PRECEPTA




In duo praecepta Caritatis

et in decem legis praecepta expositio

#1

PROLOGUS


TRIA sunt homini necessaria ad salutem: scilicet scientia credendorum, scientia desiderandorum, et scientia operandorum. Primum docetur in symbolo, ubi traditur scientia de articulis fidei; secundum in oratione dominica; tertium autem in lege. Nunc autem de scientia operandorum intendimus: ad quam tractandam quadruplex lex invenitur.

2 a) Prima dicitur lex naturae; et haec nihil aliud est nisi iumen intellectus insitum nobis a Deo, per quod cognoscimus quid agendum et quid vitandum. Hoc lumen et hanc legem dedit Deus homini in creatione. Sed multi credunt excusari per ignorantiam, si hanc legem non observant. Sed contra eos dicit Propheta in Psal. IV, 6: "Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?", quasi ignorent quid sit operandum, sed ipse ibidem 7, respondet: "Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine", lumen scilicet intellectus, per quod nota sunt nobis agenda. Nullus enim ignorat quod illud quod nollet sibi fieri, non faciat alteri, et cetera talia.

3 b) Sed licet Deus in creatione dederit homini hanc legem, scilicet naturae, diabolus tamen in homine superseminavit aliam legem, scilicet concupiscentiae. Quousque enim in primo homine anima fuit subdita Deo, servando divina praecepta, etiam caro fuit subdita in omnibus animae vel rationi. Sed postquam diabolus per suggestionem retraxit hominem ab observantia divinorum praeceptorum, ita etiam caro fuit inobediens rationi. Et inde accidit quod licet homo velit bonum secundum rationem, tamen ex concupiscentia ad con-trarium inclinatur. Et hoc est quod Apostolus dicit Rom. VII, 23: "Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae". Et inde est quod frequenter lex concupiscentiae legem naturae et ordinem rationis corrumpit. Et Ideo subdit. Apostolus, ibid.: "Captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis".

4 c) Quia ergo lex naturae per legem concupiscentiae destructa erat, oportebat quod homo reduceretur ad opera virtutis, et retraheretur a vitiis: ad quae necessaria erat lex scripturae.

5 Sed sciendum, quod homo retrahitur a malo et inducitur ad bonum ex duobus. Primo, timore: primum enim propter quod aliquis maxime incipit peccatum vitare, est consideratio poenae inferni et extremi iudicii. Et ideo dicitur Eccli. I,16:
"Initium sapientiae timor Domini"; et ibidem 27: "Timor Domini expellit peccatum". Licet enim ille qui ex timore non peccat, non sit iustus: inde tamen incipit iustificatio. Hoc ergo modo retrahitur homo a malo et inducitur ad bonum per legem Moysi, quam quidam irritantes, morte puniebantur. Hebr. X, 28: "Irritam quis faciens legem Moysi, sme ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur".

6 d) Sed quia modus iste est insufficiens, et lex quae data erat per Moysen, hoc modo, scilicet per timorem, retrahebat a malis, insufficiens fuit: licet enim coercuerit manum, non coercebat animum; ideo est alius modus retrahendi a malo et inducendi ad bonum, modus scilicet amoris. Et hoc modo fuit data lex Christi, scilicet lex evangelica, quae est lex amoris.

7 Sed considerandum est quod inter legem timoris et legem amoris triplex differentia invenitur.
Et primo, quia lex timoris facit suos observatores servos, lex vero amoris facit liberos. Qui enim operatur solum ex timore, operatur per modum servi; qui vero ex amore, per modum liberi vel filii. Unde Apostolus II Cor. III, 17: "Ubi Spiritus Domini, ibi libertas"; quia scilicet tales ex amore ut filii operantur.

8 Secunda differentia est quia observatores primae legis ad bona temporalia introducebantur. Isai. I, 19, "Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis". Sed observatores secundae legis, in bona caelestia introducuntur. Matth. XIX, 17, "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata"; et ibid. III, 2: "Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum".

9 Tertia differentia est, quia prima gravis: Act. XV, 10: "Cur tentatis imponere iugum super cervicem nostram, quod neque nos neque patres nostri portare potuerunt?"; secunda autem levis: Matth. XI, 30: "lugum enim meum suave est, et onus meum leve"; Apostolus, Rom. VIII, 15: "Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepislis spiritum adoptionis filiorum".

10 Sicut ergo iam praedictum est, quadruplex lex invenitur: et prima quidem lex naturae, quam Deus in creatione infudit; secunda lex concupiscentiae; tertia lex scripturae; quarta est lex caritatis et gratiae, quae est lex Christi. Sed manifestum est quod non omnes possunt scientiae insudare; et propterea a Christo data est lex brevis, ut ab omnibus posset sciri, et nullus propter ignorantiam possit ab eius observantia excusari. Et haec est lex divini amoris. Apostolus, Rom. IX, 28: "Verbum breviatum faciet Dominus super terram".

11 Sed sciendum, quod haec lex debet esse regula omnium actuum humanorum. Sicut enim videmus in artificialibus quod unumquodque opus tunc bonum et rectum dicitur quando regulae coaequatur; sic etiam quodlibet humanum opus rectum est et virtuosum quando regulae divinae dilectionis concordat; quando vero discordat ab hac regula, non est bonum nec rectum aut perfectum. Ad hoc autem quod actus humani boni reddantur, oportet quod regulae divinae dilectionis concordent.

12 Sed sciendum quod haec lex, scilicet divini amoris, quatuor efficit in homine valde desiderabilia.
1) Primo causat in eo spiritualem vitam. Manifestum est enim quod naturaliter amatum est in amante. Et ideo qui Deum diligit, ipsum in se habet: I loan. IV, 16: "Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo". Natura etiam amoris est quod amantem in amatum transformat: unde si vilia diligimus et caduca, viles et instabiles efficimur: Os. IX, 10: "Facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt". Si autem Deum diligimus, divini efficimur, quia, ut dicitur I Cor. VI, 17: "qui adhaeret Domino, unus spiritus est".

13 Sed sicut Augustinus dicit, "sicut anima est vita corporis, ita Deus est vita animae". Et hoc manifestum est. Tunc enim dicimus corpus per animam vivere quan- do habet operationes proprias vitae, et quando opera- tur et movetur; anima vero recedente, corpus nec ope- ratur nec movetur. Sic etiam tunc anima operatur virtuose et perfecte quando per caritatem operatur, per quam habitat Deus in ea; absque caritate vero non operatur: I loan. III, 14, "Qui non diligit, manet in morte". Considerandum est autem, quod si quis habet omnia dona Spiritus sancti absque caritate, non habet vitam. Sive enim sit gratia linguarum, sive sit donum fidei, vel quicquid sit aliud, sine caritate vitam non tribuunt. Si enim corpus mortuum induatur auro et lapidibus pretiosis, nihilominus mortuum manet. Hoc est ergo primum quod efficit caritas.

14 2) Secundum quod facit caritas, est divinorum mandatorum observantia. Gregorius: "Nunquam est Dei amor otiosus: operatur enim magna si est; si vero operari renuit, amor non est". Unde manifestum signum caritatis est promptitudo implendi divina praecepta.
Videmus enim amantem propter amatum magna et difficilia operari. loan. XIV, 23: "Si quis diligit me, ser-monem meum servabit".

15 Sed considerandum, quod qui mandatum et legem divinae dilectionis servat, totam legem implet. Est autem duplex modus divinorum mandatorum. Quaedam enim sunt affirmativa: et haec quidem implet caritas, quia plenitudo legis quae consistit in mandatis, est dilectio, qua mandata servantur. Quaedam vero sunt prohibitoria; haec etiam implet caritas, quia non agit perperam, ut dicit Apostolus I Cor. XIII, 4.

16 3) Tertium quod facit caritas, est, quia est praesidium contra adversa. Habenti enim caritatem nulla adversa nocent, sed in utilia convertuntur: Rom.
VIII, 28: "Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum"; immo etiam adversa et difficilia suavia videntur amanti, sicut et apud nos manifeste videmus.

17 4) Quartum vero est quod ad felicitatem per-ducit. Solum enim caritatem habentibus aeterna beatitudo promittitur. Omnia enim absque caritate insufficientia sunt. II Tim. IV, 8: " In reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi in illa die iustus iudex: non solum autem mihi, sed et his qui diligent adventum eius " .

18 Et sciendum, quod solum secundum differentiam caritatis est differentia beatitudinis et non secundum aliquam aliam virtutem. Multi enim tnagis abstinentes fuerunt quam Apostoli; sed ipsi in beatitudine omnes alios excellunt propter excellentiam caritatis: ipsi enim fuerunt primitias spiritus habentes, sicut dicit Apostolus, Rom. VIII, 23. Unde differentia beatitudinis est ex differentia caritatis. Et sic patent quatuor quae in nobis efficit caritas. Sed praeter illa, quaedam alia efficit quae praetermittenda non sunt.

19 5) Primo enim effidt peccatorum remissionem. Et hoc manifeste videmus ex nobis. Si enim aliquis aliquem offendit, et ipsum postea intime diligat, propter dilectionem sibi offensam laxat. Sic et Deus diligentibus se peccata dimittit. I Petr. IV, 8: "Caritas operit multitudinem peccatorum". Et bene dicit, "Operit", quia scilicet a Deo non videntur ut puniat. Sed licet dicat quod operit multitudinem, tamen Salomon dicit, Prov. X, 12, quod "universa delicta operit caritas". Et hoc maxime manifestat Magdalenae exemplum, Luc. VII, 47:
"Dimissa sunt ei peccata multa": et causa subditur: "quoniam dilexit multum".

20 Sed forte dicet aliquis: Sufficit ergo caritas ad delenda peccata, et non est necessaria poenitentia. Sed considerandum, quod nullus vere diligit qui non vere poenitet. Manifestum est enim quod quanto magis aliquem diligimus, tanto magis dolemus si ipsum offendimus. Et hic est unus caritatis effectus.

21 6) Item causat cordis illuminationem. Sicut enim dicit lob XXXVII, I9: "omnes involvimur tenebris". Frequenter enim nescimus quid agendum vel desiderandum. Sed caritas docet omnia necessaria ad salutem. Ideo dicitur I loan. II, 27: "Unctio eius docet vos de omnibus". Et hoc ideo est, quia ubi caritas, ibi Spiritus sanctus, qui novit omnia, qui deducit nos in viam rectam, sicut dicitur in Psal. CXLII, 10. Ideo dicitur Eccli. II, 10: "Qui timetis Deum, diligite illum; et illuminabuntur corda vestra", scilicet ad sciendum necessaria ad salutem.

22 7) Item perficit in homine perfecam laetitiam. Nullus enim vere gaudium habet, nisi existens in caritate. Quicumque enim aliquod desiderat, non gaudet nec laetatur nec quietatur donec illud adipiscatur. Et accidit in rebus temporalibus quod non habitum appetatur,et habitum despicitur et taedium generat; sed non sic est in spiriualibus; immo qui Deum diligit, habet ipsum, et ideo animus diligentis et desiderantis quietatur in eo. "Qui entm manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo", ut dicitur I loan. IV, 16.


23 8) Item efficit pacem perfectam. Accidit enim in rebus temporalibus, quod frequenter desiderantur; sed ipsis habitis adhuc animus desiderantis non quiescit; immo uno habito aliud appetit. Isai. LVIi, 20: "Cor autem impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest". Item ibidem, 21: "Non est pax impiis, dicit Dominus". Sed non sic accidit in caritate circa Deum. Qui enim diligit Deum, pacem perfectam habet. Psal. CXVIII, 165: "Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum". Et hoc ideo est, quia solus Deus sufficit ad implendum desiderium nostrum: Deus enim maior est corde nostro, sicut dicit Apostolus (I loan. III, 20): et ideo dicit Augustinus in I Confessionum: "Fecisti nos Domine ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te". Psal. Cll, 5: "Qui replet in bonis desiderium tuum

24 9) Item facit caritas hominem magnae dignitatis. Omnes enim creaturae ipsi divinae maiestati serviunt (omnia enim ab ipso sunt facta) sicut artificialia subserviunt artifici; sed caritas de servo facit liberum et amicum. Unde ait Dominus Apostolis, loan. XV, 15: "lam non dicam vos servos... sed amicos".

25 Sed numquid Paulus non servus; sed et alii Apostoli, qui se servos scribunt? Sed sciendum, quod duplex est servitus. Prima est timoris; et haec est poenosa, et non meritoria. Si enim aliquis a peccato abstinet solum timore poenae, non meretur ex hoc, sed adhuc est servus. Secunda est amoris. Si enim quis operatur non timore iustitiae sed amore divino, non sicut servus operatur, sed sicut liber, quia voluntarie. Et ideo dicit: "lam non dicam vos ser-vos". Et quare? Ad hoc respondet Apostolus, Rom. VIII,15: "Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum". Timor enim non est in caritate, sicut dicitur I loan. IV, 18, habet enim poenam: sed caritas facit non solum liberos, sed etiam filios, ut scilicet filii Dei nominemur et simus, ut dicitur I loan. III, I. Tunc enim extraneus efficitur alicuius filius adoptivus, quando acquiritur sibi ius in hereditate illius. Sic et caritas acquirit ius in hereditate Dei, quae est vita aeterna: quia, ut dicitur Rom. VIII, 16-17: "Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem fiiii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi". Sap. V, 5: "Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei".

26 Ex iam dictis patent utilitates caritatis. Postquam igitur tam utilis est, studiose laborandum est ad acquirendam eam et retinendam. Sed sciendum, quod nullus a se caritatem habere po-test, immo solius Dei est donum: unde loannes dicit (I loan. IV, 10): "Non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos": quia videlicet non prbpterea ipse nos diligit quia nos prius dilexerimus eum sed hoc ipsum quod diligimus eum, causatur in nobis ex dilectione ipsius.

27 Considerandum etiam, quod licet omnia dona sint a Patre luminum, istud tamen donum, scilicet caritatis, omnia alia dona superexcellit. Omnia enim alia sine caritate et Spiritu sancto habentur, cum caritate vero necessario Spiritus sanctus habetur. Apostolus, Rom., V, 5: "Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis". Sive enim sit donum linguarum, sive scientiae, sive prophetiae, absque gratia et Spiritu sancto habentur.

28 Sed licet caritas sit donum divinum, ad ipsam tamen habendam requiritur dispositio ex parte nostra. Et ideo sciendum, quod duo speciaiiter ad acquirendam caritatem necessaria sunt, et duo ad augmentum carifatis iam acquisitae. A) Ad acquirendam igitur caritatem primum est diligens verbi auditio. Et hoc rnanifestum est satis ex his quae sunt apud nos. Audientes enim bona de aliquo, in eius dilectionem accendimur. Sic et Dei verba audientes, accendimur in amorem ipsius. Psal. CXVIII, 140: "Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud". Item Psal. CIV, 19: "Eloquium Domini inflammavit eum". Et propterea illi duo discipuli divino amore aestuantes dicebant, Luc. XXIV, 32: "Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?". Unde et Act. X, 44, legitur, quod praedicante Petro, Spiritus sanctus in auditores divini verbi cecidit. Et hoc frequenter accidit in praedicationibus, quod qui duro corde accedunt, propter verbum praedicationis ad divinum amorem accenduntur.

29 Secundum est bonorum continua cogitatio. Psal. XXXVIII, 4: "Concaluit cor meum intra me". Si ergo vis divinum amorem consequi, mediteris bona. Durus enim nimis esset qui divina beneficia quae consecutus est, pericula etiam quae evasit, et beatitudinem quae sibi a Deo repromittitur, cogitans, ad divinum amorem non accenderetur. Unde Augustinus: "Durus est animus hominis, qui etsi dilectionem nolit impendere, saltem non velit rependere". Et universaliter, sicut cogitationes malae destruunt caritatem, ita bonae eam acquirunt, nutriunt et conservant. Unde iubemur Isai. I, 16: "Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis". Sap. I, 3: " Perversae cogitationes separant a Deo ".

30 B) Sunt autem et duo quae habitam caritatem augent. Primum est cordis separatio a terrenis. Cor enim perfecte in diversa ferri non potest. Unde nullus valet Deum et mundum diligere. Et ideo quanto magis ab amore terrenorum noster animus elongatur, tanto magis firmatur in dilectione divina. Unde Augustinus dicit in lib. 83 Quaest.: "Caritatis venenum est spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium; nutrimentum eius est imminutio cupiditatis; perfectio, nulla cupiditas: quia radix omnium malorum est cupiditas". Quisquis igitur caritatem nutrire vult, instet minuendis cupiditatibus.

31 Est autem cupiditas amor adipiscendi aut obtinendi temporalia. Huius imminuendae initium est Deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. Et propter hoc ordinatae fuerunt religiones, in quibus et per quas a mundanis et corruptibilibus animus trahitur, et erigitur ad divina: quod signatur II Mac. I, 22, ubi dicitur: "Refulsit sol, qui prius erat in nubilo". Sol, idest intellectus humanus, est in nubilo, quando deditus est terrenis; sed refulget, quando a terrenorum amore elongatur et retrahitur. Tunc enim splendet, et tunc divinus amor in eo crescit.

32 Secundum est firma patientia in adversis. Manifestum est enim quod quando gravia pro eo quem di- ligimus sustinemus, amor ipse non destruitur, immo crescit. Cant. VIII, 7: "Aquae multae (idest tribulationes multae) non potuerunt extinguere caritatem". Et ideo sancti viri qui adversitates pro Deo sustinent, magis in eius dilectione firmantur; sicut artifex illud artificium magis diligit in quo plus laboravit. Et inde est quod fideles quanto plures afflictiones pro Deo sustinent, tanto magis elevantur in amore ipsius. Gen. VII, 17: "Multiplicatae sunt aquae (idest tribulationes) et elevaverunt arcam in sublime", idest Ecclesiam, vel animam viri iusti.

DE DILECTIONE DEI

33 Interrogatus Christus ante passionem, a legispe- ritis, quod esset maximum et primum mandatum, dixit, Matth. XXII, 37: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua; hoc est maximum et primum mandatum". Et vere istud est maius et nobilius et utilius inter omnia mandata, sicut satis manifestum est: in hoc enim omnia mandata implentur.

34 Sed ad hoc quod istud praeceptum dilectionis possit perfecte impleri, quatuor requiruntur. Primum est divinorum beneficiorum rememoratio: quia omnia quae habemus, sive anima, sive corpus, sive exteriora, habemus a Deo: et ideo oportet quod sibi de omnibus serviamus, et eum diligamus corde perfecto. Nimis enim ingratus est qui cogitans alicuius beneficia, eum non diligit. Haec recogitans David dicebat, I Paralip. XXIX, 14: "Tua sunt omnia: quae de manu tua accepimus, dedimus tibi". Et ideo in eius laudem dicitur Eccli. XLVII, 10: "De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit Deum qui fecit illum".

35 Secundum est divinae excellentiae consideratio. Deus enim maior est corde nostro, I loan III: unde si toto corde et viribus ei serviamus, adhuc non sufficimus. Eccli. XLIII, 32-33: "Slorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc. Benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis: maior est enim omni laude".

36 Tertium est mundanorum et terrenorum abdicatio. Magnam enim iniuriam Deo facit qui aliquid ei
adaequat. Isai. XL, 18: "Cui similem fecistis Deum?". Tunc autem alia Deo adaequamus, quando res temporales et corruptibiles simul cum Deo diligimus. Sed hoc est omnino impossibile. Propterea dicitur Isai. XXVIII, 20: "Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat; et paliium breve utrumque operire non potest". Ubi cor hominis assimilatur strato arcto et pallio brevi. Cor enim humanum arctum est in respectu ad Deum: unde quando alia ab eo in corde tuo recipis, ipsum expellis: ipse enim non patitur consortem in anima, sicut nec vir in uxore. Et ideo dicit ipse Exod. XX, 5: "Ego sum Deus tuus zelotes". Nihil enim vult quod difigamus quantum eum aut praeter eum.

37 Quartum est omnimoda peccatorum vitatio. Nullus enim potest diligere Deum in peccato existens. Matth. VI, 24: "Non potestis Deo servire et mammonae". Unde si in peccato existis, Deum non diligis. Sed ille diligebat qui dicebat, Isai. XXXVIII, 3: "Memen-to quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto". Praeterea dicebat Elias, III Reg. XVIII,21: "Quousque claudicatis in duas partes?". Sicut clau-dicans nunc huc nunc illuc inclinatur; sic et peccator nunc peccat, nunc Deum quaerere nititur. Et ideo Do- minus dicit, loelis II, 12: "Convertimini ad me in toto corde vestro".

38 Sed contra istud praeceptum duo genera homi-num peccant. llli scilicet homines, qui vitando unum peccatum, utputa luxuriam, aliud committunt, ut usuram. Sed nihilominus damnantur: quia qui "offendit in uno, factus est omnium reus", ut dicitur lac, II, 10. Item sunt aliqui qui confitentur quaedam, quedam non, vel quantum ad diversos confessionem dividunt. Sed isti non merentur, immo peccant in hos, quia Deum decipere intendunt, et quia divisionem in sacramento committunt. Quantum ad primum dicit quidam: "Impium est a Deo dimidiam sperare veniam". Quantum ad secundum, Psal. LXI, 9: "Effundite coram illo corda vestra": quia videlicet omnia sunt in confessione revelanda.

39 lam ostensum est quod homo se Deo dare tenetur. Nunc considerandum est quid homo de se Deo dare debeat. Debet enim homo Deo dare quatuor: scilicet cor, animam, mentem et fortitudinem. Et ideo dicitur Matth. XXII, 37: "Diliges Domimum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua et ex tota virtute", idest foriitudme tua.

40 Sciendum est autem, quod per cor intelligitur hic intentio. Est autem intentio tantae virtutis quod omnia opera ad se trahit: unde quaecumque bona mala inten- tione facta, in mala convertuntur. Luc. XI, 34: "Si oculus fuus (idest intentio) nequam fuerit, totum corpus tene-brosum erit"; idest, congeries bonorum operum tuorum tenebrosa erit. Et propterea in omni opere nostro in- tentio ponenda est in Deo. Apostolus, I Cor. X, 3 I: "Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite".

41 Sed bona intentio non sufficit; immo oportet quod adsit bona voluntas, quae per animam significatur. Frequenter enim aliquis bona intentione operatur, sed inutiliter, cum bona voluntas desit; ut si quis furetur ut pascat pauperem, est quidem recta intentio, sed deest rectitudo debitae voluntatis. Unde nullum malum bona intentione factum excusatur. Rom. III, 8: "Qui dicunt, Faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio iusta est". Tunc autem adest bona voluntas intentioni, quando ipsa voluntas voluntati divinae concordat; quod quotidie postulamus dicentes: "Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra"; et Psal. XXXIX, 9: "Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui". Et propter hoc dicit, "In tota anima tua". Anima enim in Scriptura frequenter pro voluntate accipitur, ut Hebr. X, 38: "Quod si subtraxerit se, non placebit animae meae", idest voluntati meae.

42 Sed aliquando est bona intentio et bona voluntas, sed in intellectu quandoque aliquod peccatum habetur; et ideo totus intellectus dandus est Deo. Apostolus, II Cor. X, 5: "In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi". Multi enim in opere non peccant, sed tamen volunt ipsa peccata cogitare frequenter; contra quos dicitur Isai. I, 16: "Auferte malum cogltationum vestrarum". Sunt etiam multi qui, in sua sapientia confidentes, nolunt fidei assentire, et tales non dant mentem Deo. Contra hos dicitur Prov. III, 5: "Ne innitaris prudentiae tuae".

43 Sed istud non sufficit; immo totam virtutem et fortitudinem Deo dare oportet. Psal. LVIII, 10: "Fortitudinem meam ad te custodiam". Aliqui enim sunt qui foriitudinem suam tribuunt ad peccandum, et in hoc suam potentiam manifestant; contra quos dicitur Isai. V,22: "Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem". Aliqui ostendunt potentiam suam vel virtutem in nocendo proximis; deberent eam ostendere in subveniendo ipsis. Prov. XXIV, 11: "Erue eos qui ducuntur ad mortem; et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses". Igitur ad diligendum Deum danda sunt ista Deo: scilicet intentio, voluntas, mens, fortitudo.

DE DILECTIONE PROXIMI


44 Interrogatus Christus quod esset maximum mandatum, uni interrogationi duas responsiones dedit. Et prima fuit: "Diliges Dominum Deum tuum"; de quo dictum est. Seconda vero fuit: "Et proximum tuum sicut teipsum". Ubi considerandum est, quod qui hoc servat, totam legem implet. Apostolus. Rom. XIII ,10: "Plenitudo ergo legis est dilectio".

45 Sed sciendum, quod ad dilectionem proximi quatuor nos inducunt.
Primo divinus amor: quia sicut dicitur I loan. IV, 20: "Si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est". Qui enim dicit se diligere aliquem, et filium eius vel eius membra odio habet, mentitur. Omnes autem fideles filii et membra Christi sumus. Apostolus, I Cor. XII, 27: "Vos estis corpus Christi, et membra de membro". Et ideo qui odit proximum, non diligit Deum.

46 Secundum est divinum praeceptum. Christus enim in recessu suo inter omnia alia praecepta, hoc praeceptum discipulis praecipue commendavit dicens, loan, XV,12: "Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos". Nullus enim praecepta divina servat qui proximum odit. Unde istud est signum observantiae divinae legis, dilectio proximi. Unde Dominus, Joan. XIII,35: "In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem". Non dicit in suscitatione mortuorum, non in aliquo evidenti signo; sed hoc est signum, "si dilectionem habueritis ad invicem". Et hoc beatus loannes recte considerabat: unde dicebat I loan. III, 14: "Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam". Et quare? "Quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte".

47 Tertium est naturae communicatio. Sicut enim dicitur Eccli. XIII, 19, "omne animal diligit simile sibi". Unde cum omnes homines sint similes in natura, invicem se diligere debent. Et ideo odire proximum non solum est contra divinam legem, sed etiam contra legem naturae.

48 Quartum utilitatis consecutio. Omnia enim alterius aliis sunt utilia per caritatem. Haec enim est quae unit Ecclesiam, et omnia communia facit. Psal. CXVIII; 63: "Particeps ego sum omnium timentium te, et cus-todientium mandata tua".

49 "Diliges proximum tuum sicut teipsum". Istud est secundum praeceptum legis, et est de dilectione pro- ximi. Quantum autem proximum diligere debeamus, iam dictum est; et dicendum restat de modo dilectionis: qui quidem innuitur cum dicitur, "Sicut teipsum". Circa quod verbum quinque considerare possumus, quae in dilectione proximi servare debemus. I) Primum est quia debemus eum diligere vere sicut nos: quod facimus, si propter seipsum diligimus, non propter nos.

50 Ideo notandum, quod triplex est amor; quorum duo non sunt veri, tertius autem verus. Primus est qui est propter utile. Eccli. VI, 10: "'Est amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis". Sed certe iste non est verus amor. Deficit enim deficiente utilitate. Et tunc nolumus bonum proximo, sed potius bonum utilitaris volumus nobis. Est et alius amor qui est propter delectabile. Et hic etiam non est verus, quia deficiente delectabili deficit. Et ideo nolumus bonum propter hoc principaliter proximo, sed potius bonum suum nobis volumus. Tertius est amor qui est propter virtutem. Et iste solus est verus. Tunc enim non diligimus proximum propter bonum nostrum, sed propter suum.

51 2) Secundum est quod debemus diligere ordinate: ut scilicet non diligamus eum supra Deum vel quantum Deum, sed iuxta sicut teipsum debes diligere. Cant. II, 4: "Ordinavit in me caritatem". Hunc ordinem docuit Dominus Matth. X, 37, dicens: "Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus".

52 3) Tertium est quod debemus eum diligere efficaciter. Non enim te solum diligis, sed etiam procuras studiose tibi bona, et vitas mala. Sic quoque debes facere proximo. I loan. III, 18: Non diligamus verbo ne-que lingua, sed opere et veritate". Sed certe illi pessimi sunt qui ore diligunt et corde nocent; de quibus Psal. XXVII, 3: "Loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum". Apostolus, Rom XII, 9: "Dilectio sine simulatione".

53 4) Quartum, quod debemus eum diligere perseveranter, sicut et te perseveranter diligis. Prov. XVII,17: "Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur": scilicet tam tempore adversitatis quam prosperitatis; immo tunc, scilicet tempore adversitatis, maxime probatur amicus, ut dicitur ibidem.

54 Sed sciendum, quod duo sunt quae iuvant ad amicitiam conservandam. Primum est patientia: "vir enim iracundus suscitat rixas", ut dicitur Prov. XXVI, 2 I. Secundum est humilitas, quae causat primum, scilicet patientiam: Prov. XIII, 10: "Inter superbos semper furgia sunt". Qui enim considerat magna de se, et despicit alium, non potest defectus illius pati.

55 5) Quintum est quod eum debemus diligere iuste et sancte, ut scilicet eum non diligamus ad peccandum, quia nec te sic debes diligere, cum Deum ex hoc amit- tas. Unde loan. XV, 9: "Manete in dilectione mea": de qua dilectione dicitur Eccli. XXIV, 24: "Ego mater pul- chrae diiectionis".

56 "Diliges proximum tuum sicut teipsum". Hoc praeceptum ludaei et Pharisaei male intelligebant, credentes quod Deus praeciperet diligendos amicos, et odiendos inimicos; et ideo per proximos intelligebant tantum amicos. Hunc autem intellectum intendit Chris- tus reprobare, dicens Matth. V, 44: "Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos".

57 Sciendum autem, quod quicumque odit fratrem suum, non est in statu salutis. I loan II, 9: "Qui... odit fratrem suum, in tenebris est". Est autem attendendum quod etiam in hoc invenitur quaedam contrarietas. Nam sancti aliquos oderunt: Psal. CXXXVIII, 22: "Perfecto odio oderam illos"; et in Evangelio Luc XIV, 26: "Sl quis... non odit patrem suum et matrem et uxorem ef fiiios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus".

58 Et ideo sciendum, quod in omnibus factis nostris factum Christi debet esse nobis exemplum. Deus enim diligit et odit. Quia in quolibet homine duo sunt consideranda: scilicet. natura et vitium. Natura quidem in hominibus diligi debet, vitium vero odiri. Unde si quis vellet hominem esse in inferno, odiret naturam; si quis vero vellet ipsum esse bonum, odiret peccatum, quod semper odiendum est. Psal. V, 7: "Odisti omnes qui operantur iniquitatem". Sap. XI, 25: "Diligis (Domine) omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti". Ecce ergo quod Deus diligit et odit: diligit naturam et odit vitium.

59 Sciendum etiam, quod homo aliquando sine peccato potesf malum facere: quando scilicet sic facit malum ut velit bonum: quia et Deus sic facit. Sicut cum homo infirmatur, convertitur ad bonum, qui in sanitate erat malus. Item in adversitate aliquis convertitur et est bonus, qui in prosperitate erat malus, juxta illud Isai. XXVIII, 19: "Vexatio intellectum dabit auditui". Item si desideras malum tyranni destruentis Ecclesiam, inquantum desideras bonum Ecclesiae per destructionem tyranni: unde II Mac. I, 17: "Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios". Et hoc omnes debent vele non solum voluntate, sed etiam opere. Non enim est peccatum suspendere iuste malos: ministri enim Dei sunt tales, secundum Apostolum, Rom XIII, et servant isti dilectionem, quia poena fit aliquando propter castigationem, aliquando propter bonum melius et divinius. Est enim maius bonum unius civitatis quam vita unius hominis.

60 Sed sciendum, quod non sufficit non velle malum, sed oportet velle bonum; scilicet emendationem suam, et vitam aeternam. Duobus enim modis quis vult bonum alterius. Uno modo generaliter, inquantum est creatura Dei, et participabilis vitae aeternae; alio modo specialiter, inquantum est amicus vel socius. A generali autem dilectione nullus excluditur: debet enim quilibet pro quolibet orare, et cuilibet in necessitate ultima subvenire. Sed non teneris cum quolibet habere familiaritatem, nisi peteret veniam: quia tunc esset amicus; et si refutares, haberes odio amicum. Unde Matth. VI, 14, dicitur: "Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et Pater vester caelestis delicta vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra". Et in Oratione dominica quae ponitur Matth. VI, 9, dicitur: "Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris".

61 "Diliges proximum tuum sicut te ipsum". Dictum est, quod tu peccas, si non parcis veniam postulanti; et quod perfectionis est, si tu eum ad te revocas, licet non tenearis. Sed ad hoc ut eum trahas ad te, multae rationes inducunt. Prima est propriae dignitatis conservatio. Diversae enim dignitates diversa signa habent. Nullus autem propriae dignitatis signa dimittere debet. Inter omnes autem dignitates major est quod quis sit filius Dei. Huius autem dignitatis signum est, si diligis inimicum: Matth. V, 44-45: "Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est". Si enim diligis amicum, non est hoc signum filiationis divinae: nam publicani et ethnici hoc faciunt, ut dicitur Matth. V, 46.

62 Secunda est victoriae acquisitio: omnes enim hoc naturaliter desiderant. Oportet ergo quod vel trahas eum qui te offendit ad dilectionem bonitate tua, et iunc vincis; vel quod alius trahat te ad odium, et tunc perdis. Rom. XII, 21: "Noli vinci a malo, sed vince in bono malum".

63 Tertia est multiplicis utilitatis consecutio. Acquiris enim ex hoc amicos. Rom. XII, 20: "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius". Augustinus: "Nulla maior provocatio ad amorem, quam praevenire amando. Nullus enim est ita durus, qui etsi dilectionem nolit impendere, nolit tamen rependere": quia, ut dicitur Eccli. VI, 15, "amico fideli nulla comparatio". Prov. XVI, 7: "Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem".

64 Quarta est, quia ex hoc preces tuae facilius exaudiuntur. Unde super illud Jer XV, "Si steterint Moyses et Samuel coram me", dicit Gregorius, quod fecit potius de istis mentionem, quia rogaverunt pro inimicis. Similiter Christus ait, Luc. XXIII, 34: "Pater, dimitte illis". Item beatus Stephanus orando pro inimicis magnam utilitatem fecit Ecclesiae, quia Paulum convertit.

65 Quinta est peccatis evasio, quam maxime desiderare debemus. Aliquando enim peccamus, nec Deum quaerimus: et Deus trahit nos ad se vel infirmitate, vel aliquo huiusmodi. Os. II, 6: "Sepiam viam tuam spinis". Sic fuit tractus beatus Paulus. Psal. CXVIII, 176: "Erravi sicut ovis quae periit. Quaere servum tuum, Domine". Cant. 1, 4: "Trahe me post te". Hoc autem consequimur, si inimicum ad nos trahimus, primo remittentes: quia, ut dicitur Luc. VI, 38, "Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis"; et Matth. V, 7: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur". Nulla est enim maior misericordia quam offendenti dimittere.


PRECEPTA