Sententia Libri Ethicorum Lib.5 Lec.6


Lectio 7

Et quemadmodum linea etc.. Postquam Philosophus ostendit differentiam inter iustum quod est directivum commutationum et iustum distributivum, hic ostendit qualiter accipiatur medium in hoc iusto, quod est directivum commutationum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum. Secundo manifestat originem horum nominum damnum et lucrum quibus usus fuerat, ibi: venerunt autem et nomina haec etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo inveniatur medium commutativae iustitiae circa easdem res. Secundo, quomodo inveniatur circa res diversarum artium, ibi, est autem et in aliis artibus etc.. Circa primum duo facit. Primo inducit exemplum ad ostendendum qualiter accipiatur medium in commutativa iustitia. Secundo manifestat quod dixerat, ibi si enim duobus aequalibus etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit exemplum ad propositum ostendendum. Secundo ostendit convenientiam exempli ex ipso modo loquendi, ibi, propter quod, et nominatur etc..
Dicit ergo primo quod ita iudex ad aequalitatem reducit, sicut si esset una linea divisa in partes inaequales, ille qui vellet ad aequalitatem reducere, auferret a maiori parte illud in quo excedit medietatem totius lineae et apponeret illud minori parti, ita quod medietas totius lineae esset quasi quaedam dica, id est regula vel mensura, per quam inaequalia reducerentur ad aequalitatem. Et sic quum totum quod est duorum hominum dividatur tali dica, id est mensura, tunc dicunt, quod unusquisque habet quod suum est, inquantum scilicet accipiunt aequale, quod est medium inter maius et minus, et hoc secundum arismeticam proportionalitatem, quia scilicet quantum medium iustitiae exceditur ab eo qui habebat plus, tantum excedit illum qui habet minus, quod pertinet ad proportionabilitatem arithmeticam, ut prius dictum est.
Deinde cum dicit propter quod et nominatur etc., manifestat exemplum praemissum esse conveniens per modum loquendi apud graecos. Et dicit, quod quia medium huius iustitiae est sicut quaedam dicha, inde est quod iustum apud graecos, vocatur dicheon, sicut si aliquis volens huiusmodi nomina variare dicat quod dicaon est iustum et dicastes iustus et dicaste iustitia.
Deinde cum dicit: si enim duobus etc., manifestat quod dixerat, scilicet quod oporteat subtrahere ab eo qui habet plus id in quo excedit medietatem, et apponere ei qui habet minus. Et primo manifestat quod dictum est. Secundo exponit in terminis, ibi: aequales in quibus etc.. Dicit ergo primo quod si sint duo aequalia, quorum utrumque habeat duas mensuras, puta duas palmas, aut duos pedes, et medietas auferatur ab uno et apponatur alteri. Manifestum est quod illud cui apponitur superexcedit alterum in duobus: quia ei cui subtrahitur non remanet nisi unum, illud autem cui additur habet tria; sed si id quod subtrahitur ab uno non apponatur alteri, manifestum est quod non erit excessus nisi in uno. Per id autem cui nihil additur nec subtrahitur, intelligitur ipsum medium iustitiae, quia habet quod suum est et nec plus nec minus; per id autem cui additur intelligitur ille qui plus habet. Per id autem cui subtrahitur intelligitur ille qui minus habet.
Sic ergo patet quod ille qui plus habet excedit medium in uno, quod scilicet est sibi superadditum, medium vero excedit id a quo ablatum est in uno, quod scilicet est sibi subtractum. Hoc ergo, scilicet medio, cognoscemus et quid oportet auferre ab eo qui plus habet et quid oportet apponere ei qui minus habet; quia illud oportet apponere minus habenti in quo medium excedit ipsum, hoc autem oportet auferre a maximo, id est ab eo qui plus habet, in quo medium superexceditur ab eo.
Deinde cum dicit aequales in quibus etc., proponit quae dicta sunt in terminis. Sint enim tres lineae aequales, in quarum una scribatur in terminis aa, in alia bb, in tertia gg; linea ergo bb maneat figura indivisa, linea vero aa dividatur per medium in puncto e, linea vero gg dividatur per medium in puncto z. Auferatur ergo a linea quae est aa, una pars quae est ae, et apponatur lineae quae est gg et vocetur hoc appositum gd; sic ergo patet quod tota linea quae est dgg superexcedit eam quae est ae in duobus, scilicet in eo quod est gd, et in eo quod est gz, sed lineam quae est bb excedit in uno solo, quod est gd. Sic ergo patet quod id quod est maximum excedit medium in uno, minimum autem in duobus, ad modum arismeticae proportionalitatis.
Deinde cum dicit: est autem et in aliis etc., ostendit quod illud quod dictum est, observari oportet etiam in commutatione diversarum artium. Destruerentur enim artes, si ille qui facit aliquod artificium non pateretur, id est non reciperet pro illo artificio tantum et tale quantum et quale fecit. Et ideo oportet commensurari opera unius artificis operibus alterius ad hoc quod sit iusta commutatio.
Deinde cum dicit: venerunt autem etc., ostendit originem horum nominum, damnum et lucrum. Et dicit quod ista nomina provenerunt ex commutationibus voluntariis in quibus primo fuit usus talium nominum. Cum enim aliquis plus haberet quam prius habuerat, dicebatur lucrari: quando autem minus, dicebatur damnificari, sicut in emptionibus et venditionibus et in omnibus aliis commutationibus quae sunt licitae secundum legem. Sed quando aliqui neque plus neque minus habebant eo quod a principio habuerant, sed ipsamet reportabant in aequali quantitate per commutationem eorum quae attulerant, tunc dicebantur habere ea quae eorum sunt et nihil lucrari neque amittere.
Concludit autem ulterius conclusionem principaliter intentam. Ex praemissis enim patet quod iustum de quo nunc agitur, est medium damni et lucri: quod quidem iustum nihil est aliud quam habere aequale ante commutationem et post, etiam praeter voluntatem; ut patet in eo qui, iudice cogente, restituit alteri quod plus habebat.



Lectio 8

Videtur autem aliquibus etc.. Postquam Philosophus ostendit qualiter accipiatur medium in utraque iustitiae specie, hic excludit quamdam falsam sententiam circa acceptionem medii iustitiae. Et circa hoc tria facit. Primo proponit sententiam erroneam. Secundo improbat eam, ibi, et contrapassum autem etc.. Tertio ostendit in quibus et qualibus habeat veritatem, ibi, sed in communicationibus quidem etc.. Dicit ergo primo, quod quibusdam visum est quod universaliter loquendo nihil aliud esset iustum quam contrapassum, ut scilicet aliquis pateretur secundum quod fecerat. Et haec fuit sententia pythagoricorum, qui determinabant quod simpliciter iustum est idem quod contrapassum alii.
Deinde cum dicit contrapassum autem etc., improbat praedictam positionem. Et hoc dupliciter. Primo quidem quantum ad distributivam iustitiam; dicens quod contrapassum non congruit circa iustum distributivum: et huius ratio manifesta est. Iustum enim distributivum non attenditur secundum quod unus duorum, quos oportet per iustitiam aequari, agit in alium vel patitur ab alio, quod requiritur ad rationem contrapassi; sed quod aliquid communium bonorum distribuatur utrique secundum aequalitatem proportionis.
Secundo ibi: neque in directivum etc., improbat praedictam positionem quantum ad iustitiam commutativam. Et primo proponit quod de hac iustitia intendebant. Et dicit quod contrapassum non congruit etiam omnibus modis circa iustum quod est directivum commutationum; quamvis illi qui protulerunt praedictam sententiam hoc voluerunt dicere quod in commutationibus sit idem iustum quod contrapassum: quod patet per hoc quod quidam legislator, nomine rhadamantus, introduxit tale iustum quod si aliquis patiatur illa quae fecit, fit recta vindicta.
Secundo ibi: multis enim in locis etc., improbat quod dictum est, duabus rationibus. Circa quarum primam dicit quod in multis locis talis vindicta invenitur dissonare verae iustitiae, ut si aliquis in principatu constitutus percusserit aliquam privatam personam, non requirit hoc iustitia quod princeps repercutiatur, et similiter, si aliquis percutiat principem, oportet quod non solum percutiatur, sed quod etiam gravius puniatur.
Videtur autem hoc esse contra id quod Philosophus supra dixerat, quod in iustitia commutativa non attenditur diversa conditio personarum, sed lex utitur omnibus quasi aequalibus. Sed attendendum est quod ibidem Philosophus dixit quod in commutativa iustitia lex attendit solum ad differentiam nocumenti. Manifestum est autem quod quando nocumentum attenditur circa subtractionem rei exterioris, puta pecuniae, non variatur quantitas nocumenti secundum diversam conditionem personae, sed quando est nocumentum personale, tunc necesse est quod quantitas nocumenti diversificetur secundum conditionem personae. Manifestum est enim quod maius est nocumentum cum aliquis percutit principem, per quod non solum personam ipsius sed totam rempublicam laedit, quam cum percutit aliquam privatam personam. Et ideo non competit iustitiae in talibus simpliciter contrapassum.
Secundam rationem ponit ibi, adhuc involuntarium etc.. Et dicit quod circa vindictas inferendas multum differt utrum aliquis iniuriam intulerit voluntarius an involuntarius, scilicet propter ignorantiam vel vim aut metum. Gravius enim debet vindicari si voluntarius peccavit quam si involuntarius, et hoc duplici ratione. Primo quidem, quia in vindictis non solum attenditur quod aequalitas iustitiae reparetur per hoc quod aliquis restituat alteri quod ei subtraxit; sed etiam quod pro peccato commisso poenam sustineat; et propter hoc lege aliqui puniuntur etiam pro peccatis quibus nulla iniuria vel damnum alii irrogatur, et fur non solum compellitur restituere quod accepit, per quod aequalitas iustitiae reintegratur; sed etiam ulterius punitur pro culpa commissa. Culpa autem aggravatur vel diminuitur ex hoc quod quis peccat voluntarius vel involuntarius. Unde gravius punitur voluntarius quam involuntarius. Secundo quia maior est voluntarie peccantis iniuria; additur enim exteriori nocumento interior contemptus.
Deinde cum dicit: sed in communicationibus quidem etc., ostendit in quibus et qualiter sit verum quod dictum est, scilicet quod contrapassum sit iustum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod contrapassum oportet fieri in commutationibus secundum proportionalitatem. Secundo manifestat formam huius proportionalitatis, ibi, facit enim retributionem etc.. Tertio ostendit quomodo talis forma observari possit, ibi, propter quod omnia comparabilia etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, per contrafacere, enim etc.. Dicit ergo, quod in communicationibus commutativis verum est quod tale iustum continet in se contrapassum, non quidem secundum aequalitatem, sed secundum proportionalitatem.
Videtur autem hoc esse contra id quod supra dictum est, quod scilicet in commutativa iustitia, medium accipitur non quidem secundum geometricam proportionalitatem, quae consistit in aequalitate proportionis, sed secundum arithmeticam, quae consistit in aequalitate quantitatis. Dicendum est autem, quod circa iustitiam commutativam, semper quidem oportet esse aequalitatem rei ad rem, non tamen actionis et passionis, quod importat contrapassum. Sed in hoc oportet adhiberi proportionalitatem ad hoc, quod fiat aequalitas rerum, eo quod actio unius artificis maior est quam actio alterius, sicut aedificatio quam fabricatio cultelli; unde si aedificator commutaret actionem suam pro actione fabri, non esset aequalitas rei datae et acceptae, puta domus et cultelli.
Deinde cum dicit: per contrafacere enim etc., probat propositum, dicens, quod per hoc manifestum esse potest, quod iustum commutativum contineat contrapassum secundum proportionalitatem, quia per hoc commanent cives sibiinvicem in civitate, quod sibiinvicem proportionaliter contrafaciunt, prout scilicet si unus pro alio facit aliquid, alius studet proportionaliter facere pro eodem. Et manifestum est, quod omnes cives hoc quaerunt, ut eis proportionaliter contrafiat: per hoc enim commanent homines adinvicem, quod sibiinvicem faciunt quod quaerunt. Numquid ergo hoc male quaerunt, quod scilicet eis proportionaliter contrafiat? Si autem non quaerunt hoc male, videtur esse servitus, si uni facienti, alius non contrafaciat proportionaliter; servile enim est, quod aliquis non adipiscatur ex suo opere id quod non male quaerit.
Vel dicemus, quod non solum non male quaerunt homines sibi proportionaliter contrafieri, sed etiam bene? Et sic, si non contrafiat eis proportionaliter, non fiet retributio debita. Per hoc autem homines commanent adinvicem, quod unus retribuat alteri pro his quae ab eo accepit. Et inde est, quod boni homines prompte exhibent suis benefactoribus gratiarum actionem quasi quiddam sacrum, ut per hoc eis retribuant; retribuere enim proprie pertinet ad gratiarum actionem. Oportet enim quod homo iterato serviat ei qui sibi fecit gratiam idest gratuitum beneficium impendit, et quod non sit contentus tantum facere quantum accepit, sed quod rursus ipse incipiat amplius exhibendo, quam accepit, ut sic ipse gratiam faciat.
Deinde cum dicit facit enim retributionem etc., manifestat formam proportionalitatis secundum quam debet fieri contrapassum. Et primo proponit ipsam in coriario et aedificatore; secundo ostendit idem esse in aliis artibus, ibi: est autem hoc etc.. Dicit ergo primo, quod coniugatio, quae est secundum diametrum, facit in commutationibus retributionem vel contrapassum secundum proportionalitatem. Ad cuius intellectum describatur quadratum abgd et ducantur duo diametri se intersecantes, scilicet ad et bg. Sit ergo aedificator a, coriarius b, figura domus quae est opus aedificatoris g, calceamentum, quod est opus coriarii, d. Oportet igitur quandoque quod aedificator accipiat a coriario opus eius, scilicet calceamentum. Debet autem et ipse pro retributione dare ei opus suum.
Si ergo primo adinveniatur secundum proportionalitatem aequalitas, ut scilicet constituantur ex una parte tot calceamenta contra unam domum quot plures expensas facit aedificator in una domo, quam coriarius in uno calceamento, deinde fiat contrapassum, ut scilicet aedificator accipiat multa calceamenta adaequata uni domui et coriarius unam domum, erit quod dicitur, scilicet retributio, secundum proportionalitatem facta per diametralem coniunctionem: quia scilicet calceamenta proportionata dantur aedificatori, cui secundum diametrum opponuntur et domus coriario. Si autem non sic fiat retributio, non erit aequalitas rerum commutatarum, et sic homines non poterunt adinvicem commanere, eo quod nihil prohibet opus unius artificis esse melius quam opus alterius: sicut domus quam calceamentum: et ideo oportet haec adinvicem aequari secundum dictam proportionalitatem ad hoc quod fiat iusta commutatio.
Deinde cum dicit: est autem hoc etc., ostendit idem esse in aliis artibus. Et dicit quod hoc quod dictum est de aedificatore et coriario, est etiam observandum in aliis artibus, ut scilicet fiat contrapassum commutatio secundum proportionalitatem diametralem. Destruerentur enim artes, si non tantum et tale reciperet aliquis, quantum et quale faceret. Et hoc oportet adinvenire, secundum modum praedictum. Non enim saepe communicant sibi mutuo sua opera duo homines unius artis, puta duo medici, sed plerumque homines diversarum artium, puta medicus et agricola, et omnino diversi et inaequales; quos tamen oportet aequari secundum modum praedictum.



Lectio 9

Propter quod omnia comparabilia etc.. Postquam Philosophus proposuit formam proportionalitatis secundum quam contrapassum est idem quod iustum in commutationibus, hic ostendit qualiter praedicta forma proportionalitatis possit observari. Et primo ostendit propositum. Secundo manifestat quaedam, quae dicta sunt, ibi, quoniam autem indigentia etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ad praedictam formam proportionalitatis observandum necesse est omnia commensurare; secundo ostendit quomodo per huiusmodi commensurationem fiat iuste contrapassum in commutationibus, ibi, erit utique contrapassum etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit quid sit illud per quod omnia commensurantur. Secundo ostendit quomodo talis commensuratio in commutationibus fiat, ibi, quanta quaedam utique etc.. Tertio assignat rationem praedictae commensurationis, ibi, oportet enim uno aliquo etc..
Dicit ergo primo, quod ad hoc, quod opera diversorum artificum adaequentur, et sic commutari possint, oportet, quod omnia illa quorum potest esse commutatio, sint aliqualiter adinvicem comparabilia, ut scilicet sciatur quid eorum plus valeat et quid minus. Et ad hoc inventum est nummisma, id est denarius, per quem mensurantur pretia talium rerum, et sic denarius fit quodam modo medium, inquantum scilicet omnia mensurat, et superabundantiam et defectum, id est quantum una res superexcedat aliam, sicut supra dictum est, quod medium iustitiae est quasi dica quae mensurat superabundantiam et defectum.
Deinde cum dicit: quanta quaedam etc., ostendit quomodo, secundum commensurationem praedictam fit commutatio. Licet enim domus sit magis aliquid in pretio quam calciamentum, tamen aliquanta calceamenta adaequant in pretio unam domum, vel et cibum unius hominis per aliquod longum tempus. Oportet igitur ad hoc quod sit commutatio ut tanta calceamenta dentur pro una domo vel pro cibo unius hominis, quantum aedificator vel etiam agricola excedit coriarium in labore et expensis, quia si hoc non observetur, non erit commutatio rerum, neque homines sibiinvicem sua bona communicabunt. Id autem quod dictum est, scilicet quod aliqua calceamenta dentur pro una domo, non poterit esse nisi aliqualiter sint aequalia calceamenta domui.
Deinde cum dicit: oportet enim etc., assignat rationem praedictae commensurationis, quae fit per numisma. Et dicit, quod ideo possunt omnia adaequari, quia omnia possunt commensurari per aliquid unum, ut dictum est; hoc autem unum, quod omnia mensurat secundum rei veritatem est indigentia, quae continet omnia commutabilia, in quantum scilicet omnia referuntur ad humanam indigentiam; non enim appretiantur res secundum dignitatem naturae ipsorum: alioquin unus mus, quod est animal sensibile, maioris pretii esset quam una margarita, quae est res inanimata: sed rebus pretia imponuntur, secundum quod homines indigent eis ad suum usum.
Et huius signum est quia, si homines nullo indigerent, nulla esset commutatio; vel si non similiter indigerent, idest non his rebus non esset eadem commutatio, quia non darent id quod habent pro eo quo non indigerent. Et quod secundum rei veritatem indigentia omnia mensurat, manifestum est per hoc, quod numisma factum est secundum compositionem, idest secundum conventionem quamdam inter homines, propter commutationem necessitatis, idest rerum necessariarum. Est enim condictum inter homines quod afferenti denarium detur id quo indiget. Et inde est quod denarius vocatur numisma: nomos enim lex est, quia scilicet denarius non est mensura per naturam, sed nomo, id est lege; est enim in potestate nostra transmutare denarios et reddere eos inutiles.
Deinde cum dicit: erit utique contrapassum etc., ostendit quomodo secundum praedictam commensurationem contrapassum iuste in commutationibus fiat. Et primo manifestat propositum. Secundo ponit in terminis, ibi: agricola a etc.. Dicit ergo primo, quod ex quo omnia mensurantur per indigentiam naturaliter, et per denarium secundum condictum hominum, tunc iuste fiet contrapassum quando omnia secundum praedictum modum adaequabuntur, ita scilicet quod quantum agricola, cuius opus est cibus hominis, excedit coriarium cuius opus est calceamentum, in tanta proportione excedit secundum numerum opus coriarii opus agricolae, ut scilicet multa calciamenta dentur pro uno modio tritici. Et ita quando fit commutatio rerum oportet ducere res commutandas in diametralem figuram proportionalitatis, ut supra dictum est: et si hoc non fieret, alterum extremum haberet utrasque superabundantias. Puta si agricola daret modium tritici pro calceamento, haberet superabundantiam laboris in opere et haberet etiam superabundantiam doni, quia scilicet plus daret quam acciperet. Sed quando omnes habent quae sua sunt, sic sunt aequales et sibiinvicem communicant, quia praedicta aequalitas potest fieri in ipsis.
Deinde cum dicit agricola a etc., ponit in terminis quod dictum est de figura proportionalitatis. Describatur ergo, sicut et prius, quadratum abgd; et duo diametri se intersecantes ad, bg; et sit ergo agricola a, cibus quod est opus eius, g puta modius figura tritici; coriarius sit b, d vero sit opus coriarii adaequatum, idest tot calceamenta quae valeant modium tritici. Erit ergo iuste contrapassum si a coniungatur cum d et b cum g: et si non sit talis contrapassio, homines non communicabunt res suas invicem.
Deinde cum dicit: quoniam autem indigentia etc., manifestat planius quod supra dictum est. Et primo manifestat quomodo res mensurentur; secundo quomodo commensuratae commutentur, ibi: propter quod oportet etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod necessitas sit mensura secundum rei veritatem. Secundo quomodo denarius sit mensura secundum legis positionem, ibi, pro futura autem etc.. Dicit ergo primo, quod hoc quod dictum est, quod indigentia hominum contineat omnia sicut una quaedam mensura, ostenditur per hoc quod quando homines hoc modo se habent adinvicem quod vel uterque vel saltem alter non indigeat re quam alius habet, non commutant adinvicem, sicut commutant cum aliquis qui habet frumentum indiget vino quod habet alius et ita dat frumentum pro vino. Oportet igitur ad hoc quod iusta sit commutatio quod aequetur frumentum vino, ut scilicet tantum de frumento detur quantum valet vinum.
Deinde cum dicit: pro futura autem etc., manifestat quomodo denarius mensurat. Circa quod considerandum est, quod si semper homines in praesenti indigerent rebus quas invicem habent, non oporteret fieri commutationem nisi rei ad rem, puta frumenti ad vinum: sed quandoque contingit quod ille cui superabundat vinum ad praesens non indiget frumento quod habet ille qui indiget vino, sed forte postea indigebit vel frumento vel aliqua alia re. Sic ergo pro necessitate futurae commutationis numisma, id est denarius, est nobis quasi fideiussor quod si in praesenti homo nullo indiget sed indigeat in futuro, aderit sibi afferenti denarium illud quo indigebit.
Oportet enim istam esse virtutem denarii, ut quando aliquis ipsum affert, statim contingat accipere illud quo homo indiget. Verum est autem quod etiam denarius patitur hoc idem quod aliae res, quod scilicet non semper pro eo homo accipit quod vult, quia non semper potest aequale, idest non semper est eiusdem valoris; sed tamen taliter debet esse institutus, ut magis permaneat in eodem valore quam aliae res.
Deinde cum dicit propter quod oportet etc., manifestat quomodo secundum commensurationem denariorum fit commutatio. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit qualiter fit commutatio rerum quae denariis mensurantur. Secundo ostendit secundum quam rationem denarii mensurent, ibi, secundum veritatem quidem etc.. Tertio ponit quod dictum est in terminis, ibi, domus in quo a etc.. Dicit ergo primo quod, propter hoc (quod) denarius diutius manet in suo valore, oportet omnia appretiari denariis. Per hunc enim modum poterit esse commutatio rerum, et per consequens communicatio inter homines. Numisma quidem adaequat res commutabiles, sicut quaedam mensura faciens res commensuratas. Manifestat autem quae dicta sunt per hoc quod communicatio esse non poterit si non sit commutatio: quae non erit, si non constituatur aequalitas in rebus, et si hoc non sit, non erit commensuratio.
Deinde cum dicit: secundum veritatem quidem etc., ostendit per quem modum denarii mensurent. Et dicit quod res tam differentes impossibile est commensurari secundum veritatem, idest secundum proprietatem ipsarum rerum; sed per comparationem ad indigentiam hominum sufficienter possunt contineri sub una mensura. Unde oportet esse unum aliquid quo omnia huiusmodi mensurentur, quod quidem non mensurat ex sui natura, sed quia ita positum est inter homines. Unde etiam vocatur nummisma; quod quidem omnia facit commensurata inquantum omnia mensurantur numismate.
Deinde cum dicit domus in quo a etc., manifestat quod dictum est in terminis, dicens: sit a domus quae valeat quinque mnas, b autem sit lectus qui valeat unam mnam, et sic lectus erit in valore quinta pars domus. Unde manifestum est quot lecti sint aequales in valore uni domui, scilicet quinque. Et manifestum est quod sic fiebat commutatio antequam essent denarii: dabantur enim quinque lecti pro una domo; nihil autem differt utrum dentur pro una domo quinque lecti vel quantum valent quinque lecti.
Ultimo autem epilogando concludit quod dictum est quid est iustum et quid iniustum.



Lectio 10

Determinatis autem his etc.. Postquam Philosophus ostendit quomodo iustum sit medium, hic ostendit quomodo iustitia sit medium. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, et quidem iustitia etc.; tertio epilogat quae dicta sunt, ibi: de iustitia quidem igitur etc.. Quia vero habitus cognoscuntur per actus, circa primum duo facit: primo proponit quomodo operatio iustitiae sit medium. Secundo, quomodo ipsa iustitia sit medium, ibi, iustitia autem medietas etc.. Dicit ergo primo, quod ex praemissis quae determinata sunt, manifestum est quod iusta operatio, quae est actus iustitiae, medium est inter iniustum facere et iniustum pati, quorum alterum est plus habere quam sit sibi debitum, scilicet iniustum facere, alterum autem, scilicet iniustum pati, est minus habere propter hoc quod privatur aliquis eo quod sibi debetur; actus autem iustitiae est facere aequale, quod est medium inter plus et minus; unde manifeste sequitur ex praemissis quod iusta operatio medium est inter iniustum facere et iniustum pati.
Deinde cum dicit: iustitia autem etc., ostendit qualiter iustitia sit medium. Et dicit, quod iustitia non est medietas eodem modo quo aliae virtutes morales, quarum unaquaeque medietas est inter duas malitias, sicut liberalitas, quae est media inter illiberalitatem et prodigalitatem, sed iustitia non est media inter duas malitias. Potest autem dici medietas effective, inquantum scilicet est constitutiva medii, quia scilicet actus eius est iusta operatio, quae est medium inter iniustum facere et iniustum pati, quorum duorum alterum tantum, scilicet iniustum facere, pertinet ad malitiam, scilicet iniustitiam, quae est extremorum, inquantum accipit sibi plus de bonis et minus de malis; sed iniustum pati, non pertinet ad aliquam malitiam, sed magis est poena.
Deinde cum dicit: et quidem iustitia etc., probat quod dictum est, scilicet quod iustitia non sit medietas duarum malitiarum, sicut aliae virtutes morales. Et circa hoc duo facit. Primo assumit quid sit iustitia. Secundo adiungit quaedam ad concludendum propositum, ibi, iniustificationis autem etc.. Circa primum duo facit: primo proponit quid sit iustitia. Secundo quid sit iniustitia, ibi, iniustitia autem etc.. Dicit ergo primo, quod iustitia est habitus, secundum quem ille qui est iustus, dicitur esse operativus iusti; et hoc secundum electionem; quia sicut supra in secundo dictum est, virtus moralis est habitus electivus. Hoc autem, quod dicitur operativus iusti, potest referri ad iustitiam directivam commutationum, in qua magis apparet ratio iustitiae propter aequalitatem rei: unde addit et distributivus ut comprehendat etiam iustitiam distributivam, quae consistit in aequalitate proportionis.
Potest autem aliquis secundum electionem operari iustum tam in commutationibus quam in distributionibus, dupliciter. Uno modo inter se et alterum: et quantum ad hoc dicit: et ipsi - sibi - ad alium; alio modo inter duos alios, quod pertinet ad iudicem vel arbitrum, unde subdit et alteri ad alterum. Quomodo autem iustus operetur iustum, manifestat per exclusionem contrarii, subdens: quod non sic facit, quod de rebus eligibilibus, puta divitiis et honoribus, plus conferat sibi et minus proximo; et de rebus nocivis, idest laboriosis et poenalibus, e converso plus proximo quam sibi; sed aequaliter secundum proportionem; et hoc observat non solum inter se et alium, sed etiam inter duos alios.
Deinde cum dicit: iniustitia autem etc., proponit quid sit iniustitia; et dicit quod iniustitia e contrario est habitus secundum electionem operativus iniusti: quod quidem contingit in superabundantia vel defectu rerum utilium vel nocivarum, quas accipit praeter debitam proportionem. Propter quod sicut iustitia dicitur medietas, quia est operativa medii, ita etiam iniustitia dicitur superabundantia et defectus quia est factiva superabundantiae et defectus, ita quidem, quod iniustus attribuit sibiipsi superabundantiam rerum quae sunt simpliciter utiles, defectum autem rerum nocivarum; sed aliis quidem similiter attribuunt totum, idest superabundantiam et defectum, sed non in eisdem; sed defectum quidem utilium, superabundantiam vero nocivorum. Nec est determinatum qualiter iniustitia debitam proportionem relinquat, idest quantum plus vel quantum minus debito accipiat; sed hoc facit qualitercumque contingit, idest prout sibi occurrit.
Deinde cum dicit iniustificationis autem etc., adiungit quaedam necessaria ad concludendum propositum. Et dicit, quod duplex est iniustificatio: una quidem quae consistit in minus habere de bonis, ad quam refertur plus habere de malis, quod est eiusdem rationis: et hoc est iniustum pati. Alia autem iniustificatio est habere maius in bonis et minus in malis, et hoc est iniustum facere.
Ex his ergo potest sic argumentari: ad iniustitiam pertinet iniustum facere: sed habere minus in bonis vel plus in malis, non est iniustum facere sed iniustum pati; ergo hoc non pertinet ad malitiam iniustitiae. Iustitia vero est medium inter plus habere et minus habere, ut supra habitum est; ergo iustitia non est media inter duas malitias.
Deinde cum dicit: de iustitia quidem igitur etc., epilogat quae dicta sunt. Et dicit dictum esse de iustitia et iniustitia quae sit natura utriusque; et similiter de iusto et iniusto in universali; nam quosdam particulares modos iusti et iniusti postea determinabit.



Lectio 11

Quia autem est iniustum facientem etc.. Postquam Philosophus determinavit de iustitia et iusto et oppositis horum absolute, hic determinat de eis per comparationem ad subiectum, ostendendo scilicet qualiter aliquis, faciendo iniustum, fiat iniustus. Et circa hoc duo facit. Primo determinat veritatem. Secundo movet quasdam dubitationes circa praedeterminata, ibi, dubitabit autem utique aliquis etc.. Circa primum tria facit. Primo movet quaestionem. Secundo interponit quaedam, quae sunt necessaria ad quaestionis solutionem, ibi, oportet autem non latere etc.. Tertio solvit quaestionem, ibi, existentibus autem iustis etc.. Circa primum duo facit. Primo movet quaestionem intentam. Secundo ostendit quamdam aliam quaestionem prius esse determinatam, ibi: qualiter quidem igitur habet etc.. Dicit ergo primo quod contingit aliquem, qui facit aliquam rem iniustam, nondum esse iniustum. Et ideo quaerendum est quales iniustificationes, idest operationes iniustorum oporteat esse ad hoc quod ille qui facit iniusta, iam sit iniustus in unaquaque specie iniustitiae, puta furti, vel adulterii, vel latrocinii: vel potest dici, removendo praedicta, quod sic quidem nihil differt, id est quod nihil differt ad hoc quod homo sit iniustus secundum qualescumque operationes iniusta faciat.
Ideo autem quaesitum est secundum quales iniustificationes, quia multipliciter contingit aliquem facere iniustum, quia contingit, quod aliquis commiscetur mulieri, quae est uxor alterius, non ignorans personam, quod faceret involuntarium, sed sciens cui commiscetur, non tamen hoc facit ex electione sed ex passione. Talis igitur facit quidem rem iniustam, non tamen videtur esse iniustus, quia non operatur ex electione; sicut etiam in speciali possumus dicere, quod aliquis non est fur licet sit furatus, quia non ex electione, et similiter non est moechus licet sit moechatus; et similis ratio est in aliis.
Deinde cum dicit: qualiter quidem igitur etc., ostendit quamdam dubitationem iam esse solutam; scilicet qualiter se habeat contrapassum ad iustum, de quo prius dictum est.
Deinde cum dicit: oportet autem non latere etc., interponit quaedam, quae sunt necessaria ad solutionem propositae quaestionis. Et primo quid sit simpliciter iustum. Secundo quid sit iustificatio, ibi, differt autem iniustificatio etc.. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, hoc autem est etc.. Dicit ergo primo, quod ad evidentiam quaestionis, qua quaeritur quali operatione aliquis faciens iustum vel iniustum sit iustus vel iniustus, oportet non latere quod iustum, de quo nunc quaeritur est iustum simpliciter, quod est iustum politicum.
Deinde cum dicit: hoc autem est etc., exequitur propositum. Et primo ostendit quid sit iustum politicum. Secundo dividit ipsum ibi, politici autem iusti etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit, scilicet quid sit iustum politicum. Secundo manifestat propositum, ibi, est enim iustum, quibus etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid sit iustum politicum. Secundo concludit, quod sunt quaedam alia iusta ab hoc differentia, ibi, quare quantis etc.. Dicit ergo primo, quod iustum politicum consistit in quadam communitate vitae quae ordinatur ad hoc, quod sit per se sufficientia eorum quae ad vitam humanam pertinent. Et talis est communitas civitatis, in qua debent omnia inveniri quae sufficiant humanae vitae. Hoc autem iustum consistit in liberis non autem in servis, quia dominorum ad servos non est politicum iustum sed dominativum, ut infra dicetur; consistit etiam iustum politicum in personis aequalibus, id est quarum una non subditur alteri naturali ordine vel civili, sicut filius patri, inter quos, ut infra dicetur, non est politicum iustum sed paternum.
Hoc autem iustum politicum, vel est secundum proportionalitatem, idest secundum aequalitatem proportionis quantum ad iustitiam distributivam; vel secundum numerum, id est secundum aequalitatem numeralis quantitatis, quantum ad iustitiam commutativam.
Deinde cum dicit: quare quantis etc., concludit quaedam alia iusta a praedicto differentia; dicens, quod ex quo iustum politicum consistit in liberis et aequalibus, quibuscumque non inest hoc, scilicet quod sint liberi et aequales, his non est adinvicem politicum iustum, quod est iustum simpliciter, sed quoddam iustum, idest dominativum vel paternum, quod est iustum secundum quid, in quantum habet aliquam similitudinem politici iusti.
Deinde cum dicit: est enim (iustum,) quibus etc., manifestat quod dictum est. Et primo quantum ad iustum politicum, quod est iustum simpliciter. Secundo quantum ad iustum dominativum vel paternum, quod est iustum secundum quid, ibi, dominativum autem iustum etc.. Circa primum duo facit. Primo manifestat quod dictum est, scilicet quod iustum politicum sit in liberis et aequalibus. Secundo infert quaedam corollaria ex dictis, ibi, propter quod non sinimus etc.. Dicit ergo primo quod ideo dictum est quod iustum politicum est in liberis et aequalibus, quia cum iustum politicum determinetur lege, necesse est quod in illis sit ad quos datur lex. Lex autem non datur principaliter pro servis, qui cohibentur a dominis, neque pro filiis qui cohibentur a patribus, sed pro liberis et aequalibus; unde in talibus est politicum iustum. Quod autem in illis sit politicum iustum ad quos datur lex, manifestum est per hoc, quod iustitia et iniustitia in eisdem sunt; lex autem ad illos se extendit in quibus potest esse iniustitia; quod patet ex hoc, quod vindicta, quae fit secundum legem, nihil aliud est quam iudicium de iusto et iniusto.
Et ex quo lex est, in quibus est iniustitia, sequitur quod sit in quibus est iniustum et per consequens in quibus est iustum, quia in quibuscumque est iniustitia, in his invenitur iniustum facere, sed non convertitur. Dictum est enim in secundo, quod contingit aliquem facere virtuosa absque virtute et similiter vitiosa absque habitu vitii: hoc autem iniustum nihil est aliud quam quod aliquis attribuat sibiipsi plus de his quae sunt simpliciter et absolute bona, sicut sunt divitiae et honores, et minus de his quae sunt simpliciter et absolute mala, sicut sunt contraria praedictorum.
Deinde cum dicit propter quod non sinimus etc., infert tria correlaria ex praedictis. Et primo dicit quod quia iniustum est quod aliquis sibi plus attribuat de bonis et minus de malis, inde est quod in recta gubernatione multitudinis non permittimus quod homines principentur, scilicet secundum voluntatem et passiones humanas, sed quod principetur ratio, id est lex quae est dictamen rationis, vel homo qui secundum rationem agat, quia, si princeps sequatur passiones humanas, faciet hoc sibi, scilicet, quod plus accipiet de bonis et minus de malis, et ita fiet tyrannus, quum hoc sit contra rationem principis. Ad hoc enim princeps institutus est ut custodiat iustitiam, et per consequens aequalitatem quam praeterit, dum sibi usurpat plus de bonis et minus de malis.
Secundum corollarium ponit ibi quia autem nihil ipsi etc.. Et dicit, quod quia princeps, si sit iustus, nihil plus sibi attribuit de simpliciter bonis quam aliis nisi forte secundum debitam proportionem distributivae iustitiae, inde est, quod princeps non laborat ad utilitatem suam sed aliorum. Et propter hoc supra dictum est, quod iustitia legalis, secundum quam princeps gubernat multitudinem, est alienum bonum.
Tertium corollarium ponit ibi merces ergo etc.. Manifestum est enim, quod quilibet debet dare mercedem ei qui pro se laborat. Quia ergo princeps laborat pro multitudine, danda est ei merces a multitudine, scilicet honor et gloria, quae sunt maxima bonorum quae ab hominibus dari possunt; si autem sint aliqui principes, quibus ista non sufficiant pro mercede sed quaerant lucra, isti fiunt iniusti et tyranni. Super hanc autem mercedem ab hominibus exhibitam boni principes expectant mercedem a Deo.
Deinde cum dicit dominativum autem iustum etc., manifestat quod supradictum est de eo quod non est iustum simpliciter, sed secundum similitudinem. Et primo quantum ad iustum dominativum et paternum. Secundo quantum ad iustum quod est viri ad uxorem, ibi, propter quod magis etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod dominativum iustum, quod scilicet est Domini ad servum, et paternum, quod scilicet est patris ad filium, non est idem his iustis quae sunt politica; sed habet aliquam similitudinem cum eis, secundum quod aliqualiter est ad alterum.
Secundo ibi: non enim est iniustitia etc., ostendit quod dictum est, quantum ad hoc, quod dominativum vel paternum iustum non est simpliciter iustum: manifestum est enim, quod non potest esse simpliciter iniustitia hominis ad ea quae sunt ipsius, sicut neque iustitia, quia utrumque est ad alterum. Sed servus est Domini sicut possessio, et filius quousque est pelicon, idest magnus, et separetur a patre, per emancipationem, est quasi quaedam pars patris. Et quod non sit iniustitia ad seipsum, patet per hoc, quod nullus eligit nocere sibiipsi. Unde patet quod simpliciter loquendo non est iustum vel iniustum ad filium vel servum.
Tertio ibi: neque iustum politicum etc., ostendit, quod dominativum et paternum iustum, etiam si esset simpliciter iustum, non esset politicum iustum, quia iustum politicum est secundum legem, et in quibus nata est esse lex. Et huiusmodi sunt illi quibus competit aequalitas quantum ad hoc quod est principari et subici, ita scilicet quod unus eorum non subicitur alteri, sicut servus subiicitur Domino, et filius patri. Unde in his non est politicum iustum.
Deinde cum dicit: propter quod magis etc., determinat de iusto uxorio; et dicit, quod quia uxor minus est subiecta viro quam servus Domino, vel filius patri; ideo plus habet de ratione iusti illud quod est viri ad uxorem quam id quod est patris ad natos, id est filios, et Domini ad possessiones idest servos. Iustum enim quod est viri ad uxorem est oeconomicum, quia vir praeest in domo sicut princeps in civitate. Hoc tamen iustum oeconomicum est alterum a politico, sicut domus est aliud a civitate.



Sententia Libri Ethicorum Lib.5 Lec.6