Sententia Libri Ethicorum Lib.9 Lec.6


Lectio 7

Benefactores autem etc.. Postquam Philosophus determinavit de benevolentia et concordia, hic determinat de beneficentia. Et primo proponit id quod circa eam accidit. Et dicit quod benefactores magis videntur amare eos quibus benefaciunt, quam illi qui bene patiuntur ab eis ament operantes sibi bona.
Secundo ibi: et ut praeter rationem etc., movet super hoc quaestionem. Et dicit, quod hoc quod dictum est habet quaestionem, quia videtur praeter rationem contingere. Beneficiati enim ex debito obligantur ad amandum benefactores, sed non e converso.
Tertio ibi: pluribus quidem igitur etc., solvit praedictam quaestionem, assignans rationem praedicti accidentis. Et primo ponit rationem apparentem. Secundo assignat rationes veras, ibi, videbitur autem etc.. Dicit ergo primo, quod pluribus videtur ratio praedicti accidentis esse, quia beneficiati debent aliquid benefactoribus: sed benefactoribus aliquid debetur, sicut et mutuantibus. Hoc autem videmus in mutuis accidere, quod illi qui debent vellent non esse illos quibus debent, ad hoc quod essent immunes a debito. Sed accommodantes, quibus debetur, curam gerunt de salute debentium eis, ne perdant id quod eis debetur; ita etiam videtur quod benefactores velint esse et vivere illos qui ab ipsis bene passi sunt ut acquirant ab eis gratiarum actionem. Sed illi qui beneficia receperunt non curant reddere gratias, sed magis vellent absolvi ab hoc debito. Et ideo non multum amant benefactores.
Et hanc quidem rationem eppicarinus, id est quidam Philosophus vel poeta, approbans: (hanc rationem) forte dicet quod hanc rationem dicant quidam considerantes malitiam hominum; assimilatur enim humanae consuetudini quae apud plures invenitur. Multi enim sunt immemores beneficiorum et magis appetunt bene recipere ab aliis quam benefacere.
Deinde cum dicit: videbitur autem etc., assignat veras rationes quatuor. Circa quarum primam duo facit. Primo praefert hanc rationem ei quam supra posuit. Et dicit quod causa eius quod dictum est naturalior esse videtur ea quae nunc dicetur, quia videlicet sumitur ab ipsa natura beneficii, nec est similis rationi supra assignatae quae sumpta est ex parte accommodantium. Accommodantes enim non amant illos quibus accommodant; sed quod volunt eos conservari in esse non est ex amore, sed propter lucrum. Sed benefactores amant secundum appetitum sensitivum, et diligunt secundum electionem eos qui ab eis bona recipiunt, etiam si in nullo sint eis utiles in praesenti, nec exspectent aliquam utilitatem in futuro.
Secundo ibi: quod et in artificibus etc., ponit primam rationem. Et dicit quod idem accidit de benefactoribus ad beneficiatos, quod accidit in artificibus respectu suorum operum. Omnis enim artifex diligit proprium opus magis quam diligatur ab eo, etiam si esset possibile quod opus illud fieret animatum. Et hoc maxime videtur accidere circa poetas qui superabundanter diligunt propria poemata, sicut parentes amant filios. Poemata enim magis ad rationem pertinent secundum quam homo est homo, quam alia mechanica opera. Et huic assimilatur hoc quod accidit circa benefactores diligentes eos quibus benefaciunt. Quia ille qui bene patitur ab aliquo est quasi opus eius. Et ideo magis diligunt benefactores opus suum, scilicet beneficiatos, quam e converso.
Positis autem exemplis subiungit omnium rationem. Et dicit quod causa praedictorum est, quia omnibus hominibus est eligibile et amabile suum esse. Unumquodque enim in quantum est bonum est, bonum autem est eligibile et amabile. Esse autem nostrum consistit in quodam actu. Esse enim nostrum est vivere, et per consequens operari. Non est enim vita absque vitae operatione quacumque. Unde unicuique est amabile operari opera vitae. Faciens autem in actu est quodammodo ipsum opus facientis. Actus enim moventis et agentis est in moto et patiente. Ideo itaque diligunt opus suum et artifices et poetae et benefactores, quia diligunt suum esse. Hoc autem est naturale, scilicet quod unumquodque suum esse amet.
Rationem autem huius consequentiae, scilicet quod diligant opus, quia diligunt esse: manifestat subdens quod est potentia hoc actu opus nunciat. Homo enim est inquantum habet animam rationalem: anima autem est actus primus corporis physici potentia vitam habentis, id est quod est in potentia ad opera vitae. Sic igitur primum esse hominis consistit in hoc quod habeat potentiam ad opera vitae. Huius autem potentiae reductionem in actu denunciat ipsum opus quod homo facit exercendo actu opera vitae.
Secundam rationem ponit ibi simul autem etc.. Circa quod duo facit. Primo proponit rationem dicens quod unusquisque (enim) diligit proprium bonum. Bonum autem benefactoris consistit in suo actu, quo scilicet beneficia tribuit. Est enim actus virtutis. Et ideo benefactor delectatur in beneficiato sicut in eo in quo invenitur eius bonum; sed bene patiens, qui scilicet recipit beneficium, non habet aliquod bonum honestum in operante, id est in benefactore non enim est virtutis actus recipere ab alio beneficia. Sed si habet aliquod bonum, hoc est bonum utile, quod est minus delectabile et amabile quam bonum honestum. Et ita patet quod minus est amabilis benefactor beneficiato quam e converso.
Secundo ibi delectabilis autem etc., probat quod supposuerat, dupliciter. Primo quidem quia delectabile quidem circa praesens est ipse actus sive operatio; circa futurum autem spes; circa factum autem sive praeteritum memoria: inter quae tria delectabilissimum est actus, et similiter magis amabile quam spes vel memoria. Benefactori autem manet honestas proprii operis, quia bonum honestum non cito transit, sed est diuturnum; et ita delectatur in eo cui benefecit sicut in praesenti suo bono. Sed utilitas quam patiens recepit de facili transit. Et ita beneficiatus delectatur in benefactore secundum memoriam praeteriti. Magis ergo est delectabile et amabile benefactori bonum honestum quod habet in beneficiato, quam beneficiato bonum utile quod habet in benefactore.
Secundo ibi: et memoria etc., probat idem dicens quod memoria bonorum, idest honestorum, quae quis in praeterito fecit, est delectabilis. Sed memoria bonorum utilium quae quis quandoque habuit, vel omnino non est delectabilis, puta cum circa eorum amissionem est quis contristatus; vel minus est delectabilis, quam memoria honestorum, puta quando aliquid ex eis remanet; sed circa expectationem futurorum videtur e converso se habere, scilicet quod magis est delectabile expectare utilia quam expectare honesta.
Huius autem diversitatis ratio est, quia bonum ignotum non delectat, sed solum bonum cognitum; honesta autem nemo cognoscit nisi qui habet. Unde cognoscuntur si sint praeterita, non autem si solum sint futura. Bona autem utilia cognoscuntur et praeterita et futura; sed auxilium praeteritorum iam pertransiit. Auxilium autem quod ex eis in futurum expectatur delectat quasi remedium quoddam contra futuras necessitates. Unde plus delectatur homo in spe utilium quam in memoria eorumdem, vel etiam quam in spe honestorum. Sed in memoria honestorum plus delectatur homo, quam in memoria utilium. Benefactor autem habet in beneficiato memoriam boni honesti, beneficiatus autem in benefactore memoriam boni utilis. Delectabilior ergo et amabilior est benefactori beneficiatus, quam e converso.
Tertiam rationem ponit ibi, et amatio quidem etc.. Et dicit, quod amare assimilatur ei quod est facere. Pertinet enim ad amantem, quod velit et operetur bonum ei quem amat, sed amari assimilatur ei quod est pati. Faciens autem superexcellit patienti. Et ideo rationabiliter his qui superexcellunt in agendo, scilicet benefactoribus, et artificibus et poetis consequitur, quod ament et habeant ea quae ad amorem consequuntur.
Quartam rationem ponit ibi, adhuc autem etc.. Illa enim, quae laboriose fiunt ab omnibus magis diliguntur. Sicut illi, qui proprio studio et labore possident divitias magis amant eas quam illi qui accipiunt eas ex successione parentum, vel ex gratuito dono alicuius, unde sic accipientes magis sunt liberales, ut in quarto dictum est. Quod autem aliquis recipiat beneficium ab aliquo est sine eius labore. Sed quod aliquis alteri benefaciat est operosum, idest requirens operam et laborem. Unde rationabile est, quod benefactores magis ament beneficiatos, quam e converso.
Et hanc rationem confirmat per exemplum matrum, quae magis amant filios quam patres. Tum quia magis laborant circa eorum generationem portando et pariendo eos, quam patres. Tum etiam quia matres magis possunt scire, quod sint earum filii quam patres. Et hoc etiam videtur esse proprium benefactorum, ut scilicet ament beneficiatos inquantum circa eos laborant.



Lectio 8

Dubitatur autem etc.. Postquam Philosophus determinavit de conservatione et dissolutione amicitiae, et iterum de amicitiae operibus, hic movet quasdam dubitationes circa amicitiam. Et primo ex parte amantis. Secundo ex parte amatorum, ibi, utrum igitur quam plurimos etc.. Circa primum duo facit. Primo solvit dubitationem de amore amantis quem habet ad seipsum. Secundo de amore amantis quem habet ad alterum, ibi, dubitatur autem, et circa felicem etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit dubitationem. Secundo ostendit eam esse rationabilem, ibi, increpant enim etc.. Tertio solvit, ibi, forte igitur tales etc.. Dicit ergo primo, quod dubitatio est, utrum oporteat quod aliquis diligat seipsum maxime, vel aliquem alium magis quam se.
Deinde cum dicit increpant enim etc., ostendit dubitationem esse rationabilem. Et primo obiicit pro una parte. Secundo pro alia, ibi, rationibus autem his etc.. Tertio concludit dubitabilitatem quaestionis, ibi, dubitatur autem etc.. Circa primum primo inducit hoc quod homines increpant illos, qui maxime amant seipsos. Et hoc, quod aliqui sint amatores sui, reputatur quasi ad malum.
Secundo ibi: videturque etc., inducit, quod homo pravus omnia facit propter suam utilitatem; et tanto hoc magis observat quanto peior est, et quanto hoc magis facit, magis accusatur ab hominibus, velut qui nihil facit extra seipsum, idest quod sit propter bonum aliorum, sed solum propter suum. Sed homines virtuosi non agunt solum propter se ipsos, sed magis agunt propter bonum honestum et propter amicos, propter quae plerumque praetereunt suas utilitates.
Deinde cum dicit rationibus autem etc., obiicit pro parte contraria. Et dicit, quod a praemissis rationibus dissonant opera, secundum quae homines maxime ostenduntur amare seipsos. Et hoc non irrationabiliter. Primo quidem, quia sicut communiter homines dicunt, oportet hominem maxime amare, eum qui maxime est nobis amicus; ille autem est alicui maxime amicus qui maxime vult ei bonum eius gratia, etiam si nullus alius sciret. Quae quidem maxime existunt homini ad seipsum. Unusquisque enim maxime vult sibi bona. Sic ergo patet, quod homo maxime debet amare seipsum.
Secundo ibi: et reliqua etc., inducit pro hac parte id quod dictum est. Et dicit, quod reliqua omnia quibus determinatur et definitur quid sit amicus, maxime existunt homini ad se ipsum, unde supra dictum est quod omnia amicabilia quae considerantur in comparatione ad alios, proveniunt ex amicabilibus quae patitur homo ad seipsum.
Tertio ibi: sed et proverbia etc., inducit ad idem quaedam proverbia. Et dicit, quod omnia proverbia quae vulgariter dicuntur, consentiunt in hanc partem, quod homo maxime diligat se ipsum, sicut quod dicitur unam esse animam duorum amicorum. Et quod, ea quae sunt amicorum sunt communia. Et quod, amicitia est quaedam aequalitas. Et quod, amicus se habet ad amicum sicut genu ad tibiam, quae habent maximam propinquitatem. Per haec autem omnia datur intelligi, quod amicitia in quadam unitate consistit, quae maxime est alicuius ad seipsum. Et sic omnia praedicta proverbia maxime verificantur de aliquo respectu suiipsius. Et hoc ideo, quia homo maxime est amicus sibiipsi, et sic homo maxime debet seipsum amare.
Deinde cum dicit dubitatur autem etc., concludit dubitabilitatem quaestionis. Et dicit quod convenienter dubitatur quas rationes praedictorum sit debitum sequi, cum ambae habeant aliquid credibile.
Deinde cum dicit: forte igitur etc., solvit praemissam dubitationem. Et primo determinat modum solvendi. Secundo solvit, ibi, in opprobrium quidem igitur etc.. Dicit ergo primo, quod tales sermones, qui habent rationes probabiles pro utraque parte, oportet distinguere et determinare quantum ex utraque parte verum dicatur, et in quo. Et sic si accipiamus qualiter aliquis dicatur amator sui secundum utramque partem obiectionum, fiet manifestum illud quod quaeritur.
Deinde cum dicit: in opprobrium quidem igitur etc., solvit distinguendo praedictam dubitationem. Et primo ostendit qualiter dicatur amator sui, secundum quod vituperatur. Secundo qualiter dicatur, secundum quod laudatur, ibi, videbitur autem utique etc.. Circa primum duo facit. Primo manifestat propositum. Secundo probat quod dixerat, ibi, quoniam autem talia etc.. Dicit ergo primo, quod illi qui in opprobrium reputant esse amatorem sui, illos vocant sui amatores, qui tribuunt sibiipsis plus in bonis corporalibus, scilicet in pecuniis, et honoribus, et in delectationibus corporalibus, quales sunt ciborum et venereorum. Huiusmodi enim bona multitudo hominum appetit. Et attendunt ad ipsa homines, ac si essent optima.
Et quia multi quaerunt in his superabundantiam, quam non possunt omnes simul habere, sequitur, quod circa huiusmodi bona fiant pugnae et contentiones. Illi autem qui circa talia plus abundant, horum abundantiam convertunt ad satisfaciendum concupiscentiis, et universaliter aliis passionibus; et per consequens irrationali parti animae, ad quam pertinent passiones. Et sic illi, qui talia bona appetunt, amant seipsos secundum partem animae irrationalem, scilicet sensitivam. Multitudo autem hominum talis est, quod magis sequitur sensum quam intellectum. Et ideo ipsa appellatio amantis seipsum, sumpta est ab eo quod est pravum, quod multis convenit. Et sic patet quod philautus, id est amator sui ipsius, secundum hanc acceptionem prout in pluribus invenitur, iuste exprobratur.
Deinde cum dicit: quoniam autem etc., probat quod dixerat. Et dicit manifestum esse quod multi consueverunt illos dicere philautos, idest amatores suiipsorum, qui plus tribuunt sibi de bonis praedictis, quae pertinent ad partem irrationalem; quia si aliquis velit superabundare in bonis rationis, quae sunt opera virtutum, puta si velit inter alios maxime agere opera iustitiae vel temperantiae vel quaecumque alia virtutis opera, ita quod semper velit sibi bonum honestum acquirere, nullus de praedicta multitudine vocabit eum philautum, idest amatorem sui; vel si aliquis sapiens vocet eum philautum, hoc non dicet in eius vituperium.



Lectio 9

Videbitur autem utique talis etc.. Postquam Philosophus ostendit qualiter dicatur aliquis amator sui secundum quod est exprobrabile, hic ostendit qualiter aliquis dicatur amator sui secundum quod est laudabile. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit esse quemdam modum quo aliquis est amator sui, alium a praedicto. Secundo ostendit quod secundum hunc modum esse amatorem sui est laudabile, ibi, circa bonas quidem igitur etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit illum esse amatorem sui qui sibi tribuit abundantiam bonorum rationis. Secundo ostendit quod virtuosus est talis, ibi quoniam quidem igitur etc.. Tertio ostendit hunc modum amandi se esse differentem a praemisso, ibi, secundum alteram speciem etc.. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit quod talis, qui scilicet studet excellere in operibus virtutis, magis videtur esse philautus, idest amator sui, quam ille qui tribuit sibi superabundantiam bonorum sensibilium.
Secundo ibi: tribuit enim etc., probat propositum duabus rationibus. Quarum prima est quia tanto aliquis magis amat seipsum, quanto maiora bona sibi attribuit. Sed ille qui studet superexcedere in operibus virtutis, tribuit sibi optima, quae scilicet sunt maxime bona, scilicet bona honesta. Ergo talis maxime diligit seipsum.
Secundam rationem ponit ibi: et largitur etc.. Quia scilicet talis largitur bona ei quod est principalissimum in ipso, scilicet intellectui. Et facit quod omnes partes animae intellectui oboediunt; tanto autem aliquis magis amat se ipsum quanto magis amat id quod est principalius in eo. Et ita patet quod ille qui vult superexcellere in operibus virtutis maxime amat seipsum.
Tertio ibi, quemadmodum autem etc., probat quod supposuerat: scilicet quod ille qui amat id quod est principalissimum in ipso scilicet intellectum vel rationem, maxime amat seipsum. Et hoc ostendit tribus rationibus. Quarum prima est, quod civitas maxime videtur esse id quod est principalissimum in ea, unde illud quod faciunt in ea rectores civitatis dicitur tota civitas facere, et eadem ratio est de omni alia re ex pluribus constituta. Unde et homo maxime est id quod est principale in eo, scilicet ratio vel intellectus; et sic ille qui diligit intellectum vel rationem et ei largitur bona, maxime videtur esse philautus, idest amator sui.
Secundam rationem ponit ibi: et continens etc.. Dicitur enim aliquis continens quasi se tenens et incontinens quasi se non tenens, et hoc inquantum homo retinet intellectum sedendo (ad) eius iudicium per continentiam vel non retinet per incontinentiam, quasi unusquisque homo sit hoc, idest suus intellectus. Et ita videtur quod ille homo vere se amet qui amat intellectum.
Tertiam rationem ponit ibi, et egisse videntur etc.. Et dicit, quod illa quae homines faciunt per rationem maxime videntur ipsimet fecisse et voluntarie facta esse: quae autem homo facit per concupiscentiam vel iram quasi non videtur ipse fecisse propria voluntate, sed extraneo motu ductus. Et sic patet quod homo est praecipue id quod est secundum intellectum et rationem. Unde maxime se amat, quando amat intellectum et rationem.
Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., ostendit cui competit secundum praedictum modum esse amatorem sui. Et dicit, manifestum esse ex praedictis, quod unusquisque est hoc, scilicet intellectus vel ratio. Vel quia aliqua alia concurrunt ad esse hominis, potest dici quod homo maxime est hoc, scilicet intellectus vel ratio, quia hoc est formale et completivum speciei humanae. Manifestum est etiam quod virtuosus maxime diligit hoc, scilicet intellectum et rationem, quia totaliter conservat ipsum et in omnibus obedit ei. Unde manifestum est quod virtuosus maxime est philautus, id est amator sui.
Deinde cum dicit secundum alteram speciem etc., ostendit hunc modum amandi se, differre specie a praemisso. Et dicit quod virtuosus est amator sui secundum alteram speciem amandi se ab eo quod exprobratur, ut supra dictum est. Et assignat duas differentias: quarum una est ex parte actionis. Virtuosus enim amat seipsum inquantum vivit secundum rationem. Sed ille qui vituperatur vivit secundum passionem. Sequitur enim passiones irrationabilis animae, ut supra dictum est. Alia vero differentia est ex parte finis. Nam virtuosus amat se ipsum in quantum sibi appetit id quod est simpliciter bonum, ille autem qui vituperatur amat seipsum, inquantum appetit sibi id quod apparet bonum utile, cum tamen sit nocivum.
Deinde cum dicit: circa bonas quidem igitur actiones etc., ostendit quod amare seipsum hoc secundo modo est laudabile. Et primo ostendit propositum. Secundo excludit ab eo qui secundo modo amat seipsum id propter quod amator sui vituperatur, ibi: verum enim quod de studioso etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit, quod ille qui amat seipsum secundum rationem est laudandus. Talis enim, ut dictum est, ad hoc studet, ut superexcellat in operibus virtutum. Manifestum est autem quod omnes acceptant et laudant illos qui student ad bonas actiones differenter ab aliis, idest superabundantius aliis: et sic patet quod ille qui amat se secundum virtutem est laudabilis.
Secundo ibi: omnibus autem etc., ostendit quod etiam est utilis et sibi et aliis. Dictum enim est quod ille qui amat se ipsum secundum virtutem studet superexcellenter bene agere. Si autem omnes contenderent ad bonum, ita scilicet quod unusquisque intenderet excellere alium in bonitate optime agendo, sequeretur quod omnes communiter haberent ea quibus indigent; quia unus alteri subveniret, et propria uniuscuiusque fierent illa quae sunt maxima bonorum, scilicet virtutes.
Tertio ibi: quare bonum etc., infert duo corollaria ex praedictis. Quorum primum est oportunum esse quod bonus amet se ipsum, quia bona agendo et se et alios iuvabit. Sed non oportet quod malus amet seipsum; quia sequendo pravas passiones, et seipsum laedet privando se virtutibus, et proximos privando eos bonis sensibilibus.
Secundo ponit ibi, malo quidem igitur etc.. Dicit quod in malo homine contraria sunt ea quae agit et quae oportet ipsum agere. Agit enim contra intellectum et rationem. Omnis autem intellectus eligit id quod est optimum sibiipsi. Et ita malus non agit ea quae oportet ipsum agere. Sed hoc convenit virtuoso qui in omnibus obedit intellectui.
Deinde cum dicit verum enim quod de studioso etc., excludit ab eo qui amat se secundum virtutem id quod supra positum est in accusationem amantis seipsum, scilicet quod nihil facit propter alium. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi, paucum enim tempus etc.. Tertio epilogando concludit veritatem quaestionis, ibi, sic quidem igitur etc.. Dicit ergo primo, verum esse quod dicitur de virtuoso, quod multa faciet gratia amicorum et prime, id est maxime inter omnes alios, et etiam si oporteat eum mori, non deseret amicum. Pecunias vero et honores et omnia exteriora bona circa quae homines pugnant quasi proiiciet et contemnet propter amicum: per quae omnia procurat sibiipsi bonum, scilicet honestum quod est eminentius. Unde et in hoc etiam magis amat seipsum, quod sibi maius bonum procurat.
Deinde cum dicit paucum enim tempus etc., manifestat quod dixerat. Et primo quantum ad mortem quam virtuosus sustinet pro amico. Secundo quantum ad hoc quod propter amicum contemnit exteriora bona, ibi, et pecunias etc.. Tertio quantum ad actiones virtuosas quas quandoque virtuosus amico concedit, ibi, contingit autem etc.. Dicit ergo primo, quod ideo moriens pro amico procurat sibiipsi bonum, quia magis eligit per paucum tempus multum delectari in magno opere virtutis, quam per multum tempus quiete, idest mediocriter delectari in mediocribus operibus virtutis.
Et magis eliget excellenter bene vivere per unum annum, quam per multos annos mediocriter. Et similiter etiam magis eliget unam actionem bonam et magnam, quam multas bonas et parvas. Hoc autem accidit his qui moriuntur propter virtutem; quia licet minus vivant, in una tamen sola actione, qua se pro amico exponunt, maius bonum faciunt, quam in aliis multis actionibus. Et ita in hoc quod se exponunt morti pro amicis virtuose agendo, magnum bonum sibiipsis eligunt. Et in hoc manifestum est quod maxime se amant.
Deinde cum dicit: et pecunias etc., manifestat idem quantum ad contemptum exteriorum bonorum. Et primo quantum ad pecuniam. Et dicit quod virtuosi causa amicorum proiiciunt, idest contemnunt vel dispergunt pecunias, ita scilicet quod eorum amici plura circa pecunias accipiant, et in hoc etiam magis se amant secundum veritatem. Dum enim aliquis pecuniam concedit amico et sibiipsi acquirit bonum honestum, manifestum est quod maius bonum sibiipsi attribuit, et hic magis se amat.
Secundo ibi: et circa honores etc., ostendit idem circa honores et dignitates. Et dicit quod eodem modo se habet circa honores et principatus: omnia enim haec virtuosus de facili derelinquet amico, quia hoc ipsum est quoddam bonum: (id est) opus virtutis et laudabile. Et sic patet quod virtuosus convenienter facit pro omnibus: (id est) loco omnium exteriorum bonorum, eligens bonum virtutis, quod est maximum, et sic maxime diliget se ipsum.
Deinde cum dicit: contingit autem etc., ostendit idem quantum ad ipsas actiones virtutis. Et dicit, quod contingit quandoque quod virtuosus etiam actiones virtuosas concedat suo amico: puta si sit aliquod opus virtutis faciendum per ipsum vel per alterum, concedit quod fiat per amicum, ut ex hoc proficiat et laudetur. Et tamen in hoc etiam accipit sibi id quod est melius. Melius est enim et magis virtuosum, quod ipse sit causa amico suo talia faciendi, quam etiam si ipse facit, praesertim cum sibi remaneat opportunitas, alias talia vel maiora faciendi. Sic igitur patet quod virtuosus plus sibi tribuit de bono quantum ad omnia laudabilia, et sic maxime amat seipsum.
Ultimo autem epilogando concludit, quod oportet esse amatorem sui sic, sicut dictum est de virtuoso; non autem sicut multi homines, qui scilicet non sunt virtuosi, amant seipsos.



Lectio 10

Dubitatur autem et circa felicem etc.. Postquam Philosophus solvit quaestionem quae movebatur ex parte amantis respectu suiipsius, hic solvit dubitationem quae movetur ex parte amantis respectu alterius. Et primo proponit dubitationem. Secundo ostendit dubitationem esse rationabilem, ibi, nihil enim aiunt etc.. Tertio solvit, ibi, quid igitur etc.. Dicit ergo primo, quod dubitatio est circa felicem, utrum indigeat amicis vel non.
Deinde cum dicit nihil enim aiunt etc., ostendit dubitationem esse rationabilem, obiiciendo ad utramque partem. Et primo obiicit ad partem negativam. Secundo ad partem affirmativam, ibi, assimilatur autem etc.. Circa primum obiicit dupliciter. Primo quidem per rationem. Dicunt enim quidam, quod beati, cum sint sibi per se sufficientes, non indigent amicis. Cum enim omnia bona ipsis existant habentes per se bonorum sufficientiam, nullo alio videntur indigere. Amicus autem videtur esse necessarius, quia cum sit alter ipse, tribuit ea quae homo per seipsum habere non potest; et sic videtur quod (felix) sive beatus non indigeat amicis.
Secundo ibi: unde: cum daemon etc., inducit ad idem quoddam proverbium quod tempore gentilium dicebatur, scilicet quod cum daemon aliquid boni det, non est opus amicis. Ponebant enim gentiles, et maxime platonici, hunc esse providentiae ordinem quod res humanae mediantibus daemonibus per divinam providentiam gubernarentur; daemonum tamen dicebant quosdam esse bonos et quosdam malos; est ergo sensus proverbii quod, cum per divinam providentiam homini proveniunt bona, sicut videtur contingere felicibus, non indiget homo humano auxilio amicorum.
Deinde cum dicit assimilatur autem etc., obiicit ad partem contrariam tribus rationibus. Videtur enim esse inconveniens, quod omnia exteriora bona dentur felici, et amici non sibi dentur, cum tamen amicus sit aliquid maximum inter exteriora bona.
Secundam rationem ponit ibi: sique amici etc.. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem. Ut enim supra dictum est: magis pertinet ad amicum benefacere, quam benepati. Proprium autem est virtutis benefacere. Felicitas autem consistit in operatione virtutis, ut in primo dictum est. Et sic necesse est felicem esse virtuosum, et per consequens, quod benefaciat. Melius autem est quod homo benefaciat amicis quam extraneis, ceteris paribus; quia hoc homo delectabilius et promptius facit. Ergo felix cum sit virtuosus indiget amicis, quibus benefaciat.
Secundo ibi, propter quod et quaeritur etc., concludit ex praemissis quamdam dubitationem: utrum scilicet homo magis indigeat amicis in bonis fortunis, quam (in) infortuniis: in utraque enim fortuna videtur homo indigere amicis; infortunatus enim indiget amicis, qui ei benefaciant, sed bene fortunatus indiget amicis quibus ipse benefaciat. Hanc autem dubitationem inferius prosequetur.
Tertiam rationem ponit ibi, inconveniens autem etc.. Et dicit, quod hoc videtur esse inconveniens, quod beatus sit solitarius. Hoc enim est contra communem omnium electionem: nullus enim eligeret ut semper viveret secundum se ipsum, scilicet solus, etsi omnia alia bona haberet; quia homo naturaliter est animal politicum et aptus natus convivere aliis. Quia igitur felix habet ea quae sunt naturaliter bona homini, conveniens est quod habeat cum quibus convivat. Manifestum est autem, quod melius est ipsum convivere amicis et virtuosis, quam extraneis et quibuscumque. Sic ergo manifestum est, quod felix indiget amicis.
Deinde cum dicit: quid igitur dicunt etc., solvit praedictam dubitationem. Et primo ostendit, quomodo verum dicant qui negant felicem indigere amicis. Secundo quomodo dicant falsum, ibi, hoc autem non est etc.. Dicit ergo primo, quod cum probatum sit, quod felix indigeat amicis, oportet considerare, quid sit quod primi dicunt, negantes felicem indigere amicis, et quantum ad quid verum dicant.
Circa quod considerandum est quod multi existimant illos esse amicos, qui sunt eis utiles in collatione exteriorum bonorum, quae sola populares homines cognoscunt. Talibus ergo amicis non indiget beatus, quia sufficit sibi in bonis quae habet. Similiter etiam non indiget amicis propter delectabile, nisi parum, inquantum scilicet in conversatione humana necesse est quandoque uti ludicris ad quietem, sicut in quarto dictum est. Felicis enim vita cum sit delectabilis secundum seipsam, ut in primo dictum est, non indiget superinducta delectatione, propter quam sint sibi necessarii amici. Et, cum non indigeat talibus amicis, scilicet utilibus et delectabilibus, videtur non indigere amicis.
Deinde cum dicit: hoc autem non est forte verum etc., ostendit non esse omnino verum quod dicunt. Et primo hoc ostendit quibusdam rationibus moralibus. Secundo per quamdam rationem magis naturalem, ibi, naturalius autem intendentibus etc.. Circa primum ponit tres rationes, primo dicens non esse verum quod dictum est, scilicet quod si felix non indiget amicis utilibus et delectabilibus, quod propter hoc non indigeat amicis. Sunt enim amici quidam propter virtutem quibus indiget. Cuius prima ratio est, quia sicut in primo dictum est, felicitas est operatio quaedam.
Manifestum est autem, quod operatio consistit in fieri et non est quiddam existens ad modum rerum permanentium, sicut si esset aliqua possessio, qua habita, esset homo felix, ita quod non oporteret eum aliquid operari. Sed esse felicem consistit in vivere et operari continue. Oportet autem, quod operatio boni viri sit bona et delectabilis secundum seipsam, quia est per se bona, sicut in primo libro dictum est. Est autem operatio bona inter delectabilia proprium delectabile virtuosi non enim esset virtuosus qui non delectaretur in operatione virtutis, ut in primo dictum est. Requiritur ergo ad felicitatem, quod felix delectetur in opere virtutis.
Non autem possumus delectari nisi in eo quod cognoscimus, magis autem possumus speculari proximos, quam nos ipsos; et actiones illorum quam nostras, quia uniuscuiusque iudicium in propriis magis deficit propter privatum affectum, quem habet ad seipsum. Sic igitur patet, quod bonis hominibus delectabiles sunt actiones eorum, qui sunt et boni et amici, in quibus inveniuntur ambo, quae sunt secundum naturam delectabilia, scilicet bonum et amatum. Sic igitur beatus indigebit talibus amicis, scilicet virtuosis, in quantum quaerit considerare bonas actiones et sibi appropriatas, quales quidem sunt actiones viri boni, qui est amicus. Quia enim amicus hominis est quasi alter ipse, actiones amici sunt sibi quasi propriae.
Secundam rationem ponit ibi existimant autem etc.. Dicit quod communiter existimatur quod felicem oportet delectabiliter vivere. Est enim delectatio unum eorum quae requiruntur ad felicitatem, ut in primo dictum est. Ille autem qui solitarius vivit, patitur difficilem, idest gravem vitam. Oportet enim quod interrumpatur sua delectatio quae operationem consequitur. Non enim est facile quod homo secundum seipsum, idest solitarius existens, continue operetur; sed hoc est facile si cum alteris existat, fit enim quaedam vicissitudo operationum, dum ad seinvicem bona operantur. Et sic continuatur delectatio.
Si igitur homo cum amicis moretur, operatio eius quae est delectabilis secundum seipsam, scilicet virtuosa, erit magis continua. Et hoc oportet existere circa beatum, ut scilicet continue delectetur in operibus virtutis. Virtuosus enim, inquantum huiusmodi, gaudet in actionibus virtuosis, sive a se, sive ab aliis factis. Et contristatur in operibus contrariis quae ex malitia alicuius procedunt, sicut musicus delectatur in bonis melodiis et offenditur in malis.
Tertiam rationem ponit ibi, fiet autem etc.. Et dicit quod ex hoc quod virtuosus convivit amicabiliter bonis viris, (fiet) askesis, id est consociatio in virtute, sicut dixit theonis, quidam poeta. Et talis societas opportuna est cuilibet virtuoso, sicut et alia humana opera melius perficiuntur in societate.



Sententia Libri Ethicorum Lib.9 Lec.6