PRECEPTA 130

DE QUINTO PRAECEPTO

"Non occides" (Ex 20,13)

131 In lege divina, per quam ordinamur ad dilectionem Dei et proximi, praecipitur non solum facere bonum, sed etiam declinare a malo. Inter alia autem maius malum quod possit fieri proximo, est occidere eum; et hoc prohibetur cum dicitur, "Non occides".

132 Circa quod praeceptum tripliciter est erratum. Quidam enim dixerunt, quod non licet occidere etiam bruta animalia. Sed hoc falsum est, quia non est peccatum uti illis quae sunt subdita hominis potestati. Est etiam naturalis ordo quod plantae sint in nutrimentum animalium, et quaedam animalia in nutrimentum aliorum, et omnia in nutrimentum hominum. Gen. IX, 3: "Quasi olera virentia tradidi vobis omnia". Philosophus etiam dicit in Politica, quod venatio est sicut iustum bellum. Apostolus I, Cor. X, 25: "Omne quod in macello venit, manducate nihil interrogantes propter conscientiam". Ergo, "non occides homines".

133 Quidam dixerunt hic prohibitum esse homicidium hominis omnino. Unde homicidas dicunt esse iudices saeculares, qui condemnant secundum leges aliquos. Contra quos dicit Augustinus, quod Deus per hoc praeceptum non abstulit sibi potestatem occidendi: unde Deut. XXXII, 39: "Ego occidam, et vivere faciam". Est ergo licitum illis qui mandato Dei occidunt, quia tunc Deus facit. Omnis enim lex mandatum Dei est. Prov. VIII,15: "Per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt". Et Apostolus, Rom. XIII, 4: "Si malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat, Dei enim minister est". Moysi quoque dicitur, Exod XXII 18: "Maleficos non patieris vivere". Id enim quod licitum est Deo, licitum est et ministris eius, per mandatum ipsius. Constat autem quod Deus non peccat, cum sit auctor legum, infligendo mortem propter peccatum. Rom. VI, 23: "Stipendia peccati mors". Ergo nec minister eius. Est ergo sensus: "Non occides" propria auctoritate.

134 Alii vero dixerunt, quod per hoc quod dicitur, "Non occides", prohibetur non occidere alium; unde dicebant, quod licitum erat occidere seipsum. Sic enim invenitur de Samsone, ludic. XVI, et de Catone, et de quibusdam virginibus quae se in flammas iniecerunt, sicut recitat Augustinus I de 'Civit. Dei. Sed ad hoc respondet Augustino ibidem, dicens: "Qui se occidit, hominem utique occidit". Si ergo hominem non licet occidere, nisi auctoritate Dei: ergo nec seipsum, nisi vel auctoriiate Dei, vel instinctu Spiritus sancti, sicut dicitur de Samsone. Ergo "non occides".

135 Sciendum est etiam, quod hominem occidere contingit multipliciter. Primo manu. Isai. I, 15: "Manus vestrae sanguine plenae sunt": quod quidem est non solum contra caritatem qua praecipitur ut diligas proximum sicut teipsum: I loan. III, 15: "Omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem"; verum etiam contra naturam: quia, ut dicitur Eccli. XIII, 19, "omne animal diligit sibi simile". Unde Exod. XXI, 12: "Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur". Et hic quidem crudelior est lupo, de quo dicitur in 4 Animalium, quod si lupo detur caro lupi, non comedit. Item ore. Et hoc fit dando consilium alicui contra aliquem, provocando, accusando et detrahendo. Psal. LVI, 5: "Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus". Tertio adiutorio. Prov. I, 15: "Fili mi, ne ambules cum eis... pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem". Item consensu. Rom. I, 32: "Digni sunt morte non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus". Consentis autem quodammodo, quando potes impedire: Prov. XXIV, I I: "Erue eos qui ducuntur ad mortem"; et iterum si vires suppetunt, sed dimittis negligentia vel avaritia. Ambrosius: "Pasce fame morientem: si non paveris, occidisti".

136 Et sciendum, quod aliqui occidunt solum corpus, de quo dictum est; alii animam, auferendo vitam gratiae, trahendo scilicet ad peccatum mortale. loan. VIII, 44: "llle homicida erat ab initio", inquantum scilicet traxit ad peccatum. Alii autem utrumque, et hoc dupliciter. Primo in destructione praegnantium: occiduntur enim pueri in corpore et in anima. Secundo interficiendo seipsum.

137 "Non occides". Christus dat in Evangelio, Matth. V, quandam doctrinam, quae est, quod iustitia nostra debet esse maior iustitia legis. Unde docet perfectius servari mandata legis a Christianis quam ludaei servaverunt. Et ratio huius est, quia maiori labore acquiritur maior merces. II Cor. IX, 6: "Qui parce seminat, parce et metet". In lege enim promittebantur temporalia et terrena: Isai I, 19: "Si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis"; sed in lege nostra promittuntur caelestia et aeterna. Ergo iustitia, quae est observantia mandatorum, debet abundare, cum maior expectetur merces.

138 Inter alia autem praecepta facit mentionem de isto, dicens Matth. V, 21-22: "Audistis quod dictum est antiquis, Non occides. Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio", idest poena quam lex adiudicavit. Exod. XXI, 14, ubi dicitur: "Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias; ab altari meo evelles eum, ut moriatur".

139 Debet autem quilibet quinque modis ab ira cavere. A) Primo ne cito provocetur. lac. I, 19: "Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram". Et ratio est, a) quia ira peccatum est, et punitur a Deo.

140 Sed numquid omnis ira est contraria virtuti? Circa hoc duplex est opinio. Stoici enim dixerunt, quod nulla passio cadit in sapientem; immo volebant quod vera virtus esset in quiete mentis. Peripatetici autem dixerunt, quod ira cadit in sapientem, sed moderata: et est opinio verior.
Et patet primo auctoritate, quia in Evangeliis invenimus istas passiones Christo attributas, in quo fuit fontalis plenitudo sapientiae. Secundo patet ratione: nam si omnes passiones virtuti contrarientur, essent aliquae potentiae animae quae essent frustra, immo quae essent homini in nocumentum, quia non haberent aliquos actus convenientes; et sic irascibilis et concupiscibilis frustra datae essent homini.

141 Et ideo dicendum est, quod aliquando ira est virtus, aliquando non. Accipitur enim ira tripliciter. Primo prout est in solo iudicio rationis absque commotione animi; et ista non dicitur proprie ira, sed iudicium. Sic enim Dominus puniens malos, Iratus dicitur. Mich. VII, 9: "Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei". Secundo accipitur prout est passio; et ista est in appetitu sensitivo. Et est duplex: quia aliquando ordinatur ratione et continetur sub terminis rationis, quando scilicet quis irascitur quando debet et quantum debet et pro quo debet, et huiusmodi: et tunc est actus virtutis, et dicitur ira per zelum. Unde Philosophus dicit quod mansuetudo non est nullo modo irasci. Ista ergo ira non est peccatum.

142 Est et tertia ira quae refugit iudicium rationis: et ista semper est peccatum; sed aliquando veniale, aliquando est mortale: et hoc distinguitur ex eo quod ad iram incitat, quod aliquando est veniale, aliquando est mortale.

143 Mortale duplex: vel ex genere, vel ex circumstantiis. Homicidium autem videtur esse actus peccati mortalis ex suo genere, quia directe ordinatur contra praeceptum divinum. Et ideo consensus in homicidium est peccatum mortale ex genere: quia si actus est mor- talis, et consensus in actus erit mortalis. Aliquando autem peccatum mortale est ex genere, sed tamen motus non est peccatum mortale, quia est sine consen- su; sicut si ascendit motus concupiscentiae ad fornican-dum, et non consentitur, non est peccatum mortale. Similiter ira: est enim motus ad iniuriam illatam vindi-candam: haec enim est proprie ira. Si ergo iste motus est taliter. In passione, ita quod ratio deducatur, tunc est peccatum mortale; si autem usque ad consensum non pervertitur ratio, tunc est peccatum veniale. Si autem motus non sit ex genere peccatum mortale, tunc etsi consensus adhibeatur, non est peccatum mortale. Quod ergo dicit, "Qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio", intelligendum est de motu tendente in nocumentum, qui motus est peccatum mortale, ita quod sit ibi consensus. Eccle. ult., 14: "Cuncta quae fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum sive malum".

144 b) Secunda ratio quare debemus non provocari cito ad iram, est, quia omnis homo diligit libertatem et odit servitutem. Non est autem iracundus dominus sui ipsius. Prov. XXVII, 4: "Impetum concitati spiritus ferre quis poterit ?"; et ibidem, 3: "Grave saxum et onerosa arena; sed ira stulti utroque gravior".

145 B) Secundo cavere debet ne diu in ira permaneat. Psal. IV, 5: "Irascimini, et nolite peccare"; Ephes. IV, 26: "Sol non occidat super iracundiam vestram". Et rationem huius assignat in Evangelio Dominus, dicens, Matth. V, 25: "Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo, ne forte tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem".

146 C) Tertio cavere debet ne in ira procedat. Primo in corde, quod fit quando pervenit ad odium. Est enim differentia inter iram et odium, quia ira subita est, odium vero diuturnum; et ideo est mortale peccatum. I loan. III, 15: "Qui odit fratrem suum, homicida est". El ratio huius est, quia et se interficit spoliando se carifate, et alium. Augustinus, in Regula: "Lites aut nulias habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam". Prov. XV, 18: "Vir iracundus provocat rixas". Gen. XLIX, 7: "Maledictus furor eorum quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura".

147 D) Quarto cavere debet ne procedat in verbo. Prov. XII, 16: "Fatuus statim indicat iram suam". Et potest indicare duobus modis: iniuriando scilicet, et su- perbe loquendo. Quantum ad primum dicit Dominus, Matth. V, 22: "Qui dixerit fratri suo Fatue, reus erit gehennae ignis. Qui autem dixerit Racha, reus erit concilio". Prov. XV,i: "Responsio moliis frangit iram, sermo durus suscitat furorem".

148 E) Quinto cavere debet ne procedat in opere. In omni enim opere nostro duo debemus observare, scilicet facere justitiam et misericordiam. Et ira utrumque impedit: "ira enim viri iustitiam Dei non operatur", ut dicitur lac. I, 20: quamvis enim velit, tamen non potest. Unde philosophus quidam dixit cuidam qui eum offenderat: "Punirem te, nisi essem iratus". Prov. XXVII, 4: "Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor". Gen. XLIX, 6: "In furore suo occiderunt virum".

149 Et propter hoc Christus non solum docuit nos cavere ab homicidio, sed ab ira. Bonus enim medicus non tantum tolllt malum quod apparet, sed etiam radicem removet infirmitatis, ne scilicet recidivet: et ideo vult nos abstinere a principiis peccatorum, et ita ab ira, quae est principium homicidii.

DE SEXTO PRAECEPTO

"Non moechaberis" (Ex 20,14).

150 Post prohibitionem homicidii prohibetur adulterium; et congrue, quia vir et uxor sunt quasi unum corpus. "Erunt (inquit Dominus, Gen. II, 24), duo in carne una". Et ideo post iniuriam quae infertur personae, nulla maior est quam illa quae infertur coniunctae. Prohibetur autem adulterium uxori, et viro. A) Sed prius dicendum est de uxoris adulterio, quia maius peccatum videtur committere.

151 Committit autem tria peccata gravia uxor moechando, quae insinuantur Eccli. XXIII, 32-34: "Mulier omnis relinquens virum suum... primo in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo virum suum dereliquit, tertio adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi". Primo ergo peccat per incredulitatem, quia legi incredibilis fit: Dominus enim prohibuit adulterium. Item facit contra Dei ordinationem, Matth. XIX, 6: "Quos Deus coniunxit, homo non separet". Item contra Ecclesiae statuta, vel sacramentum. Fit enim matrimonium in facie Ecclesiae; et ideo adducitur Deus quasi in testem et fideiussorem de servanda fide: Mal. II, 14: "Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti". Ergo peccatur contra legem, contra statutum et contra sacramentum Dei.
152. Secundo peccat per proditionem, quia derelinquit virum. Apostolus, I Cor. VII, 4: "Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir": ideo etiam nec castitatem servare potest sine consensu viri. Et ideo si moechatur, proditionem committit, dum seipsam alteri tradit, sicut servus dans se alteri domino. Prov. II, 17: "Reliquit ducem pubertatis suae, et pacti Dei sui oblita est".

153 Tertio per furti commissionem, quia ex alieno constituit sibi filios; et hoc maximum furtum est, quia totam hereditatem dat alienis filiis. Et nota, quod ista deberet studere quod filii intrarent religionem, vel aliquid aliud facerent, ita quod in bonis viri non succederent. Est ergo mulier moechans, sacrilega, proditrix, furatrlx.

154 B) Viri vero peccant non minus quam uxores, licet sibi quandoque blandiantur. Quod patet ex tribus: Primo ex aequalitate quam habet; nam "vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier", ut dicitur I Cor. VII, 4: et ideo neuter potest aliquid facere sine alterius consensu quantum ad matrimonium. Et ad hoc significandum Deus non de pede vel capite, sed de costa mulierem formavit. Et ideo matrimonium nunquam statum perfectum habuit, nisi in lege Christi: quia ludaeus unus plures habebat uxores, sed uxor non plures viros; et ideo non erat aequalitas.

155 Secundo ex viri fortitudine; quia propria passio mulierum est concupiscentia: I Petr. III, 7: "Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem". Et ideo si petis ab uxore quod tu non vis servare, frangis fidem.

156 Tertio ex eius auctoritate, quia vir est caput mulieris: unde mulieres non debent loqui in Ecclesia, sed domi viros interrogare, ut dicitur I Cor. XIV. Est ergo vir doctor mulieris; et ideo Deus praeceptum dedit viro. Magis autem peccat sacerdos quam laicus, et Episcopus quam sacerdos, si non servant quae debent, quia docere alios ad ipsos pertinet. A simili, si vir moechatur, frangit fidem non servando ea quae debet. Sed tamen uxores attendant ad id quod Christus dicit, Matth. XXIII, 3: "Omnia quaecumque dixerint vobis, servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere".

157 "Non moechaberis". Sicut dictum est, Deus tam viris quam mulieribus prohibuit adulterium. Sed scien- dum, quod licet aliqui credant adulterium esse peccatum, tamen non credunt simplicem fornicationem esse peccatum mortale: contra quos Apostolus, Hebr. XIII, 4: "Fornicatores et adulteros iudicabit Deus"; I Cor. VI, 9: "Nolite errare: neque fornicarii, neque adulteri, ne- que molles, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt". A regno autem Dei non excluditur aliquis nisi per peccatum mortale. Ergo est peccatum mortale.

158 Sed forte dices: Non est ratio quare sit pec- catum mortale; cum non detur corpus uxoris, sicut in adulterio. Dico quod si non detur corpus uxoris, datur tamen corpus Christi, quod sibi datum fuit, et consecratum in baptismo. Si ergo nullus debet facere iniuriam uxori, multo magis nec Christo. I Cor. VI, 15: "Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit". Est ergo haeresis dicere, fornicationem simplicem non esse peccatum mortale.

159 Et ideo sciendum, quod in isto praecepto, "Non moechaberis", prohibetur non solum adulterium, sed omnis carnalis corruptio, praeter eam quae est matri- monii.

160 Ulterius autem sciendum, quod alii dicunt com- mixtionem viri et uxoris non esse sine peccato; quod est haereticum. Apostolus, Hebr. XIII,- 4: Sit "honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus". Talis au-tem coniunctio aliquando non solum sine peccato est, sed etiam est ad meritum vitae aeternae habentibus caritatem; aliquando est cum peccato veniali; aliquando cum mortali.
Quando enim est cum intentione procreandae prolis, tunc est opus virtutis; quando autem cum intentione reddendi debitum, tunc est etiam opus iustitiae; quando autem est causa exercendae libidinis, tunc est cum veniali, quando scilicet non excedit limites matrimonii: Quando autem excedit, ut scilicet si posset, extenderet se ad aliam, tunc est mortale.

161 Sciendum autem, quod adulterium et fornicatio prohibentur propter multa. Primo enim perimit animam. Prov. VI, 32: "Qui adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam". Et dicit, "Propter cordis inopiam", quod est quando caro dominatur spiritui. Secundo privat vita: talis enim secundum legem debet mori, ut dicitur Lev. XX, et Deut. XXII. Et quod aliquando non puniatur corporaliter, est in malum suum; quia poena corporalis, quae cum patientia toleratur, est in remissionem peccatorum: punietur tamen postea in vita futura. Tertio consumit substantiam suam: unde Luc. XV, de filio prodigo dicitur, quod dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Eccli. IX, 6: "Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam". Quarto vilificat prolem. Sap. III, 16-17: "Filii adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur; et si quidem longae vitae erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore". I Cor. VII, 14: "Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt". Nunquam etiam habent honorem in Ecclesia, si clerici sine dedecore haberi possunt. Quinto privat honore, et specialiter mulieres. Eccli. IX, 10: "Omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur"; et de viro dicitur Prov. VI, 33: "Turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur". Gregorius etiam dicit, quod peccata carnalia sunt maioris infamiae et minoris culpae quam spiritualia. Et ratio huius est, quia est commune cum bestiis. Psal. XLVIII, 21: "Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis".

DE SEPTIMO PRAECEPTO

"Non furtum facies" (Ex 20,15).

162 Dominus prohibuit principaliter in lege sua iniuriam proximi: et primo iniuriam in propriam personam, ibi, "Non occides"; secundo in persona coniuncta, ibi, "Non moechaberis"; tertio in rebus, hic, "Non furtum facies".

163 Et sciendum, quod in hoc praeceptq prohibetur omne male ablatum. Committitur enim furtum multis modis. Primo occulte accipiendo. Matth. XXIV, 43: "Si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset": et hoc vituperabile est, quia est proditio quaedam. Eccli. V, 17: "Super furem enim confusio".

164 Secundo violenter auferendo: et haec est maior iniuria. lob XXIV, 9: "Vim fecerunt depraedantes pupillos". Inter istos sunt mali principes et reges. Sophon. lll,3: "Principes eius in medio eius quasi leones rugientes; iudices eius lupi vespere, non relinquebant in mane". Isti enim faciunt contra intentionem Domini volentis iustum regnum, et dicentis, Prov. VIII, 15: "Per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt". Et aliquando talia faciunt per modum furti, aliquando per violentiam. Isai. I, 23: "Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributionem". Aliquando condendo leges, et statuendo ad lucrandum tantum. Isai. X, I: "Vae qui condunt leges iniquas"; et Augustinus dicit, quod omnis mala dominatio furtum est: unde dicit: "Quid regna, nisi latrocinia?".

165 Tertio mercedem non solvendo. Lev. XIX, 13: "Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane". Et hoc intelligitur quod homo cuilibet dare debet quod suum est, sive principi, sive praelato, sive clerico etc. Rom. XIII, 7: "Reddite omnibus deblta: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal". Tenemur enim regibus custodientibus pacem nostram dare mer- cedem. Quarto fraudem in mercationibus committendo: unde dicitur Deut. XXV, 13: "Non habebis in sacculo diversa pondera"; et Lev. XIX, 35-36: "Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta, et aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius"; Prov. XX, 23: " Abominatio est apud Deum pondus et pondus: statera dolosa non est bona ". Hoc est etiam contra caupones, qui miscent aquam vino. In hoc etiam prohibetur usura. Psal. XIV, I: " Quis habitavit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? "; et postea, 5: " Qui pecuniam suam non dedit ad usuram ". Hoc est etiam contra campsores, qui multas falsitates committunt, et contra venditores pannorum et aliarum rerum.

167 Sed dices forsitan: Quare non possum dare pecuniam sicut equum vel domum? Dicendum, quod in illis est peccatum quae bis venduntur. In domo autem sunt duo: scilicet substantia et usus. Aliud autem est habere domum, et aliud uti domo: unde separatim possum usum vendere sine domus venditione; et ita in omnibus huiusmodi. Unde si aliqua sunt quae consistant in ipso usu tantum, et usus eorum est distractio, non potest fieri id quod de domo. Denariis enim utimur distrahendo, et frumento consumendo: et ideo si usum vendis, bis vendis.

168 Quinto dignitates emendo, sive temporales, sive spirituales. De primo, lob XX, 15: " Divitias quas devoravit, evomet et de ventre illius extrahet eas Deus ". Omnes enim tyranni, qui vi tenent regna vel provinciam vel feudum, fures sunt, et omnes tenentur ad restitutionem. De secundo loan. X, I: "Amen amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, iile fur est et latro"; et ideo simoniaci fures sunt.

169 "Non furtum facies". Hoc praeceptum, sicut dictum est, prohibet omne male ablatum. Et debent nos inducere multae rationes ad hoc cavendum. Prima sumitur ex gravitate. Assimilatur enim hoc peccatum homicidio. Eccli. XXXIV, 25: " Panis egentium, vita pauperis est: qui defraudat illum, vir sanguinis est "; et iterum, ibidem 27: " Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sun ".

170 Secunda ex periculi qualitate. Nullum enim peccatum est ita periculosum. Nullum enim peccatum remittitur sine satisfactione et poenitentia. De omnibus cito poenitet quis; sicut patet de homicidio, cessante ira; ita et de fornicatione, cessante passione concupiscentiae, et sic de aliis. De hoc autem peccato licet aliquando poeniteat quis, non tamen de facili satisfacit; et maxime cum non solum teneatur ad id quod accepit, sed etiam de damno quod fecit patrono ex hoc; et cum hoc etiam tenetur facere poenitentiam de peccato. Ideo dicitur Habac. II, 6: " Vae ei qui multiplicat non sua. Usquequo et aggravat contra se densum lutum? ". Densum lutum dicit, quod non de facili homo egreditur.

171 Tertio ex talium inutilitate. Non enim sunt utilia, neque spiritualiter, Prov. X, 2: " Nil proderunt thesauri impietatis " : divitiae enim spiritualiter prosunt ad eleemosynas et sacrificia: Prov. XIII, 8: " Redemptio animae viri divitiae suae " ; sed de non propriis dicitur, Isai. LXi, 8: " Ego Dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in holocaustum "; Eccli. XXXIV, 24: " Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui vlctimat filium in conspectu patris sui "; nec temporaliter, quia parum durant. Habac. II,9: " Vae qui congregat avaritiam in malum domui suae... et liberari se putat de manu mali ". Prov. XXVIII, 8: "Qui coacervat divitias usuris et fenore, liberali in pauperes congregat eas". Prov. XIII, 22: "Custoditur iusto substantia peccatoris".

172 Quarto ex nocumenti singularitate: faciunt enim perdere alia: sunt enim sicut ignis paleis commixtus. lob XV, 34: "Ignis devoravit labernacula eorum qui munera libenter accipiunt". Scias insuper, quod talis non solum suam amittit animam, sed etiam filiorum, quia illi tenentur reddere.


DE OCTAVO PRAECEPTO

"Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium". (Ex 20,16).

173 Prohibuit iam Dominus, quod nullus iniurietur proximo suo opere; nunc autem praecipit quod non iniurietur verbo; et hoc est: "Non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium". Hoc autem potest esse dupliciter: vel in iudicio, vel in communi locutione.

174 In iudicio autem tribus modis, secundum quod tres personae possunt facere contra hoc praeceptum. Prima persona, scilicet accusantis falso. Lev. XIX, 16: "Non eris criminator nec susuro in populo". Et nota, quod sicut non debes dicere falsum, ita non debes tacere verum. Matth. XVIII, 15: "Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum".

175 Item persona testificantis mentiendo. Prov. XIX, 5: "Testis falsus non erit impunis". Hoc enim praecep-tum includit omnia praecedentia: quia aliquando talis est homicida, aliquando fur etc. Debent autem isti puniri poena, de qua dicitur, Deut. XIX, 18, 19, 21: "Cum diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit... Non miserebis eius, sed animam (idest vitam) pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges"; et Prov. XXV, 18: "laculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium".

176 Item persona iudicis male sententiando. Lev. XIX, 15: "Non iniuste iudicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. luste iudi- ca proximo tuo".

177 In communi locutione peccant aliquando contra hoc praeceptum quinque genera hominum. Scilicet detractores. Rom. I, 30: "Detractores Deo odibiles". Dicit enim, "Deo odibiles", quia nihil est ita carum homini sicut fama. Eccle. VII, 2: "Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa". Prov. XXII, I: "Melius est nomen bonum quam divitiae multae". Detractores autem auferunt hoc. Eccle. X, I I: "Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit". Unde si famam non restituant, salvari non possunt.

178 Item qui detractores libenter audit. Eccli. XXVIII, 28: "Sepi aures tuas spinis, et linguam nequam noli audire, et ori facito ostia, et seras auribus tuis". Non debet autem homo tales libenter audire: quinimmo debet detrahenti ostendere vultum tristem et torvum. Prov. XXV, 23: "Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem".

179 Item susurratores, qui scilicet recitant quidquid audiunt. Prov. VI, 16 et 19: "Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius: scilicet eum qui seminat inter fratres discordias". Eccli. XXVIII, 15: "Susurro et bilinguis maledictus; multos enim turbavit pacem habentes"; et multa quae sequuntur.

180 Item blanditores, idest adulatores. Psal. X, 3:"Laudatur peccator in desideris animae suae, et iniquus benedicitur". Isai III, 12: "Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt". Psal. CXL, 5: "Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum".

181 Item murmuratores; et hoc maxime abundat in subditis. I Cor. X, 10: "Neque murmuraveritis". Sap. I,11: "Custodite vos a murmuratione, quae nihil prodest". Prov. XXV, 15: "Patientia lenietur princeps, et lingua mollis constringet duritiem".

182 "Non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium". In hac prohibitione prohibetur omne mendacium. Eccli. VII, 14: "Noli velle mentiri omne mendacium; assiduitas enim illius non est bona". Et hoc propter quatuor.
Primo propter diaboli assimilationem. Talis enim efficitur diaboli filius. Nam homo ex verbis suis cognoscitur de qua regione et patria sit. "Nam et loquela tua manifestum te facit", ut dicitur Matth. XXVI, 73. Item homines quidam sunt de genere diaboli, et dicuntur diaboli filii, qui scilicet loquuntur mendacium: quia diabolus mendax est, et pater eius, ut dicitur loan. VIII. Ipse enim mentitus est, Gen. III, 4: "Nequaquam moriemini". Quidam vero filii Dei, qui scilicet veritatem loquuntur, quia Deus veritas est.
183. Secundo propter societatis dissolutionem. Homines enim simul vivunt: quod esse non posset, si simul verum non dicerent. Apostolus, Ephes. IV, 25: "Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra".

184 Tertio propter famae amissionem. Qui enim assuescit mendaciis, non creditur sibi, etiam si verum dicat. Eccli. XXXIV, 4: "Ab immundo quid mundabitur: et a mendace quid verum dicetur?".

185 Quarto propter animae perditionem. Occidit enim homo mendax animam suam. Sap. I, II: "Os quod mentitur, occidit animam". Psal. V, 7: "Perdes omnes qui loquuntur mendacium". Unde patet quod est peccatum mortale.'

186 Unde advertas, quia ipsorum mendaciorum quoddam est mortale, quoddam veniale. Mortale autem est mentiri in his quae sunt fidei; quod pertinet ad praeclaros magistros et praedicatores: et hoc gravius omnibus aliis speciebus mendacii: II Petr. II, I: "ln vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis". Et aliqui aliquando talia dicunt, ut videantur scire: Isai. LVII, 4: "Super quem lusistis, super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax?". Item aliquando mentiuntur aliqui in damnum proximi. Col. III,9: "Nolite mentiri invicem". Et haec duo mendacia mortalia sunt.

187 Aliqui autem mentiuntur pro seipsis; et hoc mulipliciter. Aiiquando ex humilitate, Et hoc in confessione quandoque: de quo ait Augustinus: "Sicut cavendum est ne homo taceat quod fecit, ita ne dicat quod non fecit". lob XIII, 7: "Numquid Deus indiget vestro mendacio?". Eccli. XIX, 23: "Est qui nequiter se humiliat, et interiora eius piena sunt dolo; et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate".
Aliqui ex verecundiae levitate, cum scilicet quis credit verum dicere, et dicit falsum; et hoc advertens verecundatur retractare. Eccli. IV, 30: "Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis confundere".
Aliqui ex utilitate, quando volunt aliquid adipisci, vel ab aliquo evadere. Isai. XXVIII, 15: "Posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus". Prov. X, 4: "Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos".
Aliqui propter alterius commodum, quando scilicet volunt aliquem a morte vel periculo vel damno aliquo liberare: et hoc cavendum est, sicut dicit Augustinus. Eccli. IV, 26: "Non accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium". Aliqui propter ludum: et hoc cavendum, ne propter consuetudinem ducat ad mortale. Sap. IV, 12: "Fascinatio nugacitatis obscurat bona".


DE NONO PRAECEPTO

"Non concupisces rem proximi tui" (Ex 20,17).

188 Haec est differentia inter legem divinam et mundanam: quia lex mundana iudicat facta et dicta; divina autem non haec tantum, sed etiam cogitata. Et ratio huius est, quia illa est per homines, qui iudicant ea quae apparent exterius; sed divina est a Deo, qui exterius interiusque conspicit. Psal. LXXII, 26: "Deus cordis mei". I Reg. XVI, 7: "Homo videt (quae foris sunt), Deus autem intuetur cor". Dictum est autem de praeceptis quae pertinent ad dicta et facta; nunc ergo dicendum est de cogitatis. Nam apud Deum voluntas pro facto reputatur: unde "non concupisces"; id est, non solum non auferas facto, sed nec etiam "rem proximi tui concupisces". Et hoc propter multa.

189 Primo propter concupiscentiae infinitatem. Con-cupiscentia enim quid infinitum est. Quilibet autem sa- piens debet intendere finem aliquem, immo nullus debet ire per viam infinitam. Eccle. V, 9: "Avarus non implebitur pecunia". Isai. V, 8: "Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis". Et quod concupiscentia nunquam satietur, ratio est, quia cor hominis factum est ad recipiendum Deum. Unde Augustinus, in I Confess.: "Fecisti nos Domine ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te". Id ergo quod minus Deo est, ipsum implere non potest. Psal. Cll, 5: "Qui replet in bonis desiderium tuum".

190 Secundo quia aufert quietem, quae multum est delectabilis. Semper enim cupidi soliciti sunt acquirere non habita, et habita custodire. Eccle. V, I I: "Saturitas divitis non sinit eum dormire". Matth. VI, 21: "Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum". Et ideo Christus, Luc. VIII, divitias spinis assimilavit, ut dicit Gregorius.

191 Tertio quia causat in divitiis inutilitatem. Facit enim divitias esse non utiles nec sibi nec aliis: non enim utuntur eis nisi conservando. Eccli. XIV, 3: " Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia ".

192 Quarto, quia tollit iustitiae aequitatem. Exod. XXIII, 8: " Ne accipias munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba iustorum ". Eccli. 31,5
"Qui aurum diligit, non iustificabitur".

193 Quinto, quia necat caritatem proximi: quia, secundum Augustinum, quanto magis habet quis de caritate, tanto minus de cupiditate; et e converso, Eccli. VII, 20: "Neque fratrem carissimum auro spreveris"; et caritatem Dei: quia sicut nemo potest duobus dominis servire, ita neque Deo et mammonae, ut dicitur Matth. VI, 24.

194 Sexto, quia producit omnem iniquitatem. Est enim cupiditas radix omnium malorum, secundum Apostolum, ut dicitur I Tim. VI. Et ideo si in corde radicata est, ethomicidium et furtum et omnia mala operatur. Et ideodicit Apostolus, I Tim. VI, 9-10: " Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines ininterltum et perditionem: radix enim omnium malorum est cupiditas " .

195 Et nota, quod cupiditas tunc est peccatum mor-tale, quando sine ratione concupiscitur res proximi; sed quando rationabiliter, veniale.


PRECEPTA 130