Sententia Libri Ethicorum Lib.3 Lec.15


Lectio 16

Dicuntur autem et aliae secundum quinque modos etc.. Postquam Philosophus determinavit qualis sit actus verae fortitudinis et oppositorum vitiorum; hic determinat de quibusdam quae habent actum similem fortitudini, sed deficiunt a vera fortitudine. Quod quidem quinque modis contingit. Cum enim vera fortitudo sit virtus moralis, ad quam requiritur scire, et propter hoc eligere, potest quidem aliquis exercens actum fortitudinis tripliciter a vera fortitudine deficere. Uno modo quia non operatur sciens, et sic est unus modus non verae fortitudinis secundum quem dicitur aliquis fortis per ignorantiam. Alio modo quia aliquis non operatur ex electione, sed ex passione: sive sit passio impellens ad pericula subeunda, sicut est ira; sive passio quietans animum a timore, sicut est spes: et secundum hoc sumuntur duo modi non verae fortitudinis.
Tertio modo deficit aliquis a vera fortitudine ex eo quod aliquis ex electione quidem operatur, sed aut (non) eligit id quod eligit fortis, scilicet pericula sustinere, dum propter armorum peritiam reputat sibi non esse periculosum in bello confligere, sicut apparet in militibus. Aut quia eligit aliquis pericula sustinere, sed non propter illum finem propter quem eligit fortis, sed propter honores vel poenas, quae a rectoribus civitatum proponuntur.
Secundum hoc ergo dividitur pars ista in quinque partes. In prima parte determinat de fortitudine politica sive civili. In secunda de fortitudine militari, ibi: videtur autem et experientia etc.. In tertia parte de fortitudine quae est per iram, ibi, et furorem autem super fortitudinem etc.; in quarta parte de fortitudine quae est per spem, ibi, neque utique bonae spei etc.. In quinta de fortitudine quae est per ignorantiam, ibi, fortes autem videntur et ignorantes etc.. Circa primum ponit tres gradus politicae fortitudinis. Quorum primus est eorum, qui sustinent pericula propter honorem; secundus eorum, qui sustinent propter timorem poenarum, ibi, ponet autem utique etc.; tertius eorum qui aggrediuntur et sustinent periculosa propter praesentem coactionem, ibi, et qui praecipiunt etc.. Circa primum tria facit.
Primo proponit hunc gradum fortitudinis, et dicit quod, cum praeter fortitudinem veram dicantur quaedam aliae fortitudines secundum quinque modos; primum locum inter eas tenet fortitudo politica idest civilis, eo quod talis fortitudo maxime assimilatur verae. Sustinent enim cives pericula ut vitent increpationes et opprobria quae secundum statuta legum civilium inferuntur timidis, et ut adipiscantur honores qui secundum easdem leges fortibus exhibentur. Et inde est quod apud illas civitates in quibus timidis adhibentur vituperia, fortibus autem honores, inveniuntur viri fortissimi secundum hanc fortitudinem, et fortassis etiam secundum veram, propter assuetudinem.
Secundo ibi: tales autem etc., inducit exempla ex homero, qui describens troianum bellum inducit taliter fortes, scilicet propter honores vel vituperia, puta diomedem ex parte graecorum, et hectorem ex parte troianorum. Inducit enim hectorem dicentem haec verba: polidamas, idest quidam dux troianorum, primum redargutionem reponet mihi, id est primo me redarguet nisi fortiter egero. Et diomedes dicebat seipsum exhortans ad fortiter agendum: hector concionando apud troianos dicet, ut laudans se et me vituperans, titides, id est diomedes qui sic nominatus est a patre, a me scilicet fugit vel victus est.
Tertio ibi assimilatur autem etc., manifestat quod dixerat, scilicet quod ista fortitudo maxime assimilatur verae. Et dicit quod haec politica fortitudo maxime assimulatur ei de qua supra dictum est quod fit propter virtutem. Haec enim politica fortitudo fit propter verecundiam, quae est timor de turpi, inquantum scilicet aliquis fugit opprobria, et fit propter boni, id est honesti, desiderium, inquantum ista fortitudo quaerit honorem, qui est testimonium honestatis. Et ideo hoc exponens subdit, quod huiusmodi fortitudo fit propter honorem et propter fugam opprobrii quod turpe existit. Quia igitur honor propinquum aliquid est bono honesto, et vituperium turpi inhonesto, inde est quod ista fortitudo propinqua est verae fortitudini quae intendit honestum, et fugit inhonestum.
Deinde cum dicit: ponet autem aliquis etc., ponit secundum gradum fortitudinis politicae, qui est propter timorem poenae. Et dicit quod ad eundem modum politicae fortitudinis possunt reduci illi, qui sunt fortes propter hoc quod timore poenarum coguntur a principibus civitatis. Sunt tamen deteriores praemissis, inquantum non agunt fortiter propter verecundiam turpitudinis, sed propter timorem poenae. Et hoc est quod subdit, quod non fugiunt turpe, idest inhonestum, sed triste aliquid idest dolorosum vel damnosum ex quo aliquis tristatur. Per hoc enim Domini cogunt suos subditos fortiter pugnare. Sicut secundum homerum, hector troianis comminabatur dicens: ille quem intelligam fugientem sine bello, idest sine hoc quod fortiter pugnet, ita male tractabo eum quod non erit sufficiens ad fugiendum canes.
Deinde cum dicit: et qui praecipiunt etc., ponit tertium gradum politicae fortitudinis, prout scilicet aliqui coguntur a principibus praesentialiter et non solum timore futurarum poenarum. Et hoc est quod dicit quod idem operantur sua actione principes qui praecipiunt subditis, ut non fugiant a praelio, et eos qui recedunt percutiunt, et similiter illi qui ante pugnatores ne fugere possint constituunt muros et foveas et alia huiusmodi impedimenta fugae. Omnes enim principes talia facientes, cogunt subditos ad pugnandum. Sed illi qui sic coguntur non sunt vere fortes. Quia oportet virtuosum esse fortem non propter necessitatem quam patitur, sed propter bonum virtutis.
Deinde cum dicit: videtur autem et experientia etc., determinat de fortitudine militari. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit milites (per experientiam aptos esse) ad fortiter agendum; secundo comparat militarem fortitudinem ad politicam, ibi, milites autem timidi sunt etc.. Dicit ergo primo, quod in singulis experientia videtur esse quaedam fortitudo. In quolibet enim negotio audacter et sine timore operatur ille, qui est expertus, sicut vegetius dicit in libro de re militari: nemo facere dubitat quod se bene didicisse confidit. Et propter hoc socrates aestimavit quod fortitudo esset scientia quaedam quae etiam per experientiam acquiritur: aestimavit etiam omnes alias virtutes esse scientias. Sed de hoc infra in sexto agetur. Sic ergo cum quidam alii sint fortes per experientiam in quibusdam aliis rebus, in rebus bellicis milites sunt fortes per experientiam.
Ex qua quidem duo consequuntur. Quorum primum est quod in bellis multa sunt inania, quae scilicet inexpertis terrorem incutiunt, quamvis parum vel nihil periculi habeant; sicut fragor armorum, concursus equorum et alia huiusmodi, quae quidem milites maxime aspexerunt per experientiam non esse terribilia. Unde videntur fortes, cum talibus sine timore se ingerunt, quae aliis, scilicet inexpertis, periculosa videntur, quia nesciunt qualia sint. Secundo consequuntur ex experientia quod possunt facere, idest gravare adversarios, et non pati, id est non gravari ab eis, custodiendo scilicet se ab ictibus et percutiendo alios inquantum habent potestatem ad bene utendum armis, et alia huiusmodi habent, quae sunt efficacia ad hoc quod ipsi possint laedere alios, ita quod non laedantur. Unde manifestum est, quod ipsi pugnant cum aliis sicut armati cum inermibus. Quasi enim inermis videtur qui armis non potest uti aut nescit.
Et simile est de athletis, idest pugilibus fortibus et instructis cum idiotis, idest rusticis inexpertis. Quia in talibus agonibus, scilicet athletarum, non illi qui maxime possunt pugnare sunt fortissimi, sed illi qui sunt potentes secundum virtutem corporalem, ut habentes corpora bene disposita.
Deinde cum dicit: milites autem timidi sunt etc., comparat militarem fortitudinem ad politicam. Et dicit quod milites tamdiu fortiter agunt quandiu non vident periculum imminere, sed quando periculum excedit peritiam, quam habent in armis, et quando non habent multitudinem secum nec alias praeparationes bellicas, tunc efficiuntur timidi. Et tunc primi fugiunt: non enim propter aliud erant audaces, nisi quia aestimabant sibi periculum non imminere. Et ideo quando vident periculum primi fugiunt; sed illi qui sunt civiliter fortes, permanentes in periculis moriuntur. Sicut accidit in quodam loco ubi militibus fugientibus cives remanserunt. Quia cives turpe reputabant fugere, et magis eligebant mortem quam salvari per fugam. Sed milites a principio exponebant se periculis quasi existimantes se potentiores. Sed postquam cognoverunt adversarios esse potentiores, fugerunt, magis timentes mortem quam turpem fugam. Non est autem ita de forti, qui magis timet turpitudinem quam mortem.



Lectio 17

Et furorem autem super fortitudinem etc.. Positis duobus modis fortitudinis non verae, hic ponit tertium modum, qui scilicet est per iram impellentem ad actum fortitudinis. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quomodo furor inclinet ad actum fortitudinis. Secundo ostendit differentiam ad veram fortitudinem, ibi, fortes quidem igitur etc.. Dicit ergo primo, quod homines in communi usu loquendi inferunt furorem supra fortitudinem, dum scilicet fortitudini attribuunt ea quae per furorem fiunt. Furentes enim vel irati videntur esse fortes. Sicut et bestiae, quae in furorem concitatae irruunt in homines qui eas vulnerant; habet enim fortitudo quamdam furoris similitudinem, inquantum scilicet furor cum maximo impetu inducit in pericula. Fortis autem cum magna virtute animi in pericula tendit.
Et inducit ad hoc exempla homeri qui admonendo quemdam dicit: virtutem immitte furori, ut scilicet furor per virtutem animi reguletur. Et virtutem erige et furorem, ut scilicet per iram virtus animi promptior ad actum reddatur. Et alibi dicit de quibusdam, quod per singulas nares emittebant austeram virtutem, scilicet furorem, qui propter calefactionem cordis facit cum magno impetu respirare, intantum quod aliquando ex impetu irae ebullit sanguis per nares. Et subdit Philosophus quod praedicta verba homeri videntur significare quod furor erigatur, et impetum faciat ad actus fortitudinis.
Deinde cum dicit: fortes quidem igitur etc., ostendit differentiam huius fortitudinis ad veram fortitudinem. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid conveniat verae fortitudini. Secundo quid conveniat furori bestiarum, ibi, ferae autem propter tristitiam etc.. Tertio quid conveniat furori humano, ibi, et homines utique irati etc.. Dicit ergo, quod fortes non impelluntur ad opera fortitudinis peragenda ex impetu furoris, sed ex intentione boni; sed furor secundario se habet in actu eorum ad modum cooperantis.
Deinde cum dicit: ferae autem propter tristitiam etc., ostendit quomodo ira bestiarum se habeat ad actum fortitudinis. Et dicit, quod ferae aggrediuntur pericula propter tristitiam, id est malorum, quae actu patiuntur, puta cum vulnerantur, vel propter timorem eorum, quae timent se passuras, puta si timeant se vulnerandas, ex hoc enim incitatae ad iram homines invadunt, quia si essent in silva vel in palude, non vulnerarentur neque timerent vulnerari et ita non venirent ad homines invadendos. Unde patet quod in eis non est vera fortitudo, quia impelluntur ad pericula solum dolore et furore, cum tamen nihil periculorum praevideant, sicut illi, qui ex electione fortiter operantur. Si enim bestiae, quae ex passione agunt, fortes essent, pari ratione et asini essent fortes, qui propter concupiscentiam cibi non desistunt a pascuis, quando esuriunt, licet percutiantur. Et similiter etiam (adulteri) propter concupiscentiam venereorum, multa ausibilia aggrediuntur, nec tamen in his est vera fortitudo. Quia non operantur ex electione boni, sed propter passionem. Et sic patet, quod nec etiam animalia, quae propter dolorem impelluntur ad pericula (non) habent veram fortitudinem.
Et quamvis posita sit similitudo de concupiscentia et furore, inter omnes tamen passiones illa fortitudo videtur esse connaturalior verae fortitudini, quae est propter furorem: ita quod si praeaccipiat electionem et debitum finem cuius gratia operetur, erit vera fortitudo. Et signanter dicit praeaccipiens quia in vera fortitudine furor debet sequi electionem rationis, non praeire.
Deinde cum dicit: et homines utique irati etc., ostendit quid conveniat fortitudini, quae est ex ira in hominibus, qui quidem videntur ex electione operari et aliquem finem intendere, scilicet punitionem eius contra quem irascitur. Unde dicit quod homines dum sunt irati dolent propter iniuriam illatam et nondum vindicatam, sed quando iam puniunt, tunc delectantur, utpote suum desiderium implentes. Qui autem propter hoc fortiter operantur, possunt quidem dici pugnantes, sed non fortes. Quia non operantur propter bonum neque ductu rationis, sed propter passionem qua vindictam appetunt. Habent tamen aliquid simile verae fortitudini ut ex praedictis patet.
Deinde cum dicit neque utique bonae spei etc., ponit quartum modum fortitudinis, secundum quod aliqui fortes dicuntur propter spem. Et circa hoc tria facit. Primo ponit hunc modum fortitudinis. Secundo comparat hunc modum ad veram fortitudinem, ibi, consimiles autem etc.. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, propter quod fortioris etc.. Dicit ergo primo, quod sicut illi, qui propter iram fortiter agunt, non sunt vere fortes, ita neque illi qui propter solam spem victoriae, vere fortes dicuntur, est tamen in eis aliqua praeeminentia per quam differunt ab aliis, quia propter hoc quod multoties vicerunt in periculis existentes, confidunt etiam nunc se victoriam obtinere, non propter aliquam peritiam, quam ex experientia sint adepti, hoc enim pertinet ad secundum modum fortitudinis, sed propter solam fiduciam, quam ex frequentibus victoriis acceperunt.
Deinde cum dicit: consimiles autem etc., comparat hanc fortitudinem verae fortitudini. Et dicit quod isti qui sic sunt bene sperantes, sunt consimiles vere fortibus, quia ambo sunt audaces, idest pericula audacter aggredientes, non autem secundum quod audax dicitur aliquis vitiose. Sed differunt, quia fortes audacter aggrediuntur propter praedicta, scilicet ex electione, et propter bonum; sed isti qui sunt bonae spei, aggrediuntur audacter propter hoc quod aestimant se esse meliores in pugna, et nihil se passuros contrarium ab aliis. Et est simile de inebriatis, qui etiam multiplicatis spiritibus propter vinum efficiuntur bonae spei. Sed quando talibus non accidunt ea quae sperant, non persistunt sed fugiunt. Sed proprium est fortis ut sustineat propter bonum vel ad vitandum turpitudinem inhonesti, ea quae sunt homini terribilia secundum rei veritatem, et non solum secundum apparentiam.
Deinde cum dicit propter quod fortioris etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Quia enim ad fortem pertinet secundum inclinationem proprii habitus terribilia sustinere, magis videtur esse fortis, qui in repentinis timoribus non timet neque perturbatur, quam si hoc accidat in his quae (non) sunt prius manifesta. Magis enim videtur esse ab habitu, inquantum minus videtur se praeparasse ad talia sustinenda. Illa enim quae sunt praemanifesta potest aliquis eligere per rationem et deliberationem etiam contra inclinationem habitus vel passionis. Nulla enim est tam vehemens inclinatio habitus vel passionis, cui ratio non possit resistere, dummodo remaneat homini rationis usus per quem se habet ad opposita; sed in repentinis homo non potest deliberare. Unde videtur operari ex interiori inclinatione, quae est secundum habitum.
Deinde cum dicit: fortes autem videntur etc., ponit quintum modum fortitudinis non verae. Et dicit quod etiam illi qui ignorant pericula videntur esse fortes, dum scilicet audacter aggrediuntur ea quae sunt periculosa, licet eis non videantur. Et non longe differunt ab his qui sunt fortes propter bonam spem. Utrique enim aestimat non imminere eis pericula.
Sed in hoc differunt, quod ignorantes non aestimant ea quae ipsi aggrediuntur esse simpliciter et in se ipsis periculosa, illi autem qui sunt bonae spei cognoscunt quidem qualia sint in se ipsis ea quae aggrediuntur. Sed tamen non reputant ea esse sibi periculosa. Unde illi qui sunt ignorantes, tanto sunt deteriores illi qui sunt bonae spei, quanto nullam dignitatem habent, sed ex solo defectu scientiae ad pericula currunt. Illi autem qui sunt bonae spei habent aliquam dignitatem in quantum propter consuetudinem vincendi bene de se confidunt. Et ideo illi qui sunt bonae spei etiam postquam cognoscant pericula, permanent per aliquod tempus, donec scilicet magnitudo periculi superet eorum spem. Sed illi qui per ignorantiam sunt fortes statim cum cognoscunt aliud esse quam suspicarentur, fugiunt. Quod passi sunt argeny, qui erant quidam cives graeciae, et dum putarent contra syconios pugnare, qui erant alii cives eis infirmiores, inciderunt in quosdam alios fortiores.
Ultimo autem concludit quod hi de quibus dictum est dicuntur fortes, inquantum existimantur fortes propter actus similitudinem, non quod vere sint fortes.



Lectio 18

Circa audacias autem et timores etc.. Postquam Philosophus determinavit materiam et actum fortitudinis, hic determinat quasdam proprietates fortitudinis secundum quod fortitudo se habet ad delectationem vel tristitiam. Et circa hoc duo facit. Primo ponit fortitudinis proprietates. Secundo excludit eas a militari fortitudine, ibi: milites autem nihil forsitan etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo se habet fortitudo ad timorem et audaciam. Secundo quomodo fortitudo se habeat ad tristitiam, ibi: in sustinendo utique etc.. Tertio quomodo se habeat ad delectationem, ibi: sed adhuc videbitur utique etc.. Dicit ergo primo quod cum fortitudo sit circa audacias et timores, non aequaliter est circa utrumque. Sed magis laus huius virtutis est in hoc quod aliquis bene se habet circa terribilia. Ille enim qui in terribilibus non perturbatur, sed circa ea se habet sicut oportet, magis commendatur quod sit fortis quam ille qui bene se habet circa audacias. Et hoc ideo quia timor imminet homini ab aliquo fortiori contra ipsum insurgente. Audacia autem consurgit ex hoc quod aliquis aestimat eum quem invadit, suam non excedere potestatem. Difficilius autem est stare contra fortiorem, quam insurgere in aequalem vel minorem.
Deinde cum dicit: in sustinendo utique etc., ostendit qualiter fortitudo se habeat circa tristitiam. Ad cuius evidentiam considerandum est quod idem est obiectum timoris et tristitiae, scilicet malum, sed differt secundum differentiam praeteriti et futuri. Nam malum futurum est terribile; malum autem praesentialiter imminens est contristans. Ad fortem autem pertinet non solum stare contra timores futurorum periculorum, sed etiam in ipsis periculis persistere, sicut prius dictum est. Et ideo dicit quod aliqui praecipue dicuntur fortes ex eo quod bene sustinent tristia, id est pericula praesentialiter imminentia, puta percussiones et vulnera. Et inde est quod fortitudo habet tristitiam adiunctam.
Et ex hoc iuste laudatur quod non recedit a bono virtutis ad hoc quod fugiat tristitiam. Rationabiliter autem ex hoc fortitudo est maxime laudabilis, quia laus virtutis maxime consistit in hoc quod aliquis bene operetur circa difficilia. Difficilius autem est quod aliquis sustinet tristia, quod pertinet ad fortitudinem, quam quod abstineat a delectabilibus, quod pertinet ad temperantiam. Unde laudabilior est fortitudo quam temperantia.
Deinde cum dicit: sed adhuc videbitur etc., ostendit quomodo fortitudo se habeat circa delectationem. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit propositum. Secundo excludit errorem, ibi: et quanto utique etc.. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, non utique in omnibus etc.. Dicit ergo primo, quod cum fortitudo sit in sustinendo tristia, videtur quidem fortis habere aliquam delectationem ex consecutione finis propter quem fortiter agit; sed ista delectatio evanescit, idest debiliter sentitur propter circumstantes tristitias, sicut accidit in agonibus gignasticis, in quibus scilicet pugiles nudi pugnant.
Delectantur enim pugiles in fine, cuius gratia pugnant, scilicet quia coronantur et honorantur. Sed sustinere percussiones est eis dolorosum. Et hoc negare est negare eos esse carnales. Quia si habent carnem sensibilem, necesse est quod laesiva inferant eis dolorem. Et similiter omnis labor quem sustinent in pugnando, est eis tristabilis. Et quia multa sunt haec tristabilia et dolorosa quae sustinent, et bonum quod habent pro fine est aliquid parvum, non videntur aliquam delectationem sentire, quia delectatio absorbetur a maiori tristitia. Et ita etiam accidit in actu fortitudinis, quia mors et vulnera sunt dolorosa et tristia forti, quamvis fortis ea sustineat volens propter assequendum bonum virtutis et propter vitandam turpitudinem vitiosam, qui quidem finis est potior quam pugilum. Unde magis remanet aliquid de delectatione finis.
Deinde cum dicit: et quanto utique etc., excludit errorem stoicorum qui ponebant quod virtuosus nullam tristitiam habet. Circa hoc autem duo facit: primo ostendit quod forti imminet maxima tristitia. Secundo, quod per hoc non minuitur eius fortitudo, sed augetur, ibi: sed nihil minus etc.. Arguit autem in prima parte ex eo quod supponebant stoici, scilicet quod nihil esset bonum hominis nisi virtus. Et ideo dicebant virtuosum non tristari, quia in proprio bono non patitur aliquod detrimentum. Sed e converso Philosophus dicit quod quanto aliquis est magis perfectus in virtute et magis felix secundum felicitatem praesentis vitae, tanto magis imminet ei tristari in morte secundum considerationem bonorum praesentis vitae.
Duo enim sunt quae augent tristitiam alicuius hominis in amissione alicuius boni. Primo quidem quando privatur bono quo dignus erat. Secundo propter magnitudinem boni quo privatur. Et utrumque accidit in proposito quia virtuoso maxime dignum est quod vivat. Privatur etiam virtuosus scienter maximis bonis, scilicet optima vita sua et virtutibus quas amittit quantum ad usum praesentis vitae. Et hoc infert ei tristitiam, etiam dato quod non immineat ei tristitia respectu quorumcumque aliorum malorum quae tolerantur salva vita.
Considerandum tamen quod aliquibus virtuosis propter spem futurae vitae fit mors desiderabilis. Sed neque stoici sic loquebantur, neque ad Philosophum pertinebat de his quae ad statum alterius vitae pertinent, in praesenti opere loqui.
Deinde cum dicit: sed nihil minus etc., dicit quod praedicta tristitia non minuit fortitudinem. Sed ex hoc dicitur aliquis magis fortis, ex eo quod bonum fortitudinis quod quaeritur in bello eligit prae illis bonis quae moriendo amittit, magis appetens unum magnum bonum facere quam multa minora bona servare, sicut infra in ix huius dicetur.
Deinde cum dicit: non utique autem etc., concludit ex praemissis quod, licet in primo et secundo dictum sit, quod operationes virtutum sunt delectabiles, non tamen in omnibus virtutibus existit operatio delectabilis nisi secundum quod attingit finem. Et hoc dicitur propter fortitudinem, ut ex dictis patet.
Deinde cum dicit: milites autem etc., excludit praedictas proprietates a militari fortitudine. Et dicit quod nihil prohibet aliquos esse optimos milites qui non sunt tales quales descripsimus esse fortes. Sed forte illi qui sunt minus fortes sunt milites meliores, et nullum aliud bonum attendunt, sicut nec fortitudinis; sunt enim isti parati ad pericula non propter aliquod bonum virtutis, sed vitam suam, quam exponunt discrimini, quodammodo commutant ad parva lucra, puta stipendiorum vel praedae.
Deinde cum dicit: de fortitudine quidem igitur etc., epilogat quae dicta sunt. Et dicit quod tantum dictum est de fortitudine et ex his quae dicta sunt potest figuraliter accipi quid est fortitudo: ut dicamus quod fortitudo est virtus medio modo se habens secundum rationem rectam circa timores et audacias propter bonum.



Lectio 19

Post haec de temperantia dicamus etc.. Postquam Philosophus determinavit de fortitudine quae respicit terribilia quae sunt corruptiva humanae vitae, hic agit de temperantia quae respicit delectabilia, quibus humana vita conservatur, scilicet cibos et venerea. Et circa hoc duo facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, quoniam quidem igitur etc.. Dicit ergo primo, quod post haec quae dicta sunt de fortitudine, dicendum est de temperantia. Et rationem continuationis assignat ex hoc quod istae duae virtutes conveniunt in subiecto. Utraque enim est irrationabilium partium, prout scilicet irrationabilis pars animae dicitur quae nata est et contraire et oboedire rationi, ut supra in I habitum est. Huiusmodi autem est appetitus sensitivus, ad quem pertinent animae passiones.
Unde oportet quod in appetitu sensitivo sint omnes virtutes quae sunt circa passiones. Est autem fortitudo circa passionem timoris et audaciae quae sunt in irascibili; temperantia autem circa delectationes et tristitias quae sunt in concupiscibili. Unde fortitudo est in irascibili, sed temperantia in concupiscibili.
Considerandum tamen est quod delectationes circa quas est temperantia sunt communes nobis et brutis, scilicet delectationes ciborum et venereorum. Et similiter timores circa quos est fortitudo sunt communes nobis et brutis, scilicet timores mortis. Et ideo specialiter dixit quod hae duae virtutes sunt irrationabilium partium, quia ad irrationabiles partes animae pertinent, non solum propter ipsas passiones, sed etiam propter passionum obiecta. Sunt enim quaedam passiones ex quarum obiectis bruta animalia non patiuntur, sicut divitiae, honores et alia huiusmodi.
Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., incipit determinare de temperantia. Et primo inquirit quae sit materia temperantiae. Secundo determinat actum ipsius et oppositorum vitiorum, ibi, concupiscentiarum autem etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit in generali materiam temperantiae. Secundo inquirit materiam specialem, ibi, circa quales igitur etc.. Circa primum resumit tria quae supra in secundo dicta sunt. Quorum primum est quod temperantia medium tenet circa delectationes. Secundum est quod ipsa etiam est circa tristitias, quae scilicet proveniunt ex absentia delectabilium, unde minus est temperantia circa tristitias quam circa delectationes quia efficacius aliquid agit per suam praesentiam quam per suam absentiam. Tertium autem quod intemperantia est similiter circa delectationes et tristitias, eo quod contraria fiunt circa idem.
Deinde cum dicit: circa quales igitur etc., inquirit specialem materiam temperantiae. Et circa hoc tria facit. Primo dicit de quo est intentio. Secundo distinguit delectationes, ibi: determinentur autem etc.; tertio ostendit circa quales delectationes sit temperantia, ibi, qui autem tales etc.. Dicit ergo primo, quod cum temperantia sit circa delectationes, oportet nunc determinare circa quales delectationes sit ut etiam in speciali ratio temperantiae cognoscatur.
Deinde cum dicit: determinentur autem etc., distinguit delectationes. Et dicit quod earum quaedam sunt animales, quaedam corporales. Corporales quidem delectationes sunt, quae consummantur in quadam corporali passione exterioris sensus. Animales autem delectationes sunt quae consummantur ex sola apprehensione interiori. Et exemplificat de delectationibus animalibus, incipiens a causa delectationis quae est amor. Unusquisque enim delectatur ex hoc quod habet id quod amat. Invenitur autem in quibusdam amor honoris, et in quibusdam amor disciplinae, quae non apprehenduntur exteriori sensu, sed interiori apprehensione animae, unde uterque horum, scilicet et ille qui est amator honoris, et ille qui est amator disciplinae, gaudet per id quod amat, dum scilicet habet ipsum. Et hoc gaudium non fit per aliquam corporis passionem, sed per solam apprehensionem mentis.
Deinde cum dicit: qui autem circa tales etc., ostendit quod circa animales delectationes non est temperantia. Et designat tria genera harum delectationum. Quaedam enim sunt animaliter delectabilia, quae habent quamdam speciem honestatis, sicut honor et disciplina, sicut praemissum est. Et ideo dicit quod circa huiusmodi delectationes non dicuntur aliqui neque temperati neque intemperati, quia temperantia et intemperantia videntur respicere aliquas delectationes turpitudinem habentes. Sunt tamen et circa delectationes honorum et disciplinae quaedam alia media et extrema pertinentia ad alias virtutes, ut patebit in quarto.
Secundo autem ibi: similiter autem etc., ponit quasdam alias delectationes animales, quae consistunt in dictis vel factis hominum. Et dicit quod sicut temperantia non est circa delectationes honoris et disciplinae, ita etiam non est circa alias delectationes, quae non sunt corporales. Illos enim qui amant audire fabulas et narrare, et totum diem terunt vel expendunt in quibuscumque contingentibus dictis vel factis, scilicet non necessariis neque utilibus, dicimus esse garrulos, sed non dicimus eos esse intemperatos. Quia intemperantia non solum habet vanitatem, sed etiam turpitudinem quamdam.
Tertio ibi: neque contristatos in pecuniis etc., ponit tertium genus animalium delectationum, quae sunt respectu exteriorum rerum sicut sunt pecuniae et amici. Unde dicit quod illi, qui inordinate contristantur in subtractione pecuniarum et amicorum, non dicuntur intemperati, sed possunt dici secundum aliquid aliud vitiosi, quia tales tristitiae non habent turpitudinem, sed solam inordinationem appetitus. Et ex his concludit quod ex quo temperantia non est circa aliquod genus animalium delectationum, quod sit circa corporales delectationes.
Deinde cum dicit non omnes autem etc., ostendit quod temperantia non sit circa omnes delectationes corporales, sed circa aliquas. Et primo ostendit quod temperantia non sit circa delectationes trium sensuum qui per exterius medium sentiunt. Secundo ostendit quomodo sit circa delectationes duorum sensuum, qui sentiunt per medium coniunctum, ibi: videntur utique et gustu etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod temperantia non sit circa delectationes trium sensuum praedictorum. Secundo ostendit quod huiusmodi delectationes non conveniunt animalibus brutis, ibi, non est autem neque in aliis etc.. Tertio infert quamdam conclusionem ex dictis, ibi circa tales igitur etc.. Circa primum tria facit. Primo manifestat quod temperantia non sit circa delectationes visus.
Et dicit quod temperantia non est circa omnes delectationes corporales, quae fiunt per exteriores sensus. Illi enim qui delectantur in visibilibus, non dicuntur ex hoc temperati neque intemperati. Et exemplificat de tribus generibus visibilium. Quorum quaedam sunt sensibilia propria visus, sicut colores. Quaedam autem sunt sensibilia communia, quae tamen per visum maxime cognoscuntur, sicut figurae. Quaedam autem sunt sensibilia per accidens, sicut scriptura, ratione eius quod per scripturam significatur.
Nec hoc dicitur quin in his possit esse virtus et vitium, contingit enim quod in talibus aliquis delectetur sicut oportet, idest medio modo, et secundum superabundantiam et defectum, quae pertinent ad curiositatem, non autem ad intemperantiam, quae est circa delectationes vehementiores.
Secundo ibi: similiter autem etc., ostendit quod temperantia non est circa delectationes proprias auditus. Et dicit quod similiter se habet et in delectationibus quae sunt circa auditum, quod scilicet circa eas non est temperantia vel intemperantia. Si enim aliquis in melodiis, idest in consonantiis humanarum vocum, et hypocrisi, idest simulatione humanae vocis quae fit per musica instrumenta, aliquis gaudeat vel superabundanter, vel secundum quod oportet, non ex hoc dicetur temperatus vel intemperatus, quia nec etiam hae sunt multum vehementes delectationes. Potest autem hoc pertinere ad aliam virtutem vel vitium.
Tertio ibi: neque eos etc., ostendit quod temperantia non sit circa delectationes olfactus. Circa quod considerandum est, quod sicut in libro de sensu et sensato dicitur, species odorum dupliciter distinguuntur. Uno modo secundum se. Alio modo per comparationem ad species saporum. Dicit ergo, quod neque illi dicuntur temperati vel intemperati, qui delectantur in odoribus in se consideratis secundum quod oportet vel plus quam oportet; sed solum si delectentur secundum accidens, idest secundum quod coincidunt odores cum delectabilibus gustus et tactus.
Illos enim qui gaudent odoribus pomorum vel rosarum vel thymiamatum, qui sunt species odorum secundum se, non dicimus intemperatos. Sed illos, qui delectantur in odoribus pulmentorum vel unguentorum quibus mulieres unguntur. In his enim delectantur intemperati propter memoriam quorumdam aliorum quae concupiscunt. Et hoc manifestat per exemplum eorum qui esuriunt, qui gaudent odoribus ciborum, in quibus non delectantur cum sunt repleti. Et sic patet quod non delectantur in odoribus secundum se, sed per accidens. Sic enim gaudere odoribus pertinet ad intemperatum, cui sunt concupiscibilia ea quae per odores repraesentantur.
Deinde cum dicit: non est autem neque in aliis etc., ostendit quod delectationes praedictorum sensuum non conveniunt aliis animalibus per se, sed solum per accidens. Et dicit quod in aliis animalibus non fit delectatio secundum praedictos tres sensus nisi secundum accidens, id est in ordine ad gustum et tactum. Et hoc manifestat primo in sensu olfactus; quia canes non delectantur in odore leporum propter ipsum odorem, sed propter cibum quem sperant, cuius sensum per odorem accipiunt. Secundo ostendit idem in sensu auditus. Et dicit, quod leo non delectatur in voce bovis, sed in eius comestione, quem appropinquare cognoscit per vocem. Unde videtur gaudere voce bovis. Sed hoc est per accidens. Tertio manifestat idem in visu. Et dicit, quod etiam leo non delectatur in aspectu cervi vel caprei, quem vocat agrestem capram, quando invenit aliquid huiusmodi, sed delectatur in spe habendi cibum.
Horum autem ratio est, quia appetitus animalium aliorum movetur solo instinctu naturae. Et ideo non delectantur nisi in his quae pertinent ad sustentationem naturae, propter quam dantur huiusmodi sensus animalibus; sed hominibus dantur propter cognitionem sensibilium, ex quibus proceditur ad cognitionem rationis, quae movet hominis appetitum. Et inde est quod homo delectatur in ipsa sensibilium convenientia secundum se consideratorum, etiam si non ordinentur ad sustentationem naturae.
Deinde cum dicit: circa tales igitur operationes etc., concludit ex praemissis quod temperantia est circa tales operationes seu delectationes, in quibus et reliqua animalia communicant cum homine; et similiter intemperantia. Unde huiusmodi delectationes videntur esse serviles et bestiales. Quia id in quo communicamus cum bestiis est in nobis servile et naturaliter rationi subiectum. Huiusmodi autem sunt delectationes tactus et gustus, qui sunt duo sensus praeter tres praedictos.



Sententia Libri Ethicorum Lib.3 Lec.15