Sententia Libri Ethicorum Lib.3 Lec.2


Lectio 3

Quod autem propter ignorantiam etc.. Postquam Philosophus determinavit de involuntario per violentiam, hic determinat de involuntario per ignorantiam. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo sit aliquid involuntarium per ignorantiam. Secundo manifestat quaedam quae dixerat, ibi, forsitan igitur non malum etc.. Circa primum ponit tres differentias circa ignorantiam. Quarum prima attenditur secundum quod aliquid propter ignorantiam fit, sed diversimode se habet ad voluntatem: quandoque enim est voluntati contrarium: et tunc proprie dicitur involuntarium. Quandoque autem non est contrarium voluntati, sed est praeter voluntatem in quantum est ignoratum et hoc non dicitur involuntarium, sed non voluntarium.
Dicit ergo, quod hoc quod fit propter ignorantiam, ita scilicet quod ignorantia sit causa eius, universaliter est non voluntarium, ex hoc scilicet quod actus voluntatis non fertur in illud. Non enim potest actus voluntatis ferri in id quod est penitus ignoratum, cum obiectum voluntatis sit bonum cognitum. Sed tunc solum id quod ex ignorantia causatur, dicitur involuntarium, quasi voluntati contrarium, quando postquam cognoscitur inducit tristitiam et poenitudinem, quae est tristitia de his quae quis fecit; ex hoc enim aliquid est contristans quod est voluntati contrarium, ut dicitur in V metaphysicae.
Ille enim qui propter ignorantiam operatur aliquid, et non tristatur de hoc quod operatus est illud postquam cognoscit, puta si accipiat argentum aestimans se accipere stamnum, non potest dici quod volens acceperit argentum, cum non cognoverit illud esse argentum; neque potest dici quod nolens, idest contra suam voluntatem acceperit argentum, cum non tristetur de eo quod propter ignorantiam argentum accepit. Ille enim videtur esse nolens, qui habet tristitiam et poenitudinem de eo quod propter ignorantiam fecit. Sicut si aliquis accepisset e converso stamnum putans accipere argentum. Sed quia ille qui non paenitet alter est ab illo qui paenitet qui dicitur nolens, vocetur ille non volens. Quia enim differt a nolente secundum rem, melius est quod habeat nomen proprium et distinctum.
Secundam differentiam ponit ibi alterum autem videtur etc.. Quae quidem accipitur secundum differentiam respectus eius quod fit ad ignorantiam, quae quandoque est causa eius, quandoque vero procedit ex alia causa. Dicit ergo, quod alterum videtur esse quod aliquis operetur propter ignorantiam ab eo quod aliquis operetur ignorans. Quandoque enim aliquis operatur ignorans, sed non propter ignorantiam. Sicut ebrius vel iratus, non operatur propter ignorantiam, sed propter ebrietatem vel iram. Et tamen neuter eorum operatur sciens, sed ignorans, quia ex ebrietate et ira causatur ignorantia, simul cum tali operatione: et ita ignorantia se habet ut concomitans operationem, et non sicut causa eius.
Ex hoc autem concludit quod, sicut iratus operatur ignorans, non autem propter ignorantiam, sed propter iram: ita omnis malus operatur non quidem propter ignorantiam, sed ignorans in particulari quae bona oporteat facere et a quibus malis oporteat fugere, inquantum scilicet aestimat hoc malum sibi nunc esse faciendum, et ab hoc bono sibi nunc esse cessandum. Et propter hoc peccatum, quia scilicet operantur quae non oportet. Ignorantes autem universaliter fiunt iniusti quoad alios, et mali quoad seipsos. Ex quo patet, quod ex hoc quod aliquis operatur ignorans, et non propter ignorantiam, non causatur involuntarium. Quia nullus propter id quod involuntarius facit, est iniustus vel malus.
Tertiam differentiam ponit ibi involuntarium autem vult dici etc.. Quae quidem sumitur ex parte eius quod ignoratur. Ubi considerandum est quod duorum potest esse ignorantia. Uno modo secundum quod aliquis ignorat quid oporteat facere vel vitare. Et hanc ignorantiam dicit esse eius quod confert, idest quod operari oportet. Talis autem ignorantia non causat involuntarium, quia ignorantia huiusmodi non potest homini habenti usum rationis provenire nisi ex negligentia. Quia quilibet tenetur adhibere sollicitudinem ad sciendum quid oporteat eum facere vel vitare: unde si ipsa ignorantia reputatur voluntaria, dum homo eam non vult vitare sicut tenetur, consequens est quod nec id quod per huiusmodi ignorantiam fit, involuntarium iudicetur. Et hoc est quod dicit, quod involuntarium vult, idest natum est dici, non si quis ignorat quod confert, idest quod est expediens ad operandum. Hoc autem potest aliquis ignorare dupliciter.
Uno modo in aliquo particulari eligibili; puta cum aliquis propter concupiscentiam aestimat sibi nunc esse fornicandum. Alio modo in universali, ut patet in erroneo qui opinatur omnem fornicationem esse licitam. Utraque autem ignorantia est eius quod confert. Unde neutra involuntarium causat. Et hoc est quod subdit quod illa ignorantia quae est in electione, per quam scilicet aliquis aestimat hoc malum sibi nunc esse faciendum, non est causa involuntarii, sed magis est causa malitiae, idest peccati. Neque etiam ignorantia quae est in universali est causa involuntarii, quia propter huiusmodi ignorantiam aliquis vituperatur. Non autem vituperatur aliquis propter involuntarium, ut supra habitum est.
Alia autem est ignorantia singularium conditionum, puta quod ista mulier sit uxor, vel quod iste vir sit pater, vel quod iste locus sit sacer. Et ista sunt circa quae et in quibus est operatio humana, per quorum iustam ignorantiam aliquis meretur misericordiam et veniam, eo quod ille qui ignorat aliquid horum, operatur involuntarie. Unde patet, quod ignorantia talium singularium circumstantiarum, causat involuntarium, non autem ignorantia eius quod confert.
Deinde cum dicit: forsitan igitur non malum etc., manifestat quod dixerat: scilicet quae sunt istae circumstantiae, quarum ignorantia causat involuntarium. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quae sint istae circumstantiae; secundo qualiter ignorentur, ibi, omnia quidem igitur, etc.. Tertio, qualiter earum ignorantia involuntarium causet, ibi: circa omnia utique haec etc.. Circa primum considerandum est, quod circumstantiae nihil aliud sunt, quam quaedam singulares conditiones humani actus: quae quidem possunt accipi, vel ex parte causarum actus, vel ex parte ipsius actus. Causa autem actus est efficiens, vel finis. Efficiens autem est vel agens principale vel instrumentale; ex parte autem actus, tria accipi possunt: scilicet ipsum genus actus, materia sive obiectum ipsius et modum agendi; et secundum hoc Philosophus ponit hic sex circumstantias et dicit, quod non est malum, immo oportunum, determinare quae et quot sint ista singularia, quorum ignorantia, involuntarium facit. Et utitur adverbio dubitandi, sicut et in multis aliis locis in hoc libro propter incertitudinem moralis materiae.
Enumerans ergo haec singularia, dicit, quis, quod pertinet ad personam principalis agentis. Et quid scilicet agat, quod pertinet ad genus actus. Et circa quid, quod pertinet ad materiam vel obiectum. Apponit autem et circa hoc, id quod pertinet ad mensuram actus aut agentis, id est locum vel tempus, cum dicit, vel in quo operatur. Quia omnes res exteriores videntur similem habitudinem habere ad actum humanum. Tullius autem hoc quod dicitur circa quid, comprehendit sub hoc quod dicitur quid. Quod autem dicitur in quo, dividit in duas circumstantias, scilicet in quando et ubi.
Quantum autem ad agens instrumentale subdit. Quandoque autem et quo, puta instrumento. Non enim omnis actio fit per instrumentum, puta intelligere et velle. Loco autem huius ponitur a quibusdam, quibus auxiliis. Nam ille cui praebetur auxilium, utitur auxiliis sicut instrumento. Quantum autem ad finem dicit: et cuius gratia, puta cum medicus vulnerat causa salutis. Quantum autem ad modum agendi, dicit et qualiter, puta quiete, id est leviter, vel vehementer, id est fortiter.
Deinde cum dicit: omnia quidem igitur etc., ostendit qualiter praedictae circumstantiae ignorentur. Et dicit, quod nullus est, qui omnes praedictas circumstantias ignoret, nisi sit totaliter insanus. Et inter ceteras circumstantias, manifestum est, quod non potest ignorare quis sit operans, quia sic ignoraret se ipsum, quod est impossibile. Potest autem ignorare id quod quis operatur, sicut illi qui dicunt aliqua quae non erant dicenda, dicunt excusando seipsos quod excidit a memoria eorum, vel quod nunquam sciverunt quod talia erant ineffabilia, idest quod talia non erant dicenda, sicut revelata sunt mystica, id est secreta, hayscili, id est cuiusdam poetae; ille ergo qui talia loquitur ignorat quid facit, quia nescit hoc esse revelationem secretorum.
Et ponit aliud exemplum quantum ad facta: sicut sagittator qui vult monstrare discipulo suo qualiter sit sagittandum, et mittit aliquid, scilicet telum; talis etiam nescit quid facit, quia nescit se dimittere telum. Deinde ponit exemplum de ignorantia eius quod est circa quid: sicut si aliquis filium suum credat esse hostem qui impugnet domum eius et interficiat eum. Sicut quaedam mulier dicta meropes interfecit filium suum; et sic patet quod in tali facto scit homo quid facit, quia scit se interficere, sed nescit circa quid, quia nescit se interficere filium.
Postea ponit exemplum de ignorantia instrumenti; sicut si aliquis in hastiludio utatur hasta lanceata, quam putat esse rotundatam, scilicet per amotionem ferri; vel si quis aestimet lapidem quo utitur esse pumicem.
Ulterius autem ponit exemplum de ignorantia finis. Et dicit quod si aliquis medicus vel minutor percutiens hominem propter salutem corporalem, vel Magister propter salutem spiritualem, occidat, iste habet ignorantiam finis; non quidem eius quem intendebat, sed eius qui ex opere consequitur. Ignorabat enim quod opus eius ad talem finem perveniret.
Ultimo autem ponit exemplum de ignorantia modi actionis; puta cum aliquis aestimat se leviter ducere manum ad ostendendum alicui qualiter sit percutiendum, sicut faciunt pugiles, et fortiter percutiat; talis enim ignoranter fortiter percutit.
Deinde cum dicit: circa omnia utique haec etc., ostendit quomodo praedictorum ignorantia involuntarium causat. Et primo dicit quod, cum ignorantia possit esse circa quodlibet praedictorum quinque quae concurrunt ad operationem, ille videtur nolens sive involuntarius operari qui ignorat aliquod praedictorum. Non autem aequaliter quantum ad omnia; sed praecipue si sit ignorantia in principalissimis circumstantiis.
Secundo ibi: principalissima autem etc., manifestat quae sunt principalissimae circumstantiae. Et dicit quod principalissimae circumstantiae esse videntur in quibus est operatio, idest obiectum sive materia actus. Et cuius gratia, idest finis. Quia actus specificantur secundum obiecta. Sicut autem materia est obiectum exterioris actus, ita finis est obiectum interioris actus voluntatis.
Tertio ibi: secundum talem utique ignorantiam etc., ostendit quod ignorantia horum non sufficit ad involuntarium. Et dicit quod cum involuntarium dicatur secundum praedictorum ignorantiam, adhuc requiritur ad involuntarium quod operatio sit cum tristitia et poenitudine, ut supra dictum est.



Lectio 4

Existente autem involuntario etc.. Postquam Philosophus determinavit de involuntario, hic determinat de voluntario. Et primo ostendit quid sit voluntarium. Secundo excludit circa hoc quemdam errorem, ibi, forsitan enim non bene dicitur etc.. Circa primum considerandum est quod, quamvis involuntarium videatur dici secundum remotionem voluntarii, tamen, si ad causas respiciamus, voluntarium dicitur aliquid per remotionem eorum quae causant involuntarium, scilicet violentiae et ignorantiae; et quia unumquodque cognoscitur per suam causam, ideo definitionem voluntarii tradit removendo causas involuntarii. Et dicit quod, cum involuntarium sit quod fit propter vim illatam et propter ignorantiam, ut supra dictum est, voluntarium videtur esse cuius principium est in ipso operante. Et sic excluditur violentia; ita tamen quod ipse operans sciat singulares circumstantias quae concurrunt ad operationem. Et per hoc excluditur ignorantia quae causat involuntarium.
Deinde cum dicit forsitan enim etc., excludit quemdam errorem. Et primo ponit ipsum. Quidam enim putabant quod non omne illud cuius principium est intra, etiam cum scientia circumstantiarum, est voluntarium; potest enim contingere quod illud principium quod est intra non sit appetitus rationalis qui dicitur voluntas a qua denominatur voluntarium, sed aliqua passio appetitus sensitivi, puta ira vel concupiscentia vel aliquid aliud huiusmodi; quod Philosophus dicit non esse bene dictum. Et est notandum quod, quia passiones appetitus sensitivi excitantur a rebus exterioribus apprehensis per sensum, hic error eiusdem rationis esse videtur cum eo quem supra removit, secundum quem dicebatur quod res exteriores inferunt violentiam. Sed illud fuit ibi dicendum ubi agebatur de violento cuius principium est extra. Hoc autem est hic agendum ubi agitur de voluntario cuius principium est intra; nam passiones intra nos sunt.
Secundo ibi: primum quidem enim etc., improbat praedictam opinionem quinque rationibus. Quarum prima talis est. Quaecumque operantur bruta animalia et etiam pueri, operantur secundum passionem appetitus sensitivi: non autem secundum appetitum intellectivum, quia carent usu rationis. Si ergo quae per iram et concupiscentiam et alias passiones appetitus sensitivi fiunt, essent involuntaria, sequeretur quod neque bruta animalia neque pueri voluntarie operarentur. Dicuntur autem voluntarie operari, non quia operentur ex voluntate, sed quia proprio motu sponte agunt, ita quod a nullo exteriori moventur. Hoc enim dicimus esse voluntarium quod quis sponte et proprio motu operatur. Ea ergo quae propter iram vel concupiscentiam fiunt, sunt voluntaria.
Secundam rationem ponit ibi deinde utrum nihil etc.. Quae talis est. Si ea quae fiunt propter iram vel concupiscentiam non sunt voluntaria: aut hoc est universaliter verum aut hoc est verum in malis, non autem in bonis, ut scilicet bona, quae quis facit ex passione voluntarie faciat, mala autem non voluntarie. Quod forte ideo dicebant quia bona concordant rationi, cui mala contrariantur. Voluntas autem in ratione est. Sed hoc secundum videtur esse ridiculosum: cum sit una causa omnium quae homo facit, sive sint bona sive mala: scilicet voluntas. Non enim quantumcumque ira vel concupiscentia increscat, homo prorumpit ad agendum nisi adveniat consensus rationabilis appetitus. Similiter etiam inconveniens videtur primum, scilicet quod aliquis dicat non voluntaria bona, quae oportet appetere etiam secundum passionem. Nam ad ea quae oportet appetere ratio per voluntatem inducit. Oportet autem in quibusdam irasci, puta ad coercendum peccata. Et similiter oportet concupiscere quaedam, puta sanitatem vel disciplinam. Relinquitur ergo falsum esse, quod ea quae propter passionem fiunt, non sint voluntaria.
Tertiam rationem ponit ibi videntur autem involuntaria etc.. Quae talis est. Involuntaria sunt cum tristitia. Sed illa quae fiunt secundum concupiscentiam, fiunt cum delectatione. Non ergo sunt involuntaria.
Quartam rationem ponit ibi adhuc autem quid differunt etc.. Quae talis est. Sicut supra habitum est, peccata quae sunt voluntaria sunt vituperabilia et fugienda. Quod non potest dici de involuntariis; quia neque potest ea homo fugere neque propter ea vituperatur. Sed sicut peccata quae fiunt secundum cogitationem, idest per deliberationem, sunt fugienda et vituperabilia, ita etiam peccata quae fiunt propter iram, vel aliam passionem. Potest enim homo per voluntatem passioni resistere. Unde si propter passionem aliquid turpe operetur, vituperatur. Non ergo differunt ea quae fiunt ex passione ab his quae fiunt ex deliberatione quantum ad hoc quod sint voluntaria.
Quintam rationem ponit ibi videntur autem etc.. Quae talis est. Passiones irrationabiles, id est appetitus sensitivi, videntur esse humanae, inquantum scilicet appetitus sensitivus potest obedire rationi, ut supra dictum est. Ergo et operationes quae sunt ab ira et concupiscentia et aliis passionibus, sunt humanae. Sed nulla operatio involuntaria est humana. Non enim attribuuntur homini quae operatur involuntarius, neque ad laudem, neque ad vituperium. Inconveniens ergo est dicere quod ea quae fiunt ex passione sint involuntaria.



Lectio 5

Determinatis autem voluntario etc.. Postquam Philosophus determinavit de voluntario et involuntario, hic determinat de electione. Et primo determinat de ipsa electione. Secundo de consilio quod in definitione electionis ponitur, ibi, consiliantur autem utrum de omnibus etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod ad praesentem doctrinam pertinet considerare de electione. Secundo inquirit quid sit electio, ibi: electio utique voluntarium etc.. Dicit ergo primo, quod postquam determinatum est de voluntario et involuntario, consequens est quod pertranseunter de electione determinetur, quia videlicet breviter proponit ea quae sunt necessaria ad considerandum de electione. Quod autem ad hanc doctrinam pertineat de electione determinare, probat per hoc quod electio maxime videtur esse propria virtuti, de qua ad praesens principaliter intenditur.
Et huius ratio manifestatur ex hoc quod cum ex habitu virtutis procedat et interior electio et exterior operatio, mores virtuosi vel etiam vitiosi magis diiudicantur ex electione quam ex operationibus exterioribus; omnis enim virtuosus eligit bonum; sed quandoque non operatur propter aliquod exterius impedimentum. Et vitiosus quandoque operatur opus virtutis, non tamen ex electione virtuosa, sed ex timore, vel propter aliquem inconvenientem finem, puta propter inanem gloriam, vel propter aliquid aliud huiusmodi: unde patet quod ad praesentem intentionem pertinet considerare de electione.
Deinde cum dicit: electio utique etc., ostendit quid sit electio. Et primo inquirit genus eius. Secundo differentias ipsius, ibi, dicentes autem ipsam etc.. Tertio concludit definitionem eius, ibi: quid igitur vel quale quid etc.. Genus autem electionis est voluntarium, quia praedicatur universaliter de electione et est in plus. Unde dicit primo quod omnis electio est quiddam voluntarium, non autem omnino sunt idem electio et voluntarium, sed voluntarium est in plus. Quod probat duplici ratione.
Quarum primam ponit ibi, voluntario quidem enim etc.. Quae talis est. Pueri et alia animalia communicant ipso voluntario, inquantum scilicet proprio motu aliquid sponte operantur, ut supra dictum est. Non autem communicant electione, quia non operantur ex deliberatione, quod requiritur ad electionem: ergo voluntarium est in plus quam electio.
Secundam rationem ponit ibi, et repentina etc.. Quae talis est. Ea quae repente facimus, dicimus esse voluntaria, quia scilicet principium eorum in nobis est; non autem dicuntur esse secundum electionem, quia scilicet non fiunt ex deliberatione. Ergo voluntarium est in plus quam electio.
Deinde cum dicit: dicentes autem ipsam etc., investigat differentias electionis, probando scilicet eam differre ab his cum quibus videtur convenire. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, non enim commune, etc.. Dicit ergo primo, quod quidam dixerunt electionem esse concupiscentiam, quia scilicet utrumque importat motum appetitus in bonum. Quidam autem posuerunt electionem esse iram, forte propter hoc quod in utroque est quidam usus rationis. Iratus enim utitur ratione, inquantum iudicat iniuriam illatam esse dignam vindicta. Quidam vero considerantes, quod electio est sine passione, attribuerunt electionem parti rationali, vel quantum ad appetitum, dicentes eam esse voluntatem, vel quantum ad apprehensionem, dicentes eam esse quamdam opinionem. Et simpliciter in his quatuor comprehenduntur omnia principia humanorum actuum: quae sunt ratio ad quam pertinet opinio, appetitus rationalis, quae est voluntas: appetitus sensitivus, qui dividitur in irascibilem, ad quam pertinet ira, et concupiscibilem, ad quam pertinet concupiscentia. Dicit autem Philosophus, quod non videntur recte dicere, qui dicunt electionem esse aliquid horum.
Deinde cum dicit: non enim commune etc., probat propositum. Et primo ostendit, quod electio non sit concupiscentia. Secundo quod non sit ira, ibi, ira autem, etc.. Tertio, quod non sit voluntas, ibi, sed neque voluntas, etc.. Quarto quod non sit opinio, ibi, neque iam opinio, etc.. Circa primum ponit quatuor rationes. Quarum prima communis est concupiscentiae et irae, et est talis. Concupiscentia et ira communiter inveniuntur in hominibus, et in animalibus irrationabilibus. Sed in irrationabilibus non invenitur electio, ut dictum est. Ergo electio non est neque concupiscentia neque ira.
Secundam rationem ponit ibi et incontinens etc.. Quae talis est. Si electio esset concupiscentia, quicumque operatur eligens, operaretur concupiscens, et e converso. Hoc autem est falsum. Quia incontinens operatur secundum concupiscentiam, non autem secundum electionem. Quia non immanet proprie electioni propter concupiscentiam. Continens autem e converso operatur ex electione, non autem ex concupiscentia cui per electionem resistit, ut infra in septimo patebit. Ergo electio non est idem concupiscentiae.
Tertiam rationem ponit ibi: et electioni quidem etc.. Quae talis est. Concupiscentia contrariatur electioni, in eo scilicet qui est continens vel incontinens. Contrarium enim eligit uterque secundum rationem ei quod concupiscit secundum appetitum sensitivum. In neutro autem concupiscentia contrariatur concupiscentiae; quia tota concupiscentia utriusque ad idem tendit, scilicet ad delectabile sensus. Non est autem intelligendum, quod nulla concupiscentia contrarietur alteri concupiscentiae. Inveniuntur enim concupiscentiae contrariorum: puta cum unus concupiscit moveri, et alius quiescere. Ergo patet quod electio non est idem concupiscentiae.
Quartam rationem ponit ibi et concupiscentia quidem etc.. Quae talis est. Concupiscentia semper est cum delectatione, scilicet propter praesentiam rei concupitae, vel cum tristitia propter eius carentiam. Ad omnem enim passionem sequitur delectatio et tristitia ut in secundo habitum est. Sed electio non est ex necessitate cum delectatione vel tristitia. Potest enim esse absque omni passione, ex solo iudicio rationis. Ergo electio non est concupiscentia.
Deinde cum dicit: ira autem etc., ostendit quod electio non sit idem irae. Et dicit quod adhuc electio minus est ira quam concupiscentia. Quia etiam secundum apparentiam ea quae facta sunt propter iram, non videntur esse facta secundum electionem, eo quod propter velocitatem motus irae ea quae fiunt ex ira maxime sunt repentina. Quamvis enim in ira sit aliquis usus rationis, inquantum scilicet iratus incipit audire rationem iudicantem quod iniuria debet vindicari, non tamen perfecte audit eam determinantem modum et ordinem vindictae; unde ira maxime excludit deliberationem, quae requiritur ad electionem. Concupiscentia autem non ita repente operatur. Unde ea quae fiunt secundum concupiscentiam, non videntur esse remota ab electione sicut ea quae fiunt per iram.
Deinde cum dicit sed neque voluntas etc., ostendit differentiam electionis ad voluntatem. Et primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, electio quidem enim, etc.. Tertio concludit radicem differentiae voluntatis et electionis, ibi, universaliter autem etc.. Dicit ergo primo, quod neque etiam electio est voluntas, quamvis videatur esse propinqua voluntati. Utrumque enim pertinet ad unam potentiam; scilicet ad appetitum rationalem, qui voluntas dicitur. Sed voluntas nominat actum huius potentiae secundum quod fertur in bonum absolute. Electio autem nominat actum eiusdem potentiae relatum in bonum secundum quod pertinet ad nostram operationem, per quam in aliquod bonum ordinamur.
Deinde cum dicit: electio quidem enim etc., probat propositum tribus rationibus. Quarum prima talis est. Electio enim, quia refertur ad nostram operationem, non dicitur esse impossibilium. Et si quis dicat se eligere aliquid impossibilium, videbitur esse stultus. Sed voluntas, quia respicit bonum absolute, potest esse cuiuscumque boni, licet sit impossibile, sicut potest aliquis velle esse immortalis, quod est impossibile secundum statum huius corruptibilis vitae. Ergo electio et voluntas non sunt idem.
Secundam rationem ponit ibi et voluntas quidem est etc.. Quae talis est. Voluntas alicuius potest esse circa ea quae non fiunt per ipsum: sicut ille qui circumspicit duellum, potest velle quod vincat aliquis ypocrita, id est simulatam gerens personam, puta qui ingreditur campum quasi pugil, cum non sit pugil, vel etiam quod vincat ille qui vere est athleta. Sed nullus eligit talia quae fiunt per alium, sed solum illa quae existimat posse fieri per ipsum. Ergo electio differt a voluntate.
Tertiam rationem ponit ibi adhuc autem voluntas etc.. Et dicit quod voluntas magis est finis quam eius quod est ad finem. Quia ea quae sunt ad finem volumus propter finem. Propter quod autem unumquodque, illud magis. Sed electio est solum eorum quae sunt ad finem, non autem ipsius finis. Quia finis praesupponitur, ut iam praedeterminatus. Ea vero quae sunt ad finem, inquiruntur ut a nobis disponenda in finem. Sicut sanitatem, quae est finis medicationis, volumus principaliter. Sed eligimus medicinalia per quae sanemur. Et similiter volumus esse felices, quod est ultimus finis, et hoc dicimus nos velle, sed non congruit dicere quod eligamus nos esse felices. Ergo electio non est idem voluntati.
Deinde cum dicit universaliter autem etc., ponit radicem totius differentiae, ad quam universaliter omnes praedictae differentiae referuntur. Et dicit, quod electio videtur esse circa ea quae sunt in potestate nostra. Et haec est causa quare nec est impossibilium, neque eorum quae per alios fiunt, neque finis, qui ut plurimum praestituitur nobis a natura.



Lectio 6

Neque iam opinio utique erit etc.. Postquam Philosophus ostendit quod electio non est idem neque concupiscentiae neque irae, quae pertinent ad appetitum sensitivum, neque etiam voluntati quae pertinet ad appetitum rationalem, hic ostendit quod non est idem opinioni quae pertinet ad ipsam rationem. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod electio non est idem cuilibet opinioni. Secundo, quod non est idem specialiter opinioni quae est de operandis a nobis ibi sed neque cuidam, etc.. Tertio movet quamdam dubitationem, quam insolutam relinquit, ibi, si autem praesit opinio etc.. Dicit ergo primo, quod secundum praedicta apparet, quod electio non est idem quod opinio universaliter sumpta: et hoc probat duabus rationibus. Quarum prima talis est. Opinio potest esse circa omnia et non minus circa necessaria et impossibilia quam circa ea quae sunt in potestate nostra. Sed electio est solum circa ea quae sunt in nobis, ut dictum est. Ergo electio non est idem opinioni.
Secundam rationem ponit ibi, et falso et vero etc.. Quae talis est. Ea quae diversis differentiis dividuntur, differunt, nec sunt idem. Sed opinio dividitur vero et falso, quia pertinet ad vim cognitivam, cuius obiectum est verum, non autem dividitur bono et malo quibus dividitur electio, quae pertinet ad vim appetitivam, cuius obiectum est bonum. Et ex hoc concludit, quod electio non est idem opinioni universaliter acceptae. Et hoc est adeo manifestum, quod nullus contrarium dicit.
Deinde cum dicit: sed neque cuidam etc., ostendit quod electio non est idem cuidam opinioni, quae scilicet est de his quae cadunt sub nostra operatione. Et hoc ostendit quinque rationibus. Quarum prima talis est. Ex hoc quod eligimus bona vel mala dicimur quales quidam, id est boni vel mali, non autem ex hoc quod opinamur bona vel mala, sive vera vel falsa, dicimur boni vel mali. Ergo electio non est idem opinioni quae est de eligibilibus.
Huius autem differentiae ratio est quia bonus vel malus dicitur aliquis non secundum potentiam, sed secundum actum, ut habetur in ix metaphysicae, id est non ex hoc quod est potens bene operari, sed ex hoc quod bene operatur: ex hoc autem, quod homo est perfectus secundum intellectum fit homo potens bene operari, non autem bene operans, sicut ille qui habet habitum grammaticae ex hoc ipso est potens loqui congrue; sed ad hoc quod congrue loquatur, requiritur quod hoc velit. Quia habitus est quo quis agit cum voluerit, ut dicit commentator in tertio de anima. Unde patet, quod bona voluntas facit hominem bene operari, secundum quamcumque potentiam vel habitum rationi obedientem. Et ideo aliquis dicitur simpliciter bonus homo ex hoc, quod habet bonam voluntatem. Ex hoc autem, quod habet bonum intellectum, non dicitur bonus homo simpliciter, sed secundum quid: puta bonus grammaticus, vel bonus musicus. Et ideo, quia electio pertinet ad voluntatem, opinio autem ad intellectum, ex electione dicimur boni vel mali, non autem ex opinione.
Secundam rationem ponit ibi, et eligimus quidem etc.. Quae talis est. Electio praecipue respicit actiones nostras. Eligimus enim quod accipiamus hoc vel fugiamus, vel quicquid est aliud quod ad actiones nostras pertinet. Sed opinio principaliter respicit res. Opinamur enim quid est hoc, puta quod est panis, vel ad quid conferat, vel qualiter sit eo utendum. Non est autem opinio principaliter circa operationes nostras, puta quod opinemur nos accipere aliquid vel fugere. Quia actiones nostrae sunt quaedam singularia contingentia, et cito transeuntia. Unde earum cognitio vel opinio, non multum quaeritur propter veritatem quae sit in eis, sed solum propter opus. Ergo electio non est idem opinioni.
Tertiam rationem ponit ibi: et electio quidem laudatur etc.. Quae talis est. Bonum electionis in quadam rectitudine consistit, prout scilicet appetitus recte ordinat aliquid in finem. Et hoc est quod dicit, quod electio magis laudatur in hoc, quod est eius cuius oportet quasi recte, sed opinio laudatur in hoc, quod vere est alicuius. Et sic bonum et perfectio opinionis est veritas. Quorum autem sunt diversae perfectiones, et ipsa sunt diversa. Ergo electio non est idem opinioni.
Quartam rationem ponit ibi et eligimus quidem etc.. Quae talis est. Electio est cum quadam certitudine. Illa enim eligimus, quae maxime scimus esse bona. Sed opinio est sine certitudine. Opinamur enim illa quae non multum scimus esse vera. Ergo non sunt idem.
Quintam rationem ponit ibi et videntur etc.. Si enim opinio et electio essent idem, oporteret quod idem essent illi qui eligunt optima et qui habent veram opinionem de eis. Sed hoc patet esse falsum. Quidam enim vere opinantur in universali quid sit melius, sed propter malitiam non eligunt quod melius est, sed quod est deterius. Ergo electio et opinio non sunt idem.
Deinde cum dicit: si autem praesit etc., movet quamdam dubitationem: utrum scilicet opinio praecedat electionem, vel sequatur ad ipsam. Et dicit, quod hoc nihil differt ad propositum. Quia nunc non intendimus determinare ordinem eorum, sed solum utrum electio sit idem alicui opinioni. Sciendum tamen, quod opinio, quum pertineat ad vim cognoscitivam, per se loquendo praecedit electionem quae pertinet ad vim appetitivam, quae movetur a cognoscitiva. Per accidens tamen contingit quandoque, quod opinio sequitur electionem; puta cum aliquis ex affectu eorum quae eligit mutat opinionem quam prius habebat.
Deinde cum dicit: quid igitur etc., ostendit quid sit electio. Et dicit quod cum non sit aliquod quatuor praedictorum, oportet considerare quid sit secundum genus, vel quale quid est secundum differentiam. Et quantum ad genus videtur, quod sit voluntarium. Non tamen omne voluntarium est eligibile, ut supra dictum est, sed voluntarium praeconsiliatum. Et quod haec differentia sit addenda, manifestat per hoc, quod consilium est actus rationis, et ipsa electio oportet quod sit cum actu rationis et intellectus. Et hoc videtur subsignare, idest occulte signare ipsum nomen eius, quod signat ut aliquid prae aliis accipiatur. Hoc autem pertinet ad rationem conferentem, ut unum aliis praeferatur.



Sententia Libri Ethicorum Lib.3 Lec.2