expellerentur de proprio loco ab hostibus. Et huius ponit duo signa: quorum unum est, quod status incolarum perseverat apud cretenses propter consuetudinem conversationis. Sed illi qui adveniunt aliunde ad ministrandum, non possunt cum eis diu commorari, quia nullum principatum possunt apud eos habere. Non enim volebant cretenses habere principes extraneos. Secundum signum est, quia nuper transierat ad insulam cretensium bellum ab extraneis invadentibus insulam: ex quo manifestum est, quod leges eorum non erant sufficienter virtuosae ad conservandum eorum politiam; sed conservabantur, quia non habebant inimicos contra se bellantes. Ultimo autem epilogando concludit, quod intantum dictum est de politia cretensium.



Lectio 16

Politizare autem videntur etc.. Postquam Philosophus prosecutus est de politia lacedaemoniorum et cretensium, prosequitur de politia calchedonensium. Et circa hoc tria facit. Primo commendat huiusmodi politiam simul cum praemissis. Secundo ostendit convenientiam huius politiae ad praemissas, ibi, habet autem similia etc.. Tertio improbat quaedam circa ipsam, ibi, et melius autem reges etc.. Dicit ergo primo, quod calchedonenses bene videbantur vivere politice, et quantum ad multa melius aliis, et maxime in illis in quibus appropinquabant ad politiam lacedaemonicam. Istae enim tres politiae erant adinvicem propinquae, multum ab aliis differentes, scilicet cretensis, lacedaemonica et calchedonensis; et multa erant bene statuta, apud eos. Signum autem quod politia eorum esset bene ordinata, est quod populus permanebat quietus in tali ordinatione, et non fiebat ibi seditio populi quae esset alicuius ponderis, neque etiam degeneravit eorum politia ad tyrannidem.
Deinde cum dicit habet autem similia etc., ostendit convenientiam huius politiae ad lacedaemonicam. Et primo quidem quantum ad hoc, quod apud ipsos fiebant convivia societatum quae lacedaemones vocabant philitia. Secundo quantum ad regimen civitatis; quia apud calchedonenses erat principatus centum et quatuor virorum similis principatui ephororum qui erat apud lacedaemones: tamen quantum ad hoc non deterius sed melius se habebant calchedonenses; quia lacedaemonii instituebant ephoros ex contingentibus, idest ex quibuscumque personis, et etiam non approbatis in virtute. Sed calchedonenses eligebant ad hunc principatum solum homines virtuosos. Similiter etiam calchedonenses habebant reges sicut lacedaemones, et habebant iherusiam, id est dignitatem quamdam vel honorabilitatem correspondentem senioribus qui erant apud lacedaemones.
Deinde cum dicit melius autem etc., improbat praedictam politiam secundum duos modos supra positos. Et primo quidem quantum ad hoc, quod non erat apud eos bene statutum. Secundo quantum ad hoc, quod non concordabat intentioni legislatoris, ibi, eorum autem quae ad suppositionem etc.. Dicit ergo primo, quod melius esset, quod reges non acciperentur ex uno solo genere, sed ex quibuscumque virtuosis: et si deberent ex uno genere accipi, non deberet esse illud genus qualecumque, sed tale, ex quo ut in pluribus boni prodirent. Et iterum si eligatur aliquod genus differens bonitate ab aliis, ex quo assumantur reges, melius esset, quod ex illo genere aliqui eligerentur ad regnum per electionem quam per aetatem; puta, quod primogeniti dominentur: quod dum aliter fit, frequenter contingit quod homines viles perveniunt ad regnum: et hoc est valde periculosum, si homines viles constituantur ad habendum potestatem de rebus magnis. Multum enim hoc laedit civitates: et tales viles reges in multis laeserant civitatem calchedonensium. Concludit etiam ex praedictis, quod cum tres istae politiae sint similes, communia sunt omnibus ea quae sunt in eis increpatione digna. Et ideo quae dicta sunt in aliis, sunt etiam hic intelligenda.
Deinde cum dicit eorum autem quae etc., improbat hanc politiam quantum ad hoc, quod recedebat a proposita intentione. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod in quibusdam divertebat ad democratiam, in quibusdam ad oligarchiam. Secundo ostendit, quod magis divertebat ad oligarchiam, ibi, transgreditur autem aristocratiae etc.. Tertio improbat remedium, quod contra hoc apponebant, ibi oligarchia autem etc.. Dicit ergo primo, quod cum ista esset supposita intentio legislatoris apud calchedones ut institueret politiam vel aristocratiam, quaedam statutorum eius declinabant ad demum, id est ad populum, quaedam ad oligarchiam. Erat enim apud eos statutum, quod reges cum senioribus haberent in sua potestate aliqua deferre ad populum, vel non deferre quando omnes consentirent: si autem non omnes consentirent, populus habebat de illis in hoc iudicium quid fieri deberet. Similiter autem quando de communi consensu aliqua referebant ad populum, non solum populus habebat audire quae dicebantur et approbare, sed habebat potestatem diiudicandi an esset bonum vel non: et si volebat populus, poterat contradicere: quod non fiebat in aliis praemissis politiis: et sic populus statuebat principibus quid esset faciendum: et hoc erat democraticum. Ex alia parte erat apud eos quaedam pentharchiae, id est principatus quinque virorum, qui habebant se intromittere de multis et magnis negociis civitatis: et isti eligebantur per solos principes. Similiter etiam et per eos solos eligebantur illi centum quatuor, de quibus supra dictum est. Similiter etiam maiores civitatis pluri tempore principabantur quam alii: quia illi qui praecesserant in principatu, erant socii in principatu eorum qui succedebant, et sic duplicabatur eis tempus principatus, quod non fiebat aliis minoribus: et hoc erat oligarchicum. Erat etiam apud eos aliquid aristocraticum, scilicet quod principes eligebantur absque pretio dato ab eis. Et iterum non eligebantur per sortem, sed propter virtutem, et quaedam alia huiusmodi. Et sic non in omnibus recedebant ab aristocratia. Habebant etiam aliud oligarchicum: scilicet, quod maximi principes iudicabant de omnibus sententiis. Non autem erant diversi, qui ex diversis iudicarent, sicut fiebat in lacedaemonia.
Deinde cum dicit transgreditur autem etc., ostendit, quod ista politia magis declinabat ad oligarchiam. Et hoc quantum ad duo, quorum secundum ponit ibi, pravum autem utique etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit in quo declinabat ad oligarchiam. Secundo improbat, ibi, oportet autem putare etc.. Dicit ergo primo, quod institutio politiae calchedonensis quam volebant esse aristocraticam, maxime declinabat ad oligarchiam, sicut multis videtur. Putabant enim, quod oportet eligi principes non solum virtuosos, sed etiam divites: et movebantur hac ratione: quia impossibile erat, quod aliquis pauper bene principaretur et vacaret negotiis civitatis. Non enim habebant eorum principes salarium de communi. Unde oportebat, si pauperes virtuosi eligerentur in principes, quod praetermissis negotiis civitatis intenderent ad quaerendum sibi victum. Quia autem eligere principem divitem est oligarchicum, eligere autem virtuosum est aristocraticum, manifestum est, quod eligere divitem virtuosum erit iam tertius ordo, qui observabatur apud calchedonenses. Eligebant enim maximos principes reges et duces exercitus, respicientes simul ad divitias et virtutes.
Deinde cum dicit oportet autem putare etc., improbat praedictam ordinationem. Et primo rationem qua movebantur. Secundo ipsam ordinationem, ibi, si autem oportet etc.. Dicit ergo primo, quod iste recessus ab aristocratia est imputandus legislatori: hoc enim fuit maxime necessarium videre a principio, qualiter homines optimi in virtute, possent vacare operibus virtutum, absque hoc quod dehonestarentur vacando rusticanis operibus: et hoc non solum quando principarentur, seu etiam quando agerent privatam vitam; instituendo scilicet aliqua praemia virtutum, ex quibus nutrirentur virtuosi.
Deinde cum dicit si autem oportet etc., improbat ipsam ordinationem dupliciter. Primo quidem ostendens eam esse periculosam. Si enim oportet in eligendis principibus aspicere ad divitias, ad hoc quod possint vacare absque operibus, quibus lucrentur victum, valde malum erit quod maximi principatus, scilicet regnum et ducatus exercitus, sint venales, ita scilicet, quod pro abundantia pecuniarum dentur. Ita etiam dicit esse pravum, quia ex hac lege sequitur, quod tota civitas sit amativa pecuniae, etiam magis quam virtutis. Quia cives quicquid viderint esse pretiosum in principatibus, consequenter opinantur pretiosum esse. Et in quacumque civitate virtus non maxime honoratur, ut scilicet soli virtuti honor principatus deferatur, impossibile quod in tali civitate homines secundum virtutem infallibiliter principentur. Et ex quo propter divitias principatus datur, quodammodo divitiis emptus, probabile est, quod cives consuescant inhiare ad lucra pecuniae; quando cum expenderint, poterunt principari. Valde enim inconveniens est, si dicatur, quod ille qui est pauper et virtuosus, volet lucrari in officio constitutus, ille autem qui est deterior, non volet lucrari, postquam multa expenderit ad principatum acquirendum. Hoc enim est omnino improbabile. Et ideo non oportet requirere, an sint divites illi qui sunt instituendi ad principatum: sed sive sint divites, sive pauperes, illi debent institui qui possunt aristarchizare, id est principari secundum virtutem. Secundo, ibi, dignius etc.. Improbat praedictam legem ex hoc, quod praetermittit convenientius remedium quod possit adhiberi. Dignius enim esset si legislator praeeligeret ad principatum paupertatem virtuosorum, non respiciens ad divitias; et cum hoc curam aliquam apponeret, ut saltem in principatu existentes possent vacare.
Deinde cum dicit pravum autem utique etc., ponit secundo, in quo declinabat ista politia ad oligarchiam, et dicit hoc esse pravum id quod observabatur apud calchedones, ut idem obtineret plures principatus sive plura officia: quia unum opus optime perficitur ab uno homine. Si autem unus homo debeat plura opera exercere, necesse est, quod impediatur in altero, vel in utroque. Unde legislatorem oportet attendere, ut non imponat plura opera uni homini: puta, quod non praecipiat eidem fistulare et incidere coria. Et ideo, nisi parvitas civitatis impediat, magis videtur esse politicum et demoticum id est populare, ut plures participent principatibus diversis, non autem unus habeat plures principatus: quia hoc est oligarchicum. Ideo autem illud est melius, quia unumquodque, sicut praedictum est, et pulchrius et velocius perficitur ab uno: ita quod unus non cogatur multa facere. Et hoc videmus in exercitu et in navi. Utrobique enim propter distinctionem officiorum quodammodo ad omnes extenditur principari et subiici; dum scilicet quidam subiecti quibusdam aliis praeferuntur usque ad infimos.
Deinde cum dicit oligarchia autem existente etc., improbat remedium quod contra praedictam declinationem habebant. Et dicit, quod cum politia eorum esset oligarchica, optimum modum adinvenerunt ad effugiendum seditionem populi, quia semper aliquos de populo mittebant ad regimina civitatum sibi subiectarum ut sic ditarentur, et per hoc quodammodo sanabant et faciebant permanere suam politiam; sed hoc erat a fortuna; quia scilicet civitates eis subiectae non rebellaverant. Oportet autem, ut cives sint absque seditione, non propter fortunam, sed propter providentiam legislatoris. Nunc autem si aliquod infortunium calchedonibus eveniat, ut magna pars subiectorum discedat ab eorum dominio, nullum erit remedium contra seditiones propter leges ab eis latas. Ultimo autem epilogando concludit, quod ea quae praedicta sunt, merito possunt acceptari circa politiam lacedaemonum, et cretensium, et calchedonensium.



Lectio 17

Eorum autem qui pronuntiaverunt de politia etc.. Postquam Philosophus prosecutus est de diversis politiis, hic prosequitur de institutoribus politiarum et legum. Et circa hoc tria facit. Primo determinat eorum differentiam adinvicem. Secundo determinat de quibusdam qui instituerunt politias, ibi, de ea quidem igitur etc.. In tertia determinat de quibusdam, qui fuerunt legislatores, ibi, legislatores autem etc.. Ponit ergo primo, duas differentias eorum, qui de politiis vel legibus tractaverunt; quarum prima est secundum diversitatem vitae. Quidam enim eorum vixerunt vita privata, in nullo communicantes politicis actionibus, quia non fuerunt gubernatores aliquarum civitatum, sicut Plato, phaleas et hippodamus, de quibus supra dictum est, si quid fuit dignum circa eos dicendum. Alii autem vixerunt vita politica, instituentes leges aliquibus civitatibus, vel propriis vel extraneis. Secunda differentia est secundum ea quae tradiderunt. Quidam enim fuerunt conditores aliquarum legum, sine hoc, quod ordinarent aliquam politiam. Quidam vero etiam instituerunt politiam, quae est ordinatio regiminis civitatis, et posuerunt quasdam leges, sicut lycurgus, qui instituit lacedaemonicam politiam, et solon qui instituit atheniensem.
Deinde cum dicit de ea quidem igitur etc., prosequitur de instituentibus politias. Et quia de politia lacedaemonica, quam lycurgus instituit, supra dictum est; restat dicendum de politia atheniensi, quam instituit solon. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid solon instituit. Secundo quomodo a quibusdam reprehendebatur, ibi, propter quod et quidam etc.. Tertio excusat ipsum, ibi, videtur autem hoc etc.. Dicit ergo primo, quod aliqui reputant solonem fuisse bonum legislatorem, quia dissolvit oligarchiam, quae erat valde intemperata et immoderata apud athenas, et liberavit populum qui servitute opprimebatur ex immoderato regimine divitum, et instituit democratiam in patria sua, et miscuit bene politiam id est regimen civitatis, dans aliquam partem populo in ea. Erat enim in ariopago, idest in vico martis, qui erat locus solemnis apud athenas, institutum concilium civitatis, quod erat oligarchicum, quia consiliarii civitatis erant ex divitibus et potentibus. Sed quod principes eligerentur, hoc erat aristocraticum. Praetorium autem, idest potestatem iudiciariam instituit ex popularibus, quod erat democraticum, id est populare. Et sic solon videtur non dissolvisse illa, quae prius erant, scilicet concilium oligarchicum et electionem populi, quae erat aristocratica. Sed de novo instituit popularem quemdam principatum, dum fecit praetoria, idest iudices ex omnibus civibus.
Deinde cum dicit propter quod et quidam etc., ostendit quomodo solon a quibusdam reprehendebatur. Accusabant enim quidam ipsum, quod ipse dissolverat alteram politiam, quae prius erat, quando instituit praetorium quod postea habuit potestatem super omnia, cum tamen istud officium esset sortiale, quia scilicet sorte eligebantur aliqui ex populo ad hoc officium. Ideo autem dicunt eum per hoc dissolvisse priorem politiam, quia cum invaluit istud officium in civitate, praetores illi instituti ex populo, transtulerunt totum regimen civitatis in populum qui (per) tyrannidem opprimebat maiores; et ita deventum est ad inordinatam democratiam, quae erat apud athenas. Primo enim ephialtes et pericles qui fuerunt praetores populares, destruxerunt consilium quod ex antiquo erat in ariopago, et continenter unusquisque de rectoribus populi auxit potestatem populi, quousque perducta est politia ad democratiam quae tunc erat.
Deinde cum dicit videtur autem etc., excusat solonem; et dicit, quod iste defectus videtur accidisse non ex intentione solonis, sed ex quodam accidente. Cum enim rex medorum invaderet athenienses, illi cogitantes, quod neque fines suos tueri poterant neque obsidionem civitatis sustinere, collocatis pueris et mulieribus et rebus quas habebant, in aliis graeciae civitatibus, dimissa civitate, transtulerunt bellum de terra ad mare. Et ita congregatus est populus tempore medorum causa huiusmodi navarchiae, id est principatus navalis, et astute concepit ut totam sibi potestatem usurparet: et accidit, quod loco virtuosorum rectorum, populus habuit pravos rectores, qui intentionem populi sunt prosecuti. Quod autem solon hoc non intenderit, patet per hoc, quia solon non dedit potestatem populo, nisi illam quae est maxime necessaria, ut scilicet eligeret principes et corrigeret eorum errores. Hanc autem potentiam populi dicit esse necessariam, quia sine hoc populus esset servus, si sine sua voluntate principes acciperentur, et non posset emendare mala quae principes facerent; et cum servitutem ferre non posset fieret adversarius principibus. Sed omnes principatus instituit primo ex insignibus, idest nobilibus et divitibus. Et secundario instituit ex quibusdam quingentis qui erant quasi medii in civitate, quos medignos vocat, quasi moderatores, et iugarios eos vocat, quia erant capita societatum vel artium quasi coniungentes multitudinem; et tertio instituebat principes ex equitibus, qui erat tertius ordo. Quartus autem ordo erat mercenariorum, qui erant infima pars populi: ad quos nullus principatus pertinebat. Et sic patet, quod in principatibus maiorem partem addidit maioribus quam populo. Unde non fuit eius intentio instituere democratiam; sed consecuta est praeter eius intentionem.
Deinde cum dicit legislatores autem etc., determinat de institutoribus legum. Et primo ostendit qui fuerint, et quibus leges imposuerint. Secundo, quas leges tulerint, ibi, legislator autem fuit etc.. Circa primum duo facit. Primo agit de quibusdam legislatoribus in italia: quae quondam magna graecia vocabatur. Secundo de quibusdam legislatoribus graeciae, ibi, fuit autem et philolaus etc.. Dicit ergo primo, quod legislatores fuerunt quidam zaleucus nomine, qui imposuit leges locris occidentalibus et est quaedam civitas calabriae, quae est ad occidentem graeciae. Fuit etiam quidam legislator charondas catinensis qui tulit leges suis civibus et quibusdam aliis civitatibus chalcidiae, circa italiam et siciliam. Ostendit autem, unde isti fuerint eruditi in legislatione; et dicit quod quidam volunt colligere quod in terris illis primus instructus industrius in legislatione fuit quidam onomacritus nomine, qui cum esset civis locrensis, exercitatus fuit circa legislationem in creta, et postea praefectus fuit populo artificialiter regens ipsum: et huius socium dicunt fuisse quaedam thaletem, cuius auditores dicunt fuisse lycurgum lacedaemonium et zaleucum locrium. Zaleuci autem auditorem dicunt fuisse charondam cataniensem. Sed ista dicunt non considerantes bene tempus ipsorum, quod non erat conveniens huic narrationi.
Deinde cum dicit fuit autem et philolaus etc., narrat de legislatoribus graeciae. Et dicit, quod quidam philolaus civis corinthiensis tulit leges thebanis. Et assignat causam quare de corintho transivit thebas. Et dicit, quod cum esset de genere bachidorum, idest eorum qui trahebant originem a baccho, factus est amicus cuiusdam dioclis, qui habuerat quamdam victoriam in olimpiade. Postquam igitur diocles reliquit civitatem, forte expulsus inde per aliquam iniuriam, philolaus habens in memoriam amorem matris dioclis, quae vocabatur anchiones, quae forte nutriverat eum, simul cum eo abiit thebas, et ibi ambo finiverunt vitam, quod usque nunc eorum sepulcra ostendunt, quae mutuo se respiciebant, et ex uno poterat conspici aliud. Sed ita erant disposita versus regionem corinthiorum, ut unum posset inde videri, aliud non. Narrant autem, quod ideo fuit sic ordinata eorum sepultura, ut diocles non videretur a corinthiis, quasi volens ab eis abstinere propter ea quae ab eis passus fuerat: philolaus autem videri poterat, qui nihil ab eis fuerat passus. Ista igitur fuit causa, quare apud thebanos habitaverunt, et eis leges tulerunt.
Deinde cum dicit legislator autem etc., ostendit, quid proprium unusquisque legislator instituit. Et dicit, quod philolaus tulit leges thebanis de quibusdam aliis, sed specialiter de puerorum procreatione, ut scilicet non insisterent operi generationis, postquam certum numerum filiorum haberent. Et has leges philolai, thebani vocant leges positivas. Hoc autem de procreatione filiorum solus ipse constituit ad hoc, quod conservetur numerus sortium, idest, quod non oporteat unam partem possessionis unius hominis dividi in plures; sed tot pueri generentur, quod semper idem numerus civium conservetur. Charondas autem nihil statuit ipse solus, nisi vindictas de falsis testimoniis, quod ipse primus consideravit: sed magis placuit propter hoc, quod cum diligentia explicavit ea quae necessaria erant in legibus prae aliis legislatoribus, quam de hoc quod aliquid singulariter statueret. Sed philolaus instituit aliquid proprium, scilicet, ut tolleretur irregularitas possessionum. Plato autem quatuor propria instituit in suis legibus: quorum unum est, quod mulieres et pueri et possessiones sint communes. Secundum est, quod fierent convivia mulierum sicut in aliis civitatibus fiunt convivia virorum. Tertium est, quod instituit legem contra ebrietatem, ut scilicet soli sobrii possint esse principes symposiorum id est. Conviviorum. Quartum autem statuit in re militari, ut scilicet homines per exercitium et studium fierent ambidexteri, ut scilicet utraque manus fieret eis utilis ad bellandum. Consequenter dicit, quod inveniuntur quaedam leges draconis, qui politiae praeexistenti imposuit quasdam leges, sed in legibus suis nihil fuit proprium quod sit memoria dignum, nisi quod severior poena daretur quando maius damnum sequebatur ex culpa. Fuit etiam quidam pittacus legislator, qui non instituit politiam: cuius lex quaedam propria fuit, ut ebrii si percuterent, plus punirentur quam sobrii, quia plures ebrii faciunt iniurias quam sobrii: unde magis respexit ad utilitatem, ut scilicet cohiberentur iniuriae ebriorum, quam ad veniam, quam oportet habere de ebriis, qui non sunt sui compotes. Fuit etiam alius legislator androdamas civis rheginus, qui instituit quasdam leges circa poenas homicidiorum, et circa successiones haereditatum, sed tamen quasi nihil proprium ipsius dici potest. Ultimo autem epilogando concludit, quod hoc modo sunt considerata eadem, quae oportuit considerari circa optimas politias, puta lacedaemonensium, cretensium, et chalcedonensium, et circa politias a quibusdam aliis ordinatas. Et sic terminatur secundus liber.



Sententia Libri Politicorum Lib.2 Lec.14