PRECEPTA 195

DE DECIMO PRAECEPTO

"Non desiderabis uxorem proximi tui" (Ex 20,17).

196 Beatus loannes in I Canonica sua, II capite vers. 16, dicit, quod " omne quod est in mundo, concupiscentia carnls est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae ". Unde omne desiderabile in his tribus consistit; sed duo ex istis intelliguntur prohibita per hoc praeceptum: " Non concupisces domum proximi tui ". In domo enim intelligitur et altitudo, per quam avaritia designatur: Psal, CXI, 3: " Gloria et divitiae in domo eius ". Qui ergo desideral domum, desiderat dignitates. Et ideo post hoc praeceptum, " Non concupisces domum proximi tui ", ponitur aliud, per quod prohibetur carnis concupiscentia. " Non ", inquit, " desiderabis uxorem proximi tui ".

197 Et est sciendum, quod post peccatum, propter corruptionem nullus evadit concupiscentiam praeter Christum et Virginem gloriosam. Et quandocumque concupiscentia adest, adest vel cum veniali, vel cum mortali, quando scilicet dominatur. Apostolus, Rom. VI,12: " Non regnet peccatum in vestro mortali corpore " ; et non dicit, Non sit, quia, sicut ipse dicit (Rom. VII, 18), " Scio quod non habitat in me, idest in carne mea, bonum ".

198 Regnat autem peccatum in carne, quando primo in corde regnat concupiscentia, consentiendo: et ideo subdit Apostolus: " Ut scilicet obediatis concupiscentiis carnis ". Matth. V, 28: "Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo". Voluntas enim apud Deum pro facto reputatur.

199 Secundo quando dominatur in ore, conceptum exprimendo. Matth. XII, 34: "Ex abundantia enim cordis os loquitur". Ephes. IV, 29: "Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat". Et ideo non est sine peccato componere cantiones vanas, etiam secundum Philosophos; quia et Poetae fingentes carmina amatoria debe- bant expelli ex civitatibus.

200 Tertio quando egreditur in opere, membris concupiscentiae serviendo. Rom. VI, 19: "Sicut exhibuis- tis membra vestra servire iniquitati ad miquitatem". Isti ergo sunt gradus concupiscentiae.

201 Et sciendum quod in fugiendo istud peccatum oportet multum laborare, cum sit intrinsecum: difficilius enlm vincitur inimicus familiaris.
Vincitur autem quatuor modis. Primo occasiones exteriores fugiendo, ut puta malam societatem, et omnia inducentia occasionaliter ad hoc peccatum. Eccli. IX, 5-9: "Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius... Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberaveris in plateis illius. Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit". Prov. VI, 27: "Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?". Et ideo praeceptum fuit Lot ut fugeret ab omni circa regione, Gen. XIX, 17.

202 Secundo cogitationibus aditum non praebendo, quia occasio sunt excitandae concupiscentiae. Et hoc faciendum est per carnis afflictionem: I Cor. IX, 27: "Castigo corpus meum et in servitutem redigo".

203 Tertio orationibus insistendo: quia "nisi Domi- nus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam", Psal. CXXVi, I. Sap. VIII, 21: "Scivi quoniam aliter non possum esse continens, nisi Deus det". Matth. XVII, 21: "Hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi per orationem et ieiunium". Si enim duo pugnarent, et velles unum iuvare, alterum vero non: oportet primo auxilium dare, secundo vero subtrahere. Inter spiritum autem et carnem est praelium continuum: unde oportet quod si vis quod spiritus vincat, quod des ei auxilium, et hoc fit per orationem; carni vero subtrahas, et hoc fit per ieiunium; nam caro per ieiunium debilitatur.

204 Quarto licitis occupationibus insistendo. Eccli. XXXIII, 29: "Multam malitiam docuit otiositas". Ezech. XVI, 49: "Haec fuit iniquitas Sodomae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium". Hieronymus: "Semper aliquid boni facito, ut te diabolus inveniat occupatum". Inter omnes autem occupationes melior est studium Scripturarum. Hieronymus, ad Paulinum: "Ama studia Scripturarum, et carnis vitia non amabis".

205 Haec ergo sunt decem verba, de quibus dicit Dominus, Matth. XIX, 17: "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata". Duae enim sunt radices principales omnium mandatorum, scilicet dilectio Dei et proximi. Diligenti autem Deum tria necesse est facere: scilicet quod non habeat alium Deum, et quantum ad hoc dicit: "Non coles deos alienos". Secundo quod honoret eum; et quantum ad hoc dicit: "Non assumes nomen Dei tui in vanum". Terfto quod libenter quiescat in eo; et quantum ad hoc dicit: "Memento ut diem sabbati sanctifices". Diligentem autem proximum oportet quod primo faciat ei honorem debitum: unde dicit: "Honora patrem tuum". Secundo quod abstineat a faciendo ei malum; et hoc vel facto: unde dicit, "Non occides", quod est in persona propria: "non adulterabis", quod est in persona coniuncta; "non furtum facies", quod est in rebus exterioribus. Item dicto, ibi, "Non falsum testimonium dices"; vel corde: et quantum ad hoc dicit: "Non concupisces rem proximi tui", et "non desiderabis uxorem proximi tui".



PRECEPTA 195