Daniel (VUL) 1



DANIEL (VUL)




Capitulum 1

1 1 anno tertio regni Ioachim regis Iuda venit Nabuchodonosor rex Babylonis Hierusalem et obsedit eam 2 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui et vasa intulit in domum thesauri dei sui
3
et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum 4 pueros in quibus nulla esset macula decoros forma et eruditos omni sapientia cautos scientia et doctos disciplina et qui possent stare in palatio regis ut doceret eos litteras et linguam Chaldeorum 5 et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino unde bibebat ipse ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis
6
fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda Danihel Ananias Misahel et Azarias 7 et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago
8
proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur 9 dedit autem Deus Daniheli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum 10 et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris condemnabitis caput meum regi 11 et dixit Danihel ad Malassar quem constituerat princeps eunuchorum super Danihel Ananiam Misahel et Azariam 12 tempta nos obsecro servos tuos diebus decem et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum 13 et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis 14 qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos diebus decem 15 post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio 16 porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina
17
pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum 18 conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor 19 cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de universis tales ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et steterunt in conspectu regis 20 et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus est ab eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno eius
21
fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis


Capitulum 2

2 1 in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo 2 praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt coram rege 3 et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim 4 responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus 5 et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus vestrae publicabuntur 6 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi
7
responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis suis et interpretationem illius indicabimus 8 respondit rex et ait certo novi quia tempus redimitis scientes quod recesserit a me sermo 9 si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis sententia quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat somnium itaque dicite mihi ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini 10 respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo 11 sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum hominibus conversatio
12
quo audito rex in furore et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis 13 et egressa sententia sapientes interficiebantur quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent
14
tunc Danihel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiae regis qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis 15 et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa cum ergo rem indicasset Arioch Daniheli 16 Danihel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi
17
et ingressus est domum suam Ananiaeque Misaheli et Azariae sociis suis indicavit negotium 18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Danihel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis 19 tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et Danihel benedixit Deo caeli
20
et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt
21
et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam
22
ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta et lux cum eo est
23
tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te quia sermonem regis aperuisti nobis
24
post haec Danihel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo 25 tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad regem et dixit ei inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui solutionem regi adnuntiet 26 respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen erat Balthasar putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius 27 et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt indicare regi 28 sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt
29
tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt 30 mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tuae scires
31
tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis statua illa magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius erat terribilis 32 huius statuae caput ex auro optimo erat pectus autem et brachia de argento porro venter et femora ex aere 33 tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat ferrea quaedam fictilis 34 videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos 35 tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram
36
hoc est somnium interpretationem quoque eius dicemus coram te rex 37 tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi 38 et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa constituit tu es ergo caput aureum 39 et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum quod imperabit universae terrae 40 et regnum quartum erit velut ferrum quomodo ferrum comminuit et domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret 41 porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream regnum divisum erit quod tamen de plantario ferri orietur secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto 42 et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum 43 quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum misceri non potest testae 44 in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum 45 secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius
46
tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danihelum adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei 47 loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc 48 tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis 49 Danihel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac Misac et Abdenago ipse autem Danihel erat in foribus regis


Capitulum 3

3 1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis 2 itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex 3 tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor
4
et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis 5 in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex 6 si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis 7 post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex
8
statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos 9 dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive 10 tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream 11 si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem 12 sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant 13 tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis 14 pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis 15 nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea
16
respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi 17 ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare
18
quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus
19
tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat 20 et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem
21
et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis 22 nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis 23 viri autem hii id est tres Sedrac Misac et Abdenago ceciderunt in medio camini ignis ardentis conligati
24
et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino 25 stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait
26
benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula
27
quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua vera
28
iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Hierusalem quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra
29
peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus
30
et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset
31
omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis vero iudicio fecisti
32
et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram
33
et nunc non possumus aperire os confusio et obprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te
34
ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum
35
neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israhel sanctum tuum
36
quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut harenam quae est in litore maris
37
quia Domine inminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra
38
et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te
39
ut possimus invenire misericordiam sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur
40
sicut in holocaustum arietum et taurorum et sicut in milibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te
41
et nunc sequimur in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam
42
ne confundas nos sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae
43
et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo Domine
44
et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala confundantur in omni potentia et robur eorum conteratur
45
sciant quia tu Domine Deus solus et gloriosus super orbem terrarum
46
et non cessabant qui inmiserant eos ministri regis succendere fornacem naptha et stuppa et pice et malleolis 47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem 48 et erupit et incendit quos repperit iuxta fornacem de Chaldeis 49 angelus autem descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace 50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quicquam molestiae intulit
51
tunc hii tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Deo in fornace dicentes
52
benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et superexaltatus in saecula et benedictum nomen gloriae tuae sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis
53
benedictus es in templo sancto gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula
54
benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in saecula
55
benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubin et laudabilis et superexaltatus in saecula
56
benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula
57
benedicite omnia opera Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
58
benedicite angeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
59
benedicite caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
60
benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino laudate et superexaltate eum in saecula
61
benedicite omnes virtutes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
62
benedicite sol et luna Domino laudate et superexaltate eum in saecula
63
benedicite stellae caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
64
benedicite omnis imber et ros Domino laudate et superexaltate eum in saecula
65
benedicite omnis spiritus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
66
benedicite ignis et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
67
benedicite frigus et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
68
benedicite rores et pruina Domino laudate et superexaltate eum in saecula
69
benedicite gelu et frigus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
70
benedicite glacies et nives Domino laudate et superexaltate eum in saecula
71
benedicite noctes et dies Domino laudate et superexaltate eum in saecula
72
benedicite lux et tenebrae Domino laudate et superexaltate eum in saecula
73
benedicite fulgura et nubes Domino laudate et superexaltate eum in saecula
74
benedicat terra Dominum laudet et superexaltet eum in saecula
75
benedicite montes et colles Domino laudate et superexaltate eum in saecula
76
benedicite universa germinantia in terra Domino laudate et superexaltate eum in saecula
77
benedicite fontes Domino laudate et superexaltate eum in saecula
78
benedicite maria et flumina Domino laudate et superexaltate eum in saecula
79
benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino laudate et superexaltate eum in saecula
80
benedicite omnes volucres caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
81
benedicite omnes bestiae et pecora Domino laudate et superexaltate eum in saecula
82
benedicite filii hominum Domino laudate et superexaltate eum in saecula
83
benedic Israhel Domino laudate et superexaltate eum in saecula
84
benedicite sacerdotes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
85
benedicite servi Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
86
benedicite spiritus et animae iustorum Domino laudate et superexaltate eum in saecula
87
benedicite sancti et humiles corde Domino laudate et superexaltate eum in saecula
88
benedicite Anania Azaria et Misahel Domino laudate et superexaltate eum in saecula quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit de medio ardentis flammae et de medio ignis eruit nos
89
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
90
benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini quia in omnia saecula misericordia eius
91
tunc Nabuchodonosor rex obstipuit et surrexit propere et ait optimatibus suis nonne tres viros misimus in medio ignis conpeditos qui respondentes dixerunt regi vere rex 92 respondit et ait ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei 93 tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sedrac Misac et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite statimque egressi sunt Sedrac Misac et Abdenago de medio ignis
94
et congregati satrapae magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et capillus capitis eorum non esset adustus et sarabara eorum non fuissent inmutata et odor ignis non transisset per eos
95
et erumpens Nabuchodonosor ait benedictus Deus eorum Sedrac videlicet Misac et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos quia crediderunt in eo et verbum regis inmutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo 96 a me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus et tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac Misac et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est Deus alius qui possit ita salvare 97 tunc rex promovit Sedrac Misac et Abdenago in provincia Babylonis 98 Nabuchodonosor rex omnibus populis gentibus et linguis quae habitant in universa terra pax vobis multiplicetur 99 signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus placuit ergo mihi praedicare 100 signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem


Capitulum 4

4 1 ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea et florens in palatio meo 2 somnium vidi quod perterruit me et cogitationes meae in stratu meo et visiones capitis mei conturbaverunt me 3 et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis et ut solutionem somnii indicarent mihi 4 tunc ingrediebantur arioli magi Chaldei et aruspices et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi 5 donec collega ingressus est in conspectu meo Danihel cuius nomen Balthasar secundum nomen dei mei qui habet spiritum deorum sanctorum in semet ipso et somnium coram eo locutus sum 6 Balthasar princeps ariolorum quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te et omne sacramentum non est inpossibile tibi visiones somniorum meorum quas vidi et solutionem eorum narra 7 visio capitis mei in cubili meo videbam et ecce arbor in medio terrae et altitudo eius nimia 8 magna arbor et fortis et proceritas eius contingens caelum aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae 9 folia eius pulcherrima et fructus eius nimius et esca universorum in ea subter eam habitabant animalia et bestiae et in ramis eius conversabantur volucres caeli et ex ea vescebatur omnis caro 10 videbam in visione capitis mei super stratum meum et ecce vigil et sanctus de caelo descendit 11 clamavit fortiter et sic ait succidite arborem et praecidite ramos eius excutite folia eius et dispergite fructum eius fugiant bestiae quae subter eam sunt et volucres de ramis eius 12 verumtamen germen radicum eius in terra sinite et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt et rore caeli tinguatur et cum feris pars eius in herba terrae 13 cor eius ab humano commutetur et cor ferae detur ei et septem tempora mutentur super eum 14 in sententia vigilum decretum est et sermo sanctorum et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humillimum hominem constituet super eo 15 hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor tu ergo Balthasar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes quia spiritus deorum sanctorum in te est
16
tunc Danihel cuius nomen Balthasar coepit intra semet ipsum tacitus cogitare quasi hora una et cogitationes eius conturbabant eum respondens autem rex ait Balthasar somnium et interpretatio eius non conturbent te respondit Balthasar et dixit domine mi somnium his qui te oderunt et interpretatio eius hostibus tuis sit 17 arborem quam vidisti sublimem atque robustam cuius altitudo pertingit ad caelum et aspectus illius in omnem terram 18 et rami eius pulcherrimi et fructus eius nimius et esca omnium in ea subter eam habitantes bestiae agri et in ramis eius commorantes aves caeli 19 tu es rex qui magnificatus es et invaluisti et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum et potestas tua in terminos universae terrae 20 quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere succidite arborem et dissipate illam attamen germen radicum eius in terra dimittite et vinciatur ferro et aere in herbis foris et rore caeli conspergatur et cum feris sit pabulum eius donec septem tempora commutentur super eum 21 haec est interpretatio sententiae Altissimi quae pervenit super dominum meum regem 22 eicient te ab hominibus et cum bestiis feris erit habitatio tua et faenum ut bos comedes et rore caeli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et cuicumque voluerit det illud 23 quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum eius id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem 24 quam ob rem rex consilium meum placeat tibi et peccata tua elemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum forsitan ignoscat delictis tuis
25
omnia venerunt super Nabuchodonosor regem 26 post finem mensuum duodecim in aula Babylonis deambulabat 27 responditque rex et ait nonne haec est Babylon magna quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei 28 cum adhuc sermo esset in ore regis vox de caelo ruit tibi dicitur Nabuchodonosor rex regnum transiit a te 29 et ab hominibus te eicient et cum bestiis feris erit habitatio tua faenum quasi bos comedes et septem tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit det illud 30 eadem hora sermo conpletus est super Nabuchodonosor ex hominibus abiectus est et faenum ut bos comedit et rore caeli corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent et ungues eius quasi avium 31 igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi et sensus meus redditus est mihi et Altissimo benedixi et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi quia potestas eius potestas sempiterna et regnum eius in generationem et generationem 32 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti 33 in ipso tempore sensus meus reversus est ad me et ad honorem regni mei decoremque perveni et figura mea reversa est ad me et optimates mei et magistratus mei requisierunt me et in regno meo constitutus sum et magnificentia amplior addita est mihi 34 nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli quia omnia opera eius vera et viae eius iudicia et gradientes in superbia potest humiliare


Capitulum 5

5 1 Balthasar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat aetatem 2 praecepit ergo iam temulentus ut adferrentur vasa aurea et argentea quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae 3 tunc adlata sunt vasa aurea quae asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem et biberunt in eis rex et optimates eius uxores et concubinae illius 4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos et aereos ferreos ligneosque et lapideos 5 in eadem hora apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae et rex aspiciebat articulos manus scribentis 6 tunc regis facies commutata est et cogitationes eius conturbabant eum et conpages renum eius solvebantur et genua eius ad se invicem conlidebantur 7 exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et aruspices et proloquens rex ait sapientibus Babylonis quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo erit 8 tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi 9 unde rex Balthasar satis conturbatus est et vultus illius inmutatus est sed et optimates eius turbabantur 10 regina autem pro re quae acciderat regi et optimatibus eius domum convivii ingressa est et proloquens ait rex in aeternum vive non te conturbent cogitationes tuae neque facies tua inmutetur 11 est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum incantatorum Chaldeorum et aruspicum constituit eum pater inquam tuus o rex 12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo hoc est in Danihelo cui rex posuit nomen Balthasar nunc itaque Danihel vocetur et interpretationem narrabit 13 igitur introductus est Danihel coram rege ad quem praefatus rex ait tu es Danihel de filiis captivitatis Iudae quam adduxit rex pater meus de Iudaea 14 audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te 15 et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum sermonis huius edicere 16 porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere si ergo vales scripturam legere et interpretationem indicare mihi purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris 17 ad quae respondens Danihel ait coram rege munera tua sint tibi et dona domus tuae alteri da scripturam autem legam tibi rex et interpretationem eius ostendam tibi 18 o rex Deus altissimus regnum et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo 19 et propter magnificentiam quam dederat ei universi populi tribus et linguae tremebant et metuebant eum quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat 20 quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est 21 et a filiis hominum eiectus est sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius faenum quoque ut bos comedebat et rore caeli corpus eius infectum est donec cognosceret quod potestatem habeat Altissimus in regno hominum et quemcumque voluerit suscitabit super illud 22 tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum cum scires haec omnia 23 sed adversum Dominatorem caeli elevatus es et vasa domus eius adlata sunt coram te et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae vinum bibistis in eis deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque audiunt neque sentiunt laudasti porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas non glorificasti 24 idcirco ab eo missus est articulus manus quae scripsit hoc quod exaratum est 25 haec est autem scriptura quae digesta est mane thecel fares 26 et haec interpretatio sermonis mane numeravit Deus regnum tuum et conplevit illud 27 thecel adpensum est in statera et inventus es minus habens 28 fares divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis 29 tunc iubente rege indutus est Danihel purpura et circumdata est torques aurea collo eius et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno 30 eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldeus 31 et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duo



Daniel (VUL) 1