Sententia Libri Ethicorum Lib.3 Lec.6


Lectio 7

Consiliantur autem utrum de omnibus etc.. Postquam Philosophus determinavit de electione, hic determinat de consilio. Et primo de consilio secundum se. Secundo per comparationem ad electionem, ibi consiliabile autem, etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit de quibus debeat esse consilium. Secundo determinat de modo et ordine consiliandi, ibi, consiliamur autem non de finibus, etc.. Circa primum duo facit; primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, de aeternis autem, etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit quaestionem, quam tractare intendit. Et est quaestio, utrum homines consilientur de omnibus rebus, ita quod unumquodque sit consiliabile, aut quaedam sint de quibus non est consilium.
Secundo ibi dicendum autem forsitan etc., exponit propositam quaestionem. Et dicit quod non dicitur illud consiliabile, de quo quandoque consiliatur aliquis insipiens, qui scilicet habet usum rationis, sed perversum; vel insanus, qui totaliter usu rationis caret. Sed illud vere dicitur consiliabile de quo consiliantur homines habentes intellectum recte dispositum. Tales enim non consiliantur nisi de rebus, quae in natura sua talia sunt ut de eis consilium haberi debeat, quae proprie dicuntur consiliabilia; insipientes autem quandoque consiliantur etiam de his, quae in natura sua sunt talia ut de eis consilium haberi non debeat.
Deinde cum dicit: de aeternis autem etc., ostendit de quibus sit consilium. Et primo distinguendo res secundum causas secundo distinguendo eas secundum artes quascumque, ibi, et quidem circa certas etc.; tertio distinguendo eas secundum ipsarum rerum conditiones, ibi, consiliari autem oportet, etc.. Circa primum tria facit: primo ostendit de quibus non sit consilium. Secundo concludit de quibus sit ibi, consiliamur autem, etc.; tertio ostendit conclusionem sequi ex praemissis, ibi, haec autem et sunt reliqua, etc.. Circa primum quinque facit. Primo dicit quod nullus consiliatur de aeternis, idest de his quae semper sunt et sine motu. Huiusmodi autem sunt, vel illa quorum substantiae motui non subduntur, sicut substantiae separatae, et ipsa mundi universitas. Vel etiam ea quae, etsi secundum esse sint in materia mobili, tamen secundum rationem ab huiusmodi materia abstrahuntur, sicut sunt mathematica. Unde ponit exemplum de diametro quadrati, et costa idest latere eius, de quibus nullus consiliatur an sint commensurabiles.
Secundo ibi: sed neque de his etc., dicit quod etiam nullus consiliatur de his quae etsi moveantur, motus tamen eorum semper est uniformis; sive uniformitas motus eorum sit ex necessitate non propter aliquam aliam causam sicut ea quae sunt necessaria per seipsa, sive hoc sit per naturam corporum mobilium, sive hoc sit propter aliquam causam separatam, prout ponuntur substantiae immateriales, moventes orbes caelestes, de quibus hic loquitur. Unde exemplificat de versionibus, idest de circularibus motibus solis et ortibus eius.
Tertio ibi: neque de his quae alias etc., dicit quod neque etiam est consilium de his quae in motu consistunt, et ut in pluribus eodem modo fiunt, aliquando tamen licet in paucioribus aliter accidunt; sicut sunt siccitates, quae ut frequentius accidunt in aestate, et imbres, qui ut pluries accidunt in hieme, licet quandoque aliter accidat.
Quarto ibi: neque de his quae etc., dicit quod neque consilium etiam est de his quae fiunt a fortuna, sicut de inventione thesauri. Sicut enim ea de quibus supra habitum est, non sunt ex operatione nostra, ita fortuita non possunt esse ex nostra praemeditatione, quia sunt improvisa, et praeter intentionem.
Quinto ibi: sed neque de humanis etc., dicit quod non solum homines non consiliantur de necessariis, et naturalibus, et fortuitis, sed nec etiam de omnibus rebus humanis; sicut lacedaemonii non consiliantur qualiter scythae, qui sunt ab eis valde remoti, optime debeant conversari. Et subiungit rationem communem respondentem omnibus praedictis, cum dicit. Non enim fiet, etc.. Quia scilicet nihil eorum, quae scilicet sunt necessaria vel naturalia, vel fortuita, vel per alios homines facta, fit per nos.
Deinde cum dicit consiliamur autem de his etc., dicit quasi concludens ex praemissis, de quibus sit consilium. Et dicit, quod consiliamur de operabilibus, quae in nobis, idest in nostra potestate existunt. Consilium enim ad operationem ordinatur.
Deinde cum dicit: haec autem sunt etc., ostendit hoc sequi ex praemissis: quia scilicet praeter praemissa, de quibus dictum est quod non est consilium, ista sola sunt reliqua, scilicet ea quae sunt in nobis, de quibus dicimus esse consilium. Et hoc probat dividendo causas. Videntur enim esse quatuor causae rerum, scilicet natura, quae est principium motus, sive eorum quae semper eodem modo moventur, sive eorum quae ut in pluribus uniformitatem motus servant; et necessitas, quae est causa eorum, quae semper eodem modo sunt sine motu. Et fortuna, quae est causa per accidens, praeter intentionem agens, sub qua etiam comprehenditur casus. Et praeter has causas adhuc est causa intellectus, et quicquid est aliud, quod producit id quod per hominem fit; sicut voluntas et sensus, et alia huiusmodi principia. Et haec causa diversificatur secundum diversos homines; ita quod singuli homines consiliantur de his operabilibus quae possunt fieri per ipsos, ex quo de his quae per alias causas fiunt, consilium non est, ut dictum est.
Deinde cum dicit: et quidem circa certas etc., ostendit de quibus potest esse consilium secundum diversas artes operativas secundum quas operamur ea quae in nobis sunt. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit circa quas artes sit consilium, et circa quas non. Et dicit quod circa illas operativas disciplinas quae habent certos modos operandi et sunt per se sufficientes, ita scilicet quod effectus operis earum non dependet ex eventu alicuius extrinseci, circa has inquam artes non est consilium, sicut de litteris conscribendis. Et huius ratio est quia non consiliamur nisi in dubiis. Non est autem dubium qualiter debeat scribi, quia certus est modus scribendi et non dependet effectus scripturae nisi ex arte et manu scribentis. Sed de his est consilium quaecumque fiunt per nos, id est in quibus oportet per nos determinari qualiter fiant, quia non sunt in se certa et determinata.
Secundo ibi: non similiter autem etc., ostendit quod de his non eodem modo est consilium; sed de quibusdam magis et de quibusdam minus. Et primo ostendit hanc differentiam inter artes operativas adinvicem. Et dicit quod non semper de his quae per nos determinantur, similiter, idest aequali dubitatione consiliamur, sed de quibusdam magis, quae sunt minus determinata et in quibus plura exteriora oportet considerare: sicut in arte medicinali, in qua oportet attendere ad virtutem naturae eius qui sanatur, et in negotiativa, in qua oportet attendere ad necessitates hominum et abundantiam rerum venalium, et in gubernativa in qua oportet attendere ad flatus ventorum; et in his magis consiliamur quam in arte gignastica, id est luctativa vel exercitativa, quae magis habet certos et determinatos modos, quanto praedictae artes sunt minus certae. Et idem intelligendum est in aliis artibus.
Secundo ibi: magis autem etc., ostendit differentiam quantum ad necessitatem consilii inter artes operativas et scientias speculativas. Et dicit quod magis necesse habemus consiliari circa artes, scilicet operativas, quam circa disciplinas, scilicet speculativas: in quibus non est consilium quantum ad ea de quibus sunt, quia huiusmodi sunt ex necessitate vel ex natura, sed quantum ad usum earum, ut puta quomodo vel quo ordine sit in eis procedendum. In quo tamen minus est necesse consiliari quam in scientiis practicis, circa quas magis dubitamus propter magnam varietatem quae in istis artibus accidit.
Deinde cum dicit: consiliari autem oportet etc., ostendit de quibus debeat esse consilium, considerando conditiones ipsarum rerum. Et circa hoc ponit tres conditiones rerum de quibus est consilium. Et primo dicit quod oportet consiliari de his quae saepius accidunt. Tamen quia possunt aliter evenire, incertum est qualiter contingent. Si quis enim vellet in consilium deducere ea quae rarissime accidunt, puta si pons lapideus per quem transeundum est, cadat, nunquam homo aliquid operaretur.
Secundo ibi: et in quibus etc., dicit quod oportet consiliari de illis in quibus non est determinatum qualiter oporteat agere. Iudex enim non consiliatur qualiter debeat sententiare in his quae sunt lege statuta, sed forte in casibus in quibus non est aliquid lege determinatum.
Tertio ibi: consiliatores autem etc., dicit quod assumimus nobis alios ad consiliandum in rebus magnis, quasi non credentes nobis ipsis ut simus sufficientes ad discernendum quid oporteat nos facere. Et sic patet quod consilium non debet esse de minimis quibuscumque, sed de rebus magnis.



Lectio 8

Consiliamur autem non de finibus etc.. Postquam Philosophus ostendit de quibus sit consilium, hic determinat de modo et ordine consiliandi. Et quia consilium est quaedam inquisitio, circa hoc tria facit. Primo ostendit modum consiliativae inquisitionis. Secundo effectum eius, ibi, et si quidem impossibile etc.; tertio ostendit huius inquisitionis terminum, ibi, videtur autem quemadmodum etc.. Circa primum duo facit: primo proponit modum consiliandi; secundo manifestat quaedam quae dixerat, ibi, qui enim consiliatur etc.. Cum autem consilium sit quaedam inquisitio practica de operabilibus; necesse est quod sicut in inquisitione speculativa supponuntur principia et quaedam alia inquiruntur, ita etiam et in consilio fiat. Unde primo ostendit quid supponitur in consilio. Secundo quid in consilio quaeratur, ibi, sed ponentes finem etc..
Est autem considerandum quod in operabilibus finis est sicut principium; quia ex fine dependet necessitas operabilium, ut dicitur in II physicorum; et ideo in consiliis oportet finem supponere. Et hoc est quod dicit quod non consiliamur de finibus, sed de his quae sunt ad fines; sicut in speculativis non inquiritur de principiis, sed de conclusionibus. Hoc autem quod dixerat manifestat per exempla: quia scilicet medicus non consiliatur an debeat sanare infirmum, sed hoc supponit quasi finem; nec etiam rhetor consiliatur si debeat persuadere, sed hoc intendit quasi finem. Nec etiam politicus, idest rector civitatis consiliatur an debeat facere pacem quae se habet ad civitatem sicut sanitas ad corpus hominis, quae consistit in convenientia humorum sicut pax in convenientia voluntatum; et sic etiam nullus aliorum operantium consiliatur de fine.
Deinde cum dicit: sed ponentes finem etc., ostendit de quibus et quomodo sit inquisitio consilii. Circa quod tria ponit. Quorum primum est quod supposito aliquo fine, prima intentio consiliantium est qualiter, idest quo motu vel actione possit perveniri ad illum finem; et per quae instrumenta oporteat moveri vel agere ad finem, puta per equum vel navem. Secunda autem intentio est quando ad finem aliquem per plura perveniri potest sive instrumenta sive actiones, per quid eorum et facilius et melius perveniatur. Et hoc pertinet ad iudicium in quo quandoque aliqui deficiunt bene se habentes in inventione viarum ad finem. Tertia autem intentio est, si contingat quod per unum solum instrumentum vel motum vel per unum optime perveniatur ad finem, ut procuretur qualiter per hoc ad finem perveniatur. Ad quod requiritur constantia et sollicitudo. Et si illud per quod est deveniendum ad finem non habeatur in promptu, oportet inquirere ulterius per quid haberi possit et similiter de illo, quousque perveniatur ad causam quae occurrit prima in operando, quae est ultima in inventione consilii.
Deinde cum dicit: qui enim consiliatur etc., manifestat quod dixerat per similitudinem inquisitionis speculativae. Et dicit quod ideo causa quae est prima in operatione est ultima in inventione, quia ille qui consiliatur videtur inquirere, sicut dictum est, per modum resolutionis cuiusdam. Quemadmodum diagramma, id est descriptio geometrica in qua qui vult probare aliquam conclusionem oportet quod resolvat conclusionem in principia quousque pervenit ad principia prima indemonstrabilia. Omne autem consilium est quaestio, idest inquisitio quaedam, etsi non omnis quaestio, idest inquisitio, sit consilium, sicut inquisitio mathematica. Sola enim inquisitio de operabilibus est consilium. Et quia consilians resolutive inquirit, necesse est quod eius inquisitio perducatur usque ad id quod est primum in operatione, quia illud quod est ultimum in resolutione est primum in generatione sive in operatione.
Deinde cum dicit: et si quidem etc., ostendit effectum consilii. Et primo ostendit propositum. Secundo manifestat quaedam quae dicta sunt, ibi, quaeruntur autem quandoque etc.. Dicit ergo primo, quod postquam inquisitio consilii pervenerit ad id quod oportet primum operari, si inveniant consiliantes illud esse impossibile, discedunt, idest dimittunt totum illud negotium quasi desperantes. Puta si ad negotium aliquod persequendum indiget homo pecuniis ad dandum aliquibus et non possit eas dare, oportet dimittere negotium. Si autem appareat quod sit possibile illud quod inventum est per consilium, statim incipiunt operari: quia, ut dictum est, oportet esse primum in operatione id ad quod terminatur resolutiva inquisitio consilii. Possibile autem dicitur aliquid operanti non solum secundum propriam potentiam, sed etiam secundum potentiam aliorum. Unde dicit quod possibilia sunt quae fiunt per nos, sub quibus comprehenduntur ea quae fiunt per amicos, quia ea quae fiunt per amicos aliqualiter fiunt per nos, in quantum scilicet principium horum est in nobis prout ipsi intuitu nostri hoc faciunt.
Deinde cum dicit quaeruntur autem etc., manifestat quod dixerat; videlicet quae sunt illa inquisita quae quandoque inveniuntur impossibilia, quandoque non. Et dicit quod quandoque inquiruntur per consilium instrumenta, puta equus aut gladius. Quandoque autem necessitas, idest opportunitas eorum, id est qualiter oporteat eis uti; et ita etiam est in reliquis artibus: quod quandoque quaeritur per quid aliquid fiat, quandoque autem qualiter vel propter quid, quae pertinent ad necessitatem praedictam.
Deinde cum dicit: videtur autem, quemadmodum etc., ostendit quod sit terminus sive status in inquisitione consilii. Et hoc quidem secundum tria. Primo quidem ex parte ipsius operantis. Unde dicit quod sicut supra dictum est, homo est principium suarum operationum. Consilium autem uniuscuiusque hominis est de his quae sunt operabilia ab ipso. Et ideo quando inquisitio consilii pervenit ad id quod homo habet in sua potestate, ut faciat, ibi terminatur consilium.
Secundo ibi: operationes autem etc., ostendit quod consilium habet terminum vel statum ex parte finis. Et dicit, quod operationes omnes sunt aliorum gratia, id est finium. Unde de ipso fine non est consilium, sed de his quae sunt ad finem. Et sic patet, quod status est in inquisitione consilii et ex parte finis et ex parte agentis sicut in demonstrationibus, et in sursum et in deorsum, quasi ex parte utriusque extremi.
Tertio ibi: neque utique singularia etc., ostendit quod est status in inquisitione consilii ex parte singularium instrumentorum, quibus utimur in operationibus sicut quibusdam mediis ad perveniendum in finem. Et dicit, quod neque etiam consilium est de rebus singularibus, qualia sunt, puta, si hoc quod proponitur sit panis, vel si est digestus, idest coctus, vel confectus sicut oportet. Hoc enim discernit sensus.
Quod autem secundum haec tria in consiliis sit status, sicut et in demonstrationibus, probat per impossibile. Quia si aliquis semper consiliaretur, deveniret hoc in infinitum, quod sub ratione non cadit, et per consequens neque sub consilio, quod est quaedam ratiocinativa inquisitio, sicut dictum est.



Lectio 9

Consiliabile autem et eligibile etc.. Postquam Philosophus determinavit de consilio absolute, hic determinat de consilio per comparationem ad electionem. Et circa hoc duo facit. Primo comparat consilium ad electionem. Secundo ex hoc concludit quid sit electio, ibi: existente autem eligibili etc.. Circa primum duo facit: primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, quod enim consilio, etc.. Comparat ergo primo consilium ad electionem dupliciter. Uno quidem modo quantum ad obiectum sive materiam utriusque in quo conveniunt. Et quantum ad hoc dicit, quod idem est consiliabile et eligibile; quia videlicet, tam consilium quam electio est de his quae operamur propter finem; alio autem modo quantum ad ordinem utriusque. Et quantum ad hoc dicit, quod quando iam determinatum est aliquid per consilium, tunc primo eligitur, quasi consilio praecedente electionem.
Deinde cum dicit quod enim consilio etc., manifestat quod dixerat. Et primo quidem per rationem sumptam ex his quae supra dicta sunt de consilio. Et dicit, quod ideo determinatio consilii praecedit electionem, quia oportet, quod post inquisitionem consilii sequatur iudicium de inventis per consilium. Et tunc primo eligitur id quod prius est iudicatum. Et quod iudicium rationis consequatur inquisitionem consilii, manifestat per hoc, quod unusquisque qui inquirit consiliando qualiter debeat operari, desistit a consiliando, quando inquisitionem suam resolvendo perducit ad id quod ipse potest operari. Et si plura possit operari, quando reduxerit in antecedens, idest in id quod ei primo operandum occurrit. Et hoc est quod eligitur, id scilicet quod primo operandum occurrit. Unde relinquitur quod electio praesupponit determinationem consilii.
Secundo ibi: manifestum autem hoc etc., probat quod dixerat, per exemplum. Et dicit, quod hoc, scilicet quod electio sequatur determinationem consilii, patet ex antiquis urbanitatibus, idest ex consuetudine antiquarum civilitatum secundum quam reges non habebant dominativam potestatem in multitudine, ut facerent omnia, prout eis videretur; sed erant rectores multitudinis ad quam pertinebat eligere ea quae a principibus consilio determinata erant. Et ideo dicit, quod antiquitus reges annunciabant plebi ea quae ipsi elegerant per determinationem sui consilii, ut scilicet plebs eligeret quod ab eis determinatum erat. Et hoc secutus fuit homerus, inducens principes graecorum, ea quae in consilio determinaverant plebi annunciantes.
Deinde cum dicit: existente autem etc., ostendit ex praemissis quid sit electio. Et dicit, quod cum eligibile nihil aliud sit, quam quiddam de numero eorum quae sunt in nostra potestate quod ex consilio desideratur, consequens est, quod electio nihil aliud sit, quam desiderium eorum quae sunt in nostra potestate, ex consilio proveniens. Est enim electio actus appetitus rationalis, qui dicitur voluntas. Ideo autem dixit electionem esse desiderium consiliabile, quia ex hoc quod homo consiliatur pervenit ad iudicandum ea quae sunt per consilium inventa ---, quod quidem desiderium est electio.
Ultimo autem ostendit qualis sit praedicta diffinitio de electione data. Et dicit, quod nunc est definita electio tipo, id est figuraliter, non secundum quod est consuetum sibi determinare id quod est secundum subscriptionem, idest secundum definitionem cuius singulae partes investigantur. Sed universaliter tradita est definitio electionis. Et dictum est circa qualia sit, scilicet circa ea quae sunt in nobis. Et supra etiam dictum est, quod est eorum quae sunt ad finem, de quibus etiam est consilium.



Lectio 10

Voluntas autem quoniam quidem finis etc.. Postquam Philosophus determinavit de voluntario et electione, hic determinat de voluntate. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod manifestum est de voluntate. Secundo inducit quamdam dubitationem, ibi: videtur autem his quidem etc.. Tertio solvit, ibi, si autem utique, etc.. Dicit ergo primo, quod dictum est supra, quod voluntas sit ipsius finis. Et loquitur hic de voluntate secundum quod nominat actum potentiae voluntatis. Cuiuslibet enim potentiae actus denominatus ab ipsa potentia respicit id in quod potentia primo et per se tendit: sicut visio dicitur actus potentiae visivae in ordine ad visibilia. Et per hunc modum intellectus dicitur respectu primorum principiorum ad quae primo et per se comparatur intellectiva potentia; unde et voluntas dicitur proprie ipsorum finium, quos sicut principia quaedam primo et per se respicit potentia voluntatis.
Deinde cum dicit: videtur autem etc., inducit quamdam dubitationem. Et circa hoc tria facit. Primo enim proponit contrarias opiniones circa voluntatem. Et dicit, quod quibusdam videtur, quod voluntas sit eius quod est per se bonum; aliis autem videtur, quod sit eius quod est apparens bonum.
Secundo ibi: contingit autem etc., improbat primam positionem. Et dicit, quod illis qui dicunt quod nihil est voluntabile, idest in quod fertur voluntas, nisi id quod est per se bonum, sequitur quod non sit voluntabile quod vult ille qui non recte vult. Quia secundum eorum positionem sequeretur, si esset voluntabile, quod esset bonum. Contingit autem quandoque, quod est malum. Non ergo semper voluntas est per se boni.
Tertio ibi: rursus autem etc., improbat secundam positionem. Et dicit, quod illis, qui dicunt quod voluntabile sit apparens bonum, sequitur, quod nihil sit secundum naturam voluntabile, sed unicuique sit voluntabile id quod sibi videtur. Diversis autem diversa videntur voluntabilia, et quandoque contraria. Sicut si non esset visibile color, sed id quod videtur color, sequeretur quod nihil esset naturaliter visibile. Hoc autem est inconveniens. Quia cuiuslibet potentiae naturalis est aliquod obiectum naturaliter determinatum. Non ergo verum est, quod voluntas sit apparentis boni.
Deinde cum dicit: si autem utique haec etc., solvit praedictam dubitationem. Et primo ponit solutionem secundum quamdam distinctionem. Et dicit quod si dicta inconvenientia quae consequuntur ad ambas praedictas opiniones non acceptantur, dicendum est distinguendo, quod simpliciter et secundum veritatem voluntabile est per se bonum, sed secundum quid, id est per respectum ad hunc vel ad illum, est voluntabile id quod ei videtur bonum.
Secundo ibi: studioso quidem etc., ostendit cui conveniat utrumque membrum distinctionis praemissae. Et dicit quod studioso, id est virtuoso, est voluntabile id quod est voluntabile secundum veritatem, idest simpliciter bonum: sed pravo, id est vitioso homini, est voluntabile quod contingit, id est quicquid sit illud indeterminate, quod sibi videtur bonum. Et adhibet exemplum in corporalibus. Videmus enim, quod hominibus quorum corpora sunt bene disposita, sunt sana illa quae secundum veritatem sunt talia. Sed infirmis sunt sana quaedam alia, quae scilicet sunt temperativa malitiae complexionis eorum. Similiter etiam amara et dulcia secundum veritatem videntur illis qui habent gustum bene dispositum, et calida his qui habent tactum bene dispositum, et gravia bene diiudicant illi, qui habent virtutem corporalem bene dispositam. His enim qui sunt debiles etiam levia videntur gravia.
Tertio ibi: studiosus enim etc., manifestat quod dixerat. Et primo quantum ad virtuosos. Et dicit, quod virtuosus singula, quae pertinent ad operationes humanas, recte diiudicat et in singulis videtur ei esse bonum id quod vere est bonum. Et hoc ideo quia unicuique habitui videntur bona et delectabilia ea quae sunt ei propria, idest ea quae ei conveniunt. Habitui autem virtutis conveniunt ea quae sunt secundum veritatem bona. Quia habitus virtutis moralis definitur ex hoc quod est secundum rationem rectam; et ideo ea quae sunt secundum rationem, quae sunt simpliciter bona, videntur ei bona. Et in hoc plurimum differt studiosus ab aliis, quod in singulis operabilibus videt quid vere sit bonum, quasi existens regula et mensura omnium operabilium. Quia scilicet in eis iudicandum est aliquid bonum vel malum secundum quod ei videtur.
Secundo ibi: multis autem etc., manifestat quod dixerat quantum ad pravos. Et dicit quod multis, scilicet pravis, deceptio in discretione boni et mali accidit praecipue propter delectationem. Ex qua contingit quod delectabile quod non est bonum desiderent tamquam bonum, et aliquid tristabile ipsis, quod in se est bonum, fugiant tamquam malum. Quia scilicet non sequuntur rationem, sed appetitum sensitivum.



Lectio 11

Existente utique etc.. Postquam Philosophus determinavit de voluntario, electione et consilio et voluntate quae sunt principia humanorum actuum, hic applicat ea quae dicta sunt ad vitia et virtutes. Et circa hoc tria facit. Primo determinat veritatem. Secundo excludit errorem, ibi, dicere autem quod nullus volens etc.. Tertio epilogat quae dicta sunt de virtutibus, ibi, communiter quidem igitur etc.. Circa primum tria facit. Primo secundum ea quae dicta sunt ostendit virtutem esse in nobis, idest in potestate nostra. Secundo ostendit idem de malitia, ibi, similiter autem etc.. Tertio ostendit consequentiae rationem, ibi, si autem in nobis etc.. Dicit ergo primo, quod cum voluntas sit de fine, consilium autem et electio de his quae sunt ad finem, consequens est quod operationes quae sunt circa haec, scilicet circa ea quae sunt ad finem, sint secundum electionem, et per consequens quod sint voluntariae, quia electio voluntarium quoddam est, ut supra dictum est. Sed operationes virtutum sunt circa praedicta. Ergo sunt voluntariae. Et per consequens oportet quod etiam ipsa virtus sit voluntaria et in nobis, idest in potestate nostra existens.
Deinde cum dicit: similiter autem etc., ostendit idem de malitia, id est de vitio virtuti opposito. Et dicit quod simili ratione etiam malitia est voluntaria et in nobis existens, quia operationes eius sunt tales. Et hoc sic probat: quia si operari est in potestate nostra, oportet etiam quod non operari sit in potestate nostra. Si enim non operari non esset in potestate nostra, impossibile esset nos non operari: ergo necesse esset nos operari: et sic operari non esset ex nobis, sed ex necessitate. Et similiter dicit quod in quibus rebus non operari est in potestate nostra, consequens est quod etiam operari sit in potestate nostra. Si enim operari non esset in potestate nostra, impossibile esset nos operari. Ergo necesse esset nos non operari: et sic non operari non esset ex nobis, sed ex necessitate.
Sic ergo dicendum est quod in quibuscumque rebus affirmatio est in nobis, et negatio, et e converso. Operationes autem virtutum et vitiorum, differunt secundum affirmationem et negationem. Puta si honorare parentes est bonum et actus virtutis, non honorare parentes est malum et ad vitium pertinens. Et si non furari pertinet ad virtutem, furari pertinet ad vitium. Unde consequens est quod si operatio virtutum est in nobis, ut probatum est, quod etiam operatio vitii sit in nobis. Et ita per consequens ipsum vitium erit in nobis, id est in potestate nostra.
Deinde cum dicit: si autem in nobis etc., assignat rationem praedictae consequentiae: scilicet quod si operationes sint in nobis, quod et habitus sint in nobis. Et dicit quod si in potestate nostra est operari vel non operari bona vel mala, ut nunc ostensum est, quum per hoc quod homo operatur vel non operatur bonum vel malum, fiat bonus vel malus, ut in secundo ostensum est, consequens est quod in potestate nostra sit esse decentes, id est bonos secundum habitum virtutis, et pravos secundum habitum vitii.
Deinde cum dicit: dicere autem quod nullus etc., excludit errorem circa praedicta. Et primo excludit ipsum errorem. Secundo radices eius, ibi, sed forsitan talis etc.. Circa primum tria facit: primo proponit erroris exclusionem. Secundo movet super hoc dubitationem, ibi, vel in nunc dictis etc.. Tertio determinat veritatem, ibi, si autem haec videntur etc.. Circa primum considerandum est, quod quidam dixerunt quod nullus est malus volens, neque aliquis est beatus vel bonus nolens; quod ideo dicebant quia voluntas per se tendit in bonum. Nam bonum est quod omnia appetunt, et per consequens voluntas per se refugit malum. Dicit ergo quod unum horum verisimiliter apparet esse mendacium, scilicet quod nullus sit malus volens, quia malitia est quiddam voluntarium; alterum autem videtur esse verum, scilicet quod nullus sit beatus vel bonus nolens.
Deinde cum dicit vel in nunc dictis etc., movet dubitationem circa praedicta. Si enim verum est quod actiones virtutum et vitiorum sint voluntariae, et per consequens virtus et malitia, planum est verum esse quod nunc dictum est. Sed numquid est aliquis qui credat esse dubitandum de praedictis, ita quod dicat hominem non esse principium suorum operum neque genitorem per modum quo pater est principium filiorum? Quasi dicat: mirum est si aliquis hoc dicat.
Deinde cum dicit: si autem haec videntur etc., confirmat veritatem. Et primo per rationem. Secundo per signa, ibi, his autem videntur etc.. Dicit ergo primo quod, si haec, scilicet consilium et electio et voluntas, quae sunt in potestate nostra, videntur esse principia operationum nostrarum, et non possumus reducere operationes nostras in alia principia nisi in ea quae sunt in potestate nostra, scilicet consilium et electio, consequens est quod etiam operationes nostrae bonae vel malae sint in potestate nostra. Quia illa quorum principia sunt in potestate nostra, et ipsa sunt in potestate nostra, et sunt voluntaria.
Deinde cum dicit: his autem videntur etc., manifestat propositum per signa. Et primo in his quae manifeste sunt voluntaria. Secundo in his quae videntur aliquid de involuntario habere, ibi, etenim in ipso ignorare etc.. Dicit ergo primo, quod his quae dicta sunt, scilicet quod operationes virtutum et vitiorum sint in nobis, videntur attestari propria quae fiunt a singulis privatis personis. Quilibet enim paterfamilias punit filium vel servum male agentem. Et similiter attestantur ea quae fiunt a legislatoribus qui habent curam reipublicae; ipsi enim puniunt levius vel cruciant gravius eos qui operantur mala, dum tamen non faciant hoc per violentiam vel propter ignorantiam, cuius scilicet ignorantiae ipsi non sunt causa. Si enim per vim aut ignorantiam operarentur, non essent eorum opera voluntaria, ut ex supradictis patet. Unde manifestum est quod puniunt eos tamquam voluntarie operantes.
Et similiter honorant operantes bona voluntarie: quasi per honores provocantes bonos ad bona et per poenas prohibentes malos a malis. Nullus autem provocat aliquem ad operandum ea quae non sunt in potestate nostra neque voluntaria. Quia in talibus suasio ante opus est omnino inutilis. Sicut si aliquis suadeat alicui ut in aestate non calefiat vel in infirmitate non doleat vel subtractis cibis non esuriat, vel si aliquid aliud est tale quod non sit in potestate nostra, quia nihil minus propter suasionem pateremur haec. Si ergo non provocamur ad ea quae non sunt in nobis, provocamur autem ad faciendum bona et vitandum mala, consequens est quod ista sint in nobis.
Deinde cum dicit: et enim in ipso ignorare etc., manifestat idem in his quae videntur habere aliquid de involuntario. Ignorantia autem involuntarium causat, ut supra dictum est: si tamen nos simus ignorantiae causa, erit ignorantia voluntaria, et pro ea puniemur. Est autem aliquis causa ignorantiae dupliciter. Uno modo directe aliquid agendo; sicut patet de his qui se inebriant, et ex hoc redduntur ignorantes; qui dupliciter sunt increpandi, primo quidem quia se inebriaverunt. Secundo quia ex ebrietate aliquod peccatum fecerunt. Principium enim ebrietatis est in potestate ipsius hominis, quia homo est Dominus eius, quod non inebrietur, idest in sua potestate hoc habet: ebrietas autem est causa ignorantiae et sic per consequens homo est ignorantiae causa.
Alio autem modo est homo causa ignorantiae indirecte per hoc quod non agit illud quod agere debet; et propter hoc ignorantia eorum quae scire tenetur et potest, reputatur voluntaria, et pro ea homines puniuntur, et hoc est quod dicit quod legislatores puniunt ignorantes ea quae sunt lege statuta, quae omnes scire oportet, sicut quod non est furandum; et non sunt difficilia, sicut subtilitates iuris quas non tenentur omnes scire, quia nec possent. Et idem etiam est in aliis quaecumque homines videntur ignorare propter negligentiam; quia in potestate eorum erat ut non ignorarent; sunt enim Domini, id est in potestate sua habentes, ut sint diligentes et non negligentes.



Sententia Libri Ethicorum Lib.3 Lec.6