Sententia Libri Ethicorum Lib.10 Lec.6


Lectio 7

Unde videntur et specie differre etc.. Postquam Philosophus ostendit naturam delectationis et proprietates ipsius, hic determinat de differentia delectationum ad invicem. Et circa hoc duo facit. Primo determinat de differentia delectationum quae sumitur ex parte operationum. Secundo de differentia delectationum quae sumitur ex parte subiecti, ibi, videtur autem esse etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quomodo delectationes differant specie secundum differentiam operationum. Secundo, quomodo differant in bonitate et malitia, ibi, differentibus autem operationibus etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit per rationem, quod delectationes differunt specie secundum differentiam operationum. Secundo manifestat idem per signa, ibi, apparebit autem utique etc.. Dicit ergo primo, quod cum delectatio sit operationis perfectio, consequens est, quod sicut operationes differunt specie, ita etiam et delectationes differre videantur; ita enim existimamus communiter, quasi per se notum, quod ea quae sunt diversa secundum speciem, perficiuntur perfectionibus specie differentibus. Quod quidem manifestum est circa perfectiones essentiales, quae constituunt speciem. Idem autem necesse est esse et circa alias consequentes perfectiones, dummodo sint propriae, quia consequuntur ex essentialibus principiis speciei. Et hoc videmus accidere, tam circa naturalia quam circa artificialia.
Circa naturalia quidem: quia alia est perfectio animalium, quae scilicet consistit in perspicacitate sensus, et alia arborum, quae consistit in earum fecunditate. Circa artificialia vero, quia alia est perfectio picturarum, ut scilicet sint delectabilibus coloribus distinctae, et alia est perfectio imaginum, ut scilicet bene repraesentent ea quorum sunt imagines. Similiter etiam alia est perfectio domus, ut scilicet sit firmum receptaculum, et alia vasis, ut scilicet sit bonae capacitatis. Unde oportet quod operationes specie differentes perficiantur a delectationibus specie differentibus.
Manifestum est autem, quod operationes mentis, idest intellectus, differunt specie ab operationibus sensus. Et similiter operationes sensuum ab invicem, diversificantur enim et secundum obiecta, et secundum potentias quae sunt operationum principia. Unde relinquitur, quod delectationes, quae perficiunt operationes, differant specie.
Deinde cum dicit: apparebit autem etc., manifestat idem per signa. Et primo per hoc, quod operatio per propriam delectationem confortatur; secundo per hoc quod per extraneam delectationem impeditur, ibi: adhuc autem magis etc.. Dicit ergo primo quod hoc, scilicet differentia delectationum secundum operationes, apparet ex eo quod quaelibet delectatio quadam affinitate appropriatur operationi quam perficit, quia unaquaeque operatio per propriam delectationem augetur, sicut quidlibet natum est augeri per id quod est sibi simile et conforme.
Videmus enim quod illi qui delectabiliter operantur quodcumque opus rationis magis possint singula diiudicare et per certitudinem exquirere ea circa quae delectabiliter negotiantur; sicut geometrae, qui delectantur in considerationibus geometriae, magis possunt intelligere singula huiusmodi considerationis, quia mens magis detinetur in eo in quo delectatur. Et eadem ratio est de omnibus aliis, sicut de his qui amant musicalia et delectantur in eis, et de his qui delectantur in arte aedificativa, et de omnibus aliis, quod per hoc quod gaudent in tali opere, magnum augmentum faciunt ad proprium opus. Et sic patet, quod delectationes augent operationes. Manifestum est autem, quod ea quae augent sunt propria his quae augentur. Unde oportet, quod diversa diversis augeantur. Si igitur operationes, quae augentur per delectationes, specie differunt, ut ostensum est, consequens est quod et ipsae delectationes augentes specie differant.
Deinde cum dicit: adhuc autem magis etc., inducit aliud signum, quod sumitur ex impedimento quod affertur operationibus per extraneas delectationes. Et primo ex hoc ostendit differentiam delectationum. Secundo comparat extraneas delectationes propriis tristitiis, ibi, fere enim alienae etc.. Dicit ergo primo, quod id quod dictum est de differentia delectationum secundum operationes, magis apparet ex eo quod operationes impediuntur per delectationes ab aliis operationibus factas. Ideo autem magis per hoc manifestatur propositum, quia hoc, quod delectationes augent operationes, posset attribui communi rationi delectationis, non autem propriae huius delectationis, secundum quam differunt delectationes adinvicem.
Sed manifeste apparet, quod delectationes specie differunt, dum invenitur, quod propria delectatio auget operationem et extranea impedit. Videmus enim quod illi qui sunt amatores sonitus fistularum, non possunt attendere sermonibus qui eis dicuntur quando audiunt aliquem fistulantem, ex eo quod magis gaudent in opere fistulativae artis quam in praesenti operatione, scilicet in auditione sermonum sibi dictorum. Et sic patet, quod delectatio, quae fit secundum operationem fistulativae artis corrumpit operationem secundum sermonem. Et ita videmus accidere in aliis, cum occurrit alicui, quod simul circa aliqua duo operetur.
Manifestum est enim quod delectabilior operatio excludit aliam, intantum, quod si sit magna differentia in excessu delectationis, homo totaliter omittit operari secundum operationem minus sibi delectabilem. Et inde est, quod quando vehementer delectamur in aliquo quocumque, nihil aliud possumus operari. Sed quando aliqua placent nobis quiete, idest remisse vel parum, possumus etiam quaedam alia facere; sicut patet de his qui in theatris, id est in spectaculis ludorum, quia parum ibi delectantur in his quae vident, possunt intendere comestioni leguminum, quae non est multum delectabilis. Et hoc maxime faciunt homines quando inspiciunt aliquos non bene pugnantes in agone, ita quod inspectio talis pugnae non sit eis delectabilis.
Quia ergo propria delectatio confirmat operationes ex quibus consequitur, ut scilicet homo vehementius eis intendat, et facit eas diuturniores, ut scilicet homo magis in eis perseveret, et facit eas meliores, idest perfectius finem attingentes; et cum hoc delectationes alienae, idest quae consequuntur quasdam alias operationes, officiunt, idest nocent, manifeste consequitur, quod delectationes multum differunt adinvicem; quia quod una delectatio iuvat, alia impedit.
Deinde cum dicit fere enim etc., comparat alienas delectationes tristitiis propriis, ut ex hoc magis appareat delectationum differentia. Et dicit, quod fere eumdem effectum habet circa aliquam operationem delectatio aliena, scilicet quae causatur ex aliqua alia operatione, et tristitia propria secundum quam scilicet aliquis tristatur de ipsa operatione. Manifestum est enim, quod tristitia quae est de aliqua operatione corrumpit ipsam. Sicut si alicui scribere vel ratiocinari sit non delectabile, vel magis triste, neque scribet neque ratiocinabitur propter tristitiam sibi provenientem ex tali operatione.
Sic igitur circa operationes contrarium effectum habent delectationes propriae et tristitiae propriae, quae scilicet ex ipsis operationibus causantur, alienae autem sunt quae causantur ex aliis operationibus. Et dictum est, quod extraneae delectationes faciunt aliquid propinquum tristitiae propriae. Ex utraque enim parte corrumpitur operatio, non tamen similiter; sed magis per tristitiam propriam quae directe et secundum se delectationi contrariatur. Aliena vero delectatio contrariatur secundum aliud, scilicet secundum operationem.



Lectio 8

Differentibus autem operationibus etc.. Postquam Philosophus ostendit quod delectationes secundum differentiam operationum differunt specie, hic ostendit quod secundum earum operationum differentiam differunt in bonitate et malitia. Et primo quantum ad bonitatem moralem. Secundo quantum ad bonitatem naturalem quae attenditur secundum puritatem et impuritatem, ibi: differt autem visus etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, etenim concupiscentiae etc.. Dicit ergo primo, quod cum operationes differant secundum epiikiam et pravitatem, idest secundum virtutem et malitiam, ita scilicet quod quaedam operationes sunt eligibiles sicut operationes virtuosae, quaedam autem fugiendae sicut operationes vitiosae, quaedam autem secundum suam speciem neutro modo se habent sed possunt ad utrumque trahi, ita etiam se habet et circa delectationes. Quia cum unicuique operationi sit aliqua delectatio propria, ut supra dictum est, delectatio quae est propria virtuosae operationi est virtuosa et illa quae est propria pravae operationi est mala.
Deinde cum dicit: et enim concupiscentiae etc., probat propositum ratione sumpta ex parte concupiscentiarum. Videmus enim quod concupiscentiae quibus aliqua bona, idest honesta, concupiscuntur, sunt laudabiles: puta si aliquis concupiscat iuste aut fortiter agere. Concupiscentiae autem rerum turpium sunt vituperabiles; puta si aliquis concupiscat furari aut moechari. Manifestum est autem, quod magis sunt propinquae et propriae operationibus delectationes quibus in ipsis operationibus delectamur, quam concupiscentiae quibus eas concupiscimus.
Concupiscentiae enim distinguuntur ab operationibus tempore. Ante enim concupiscimus aliquid operari quam illud operemur. Distinguuntur etiam secundum naturam; quia operatio est actus perfecti, concupiscentia autem imperfecti et nondum habentis. Sed delectationes sunt propinquae operationibus, quia utrumque est alicuius perfecti. Sunt etiam et indiscretae secundum tempus; quia si nondum aliquis operatur, in tali operatione non delectatur; eo quod delectatio est rei praesentis, sicut concupiscentia rei futurae: et in tantum delectatio propinqua est operationi, quod videtur esse dubitabile, utrum operatio sit idem delectationi.
Nec tamen dicendum est quod sit ita. Non enim potest esse delectatio nisi in operatione sensus vel intellectus. Ea enim quae cognitione carent delectari non possunt.
Nec tamen est idem quod operatio intellectus, neque idem quod operatio sensus. Nam delectatio magis ad appetitivam partem pertinet. Est autem inconveniens si delectatio aliquibus videatur esse idem operationi, propter hoc quod ab operatione tempore non separatur.
Sic igitur patet quod, sicut operationes sunt alterae secundum virtutem et malitiam, ita etiam et delectationes. Ex quo patet, inconvenienter enuntiasse quosdam universaliter de delectationibus quod sint bonae vel malae.
Deinde cum dicit: differt autem visus etc., ostendit differentiam delectationum secundum puritatem et impuritatem. Manifestum est enim, quod operationes sensuum secundum puritatem differunt. Purior est enim operatio visus quam tactus; et similiter operatio auditus et olfactus quam operatio gustus. Dicitur autem aliqua operatio purior quae est immaterialior. Et secundum hoc, inter omnes sensitivas operationes purissima est operatio visus, quia est immaterialior, veluti minus habens admixtum de dispositionibus materiae; et ex parte obiecti quod fit sensibile in actu per lumen, quod derivatur a corpore caelesti; et ex parte medii quod sola spirituali transmutatione immutatur. Et propter easdem causas operatio tactus est maxime materialis; quia eius obiecta sunt conditiones materiae passibilis (et) medium eius non est extrinsecum, sed coniunctum. Et eadem differentia puritatis attenditur inter delectationes sensuum adinvicem. Sunt etiam operationes et delectationes intellectus puriores operationibus et delectationibus sensitivis, utpote magis immateriales.
Deinde cum dicit: videtur autem esse unicuique etc., ostendit quae sit differentia delectationum ex parte obiecti. Et primo quantum ad animalia diversarum specierum. Secundo quantum ad homines qui sunt unius speciei, ibi: differunt autem non parum etc.. Dicit ergo primo, quod cum delectatio consequatur operationem, videtur quod unicuique rei sit propria delectatio, sicut et propria operatio. Quod autem sit propria operatio uniuscuiusque rei, apparet ex hoc quod operationes sequuntur formas rerum secundum quas res specie differunt. Quod autem singulorum sit propria delectatio, apparet, si quis velit in unoquoque considerare.
Manifestum est enim, quod alia est delectatio equi et alia canis et alia hominis, sicut heraclitus dicit quod asinus magis eligit fenum quam aurum. Quia delectabilius est sibi nutrimentum quod exhibetur ei per fenum, quam aurum. Sic igitur patet quod eorum quae differunt specie sunt delectationes specie differentes. Sed eorum quae non differunt specie, rationabile est quod sit indifferens delectatio consequens naturam speciei.
Deinde cum dicit: differunt autem etc., ostendit differentiam delectationum in hominibus. Et primo ostendit quod hominum sint diversae delectationes. Secundo ostendit quod in virtuoso sit verior delectatio, ibi, videtur autem in omnibus etc.; tertio ostendit quae sit potior delectatio inter delectationes virtuosi, ibi, earum autem etc.. Dicit ergo primo, quod quamvis rationabile videatur, quod indifferentium specie sit indifferens delectatio; et ita sit in aliis animalibus; tamen in hominibus, qui omnes sunt eiusdem speciei, multum differunt delectationes, sicut et operationes.
Cuius ratio est, quia operationes et delectationes aliorum animalium consequuntur naturalem inclinationem, quae est eadem in omnibus animalibus eiusdem speciei. Sed operationes et delectationes hominum proveniunt a ratione quae non determinatur ad unum. Et inde est quod eadem quosdam homines delectant, et quosdam contristant. Et quibusdam sunt tristia et odibilia, quibusdam autem et delectabilia et amicabilia.
Quae quidem se consequuntur, quia unusquisque delectatur in eo quod amat; et accidit hoc, quia quidam sunt melius vel peius dispositi secundum rationem. Et idem accidit circa gustum dulcium; quia non videntur eadem dulcia febricitanti qui habet gustum infectum, et sano qui habet gustum bene dispositum; (et idem accidit circa tactum:) quia non videtur idem esse calidum ei qui habet debilem tactum, et ei qui bene se habet. Et ita etiam est in aliis.
Deinde cum dicit: videtur autem in omnibus etc., ostendit, quod delectatio virtuosorum sit potior inter delectationes humanas. Et dicit, quod in omnibus talibus quae pertinent ad passiones et operationes humanas, illud videtur esse verum, quod apparet studioso qui habet rectum iudicium circa talia, sicut sanus circa dulcia. Et si hoc bene dicitur, sicut videtur, ita quod virtus sit mensura secundum quam iudicetur de omnibus rebus humanis, et bonus inquantum est virtuosus, sequitur quod illae sint verae delectationes, quae videntur virtuoso et illa vere sint delectabilia quibus virtuosus gaudet.
Si autem aliqua de quibus tristatur virtuosus appareant aliis delectabilia, non est admirandum. Hoc enim accidit propter multas corruptiones, et multiplicia hominum nocumenta, ex quibus pervertitur ratio et appetitus. Et sic illa quae repudiat virtuosus non sunt simpliciter delectabilia, sed solum male dispositis. Sic ergo manifestum est, quod illae delectationes quas omnes confitentur esse turpes, non dicendae sunt delectationes nisi hominibus corruptis.
Deinde cum dicit: earum autem etc., ostendit quod aliqua est potior inter delectationes virtuosi. Et dicit, quod considerandum est inter delectationes virtuosas qualis vel quae sit praecipua delectatio hominis. Et hoc dicit esse manifestum ex operationibus ad quas consequuntur delectationes; quia sive sit una operatio, sive plures, quae sunt propriae hominis perfecti et beati, manifestum est, quod delectationes consequentes has operationes sunt principaliter delectationes hominis. Reliquae vero secundario et multipliciter sub principalibus delectationibus, sicut et circa operationes accidit.



Lectio 9

Dictis autem his quae circa virtutes etc.. Postquam Philosophus determinavit de delectatione, hic determinat de felicitate. Et primo continuat se ad praecedentia. Secundo exequitur propositum, ibi, diximus autem etc.. Circa primum tria facit. Primo narrat ea quae supra tractata sunt; dictum est enim supra de virtutibus, de II libro usque ad VIII, de amicitiis, in VIII et ix, de delectatione, in prima parte huius decimi. Secundo dicit de quo restat dicendum; quia de felicitate, de qua oportet pertransire, id est breviter dicere typo, idest figuraliter, sicut et de ceteris moralibus supra dictum est. Ideo autem de felicitate dicendum est, quia communiter omnes ponunt eam finem omnium humanorum. Finem autem oportet esse non ignotum, ad hoc quod absque errore operationes dirigantur ad finem. Tertio determinat modum tractandi de felicitate. Et dicit quod oportet resumere ea quae supra in primo dicta sunt de ipsa, sic enim erit brevior sermo si non a principio de ipsa tractetur.
Deinde cum dicit: diximus autem etc., exequitur propositum. Et primo manifestat genus felicitatis, ostendens quod non est habitus, sed operatio. Secundo ostendit, quod est operatio secundum virtutem, ibi, operationum autem etc.. Tertio investigat cuius virtutis sit operatio, ibi, si autem felicitas etc.. Dicit ergo primo, quod supra in primo dictum est, quod felicitas non est habitus. Sequerentur enim duo inconvenientia: quorum unum est, quod cum habitus remaneant in dormiente, sequeretur, si felicitas esset habitus, quod inesset etiam dormienti per totam vitam suam, vel per maximam partem eius. Et hoc est inconveniens; quia dormiens non habet perfecte operationes vitae, nisi eas quae pertinent ad animam vegetabilem, quae invenitur in plantis, quibus felicitas attribui non potest; manifestum est enim quod sensus et motus exteriores cessant in dormiente. Interiores autem phantasiae sunt inordinatae et imperfectae. Et similiter, si qua sit operatio intellectus in dormiente, est imperfecta. Solae autem operationes nutritivae partis perfectae sunt.
Aliud autem inconveniens est, quia in infortunatis manent habitus virtutum; operationes autem virtutum impediuntur in eis propter infortunia. Si igitur felicitas sit habitus, sequeretur quod infortunati essent vere felices. Hoc autem stoici pro inconvenienti non habent, ponentes exteriora bona nullo modo esse hominis bona et ideo per infortunia nihil posse homini de sua felicitate diminui. Hoc tamen est contra opinionem communem, quae infortunium repugnare felicitati existimat. Secundum ergo illos, quibus ista inconvenientia non placent, dicendum est quod felicitas non sit habitus, sed magis sit inter operationes ponenda, sicut in primo dictum est.
Deinde cum dicit operationum autem etc., ostendit, quod felicitas sit operatio secundum virtutem. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit felicitatem contineri sub operationibus, quae sunt secundum se eligibiles. Secundo dividit huiusmodi operationes in operationes virtutis et operationes ludi, ibi, tales autem esse videntur etc.; tertio ostendit sub quibus harum felicitas contineatur, ibi, refugiunt autem et ad tales etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit quamdam operationum divisionem. Et dicit quod operationum quaedam sunt necessariae ad aliud, et eligibiles propter quaedam alia, utpote non appetibiles nisi propter finem, quaedam vero sunt eligibiles secundum seipsas; quia, et si nihil aliud ab eis proveniret, tamen in seipsis habent unde appetantur.
Secundo ibi, manifestum etc., ostendit quod felicitas contineatur sub illis operationibus quae sunt eligibiles secundum se ipsas, non autem sub illis quae sunt eligibiles propter aliud. De ratione enim felicitatis est, quod sit per se sufficiens et non indigeat aliquo alio, ut patet ex his quae dicta sunt in primo. Illae autem operationes dicuntur secundum se eligibiles, ex quibus nihil aliud quaeritur praeter ipsam operationem, quasi nullo alio indigentes ad hoc quod sint eligibiles, illae vero quae sunt eligibiles propter aliud indigent alio ad hoc quod sint eligibiles. Et sic patet quod felicitas est operatio secundum se eligibilis.
Deinde cum dicit: tales autem etc., subdividit operationes secundum se eligibiles. Et dicit, quod primo quidem tales esse videntur operationes quae sunt secundum virtutem: quia hoc est per se eligibile homini, quod eligat ea quae sunt per se bona et honesta. Unde et honestum a quibusdam dicitur, quod sua VI nos trahit et sua dignitate nos allicit. Secundo videntur esse per se eligibiles etiam operationes delectabiles quae sunt in ludo. Non enim videtur quod homines tales operationes propter aliquam utilitatem eligant, cum magis per tales operationes homines laedantur quam iuventur. Videntur enim homines propter ludos negligere et corpora, quae laboribus et periculis exponunt, et possessiones, propter expensas quae in ludis fiunt.
Deinde cum dicit: refugiunt autem etc., ostendit sub quibus harum contineatur felicitas. Et primo ostendit, quare videatur quibusdam felicitas esse in operatione ludi; secundo excludit rationem ad hoc inductam, ibi: nullum autem forte signum etc.; tertio determinat veritatem, ibi, etenim inconveniens etc.. Dicit ergo primo, quod multi eorum, qui apud homines reputantur felices, confugiunt ad tales conversationes, volentes scilicet in ludis conversari. Et inde est, quod tyranni approbant in conversatione ludi eutrapelos, qui scilicet sciunt convenienter ludere.
Vocat autem huiusmodi potentes tyrannos, quia non videntur communi utilitati intendere, sed propriae delectationi, qui in ludis conversantur. Ideo autem tyranni approbant eutrapelos, quia tales lusores exhibent se tyrannis delectabiles in his quae ipsi tyranni appetunt; scilicet in delectationibus ludi, ad quas indigent talibus hominibus. Sic igitur videtur quod felicitas in talibus consistat propter hoc quod huiusmodi vacant illi qui sunt in potentatibus constituti, quos homines reputant felices.
Deinde cum dicit: nullum autem etc., excludit praedictam rationem. Et dicit, quod ex huiusmodi potentibus non potest accipi sufficiens signum, quod felicitas in ludo consistat. In his enim non invenitur excellentia prae aliis hominibus, nisi secundum potentiam mundanam, ex qua non sequitur quod operationes eorum sint virtuosae, quia virtus moralis et intellectualis, quae sunt principia bonarum operationum, non consistit in hoc quod aliquis sit potens. Et ideo non oportet, quod operationes ludi, quibus potentes vacant, sint optimae.
Et similiter etiam quantum ad appetitum, qui per virtutem rectificatur, non oportet quod potentes bene se habeant et ideo, si potentes interiori gustu non percipiunt delectationem virtutis activae vel speculativae, quae est sincera, idest absque corruptione eius qui delectatur, et liberalis, quia est secundum rationem, secundum quam homo est liber in operando; et propter hoc confugiunt ad corporales delectationes, inter quas comprehenduntur delectationes ludicrae: non propter hoc est existimandum, quod huiusmodi delectationes sive operationes sint aliis eligibiliores. Quia videmus quod etiam pueri, quia carent intellectu et virtute, reputant quaedam puerilia in quibus conversantur esse pretiosa et optima, quae tamen non sunt magni ponderis, nec a viris perfectis aliquid reputantur. Rationabile est igitur, quod sicut pueris et viris perfectis alia et alia videntur pretiosa esse, ita etiam pravis et virtuosis.
Ostensum est autem supra multoties, quod illa sunt vere pretiosa et delectabilia, quae talia iudicantur a virtuoso, qui est regula humanorum actuum. Sicut autem unicuique videtur esse maxime eligibilis operatio, quae convenit sibi secundum proprium habitum, ita etiam virtuoso est maxime eligibilis et pretiosa operatio quae est secundum virtutem. Et ideo in tali operatione est ponenda felicitas, non autem in operatione ludi.
Deinde cum dicit: et enim inconveniens etc., determinat veritatem; probans, quod in operatione ludi non sit felicitas, duabus rationibus. Quarum prima sumitur ex hoc, quod felicitas est finis, quia scilicet, si felicitas consisteret in ludo, sequeretur hoc inconveniens, quod finis totius humanae vitae esset ludus, ita scilicet quod homo negotiaretur et omnia alia laboriosa et mala pateretur solum ut luderet; et hoc ideo sequeretur, quia fere omnia alia eligimus alterius gratia, praeter felicitatem, quae est ultimus finis; hoc autem quod homo studeat speculationi, et laboret in actione propter ludum, videtur esse stultum et valde puerile.
Sed e converso, recte se videtur habere secundum sententiam anacharsis, quod aliquis ludat ad horam ad hoc quod postea diligentius studeat. Quia in ludo est quaedam relaxatio et requies animae, homines autem, cum non possint continue laborare, indigent requie; unde patet quod requies sive ludus non est finis, quia requies quaeritur propter operationem, ut scilicet homo postea vehementius operetur. Et sic patet, quod felicitas non consistit in ludo.
Secundam rationem ponit ibi, videtur autem etc.. Ideo enim ponunt aliqui felicitatem in ludo, propter delectationem quae in ludo est. Habet autem felicitas delectationem quamdam, quia est operatio secundum virtutem, quae cum gaudio existit. Non tamen cum gaudio ludi. Quia cum felicitas sit summum bonum hominis, oportet quod in optimis consistat. Meliora autem dicimus virtuosa, quae serie aguntur, quam ridiculosa, quae fiunt ludo. Et hoc sic patet quia operatio quae est melioris particulae animae, et quae est propria hominis, est magis virtuosa. Patet autem, quod operatio, quae est melioris partis, est melior, et per consequens felicior.
Potest autem contingere, quod corporalibus delectationibus potest potiri quicumque homo, etiam bestialis, non minus quam optimus quicumque vir. Felicitatem autem nullus attribuit homini bestiali, neque etiam parti animae brutali, sicut non attribuitur ei vita quae est propria hominis. Et sic patet, quod in talibus conversationibus, scilicet in delectationibus corporalibus, inter quas computantur delectationes ludi, non consistit felicitas, sed solum in operationibus quae sunt secundum virtutem, sicut et prius dictum est.



Lectio 10

Si autem felicitas est etc.. Postquam Philosophus ostendit quod felicitas est operatio secundum virtutem, hic incipit ostendere cuius virtutis sit operatio. Et primo ostendit hoc in generali. Secundo in speciali, ibi, quoniam autem est speculativa etc.. Dicit ergo primo, quod cum felicitas sit operatio secundum virtutem, sicut et hic et in primo ostensum est, rationabiliter sequitur, quod sit operatio secundum virtutem optimam. Ostensum est enim in primo, quod felicitas est optimum inter omnia humana bona, cum sit omnium finis. Et quia melioris potentiae melior est operatio, ut supra dictum est; consequens est quod operatio optima hominis sit operatio eius, quod est in homine optimum. Et hoc quidem secundum rei veritatem est intellectus.
Sed quia circa hoc diversimode sunt aliqui opinati, nec est nunc locus talia discutiendi, sub dubio ad praesens relinquit, utrum optimum hominis sit intellectus, vel aliquid aliud. Ponit tamen signa quaedam, ex quibus potest cognosci, quod intellectus sit optimum eorum, quae sunt in homine.
Et primo quidem, per comparationem ad ea quae infra intellectum sunt, quibus intellectus propter sui excellentiam principatur et dominatur. Principatur quidem respectu irascibilis et concupiscibilis, quibus ratio sive intellectus praesidet quasi politico principatu, quia in aliquo resistere possunt rationi. Dominatur autem corporeis membris, quae ad nutum obediunt imperio rationis absque contradictione. Et ideo ratio vel intellectus praesidet corpori, quasi servo, despotico principatu ut dicitur primo politicae.
Secundo vero, ponit signa excellentiae intellectus per comparationem ad superiora, scilicet ad res divinas, ad quas dupliciter comparatur. Uno modo secundum habitudinem, quasi ad obiecta. Solus enim intellectus habet intelligentiam de rebus essentialiter bonis, quae sunt res divinae. Alio modo comparatur intellectus humanus ad res divinas, secundum connaturalitatem ad ipsas, diversimode quidem secundum diversorum sententias.
Quidam enim posuerunt intellectum humanum esse aliquid sempiternum et separatum. Et secundum hoc ipse intellectus esset quiddam divinum. Dicimus enim res divinas esse, quae sunt sempiternae et separatae. Alii vero intellectum partem animae posuerunt, sicut Aristoteles. Et secundum hoc intellectus non est simpliciter quiddam divinum, sed est divinissimum inter omnia quae in nobis, propter maiorem convenientiam quam habet cum substantiis separatis, secundum quod eius operatio est sine organo corporeo.
Quocumque autem modo se habeat, necesse est secundum praedicta, quod perfecta felicitas sit operatio huius optimi secundum virtutem propriam sibi. Non enim potest esse perfecta operatio, quod requiritur ad felicitatem, nisi potentiae perfectae per habitum qui est virtus ipsius secundum quam reddit operationem bonam.
Deinde cum dicit: quoniam autem est speculativa etc., ostendit in speciali cuius virtutis operatio sit perfecta felicitas. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod in operatione speculativae virtutis consistit perfecta felicitas. Secundo comparat felicitatem perfectam ad res exteriores, ibi, opus erit autem etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod perfecta felicitas consistit in operatione speculationis. Secundo praefert hanc felicitatem felicitati quae consistit in actione, ibi, secundo autem qui secundum aliam virtutem etc.. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod felicitas consistit in operatione speculativa. Secundo ostendit qualiter se habeat ad hominem, ibi: talis autem utique erit etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit, quod ex supra dictis in sexto manifestum est, quod speculativa operatio est intellectus secundum propriam virtutem eius, scilicet secundum sapientiam principaliter, quae comprehendit intellectum et scientiam. Et quod in tali operatione consistat, felicitas, videtur esse consonum eis, quae in primo dicta sunt de felicitate, et etiam ipsi veritati.
Secundo ibi: optima et enim etc., probat propositum sex rationibus. Prima ergo ratio talis est. Dictum est prius, quod felicitas est optima operatio. Optima autem inter operationes humanas est speculatio veritatis. Et hoc patet ex duobus, ex quibus pensatur dignitas operationis. Uno modo ex parte potentiae, quae est operationis principium. Et sic patet hanc operationem esse optimam, sicut et intellectus est optimum eorum quae in nobis sunt, ut prius ostensum est. Alio modo ex parte obiecti, quod dat speciem operationi. Et secundum hoc etiam haec operatio est optima; quia inter omnia cognoscibilia optima sunt intelligibilia, et praecipue divina. Et sic in eorum speculatione consistit perfecta humana felicitas.
Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem continuissima etc.. Ostensum enim est in I quod felicitas est maxime continua et permanens. Inter omnes autem operationes humanas continuissima est speculatio veritatis. Manifestum est enim, quod magis continue potest homo perseverare in speculatione veritatis, quam in quacumque alia operatione.
Cuius ratio est, quia necesse est discontinuari operationem nostram propter laborem quem non possumus continue ferre. Labor autem et fatigatio accidit in operationibus nostris propter passibilitatem corporis, quod alteratur et removetur a naturali dispositione sua; unde, cum intellectus in sua operatione minimum utatur corpore, sequitur quod minimum eius operationi adveniat labor et fatigatio. Quae nulla esset si intellectus in speculando non indigeret phantasmatibus existentibus in organis corporeis. Et sic patet quod maxime invenitur felicitas in speculatione veritatis propter eius continuitatem.
Tertiam rationem ponit ibi, existimamusque etc.. Et dicit, quod sicut in primo dictum est, communiter existimamus quod felicitati delectatio adiungatur. Inter omnes autem operationes virtutis delectabilissima est contemplatio sapientiae, sicut est manifestum et concessum ab omnibus. Habet enim philosophia in Sapientiae contemplatione delectationes admirabiles, et quantum ad puritatem, et quantum ad firmitatem. Puritas quidem talium delectationum attenditur ex hoc, quod sunt circa res immateriales. Firmitas autem earum attenditur secundum hoc, quod sunt circa res immutabiles.
Qui enim delectatur circa res materiales, incurrit quamdam impuritatem affectus ex hoc quod circa inferiora occupatur. Qui autem circa res mutabiles delectatur, non potest firmam delectationem habere, quia mutata re aut corrupta quae delectationem afferebat, delectatio cessat, et quandoque in tristitiam vertitur. Dicit autem delectationes philosophiae esse admirabiles propter inconsuetudinem talium delectationum apud multitudinem hominum, qui in rebus materialibus delectantur.
Speculatio veritatis est duplex: una quidem quae consistit in inquisitione veritatis; alia vero quae consistit in contemplatione veritatis iam inventae et cognitae. Et hoc perfectius est, cum sit terminus et finis inquisitionis. Unde et maior est delectatio in consideratione veritatis iam cognitae, quam in inquisitione eius. Et ideo dicit quod delectabilius conversantur illi, qui iam sciunt veritatem, habentes intellectum perfectum per intellectualem virtutem, quam illi qui adhuc inquirunt eam. Unde perfecta felicitas non consistit in quacumque speculatione intellectus, sed in ea quae est secundum propriam virtutem ipsius.
Quartam rationem ponit ibi, et quae dicitur etc.. Ostensum est enim in primo, quod per se sufficientia, quae graece dicitur autarchia, requiritur ad felicitatem. Huiusmodi autem per se sufficientia maxime invenitur circa speculativam operationem, ad quam homo non indiget nisi his quae sunt necessaria omnibus ad communem vitam: indiget enim necessariis vitae tam sapiens, scilicet speculativus, quam etiam iustus, et reliqui habentes virtutes morales, quae perficiunt vitam activam.
Si autem alicui dentur sufficienter necessaria vitae, adhuc pluribus indiget virtuosus, secundum virtutem moralem. Indiget enim iustus ad suam operationem aliis. Et primo quidem illis ad quos debet iuste agere, quia iustitia ad alterum est, ut dictum est in quinto. Secundo autem indiget aliquibus, cum quibus operetur iustitiam, ad quod indiget homo frequenter multorum auxilio. Et eadem ratio est de temperato et forti, et de aliis virtuosis moraliter.
Sed non est ita de sapiente speculativo, qui potest speculari veritatem, etiam si solus secundum seipsum existat. Quia contemplatio veritatis est operatio penitus intrinseca ad exterius non procedens. Et tanto aliquis magis poterit solus existens speculari veritatem, quanto fuerit magis perfectus in sapientia. Quia talis plura cognoscit, et minus indiget ab aliis instrui vel iuvari.
Nec hoc dicitur quia contemplantem non iuvet societas; quia ut in octavo dictum est, duo simul convenientes et intelligere et agere magis possunt. Et ideo subdit, melius esse sapienti, quod habeat cooperatores circa considerationem veritatis, quia interdum unus videt quod alteri, licet sapientiori, non occurrit. Et quamvis sapiens ab aliis iuvetur, tamen inter omnes ipse per se magis sibi sufficit ad propriam operationem. Et sic patet, quod maxime in operatione Sapientiae invenitur felicitas.
Quintam rationem ponit ibi, videbitur autem utique etc.. Ostensum est enim in primo, quod felicitas est ita per se appetibilis, quod nullo modo appetitur propter aliud. Hoc autem apparet in sola speculatione sapientiae, quod propter seipsam diligatur et non propter aliud. Nihil enim homini accrescit ex contemplatione veritatis praeter ipsam veritatis speculationem. Sed ex exterioribus operabilibus semper homo acquirit aliquid praeter ipsam operationem, aut plus aut minus; puta honorem et gratiam apud alios, quae non acquirit sapiens ex sua contemplatione, nisi per accidens, inquantum scilicet veritatem contemplatam aliis enunciat, quod iam pertinet ad exteriorem actionem. Sic ergo patet quod felicitas maxime consistit in operatione contemplationis.



Sententia Libri Ethicorum Lib.10 Lec.6