Liber divinorum operum Hildegardis

PARS SECUNDA.



[Col. 0901]



VISIO QUINTA.



[Col. 0901A] Visio magnae admirationis, in qua et orbis quinque distinctus partibus, sed et dimensiones et qualitates earumdem partium tam lucis et amoenitatis quam poenarum et tenebrarum horrore refertae; duo quoque globi, alter sapphirino colore circumdatus, alter luminosis splendescens radiis cum circumstantiis suis subtili acumine describuntur.

I. Deinde vidi rotunditatem terrae in quinque partes distinctam, ita ut pars una ad orientem, altera ad occidentem, tertia ad austrum, quarta ad septentrionem, quinta autem in medio istarum esset. Et ambitus partis orientalis ambitusque partis occidentalis aequalis mensurae erant, formamque extenti arcus uterque habebat. Ambitus quoque partis australis ambitusque partis septentrionalis unius mensurae existentes, longitudini et latitudini priorum [Col. 0901B] duarum partium adaequabantur, excepto quod in interioribus finibus suis propter arcuatos interiores fines earumdem priorum duarum partium quasi truncati videbantur, formamque extenti arcus praeter ipsos truncatos interiores fines suos imitabantur. Nam hae utraeque partes, scilicet pars australis, parsque septentrionalis in tres partes distinguebantur, quarum duae mediae ipsarum partium unius formae uniusque mensurae erant. Reliquae quatuor etiam, quae finetenus erant, aliam sed tamen parem sibimet formam, paremque distinctionem habebant, atque longitudini et latitudini earumdem duarum mediarum partium aequales existebant, excepto quod in interioribus finibus, suis constrictiores, in exterioribus vero latiores caeteris duabus videbantur, [Col. 0901C] secundum quod supradicta pars orientalis parsque occidentalis in utrisque finibus suis, ut praefatum est, se incurvando, hinc constrictius, hinc largius spatium istis concedebant. Quinta autem pars priorum partium, quae in medio omnium istarum erat, in quadrata forma apparebat, atque alibi ardore, alibi frigore, alibi autem temperamento aeris perfusa erat. Et praedicta pars orientalis multa claritate lucebat; occidentalis autem quadam tenebrositate obtecta tenebrescebat; australis vero, quae tribus distinctionibus distinguebatur, duas distinctiones, quae finetenus erant, plenas quibusdam poenis habebat. Tertiam autem, quae medio videbatur, non quidem poenis, sed aliis quibusdam monstruosis [Col. 0901D] terroribus horrendam demonstrabat. Quod et septentrionalis pars, tres etiam separationes habens, in duabus extremis separationibus diversis poenis abundantibus, et in media quamplurimis horroribus sive poenis horrenda ostendebat. Sed versus orientem, [Col. 0902A] supra praefatam terrae rotunditatem, in quadam altitudine videbam globum rubeum circulo sapphirini coloris circumdatum, a cujus dextra et sinistra parte utrinque duae alae procedebant, quarum altera earumdem duarum partium ab utraque parte ejusdem circuli sursum in altum se extendebat, ita ut ambae in summitate sua se recurvando ad invicem respicerent; altera vero ab eisdem partibus deorsum usque ad medietatem praedictae rotunditatis terrae descendebat, ita ut eaedem alae eamdem mediam rotunditatem extra firmamentum circumamplectendo tegerent. Et ab eadem medietate rubeus circulus in modum arcus se extendens, totam exteriorem partem occidentis, nec non et quasdam distinctiones quae extra rotunditatem illius erant, [Col. 0902B] comprehendebat, scilicet a termino praefatae australis alae circa occidentem, usque ad terminum septentrionalis alae se retorquendo. Ab ipsa autem rotunditate versus orientem inter praefatas alas quasi aedificium sursum usque ad supradictum globum ascendens apparebat, et ab eodem globo sursum usque ad medietatem praedictarum alarum velut platea extendebatur, supra quam quasi stella candida radiabat.

Et deinde inter summitatem earumdem alarum velut globus igneus quosdam radios de se emittens videbatur, ita ut a summitate praedictae rotunditatis terrae usque ad praefatum globum rubeum, ut ab ipso globo usque ad praedictam stellam candidam, et ab eadem stella usque ad supradictum [Col. 0902C] globum igneum, aequalia spatia essent. Inter priores quoque alas ex utraque parte praefatae plateae, a praedicto globo circa demonstratam stellam usque ad praefatum globum igneum, quasi quidam radii stellarum discreti videbantur. Sed et versus occidentem extra praedictam terrae rotunditatem tenebrae apparebant, quae ab utraque parte ejusdem rotunditatis ad medietatem ipsius quo et praefatae alae deorsum descendebant, in modum arcus se extendebant. In quibus inter angulum occidentalem et angulum septentrionalem aliae densiores et acriores tenebrae velut formam horribilis et devorantis hiatus oris habentes erant, aliis quibusdam densissimis et pessimis, infinitisque tenebris quae extra [Col. 0902D] istas erant, quasi os et rictus earum essent, adhaerentes. Has autem infinitas tenebras sciebam, sed eas non videbam. Iterumque audivi vocem de coelo mihi dicentem:

[Col. 0903A] Quia artificis Dei sapientia vel potentia in hoc mirabilis enitescit, quod elementum terrae non angulosum, sed rotundum, et quinque non amplius vel minus distinctum partibus certae causa rationis in medio aliorum trium elementorum immobilem suspenderit, quodque hominem instar quinariae divisionis terrae, et in hac vita quinque sensibus ditaverit, et in futura de pulvere sepulcri in integrum restituat.

II. Orbem terrae Deus in medio trium elementorum ita suspendit, ut nequaquam labi nec dissolvi possit, et in hoc se mirabilem atque potentem ostendit, cum etiam nec carnem nec ossa hominis in pulverem sic redigit, quin ea in novissimo die ad integritatem suam restituat. Aliam quoque terrae partem lucidam, aliam tenebrosam, aliam horribilem, [Col. 0903B] aliam poenalem, aliam quoque homini aptam, aliam vero ineptam fecit, cum et quasdam animas regno suo consociat, quasdam autem justo judicio ad tartara damnat. Vides enim rotunditatem terrae in quinque partes distinctam, ita ut pars una ad orientem, altera ad occidentem, tertia ad austrum, quarta ad septentrionem, quinta autem in medio istarum sit; et hoc ideo est, quoniam, si terra angulosa et non rotunda esset, anguli ipsius defectum et inaequalitatem ponderositatis ei inferrent. Et si quinque partibus non distingueretur, recto moderamine non pensaretur, quia quatuor exteriores partes eam ad rectitudinem ponderant, quinta autem, quae media est, eam in rectitudine ista solidam et stabilem facit, designans etiam quod homo, quem [Col. 0903C] terra demonstrat, quinque sensibus qui in eo vigent, ad quaeque sibi necessaria solidatur, atque ad salutem animae suae dirigitur.

Item de quinque distinctionibus terrae, quomodo nativis mutuo qualitatibus temperentur, et qualiter quinque sensibus homines coaptentur.

III. Unde et pars una ad orientem versa mediae parti succum bonum viriditatemque utilem tribuit, quemadmodum et hominis visus, quasi ad ortum claritatis directus, ipsi, qui velut in medio elementorum est, salutem corporis et animae subministrat. Altera autem ad occidentem respiciens, humiditatem interdum bonam, interdum nocivam eidem parti dat, ut etiam auditus totum corpus hominis velut ad occidentem concutiens et penetrans, nunc [Col. 0903D] prospera, nunc adversa, nunc animae salutem, nunc desperationem illi denuntiat. Tertia vero ad austrum vergens, calorem frigido flatu ventorum temperatum ipsi parti immittit, sicut et odoratus, quemadmodum vapor de calore surgens, odorem de calidis et frigidis temperamentis procedentem, odoremque de supernis suspiriis venientem homini infundit. Sed quarta ad septentrionem tendens, frigus a septentrione, et calorem ab oriente venientem, praedictae mediae parti inducit, velut gustus frigida recipiens, frigidaque et calida discernens, diverso sapore supernaque dulcedine hominem concutit. Quinta autem in medio istarum existens, ab ipsis in soliditate confortatur diversisque infusionibus temperatur, quemadmodum et tactus, velut in medio [Col. 0904A] aliorum sensuum vigens, ab eis roboratur, cum omnes ipsi vires tribuunt, et eum ad vegetationem consolidant, ut etiam in dispositione digitorum ostenditur, quia et per ipsos opera ad aeternam remunerationem respicientia perficiuntur. Et ut vides, ambitus partis orientalis ambitusque partis occidentalis aequalis mensurae sunt; formamque extenti arcus uterque habet, quoniam sol oriendo et occidendo aequalia spatia terrarum in circuitu cursus sui occupat. Quod etiam ostendit visum per scientiam boni et mali in hac similitudine esse, videlicet quod sicut visus per scientiam boni ad hoc quod bonum est sursum tendit, ita et per scientiam mali ad hoc quod malum est deorsum descendit; per illam quidem se a malo [Col. 0904B] retorquendo, per istam autem a bono se recurvando. Ambitus quoque partis australis ambitusque partis septentrionalis unius mensurae existentes, longitudini et latitudini priorum duarum partium adaequantur, excepto quod in interioribus finibus suis propter arcuatus interiores fines earumdem priorum duarum partium quasi truncati videntur. Formam quoque extenti arcus praeter ipsos truncatos interiores fines suos imitantur, quia quantum terrae auster in calore, tantum septentrio in frigore occupat; in hoc etiam longitudinem et latitudinem orientis et occidentis imitantes, praeter quod fines eorum qui ad quintam partem praedictarum partium diriguntur, per extensionem partis orientalis nec non [Col. 0904C] occidentalis aliquantum constringuntur, cum tamen alibi similitudinem circuli imitentur. Sic et odoratus per odorem virtutum tendit ad dexteram, gustus vero per saporem vitiorum ad sinistram; in hoc obtentu velut par studium, quamvis contrarium, habentes, origini suae se assimilant, cum ille bono, hic malo se coaptat; sed tandem neuter istorum in initio incoeptionis suae plenitudinem conatus sui habere potest, quia dum primitus homo sive bonum sive malum incipit, scienter in eodem facto se constringit, quoniam nondum illi se totum committere audet.

Quod duarum partium divisionis terrae, australis scilicet et septentrionalis, in tres unaquaeque subdivisiones distincta contemplanti ista appareant, et quomodo haec secundum corpus, et animam, et opera hominis intelligenda sint.

[Col. 0904D] IV. Nam et hae utraeque partes, scilicet pars australis parsque septentrionalis, in tres partes distinguuntur, quae hinc pro ardore, hinc pro frigore, hinc pro serpentibus inhabitabiles hominibus sunt. Hoc quoque demonstrat, quod odoratus cum ascendit ad odorem virtutum, gustus vero cum declinat ad saporem vitiorum, hominis corpus animamque ejus ac opera ipsius diverso modo tangunt, ubi et illum quasi inhabitabilem ostendunt, si non intelligit quid corpus, quid anima, quid opera in ipso sint, et si etiam in semetipso nec rectum temperamentum discernere novit. Quarum duae mediae ipsarum partium unius formae uniusque mensurae sunt, quoniam pars australis et pars septentrionalis in recta mensura existentes. his etiam sua rectitudine justa [Col. 0905A] moderamina concedunt, atque designant quod anima in odore virtutum et in sapore vitiorum velut media inter corpus et opera ipsius existens, unius moderaminis et dispositionis est, cum mala metuendo ad Deum suspirat. Sed et reliquae quatuor, quae finetenus sunt, aliam, sed tamen parem sibimet formam paremque distinctionem habent, quia illae tam australi quam in septentrionali parte ex utroque latere praefatarum mediarum partium dilatatae, in interioribus finibus suis, qui versus praedictam quintam partem respiciunt, aliquantum constrictae sunt. In exterioribus vero finibus suis aliquantam latitudinem habentes, ubi aliam formam quam supradictae mediae partes habeant videntur habere, sibi autem invicem similes et in forma et in dispositione [Col. 0905B] sua existentes; quod demonstrat quia corpus hominis operaque ejus, quae velut terminum illi imponunt cum in se defectum sentiunt, aliud officium habent, in quo tamen pariter sibi consentiunt, quam anima habeat, cum homini vegetationem corporis et sensuum pleniter infert. Nam cum corpus labitur, opera ipsius attenuantur; cum autem anima corpus sustulerit, opera corporis sublevantur. Atque longitudini et latitudini earumdem duarum mediarum partium aequales existunt, excepto quod in interioribus finibus suis constrictiores, in exterioribus vero latiores caeteris duabus videntur, secundum quod supradicta pars orientalis parsque occidentalis in utrisque finibus suis ut praefatum est se incurvando, hinc constrictius, hinc largius spatium istis [Col. 0905C] concedunt. Hoc ideo est quoniam partes istae quae in utroque latere mediarum sunt, longitudinem earumdem mediarum quidem habent, sed latitudinem versus praefatam quintam partem eisdem mediis partibus minorem; versus autem exteriorem terminum suum illis latiorem, alibi vero ipsis aequalem, quia utrique fines, scilicet partis quae ad orientem dirigitur, et partis quae ad occidentem extenditur, secundum modum arcus juxta interiores fines supradictarum quatuor similium partium contrahuntur. Sed et omnia haec designant quod corpus hominis et opera ejus ita in ipso ad sustentationem sui extenduntur, secundum quod anima in illo ad confortationem excitatur, propter quod idem corpus [Col. 0905D] eademque opera hominis in securitate arctiora, in dubio autem ampliora multoties se reddunt quam suspirium animae desideret, quoniam illa modum rectitudinis appetit, corpus autem hominis ad immoderationem in operibus suis saepius currit.

Quod media quoque omnium quinta pars terrae quadrata apparens, et triplici etiam ipsa distinctione divisa, hinc calore, hinc frigore inhabitabilis, hinc temperata habitabilis reddatur; et quid hic per haec in hominis conversatione significetur.

V. Quinta vero pars priorum partium, quae in medio omnium istarum est, in quadrata forma apparet, quatenus a caeteris aequaliter contineatur et perfundatur, designans etiam quod tactus perfectionem operum et non levitatem vitiorum habeat. Atque alibi ardore, alibi frigore, alibi autem temperamento [Col. 0906A] aeris perfusa est, quia ardor solis eam hic propter vicinitatem suam perurens, frigus vero propter remotionem ipsius eam illic constringens, inhabitabilem hominibus reddit. Temperies autem caloris et frigoris illam isthic habitabilem concedit, quemadmodum et digiti a se differentes, manum tamen fortitudine sua continentes roborant, et ut quinque sensus hominis quamvis sibi dissimiles sint, velut per ignem et aquam tentationem transeuntes, adminicula adjutorii sibi invicem ad virtutes exhibent. Sed et haec eadem loca habitabilia fideles homines demonstrant, qui divinam legem semper ruminantes, et se totos ad supernam vitam erigentes, in bonis operibus se habitabiles reddunt; inhabitabilia autem infideles designant, qui verbis Dei [Col. 0906B] resistere et repugnare conantes, et fidem abnegare, veritatemque et soliditatem ejusdem fidei lacerare et praerumpere laborantes, his perversitatibus se inhabitabiles faciunt, quia Spiritui sancto habitaculum in semetipsis non concedunt.

Item de qualitatibus ipsarum quatuor partium, et quibus in locis poenae purgandis poenitentium animabus hominum collocatae sint, alibi leves, alibi graves, alibi acerrimae, secundum modos culparum eorum qui examinantur differentes; et quare in mediis earumdem partium finibus non poenae, sed monstruosi quidam horrores habeantur.

VI. Et praedicta pars orientalis multa claritate lucet, quoniam in ipsa locus voluptatis et deliciarum [Col. 0906C] est, refrigerium beatarum animarum in se habens, et ut anima interiorem visum ad aspectum veri luminis figat monens. Contra vitia autem multorum peccatorum, quibus homines justitiam praevaricantur, poenalia et transitoria loca in quatuor angulis terrae posita sunt, quibus animae salvandorum, secundum quod culpae eorum exigunt, corporibus exutae examinantur. Unde occidentalis pars quadam tenebrositate obtecta tenebrescit, his tenebris poenas levium minorumque peccatorum in se continens, scilicet hominum illorum qui ignorantia delinquunt, et in eis auditum hominum a clamore veritatis aversum ostendens. Australis vero pars, quae in tribus distinctionibus divisa est, duas distinctiones, quae finetenus sunt, plenas quibusdam poenis [Col. 0906D] habet, in quibus fortia peccata animarum illarum puniuntur, quae, dum in corporibus suis essent odorem virtutum neglexerunt. Nam in distinctione anguli hujus, qui inter orientem et austrum est, acerrimae poenae ignei et ventosi aeris, aliorumque cruciatuum sunt, in quibus pessima opera homicidarum, raptorum, furum, atque quorumdam aliorum hominum exquiruntur, quoniam judicia Dei semper parata sunt super impietatem et infidelitatem, et super peccata et horribiles sensus qui se Deo opponere nituntur. In distinctione autem anguli illius qui inter austrum et occidentem est, pessimae poenae abundant, ita ut ibi in aestate frigus, in hieme vero ardor, aliaeque poenae existant, per quas illorum animae corporibus exutae purgantur, qui de [Col. 0907A] multis et magnis peccatis suis vix vel in fine suo poenitentiam habent; unde et odore virtutum carentes vix salvabuntur. Tertia autem, quae media istarum esse videtur, non quidem poenis, sed aliis quibusdam monstruosis terroribus demonstrat se horrendam, quia si etiam ista quemadmodum et aliae duae poenis abundaret, eaedem poenae superfluitate sua ebullientes, habitationem hominum in terris inhabitabilem redderent, cum nunc pro multis horroribus qui in ipsa sunt pestilentiam hominibus et animalibus laesionemque fructibus multoties immittat, quoniam homines odorem virtutum animabus suis non inferunt. Quod et septentrionalis pars tres etiam separationes habens, in duabus extremis separationibus diversis poenis abundantibus ostendit, in quibus [Col. 0907B] animae illorum purgantur, qui gustum vitae postponentes, concupiscentias carnis suae secuti sunt. In separatione enim anguli istius, qui inter orientem et septentrionem est, durissimae poenae frigoris et ventorum aliorumque cruciatuum sunt, in quibus infidelitas quorumdam incredulorum hominum examinatur, qui, dum in saeculo manerent, incredulitatem imitantes gustum verae fidei neglexerunt, in hora tantum mortis suae per poenitentiam ad fidem catholicam redeuntes, gustum rectitudinis tandem receperunt. Et in separatione anguli hujus, qui inter septentrionem et occidentem est, immundissimae poenae lutulentae humiditatis, mortiferique fetoris et fumi, necnon et aliorum cruciatuum abundant, in quibus opera adulterorum, voracium et ebriosorum [Col. 0907C] exquiruntur, qui gustum vitae velut alienum habuerunt. Sed media quamplurimis horroribus sine poenis horrenda ostenditur, ut praedictum est, quia ista multos horrores in se habens si poenis etiam abundaret, flatibus illarum habitatio hominum inficeretur, horroribus tantum qui in ea sunt hominibus, et aliis creaturis pericula interdum inferentibus, cum homines saporem vitae in insipientiam ducunt. Et quemadmodum in fetore sordium vermes ebulliunt, ita etiam ex fetore peccatorum poenae in praefatis angulis ascendunt. Unde et multoties ex eisdem poenis fumus in terram ubi homines habitant se dilatans, magnam pestilentiam in hominibus, et in animalibus parat.

[Col. 0907D] Quod judicia Dei quae super terram vel homines veniunt, de poenalibus locis earumdem partium effundantur, quodque contra poenas vel tenebras inferni ne mundum occupent, altissimi quidam et durissimi montes oppositi sunt, et in quarum locis partium animae pro suorum qualitate commissorum examinandae constituantur.

VII. Judicia autem haec quae super terram et super homines veniunt, de praedictis angulis procedunt, ita ut plurima mala ab eis effundantur; sed tamen contra horribiles tenebras infernalium poenarum altissimi durissimique montes, qui per nullam tempestatem scindi possunt, positi sunt, tenebris resistentes, terramque defendentes, velut parietes domum ne labatur continent. Quia autem homo in quinque sensibus consistens semper peccat, [Col. 0908A] idcirco in praefatis quinque partibus terrae purgationem patitur; sed parvas poenas in supradicta tenebrositate occidentalis partis illi sustinent, quibus praesens terra dum in corporibus suis essent quasi carcer ob amorem coelestium fuit. Qui autem voluptati carnis serviunt, in aliis purgatoriis poenis, qui et in partibus austri et septentrionis sunt, ut praedictum est, purgantur, quia quamvis peccaverint, Deum tamen et justam fidem non abjecerunt. Has etenim supradictas, orientis et occidentis scilicet, duas rotunditatis terrae principales partes, necnon et austri et septentrionis, ut praefatum est, quatuor angulares fines mortalis homo non inhabitat, quoniam pro immutabilitate caloris seu frigoris, seu pro aliis incommoditatibus illarum in eis [Col. 0908B] vivere non posset, quemadmodum etiam si homo supra modum se exaltaverit, aut si in desperationem ceciderit, vel si dextram negligens ad sinistram declinaverit, Spiritum sanctum in habitaculum cordis sui non recipit. Itaque Deus judicia sua multoties super quatuor angulos terrae exercet, ut Joannes electus meus in Apocalypsi vidit, quemadmodum loquitur dicens:

Verba de Apocalypsi Joannis apostoli ad hoc consona, in quibus per quatuor equos album, rufum, nigrum et pallidum quatuor tempora et qualitates eorum ab exordio usque ad finem mundi significatae subtiliter describuntur.

VIII. »Et ecce equus albus et qui sedebat super [Col. 0908C] illum habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret (Ap 6).« Hoc considerandum sic est: Tempus primum quod in Adam incoepit, ut equus albus fuit, quoniam homo per ignorantiam praevaricatus est, super quod Deus iram animadversionis suae posuit, quae et vindictam in se habuit, cui et Deus dedit potestatem victoriae, inimicosque superare, ita ut etiam in praelio praeliorum contra antiquum draconem dimicaret. Et vindictam hanc in defectu legis quam Adae dederat posuit, ut etiam in defectu diluvii, arcum in nubibus coeli fecit. Tempus autem hoc ab expulsione Adae usque ad diluvium perduravit, in quo Deus in ira arcus sui cunctum populum praeter illos qui in arca servati sunt, per concurrentes aquas, quae ut tonitrus [Col. 0908D] sonuerunt submersit. Et sicut in primo tempore Deus irae suae arcum in vindictam ostendit, sic et post diluvium nubibus coeli arcum in hoc signum dedit, ne deinceps per tonitrualem sonum aquarum totum mundum dimergeret, ubi et per baptismum fideles salvari praesignavit. Iterumque subsequitur: »Et exivit alius equus rufus, et qui sedebat super illum datum est illi ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est illi gladius magnus (ibid. Ap Ap 6).« Hoc considerandum sic est: Equus iste tempus illud est, quo post diluvium per iram Dei justo judicio ablata est pax ab illis qui se Deo opposuerunt, quoniam pacem ab ipso non quaerebant, nec illam hominibus dabant, et ideo etiam judicium Dei permisit quod invicem se crudeliter [Col. 0909A] fidelitatem ab eo recesserant sicut et anima se ipsam occidit cum Deo adhaerere non quaerit. Deinde iterum scriptum est. »Et ecce equus niger, et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua (ibid. Ap Ap 6).« Et subsequitur: »Bilibris tritici denario uno et tres bilibres hordei denario uno, et vinum et oleum ne laeseris (ibid. Ap Ap 6) « Hoc considerandum sic est: Tempus quo post passionem Filii Dei persecutores in Ecclesia surrexerunt, equus iste est niger, videlicet per incredulitatem, ubi increduli fidem contemnentes, nigredinem infidelitatis sibi attraxerunt; sed ira Dei recta mensura cruciatus martyrum ponderabat, tortoribus quidem condignam poenam, martyribus autem gloriam sempiternam. Nam victoria martyrum pinguis radix omnium virtutum [Col. 0909B] erat, quae grossos suos in illis emiserunt, quibus convivia propriae voluntatis et legis secundum carnem abstulerunt; et in quibus defectus voluntatis carnis in amore aeternae vitae factus est, fides quam in se continet quilibet fidelis, et ista quoque in beata esurie facta sunt, qua fideles esuriunt, et sitiunt justitiam. Sic et statera illud est, quod quidem homo in spiritali abstinentia fructibus terrae pascitur, et quod in virgine a natura coelestem patriam amat. Quapropter tempus istud martyrum erat, quod nigredine aquilonis mistum fuit, quando martyres ab injustis, velut agni a lupis, occisi sunt. Idcirco etiam judicio temporis hujus statera data est, qua in bilibre libraret, haec duo scilicet abstinentiam [Col. 0909C] et coelestis patriae dilectionem, quae martyrum sunt, ut praedictum est. Ipsi enim martyres corpus suum per abstinentiam affligunt, et in coeleste desiderium aspiciunt, velut aquila in sole oculos suos ponit, quod bilibris tritici designat, denarium unum vitae comparans. Qui vero secundum praecepta legis per abstinentiam a peccatis se continent et consortium viri aut uxoris sibi abstrahunt, et relictis divitiis suis se pauperes faciunt, quae omnia valde dura et aspera sunt, per tres bilibres asperitatum istarum, in amore denarii unius, qui coelestis patria est sibi connexi sunt, et hoc sapientia facit, quae omnia per misericordiam aeque ponderavit, quia Deus super omnes misericors est. Istoque modo vinum et oleum non laeditur, cum per [Col. 0909D] poenitentiam et misericordiam homo a peccatis suis redimitur. Et iterum subsequitur: »Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super eum nomen illi mors et infernus sequebatur eum. Et data est illi potestas super quatuor partes terrae, interficere gladio et fame et morte, et bestiis terrae (ibid. Ap 6).« Hoc considera dum sic est: Equus hic denotatus, illud tempus est in quo omnia legalia et plena justitia Dei, velut in pallore pro nihilo computabuntur, ubi homines dicent: Nescimus quid facimus, et qui haec nos facere praecipiebant, quid dicere nesciebant, atque sic absque timore et tremore judicii Dei omnia haec contemnent, et hoc etiam per diabolicam suasionem facient. Opera autem haec ira Dei in occiderunt, et magnis praeliis perierunt quia per invindicta [Col. 0910A] sua dijudicabit, eaque omnino conculcabit, quia mortem istis non poenitentibus inferet eosque ad tartarea loca damnabit. Nam etiam in tempore illo per omnes fines terrae cum gladiis contentiones in ipsis fient, et fructus terrae auferentur, hominesque repentina morte et morsibus bestiarum peribunt.

Quod antiquus hostis coelestem gloriam quam amisit homini invidens, de paenis ejus semper gaudeat, et propterea in eum horror odii, homicidii, Sodomitici criminis et caeterorum vitiorum contaminet ardenter insistat.

IX. Antiquus itaque serpens de omnibus supradictis poenis, quibus homo seu in anima seu in corpore punitur gaudet, ut quia ipse coelestem gloriam [Col. 0910B] amisit, homo etiam ad illam non perveniat. Nam quando sensit quod homo consilio suo consenserat, pugnam contra Deum facere studebat dicens: »Nunc in homine omnem voluntatem meam complebo.« Et deinde in odio suo odibilem eonsensum inter homines misit, quatenus se invicem interficerent. Et dicebat: »Faciam homines mori, eosque magis perdam quam perditus sim, quia, cum ego sim, ipsi non sunt.« In sufflatu suo quoque habuit, ut processio filiorum hominum interiret, ubi viri in viros exarserunt turpia operantes. Unde et valde gavisus clamabat: »Maxima blasphemia illi est, qui hominem formavit, quod homo in forma sua evanescit, naturali usu mulierum abjecto.« Itaque in [Col. 0910C] suggestione diabolica infideles et seductores sunt; in odio autem homicidioque raptores et latrones; in contrario vero peccato virorum immundissima praevaricatio omniaque vitia sunt. Et cum peccata haec in populis se invicem conjunxerint, tunc constitutio legis Dei dividetur, Ecclesiaque quasi vidua concutietur, et principes, nobiles et divites per suos minores de locis suis expellentur, et de civitate in civitatem fugabuntur, nobilitasque generis eorum ad nihilum deducetur, et de divitiis ad paupertatem redigentur. Ista omnia tunc fient cum antiquus serpens varietatem morum varietatemque vestimentorum in populo sibilabit, quem ipsi imitabuntur, haec abjiciendo, haec attrahendo, cum in praedictis operibus se semper novabunt et variabunt. [Col. 0910D] Sed idem antiquus inimicus caeterique nequissimi spiritus pulchritudinem formae suae quidem perdiderunt, non autem sufflatum rationalitatis amiserunt, et pro timore Creatoris sui formam perditionis suae nulli mortali creaturae sicuti est ostendunt; sed suggestionibus suis unicuique homini secundum mores ipsius insidiantur, cum et in reliqua creatura malitiae suae aliquid simile inveniunt. Deus autem contra impietatem eorum magnum praelium instituit, cum rationalitas hominis rationalitati illorum resistit, eosque confundit, et praelium hoc usque ad novissimum diem perdurabit, ubi et confusio eos per omnia inquinabit, ubi et homo qui eos superavit, mercedem vitae accipiet.

[Col. 0911A] Quod per globum rebeum et alas eum utrinque sursum et deorsum ambientes in hac visione ostenditur zelus Dei quo cum charitate peccata puniuntur, et defensiones ejus quibus salvandi proteguntur ostendantur.

X. Sed quod versus orientem supra praefatam terrae rotunditatem in quadam altitudine vides globum rubeum circulo sapphirini coloris circumdatum, hoc est quod in plaga orientis ortum justitiae designantis, humanum intellectum supergrediens, et in altitudine coelestium secretorum consistens, zelus Dei in potentia ipsius cum justitia charitatis ostenditur, quoniam cum Deus potens sit judicia sua perficere, ea tamen per aequitatem charitatis complet. A cujus dextra et sinistra parte utrinque duae alae procedunt, quarum altera earumdem duarum partium [Col. 0911B] se sursum in altum extendit, ita ut ambae in summitate sua se recurvando ad invicem respiciant, quia et in prosperis et in adversis scilicet et suavi inspiratione atque aspera correptione divina protectio ad tutelam hominis se demonstrans ea quae per ipsum ad superiora tendunt, in celsitudine majestatis suae conservando concludit; altera vero utrinque ab eisdem partibus deorsum usque ad medietatem praedictae rotunditatis terrae descendit, ita ut eaedem alae eamdem mediam rotunditatem extra firmamentum circumamplectendo tegant, quoniam sicut superna defensio haec quae in coelestibus sunt defendit, sic et illa quae in inferioribus existunt protegit, sed ad plenitudinem bonae voluntatis hominum [Col. 0911C] inclinans, illamque in amplexu verae dilectionis ponens.

Quod per circulum rubeum in modum arcus circa exteriorem occidentis partem se extendentem, extensio vindictae Dei in eos qui extra integritatem verae fidei et ambitum bonorum operum sunt designetur.

XI. Et ab eadem medietate rubeus circulus in modum arcus se extendens, totam exteriorem partem occidentis, nec non et quasdam distinctiones quae extra rotunditatem illius sunt, comprehendit, quia a perfectione illa qua Deus ipsum colentes misericorditer fovet, ignis zeli sui per vindictam justae extensionis eos qui extra ambitum bonorum operum incedunt, illosque qui extra integritatem [Col. 0911D] verae fidei sunt juste dijudicat, atque ad loca poenalia damnat, scilicet a termino praefatae australis alae circa occidentem usque ad terminum septentrionalis alae se retorquendo, cum a prosperitate praesentis vitae culpabilia facta projiciens, ea in asperitatem flagellorum suorum mittit, quoniam veritatem justitiae non tenuerint. Quod autem ab ipsa rotunditate versus orientem inter praefatas alas quasi aedificium sursum usque ad supradictum globum ascendens apparet, hoc est quod a terrenis causis se avertens per ortum justitiae inter protectionem Dei civitas vivis ex lapidibus constructa, ad judicium Dei aspectum suum dirigit, ipsum glorificans, quia fideles animae Deum assidue laudant, quoniam omnia recte dispensat.

[Col. 0912A] De aedificio supra rotunditatem terrae apparente, de platea et stella super eam radiante, et de alio globo et radiis stellarum inter easdem alas micantibus, et de spatiis quibus haec omnia distabant, quomodo ad civitatem Dei, quae est Ecclesia, et Christum, et ad Spiritum sanctum, et munera ejus et ad angelos, quorum custodia sancti muniuntur, referantur.

XII. Et ab eodem globo sursum usque ad medietatem praedictarum alarum velut platea extenditur, supra quam quasi stella candida radiat, quia a judiciis potentiae Dei ad perfectionem protectionum ejus via dirigitur, supra quam virginitas floret, ubi incarnatus Dei Filius de Virgine natus apparet, quem maxima multitudo virginitatem diligens, perfectionemque arripiens, pia devotione potenter subsequitur. Et deinde inter summitatem earumdem [Col. 0912B] alarum velut globus igneus quosdam radios de se emittens videtur, quoniam in altitudine supernarum defensionum Spiritus sanctus plurima dona electis suis tribuens se manifestat. A summitate vero praedictae rotunditatis terrae usque ad praefatum globum rubeum, et ab ipso globo usque ad praedictam stellam candidam, et ab eadem stella usque ad supradictum globum igneum, aequalia spatia sunt, quia judicia potentiae Dei et virginitatis opera, necnon sancti Spiritus dona sibi non dissentiunt, sed aequo moderamine sibi concordant, quoniam quod gratia sancti Spiritus exspirat, hoc opera sanctitatis confirmant, eaque divina judicia juste dijudicant. Inter priores quoque alas ex utraque [Col. 0912C] parte praefatae plateae a supradicto globo circa demonstratam stellam usque ad praefatum globum igneum, quasi quidam radii stellarum discreti apparent, significantes quod in protectione illa quae sursum in coelestibus est, itinera virginitatis ubique circumteguntur, cum per invictam potentiam eadem virginitas, quae in Filio Dei incoepit, et per fortitudinem sancti Spiritus munita etiam custodia angelicorum spirituum nullatenus careat, quia virginitas socia angelorum existens, consortium eorum promeretur. Nam Filius meus per suavitatem humanitatis suae illos ad se colligit, qui ipsum fideli devotione castitatis imitantur, et qui judicia Dei metuentes, per inspirationem sancti Spiritus passionem ejusdem Filii mei corporibus suis inferunt, [Col. 0912D] dum concupiscentiis carnis suae resistunt.

De tenebris exterioribus et poenis vel cruciatibus diversi generis in quibus animae damnatorum cum diabolo et ejus sequacibus torquentur, quibus in partibus habeantur, et quod dira inferni tormenta nullus in corpore vivens comprehendere possit.

XIII. Sed et versus occidentem extra praedictam terrae rotunditatem, tenebrae apparent, quae ab utraque parte ejusdem rotunditatis ad medietatem ipsius, quo et praefatae alae deorsum descendunt, in modum arcus se extendunt, quae in plaga illa extra mundum exteriores tenebrae sunt; ex altera parte usque ad mediam plagam austri, ex altera usque ad mediam plagam septentrionis se prolongantes, ac sic per nequitiam rebellionis contra plenitudinem [Col. 0913A] protectionis Dei se erigentes, ubi antiquus praeliator, qui in ipsis dominatur super animas oblivioni traditas, cruciamenta se habere gaudet. In quibus inter angulum occidentalem et angulum septentrionalem aliae densiores et acriores tenebrae velut formam horribilis et devorantis hiatus oris habentes sunt, quae eisdem partibus extra mundum acerbitate sua os infernalis putei existentes, animas damnatorum devorant, dirisque afflictionibus cruciant, quoniam illae damnationis opera magis facientes quam Deum diligentes diabolum subsequuntur. Praedictae autem tenebrae aliis quibusdam densissimis et pessimis infinitisque tenebris, quae extra istas sunt, quasi os et rictus earum sint, adhaerent, quae infernalia [Col. 0913B] loca sunt, in quibus omnia genera poenarum absque consolatione abundant, ab aliis poenis separata, quia illis acriora sunt, et cuncta devorant, quae Deus in oblivionem mitti dijudicat, per quae animae illorum cruciantur, qui per infidelitatem incredulitatis et per facta exsecrationis Creatorem suum oblivioni tradunt. Quapropter et has infinitas tenebras scis; sed eas non vides, quoniam infernum ejusque diros cruciatus homo per scientiam et intellectum esse quidem scire potest, sed eos, dum in corpore est, nullo mortalis intuitu perfecte videt, nec etiam quae et quanta tormenta in ipsis sint discernere valet, sicut nec animam suam, nec merita illius, quandiu in saeculo vivit cognoscit.

Quia Deus unica vita in semetipso subsistens a nullo [Col. 0913C] esse acceperit, sed omnibus esse dederit; item de creatione angelorum et de ruina superborum, et de confirmatione beatorum spirituum, et quod diabolus, quamvis in hoc semper laboret, numerum salvandorum destruere non possit.

XIV. Deus itaque, qui omnia quae praedicta sunt fecit, unica vita est, ex qua omnis vita spirat, ut etiam radius a sole est, et ignis ille est a quo omnis ignis, qui ad beatitudinem respicit, accenditur, quemadmodum scintillae ab igne procedunt. Et quomodo conveniens esset ut huic vitae nihil vitale adhaereret, et ignis iste nullam calefaceret, nec illuminaret? Et quomodo deceret quod a Deitate quae, ante aevum vita fuit, nulla vita nec claritas ulla procederet? Et quid prodesset si lumen per ignem accensum nulli luceret, cum nec ignis lumen [Col. 0913D] suum, nec sol radium suum abscondit? Deus enim vita illa est per quam multitudo angelorum accensa est, quemadmodum scintillae ab igne procedunt. Unde et indecens esset ut vita haec non claresceret. Et claritas ista indeficiens est, quoniam nulla mors in ipsa esse potest. Quomodo? Deus solus et per semetipsum et in semetipso est, nec ab ullo alio esse accepit, sed alia quaelibet creatura ab illo esse coepit. Ipse quosdam spiritus magni honoris creavit, quibus magnum principem praefecit, in quem omnes aspexerunt, ut lucerna inspicitur in qua ardens lumen lucet, quia in ipso omnia ornamenta illorum quasi lapides pretiosi fulgebant. Sed ille in vacuum locum respexit, ubi et sedem suam ponere voluit. Quapropter cum omni agmine suo sicut stipulam [Col. 0914A] in puteum inferni projectus est, ita ut ad ejus casum exteriores tenebrae et os infernalis putei cum ipso puteo parata sunt; qui puteus sine mensura est, sicut et numerus perditorum angelorum numerum non habet. Nam contra similitudinem illam, qua Deo similis esse voluit, exteriores tenebrae illae paratae sunt, et propter illicitam discordiam, qua inter exercitum Dei et suum esse voluit, ipsi os infernalis putei factus est, atque propter invidiam hanc, qua Deum nullo modo confiteri volebat, illi puteus inferni praeparatus est. Et Deus in fortitudine majestatis suae beatos spiritus ita circumdedit, ut amplius nullo stupore antiqui deceptoris terreantur, faciesque illorum claritate sua ita replevit, ut faciem ejus intueri semper delectentur, atque potentiam [Col. 0914B] suam hoc modo super infernum extendit, quod antiquus deceptor nullo bello nec ulla arte plenum numerum salvandorum destruere valet, quemadmodum ille se ipsum secundum vipereos mores occidit.

Quia homini in virtute divini luminis facto, sed fraude diaboli decepto, Deus vestem de aere creaverit, indutumque a paradiso in exsilium hujus mundi ad luendam inobedientiae culpam expulerit; et quod in dejectione ejusdem hominis creatura a pristino decore obnubilata sit, et qualiter homo ipse per elementa adjutus vivat et operetur.

XV. Tunc Deus in lumine virtutis suae hominem fecit, illumque in inexstinguibilem lucem paradisi posuit, quae imputribilis cum fructibus suis manet; [Col. 0914C] sed homo inobedientiam arripuit, ac sic nudum se esse cognovit; quod diabolo multum placuit, qui eum denudaverat, quoniam et ipse pulchritudinem gloriae suae perdiderat. At Deus in pallida nube sicut flamma, quasi illi alienus, apparuit, velut etiam obtecta facie postmodum Moysi et caeteris charis suis se ostendit, eumque nudum esse noluit, quia ut filius suus vestimento humanitatis quandoque indueretur voluit, et ideo etiam vestem de aere per quem animal vivit illi dedit, quoniam ipse Adam et Eva animal audierant, ubi praeceptum Dei deseruerant. Et sic in miseram peregrinationem expulsi cum aliis fructibus terrae putribiles effecti sunt, atque in casu et egressu eorum omnis creatura mundi obnubilata est, velut si radius solis per densam [Col. 0914D] nubem fulgeat, quemadmodum etiam ingressus paradisi antiquo deceptori obnubilatus est, ita ut deinceps illuc non introeat. Deinde homo cum creatura operari coepit, quia sicut ignis alia quaeque accendit et perficit, ita et homo cum reliqua creatura est, atque creatura in igne latet, qui omnia perfundit et probat; ipsique aqua adest, quae omnia mundat; et ignis in tanta vi ardet, ut nulli parceret nisi per aquam temperaretur. Et ut aqua igni parcendo adest, sic etiam humanitas divinitati adjuncta est, ut parcat, quoniam homini non prodesset, quod in tenebris jaceret, nec ullum lumen daret. Ipse enim igne coagulatur et aqua perfunditur, ut forma esse possit, et propterea etiam omnem formam luteam quam facit, igne et aqua perficit. [Col. 0915A] Deus utique vivens lumen est, a quo omnia lumina clarescunt, unde et homo per ipsum vitale lumen manet, et ipse etiam ignis est. Quapropter et hominem igne coquit et aqua perfundit, ideoque etiam aqua ex nimio calore in carne hominis rubet et manat. Et quomodo conveniens esset ut homo tenebrosus maneret, qui de lumine clarescit, et se non moveret cum de igne vivat? Quod si homo absque opere esset, et si habitaculum non haberet, vacuus foret. Nam Deus ignis et lux existens per animam hominem vivificat, et per rationalitatem eum movet, sic etiam in sono verbi totum mundum creavit, qui habitaculum hominis est, qui scilicet homo cum omnibus his operatur, sicut et Deus eum in omnibus perfectum fecit.

[Col. 0915B] Quod hominem a perditione nullus posset eruere; ne que deceptorem ejus diabolum revincere nisi solus Deus; et verba libri Apocalypsis Joannis apostoli, et quo sensu accipienda sint; de odio et persecutione draconis in mulierem et semen ejus, et quomodo a terra adjuta sit.

XVI. Et quis levaret perditum hominem, qui deceptus Creatoris sui oblitus est, nisi ille qui nulla caligine obumbratus ignorantiae illius condoluit? sed cum diabolus mulierem vestitam vidisset, in invida scientia, qua se de coelo projectum cognovit, intra sciscitando ut quid Deus illi vestitum dedisset, se ipsum decerpsit, ut in Apocalypsi scriptum est: »Et postquam vidit draco quod projectus est in terram, persecutus est mulierem quae peperit masculum. Et datae sunt mulieri duae alae aquilae [Col. 0915C] magnae, ut volaret in desertum locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis (Ap 13).« Hoc considerandum sic est: Antiquus draco, videns quia locum illum perdidisset in quem sedem suam ponere volebat, quoniam in tartarea loca projectus erat, iram suam in mulierem exacuit, quia illam radicem omnis humani generis per partum esse cognovit; et in maximo odio eam habens, intra se dixit quod nunquam cessaret illam persequendo quousque ipsam velut in mari suffocaret, quia eam primum deceperat. Sed ipsa quasi pariendo angustiata, fortissimum adjutorium consolationis tandem arripuit, divinaque protectione suffulta in omnibus modis [Col. 0915D] diabolo se opposuit. Nam ipsi data sunt duo munimenta beatitudinis, scilicet coeleste desiderium et salvatio animarum, ut cum in his in secreta cordis sui tenderet, ibidem nutrimenta salutis accipiens, per tempus quod ante diluvium fuit, et tempora post diluvium et dimidium temporis quod in circumcisione ante Incarnationem Filii mei erat, et perduravit usque ad plenum tempus Evangelii; in quo omnis plenitudo verae et justae constitutionis, adversus antiquum serpentem surrexit. Ante diluvium et post diluvium, necnon et in circumcisione, Deum colentes fuerunt, qui redemptionem animarum suarum per effusum sanguinem Filii mei adepti sunt. Cum autem tempus rutilans aurorae, id est plenae justitiae per Filium meum venit, antiquus serpens [Col. 0916A] valde exterritus obstupuit, quoniam per mulierem, videlicet Virginem, totus deceptus est. Quapropter in furore suo contra illam exarsit, ut in voluntate mea scriptum est: »Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tanquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine, et adjuvit terra mulierem (Ibid. Ap 13). Hoc considerandum sic est: Misit antiquus persecutor ex nequissima voracitate sua rectitudinem mulieris, quae virum protulerat, incredulitatem et infidelitatem in populos Judeorum et paganorum, hoc intendens ut illam plurimis persecutionibus attritam sibi subjugaret, vel omnino suffocaret, quemadmodum navis per naufragium suffocatur, quatenus nomen ipsius totum de terra deleretur, sicut et res illa de terra deletur quae in [Col. 0916B] profundum fluminis projicitur. Sed adjutorio terrae mulier erepta est, quia Filius meus vestem humanitatis suae de ipsa sumpsit, qui plurima opprobria et passiones ad confusionem ejusdem serpentis in corpore suo pertulit.

Quia Deus mundum constituens et se ipsum glorificaverit, rationali creaturae ostendendo se omnium creatorem et hominem simul ex subjectione eorum quae in mundo sunt magnificaverit; et quomodo secundum litteram intelligendum sit initium libri Genesis ab eo loco quo scriptum est: »In principio creavit Deus coelum et terram,« usque ad id, »factumque est vespere et mane dies unus.«

XVII. Itaque, ut supradictum est, Deus mundum coelo ornavit, terraque ipsum firmavit, ac per eum se ipsum glorificavit, atque per illa quae in [Col. 0916C] mundo sunt hominem sublimavit, cum illi omnia terrena subjecit, velut servus meus, secretorum meorum conscius, ostendit dicens: »In principio creavit Deus coelum et terram (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: In principio, id est in incoeptione omnium rerum quae in scientia Dei erant qualiter fieri deberent, creavit Deus, hoc est per se ipsum procedere fecit, coelum et terram, scilicet materiam omnium creaturarum coelestium et terrestrium, coelum, id est lucidam materiam, et terram, videlicet turbulentam materiam. Et hae duae materiae simul creatae sunt, et in uno circulo apparuerunt, qui circulus potestas Dei est in coelo et in terra. De claritate illa, quae aeternitas est, praedicta [Col. 0916D] lucida materia velut spissa lux fulminabat, et haec eadem lux super turbulentam materiam lucebat. Ipse quoque nec firmamentum nec terram statim illuminavit, quemadmodum nec homo facit, qui quasdam formas parat, quia unamquamque prius cum circino suo signat, et eam postmodum coloribus depingit. »Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi (ibid. Gn 1),« quoniam terra fuit inanis, scilicet forma carens, et invisibilis, lumen non habens, quia necdum splendore lucis, nec claritate solis, lunae aut stellarum illustrabatur, et inculta, quoniam nulla creatura sulcabatur, et vacua, id est incomposita, quia nondum plena erat, cum necdum viriditatem, germen, aut floriditatem herbarum, seu arborum haberet. Quod [Col. 0917A] autem non est dictum quod coelum inane et vacuum esset, hoc ideo est quia nullos fructus parere debebat. Sed tenebrae, quae necdum per splendorem luminis evanuerant, quoniam nulla forma fulminabat, erant super faciem abyssi, videlicet super eamdem indistinctam confusionem terrae; quae facies abyssi est, cum illa videatur, abyssus vero occultetur, quia terrae abyssum, sicut corpus animam obtegit, ut non videatur. »Et Spiritus Dei ferebatur super aquas (ibid. Gn Gn 1).« Nam Spiritus Dei vita est, et vita haec aquas ad manandum movit, quatenus terra per illas firmaretur, ne per ventum velut cinis spargeretur, quia ut Spiritus sanctus homini infunditur, sic et aquae torrens iter habent et omnia immunda lavant, quemadmodum et Spiritus [Col. 0917B] sanctus sordes peccatorum. Dixitque Deus: »Fiat lux, et facta est lux (ibid. Gn 1).« Dixit Deus, inexstinguibile lumen quod a nullo obscuratur existens, et per Verbum suum velut tonitrus sonuit dicens: Fiat lux, et facta est lux, quia nox indeficiens, hominibusque invisibilis lux, quae nunquam obscurabitur fulminabat, cui etiam viventes sphaerae scilicet angeli adhaerebant, quoniam Deus vita est, et verbum suum non dormit, sed vita apparet. Et quod illud protulit, hoc Deus ad laudem sibi posuit, non autem lux solis, quia sol nondum erat, et quoniam splendor solis super terram non semper apparet, sed multoties obnubilatur. »Et vidit Deus lucem quod esset bona, et divisit lucem a [Col. 0917C] tenebris, appellavitque lucem diem, et tenebras noctem (ibid. Gn Gn 1).« Nam Deus vidit quod lux esset bona, quae faciei suae splendorem redderet, et ideo illam a tenebrositate etiam segregavit, ne officia sua in invicem admiscerent, quia ex his duobus alterum indeficiens est, alterum in defectu cadit. A Deo namque dies est, quoniam Deus per Verbum suum lumen primum prodire jussit, quod appellavit diem, non diem solis, sed diem indeficientem, quae in superioribus nulla tenebrositate opprimitur. Et tenebras, non quae luce solis fugantur, sed quae indeficientem obscuritatem habentes, nulla claritate lucis perstringuntur; tenebras quoque quae erant super faciem abyssi, et quas nondum illuminaverat, appellavit noctem. Nox quippe carens die [Col. 0917D] caeca est, et dies a nocte segregata est, et a caecitate noctis separata in claritate est. Sic Deus lucem a nocturnalibus tenebris separavit. »Factumque est vespere et mane dies unus (ibid. Gn Gn 1). Nam factus est finis operis hujus, et incoeptio ipsius, claritas una in perfectione, quia cum Verbum Dei lucem fieri jussit, incoeptio ipsius velut mane fuit; perfectio autem ipsius quasi vespere, ubi completa apparuit. Et alio modo:

Quia sicut Filius Dei, intemporaliter ex Patre natus, principium est, in quo condita sunt universa, sic idem ipse ex matre virgine nascens initium sit creationis, vel aedificationis ecclesiae, et auctor justificationis plenariae, ad quam nulla patrum justitia vel legis sacramenta suffecerunt, sed in [Col. 0918A] praedicatione vel susceptione baptismi, et Evangelii, et in fide Trinitatis reformata est.

XVIII. »In principio creavit Deus coelum et terram (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: In principio incipientis temporis, cum Deus per Verbum suum omnia crearet, creavit coelum et terram, id est primam materiam, in qua omnis coelestis et terrestris creatura per Verbum Dei processura latuit. Similiter Deus in creatione Ecclesiae fecit, antequam eam construeret. Ipse incoepit, incipiens in principio, id est in Filio suo, quem per auream portam virginis, in clausura pudicitiae ejus, in mundum misit. Per ipsum omnia, scilicet coelum et terra creata sunt, sicut Joannes evangelista dilectus Dei dicit, atque eodem modo omnis [Col. 0918B] justitia coelestis et terrestris in ipso facta est. Et quomodo est ipse principium, qui ante saecula in Patre natus est? Ante saecula in Patre spiritaliter non carnaliter natus est; ipse autem incarnatus initium omnis justitiae existit, quia quaeque justitia, quam antiqui sancti ante nativitatem ejus habuerunt, in salvatione non vixit, neque hominem in eam reduxit. Illa vero justitia, quae in eo surrexit, scilicet baptismus et Evangelium, et unum Deum in nomine sanctae Trinitatis credere, ipsa hominem in paradisum reducit. Quapropter ipse principium salvationis in opere suo est, ut Adam initium perditionis in opere suo fuit. Et quemadmodum ipse Verbum illud est, quod omnem creaturam produxit, [Col. 0918C] quia omnia per ipsum facta sunt, sic etiam in humanitate sua principium omnis aedificationis sanctae Ecclesiae est. Quomodo? Ipse in praedicatione prophetarum, qui eum venturum esse praedixerunt, quasi umbra erat, velut etiam ab Abel usque ad nativitatem ipsius Filii Dei, quaeque justitia umbra Ecclesiae fuit, quae de latere Christi in sanguine ejus orta est. Quae per regenerationem spiritus et aquae, quae nunquam ante fuit nisi quantum Joannes Baptista in umbra baptismi pronuntiavit, in forma sua tunc pleniter apparuit, quoniam ipse Christus, qui ante nativitatem suam quasi umbra a prophetis praedictus erat, homo in carne apparuit, ut Psalmista David in Spiritu meo dicit:

[Col. 0918D] Verba David prophetae in psalmo primo, et quomodo intelligantur, de Incarnatione Filii Dei et fertilitate fructificationis doctrinae ejus ver omnem mundum.

XIX. »Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo.« Hoc considerandum sic est: Filius Dei, qui per omnia voluntatem Patris sui secutus est, lignum salutis fuit, conceptus de Spiritu sancto, de quo viventes aquae fluunt, multum fructum sanctitatis dans, cum discipulos suos ad ecclesiasticam doctrinam pleniter instruxit. Nam Filius Dei secundum divinitatem quasi radix in corde Patris, et vis divinitatis fuit, et sic in uterum Virginis descendens, plenum fructum per [Col. 0919A] humanitatem suam protulit, quia sicut humor aquae in viriditate ligni est, ita Filius Dei in Patre usque ad praedestinatum tempus humanitatis ipsius semper erat, cum cibus vitae omnibus spiritualibus factus est. Coelum etenim Filium Dei tetigit, dum ipse in coelo in sinu Patris apparuit; et terra tetigit, dum in praesepi jacuit; et aqua sensit, dum ipse supra mare ambulavit. Et licet illum populi corporaliter viderent, Deum tamen esse non cogitaverunt.

Quia id quod scriptum est: »Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi,« de incredulis a bono opere vacuis, et infidelitate tenebrosis per allegoriam intelligatur; et illud quod sequitur: »Spiritus Domini ferebatur super aquas« in apostolis et populo credente per gratiam [Col. 0919B] Spiritus sancti impletum sit.

XX. »Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi (Gn 1). Omnis populus, scilicet Judaicus et gentilis, qui super faciem abyssi, id est terram habitabat, per irritationem spiritus sui inanis fidei, et caecus et surdus in agnitione Dei fuit, et vacuus a bonis operibus, quoniam ea secundum doctrinam Altissimi Filii non operabatur, donec ipse ad Patrem ascendit. Et sic super terram, quae facies abyssi est, tenebrae infidelitatis erant, in qua homines Deum non cognoscentes quasi caeci vivebant. »Et Spiritus Dei ferebatur super aquas.« Post ascensionem Domini igneus Spiritus sanctus super aquas, id est apostolos [Col. 0919C] ferebatur, quod charitas Filii in voluntate Patris fecit, quia ut in creatione mundi ante alias creaturas aquae ortae sunt, sic etiam apostoli primi doctores prae aliis doctoribus Ecclesiae fuerunt. Et ut etiam ab aquis illis quae in creatione mundi ortae sunt, omnes aquae profluunt, sic ab apostolis primis doctoribus omnes doctores Ecclesiae propagati sunt, ut Psalmista David testificatur dicens:

Item verba David in psalmo XXVIII prophetae, apostoli et doctores consona voce, et qualiter accipienda sint.

XXI. »Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit, vox Domini super aquas multas.« Hoc considerandum sic est: Vox primum sonat et vim [Col. 0919D] verbi in se habet, ita ut quaecunque annuntiat, scienter intelligantur. Ita vox illius qui omnibus dominatur super aquas, id est super prophetas venit, cum eis multa secreta tam coelestia quam terrena denudavit, et idem Dominus Deus majestatis existens, quia super omnia potens est, potenter innotuit, cum Filium suum in mundum misit. Tunc quoque ille Dominus omnium populorum Spiritum sanctum super apostolos caeterosque credentes, qui in catholica fide multiplicati erant, misit, ita ut doctrina ipsorum totum orbem terrae penetraret. In humana namque forma homines Filium Dei aspiciebant; sed quomodo conceptus et natus fuisset nesciebant. Sed et vox aliquantum aliena est, nec intelligibilis, verbum autem notum et intelligibile [Col. 0920A] est, per quod homo Deum majestatis in fide cognoscit, qui prophetiam in hominem misit; quam aqua etiam significat, unde et Dominus prophetarum in vocibus eorum cognoscitur.

Quomodo verba Dei dicentis, »Fiat lux;« et caetera usque ad id, »Factum est vespere et mane dies unus« in exortu fidei Christianae, et praedicatione apostolorum, et divisione fidelium al incredulis secundum allegoricum sensum completo sint.

XXII. »Dixitque Deus: Fiat lux, et facta est lux.« Locutus est Deus per Spiritum sanctum apostolis dicens: »Estote ardens lumen, veritatem in nomine sanctae Trinitatis docentes.« Qui statim Spiritu sancto accensi, clausuram in qua inclusi erant aperientes, lumen unum facti sunt, in mundum [Col. 0920B] cum doctrinis suis ita fulgentes. »Et vidit Deus lucem quod esset bona, et divisit lucem a tenebris. Appellavitque lucem diem, et tenebras noctem.« Vidit Deus quoniam ipsi lumen utile mundo essent, et divisit lumen, id est apostolos, a tenebris, scilicet ab infidelitate incredulorum, et appellavit lumen istud diem unum, qui per Verbum suum, quod Filius ejus est, eis in carne loquens, mundo in praedicatione eorum lucet; tenebras quoque, scilicet infidelitatem infidelium, appellavit noctem. »Factumque est vespere et mane dies unus.« Infidelitate incredulorum quasi ad vesperas se declinare incipiente, factum est hoc vespere cum transitu suo, et mane primae lucis, id est initium fidei fidelium dies unus, quod unica [Col. 0920C] fides est, per quam unus Deus creditur, quia primus ortus in Abel, bono fine in Christo consummatus est, et ideo vespere Filium Dei cum opere salvationis sensit et tetigit, quod usque in finem mundi dies unus perseverat, quia Abel quasi mane et Filius Dei quasi vesperum diei fuit. Et iterum alio modo:

Quomodo haec eadem quae de creatione coeli et terrae, vel de opere primi diei in Genesi scripta sunt, in conversatione hominis ex diversis naturis animae et corporis constantis juxta moralem sensum accipienda sunt.

XXIII. »In principio creavit Deus coelum et terram.« Hoc considerandum sic est: Dum ego Deus hominem quasi in principio cujusdam creationis [Col. 0920D] in bonis moribus formo, viventem scientiam boni et mali in illo creo, ita videlicet ut malum devitet, et me Patrem suum in bono imitetur, qui discretionem boni et mali ad similitudinem meam ipsi dedi, ad hoc ut cum scientia illa omnes creaturas discernat, easque cognoscens potestatem super eas post me habeat. Sed ipse homo per magnam vanitatem diabolo suadente me dimittens, in lacrymabiles labores peccatorum cadit, quia in fragili natura Adae natus, laetam scientiam, quae eum nullatenus vulneraret, relinquit. Attamen in anima sua habet quod in rectis suspiriis ad coelestia desideria frequenter anhelat, quod quasi coelum est, in carne autem habens, quod terrena desideria semper requirit, quapropter de fragilitate [Col. 0921A] quae sibi de Adam orta est, et de consilio insidiatoris diaboli, sine contagione peccati nunquam esse potest, quod quasi terra est. »Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi.« Homo qui in moribus suis nunquam stabilis esse potest, magna inanitas est, et quasi fluctuatio maris semper inundat. Sed sicut in creatione mundi creatura post creaturam de prima materia ordinate processit, ita homo deberet per bona desideria de virtute in virtutem ascendere, ut eum in prima creatione institui. Nunc autem per consilium diaboli bona desideria in magnam vanitatem ut praedictum est subvertit, et in ipsa vanitate morum a bonis operibus libenter vacat. Quapropter tenebrosis factis quae ad pravos mores [Col. 0921B] pertinent circumdatus est, qui supra corpus ita dominantur, ut qui facit peccatum servus sit peccati. Et corpus quasi facies abyssi, anima autem velut abyssus est, quia corpus visibile et palpabile sicut facies abyssi, anima vero invisibilis et impalpabilis sicut abyssus terrae existit. »Et Spiritus Dei ferebatur super aquas.« Dum homo fidelis in peccatis implicatur, ad Deum aliquando suspirat. Quomodo? Ex compunctione quae de gratia Spiritus sancti in ipso surgit, humores lacrymarum profert, quia omne bonum opus suspiria praecedere debent. Et sicut in prima creatione aquae prae aliis creaturis de exspiratione Spiritus Dei praelatae sunt, Spiritui sancto in significatione specialiter adjunctae, [Col. 0921C] ita etiam ipse Spiritus sanctus ante incoeptionem bonorum operum humorem lacrymarum de corde hominis producit. Dixitque Deus: »Fiat lux, et facta est lux.« Deus in admonitione Spiritus sancti dicit: Nunc aedificatio bonorum operum post compunctionem cordis in homine isto fiat, et viriditas fructus in eo producatur, unde lux in anima ipsius fiat. Tunc homo cum tristitia poenitentiae in luce bonorum operum surgit. Quomodo? De illicitis desideriis voluptatum carnis seipsum restaurans, malumque sibi abstrahens, incipit in illa novitate lucis operari, quam prius non agnovit, dum in illecebrosis desideriis carnis dormiret, et sic in initio opus ipsius lucidum sit. »Et vidit Deus lucem quod esset bona, et divisit lucem a tenebris. Appellavitque [Col. 0921D] lucem diem, et tenebras noctem.« Cum ergo Deus hominem illum bonum operari incipientem, et domum ejus ita fulgentem viderit, sciens et videns initium boni in eo, amando et amplectendo eum inspicit. Et in eodem initio illa lucida opera a contagione tenebrosorum factorum quae ad tormenta pertinet separat, et hoc divisio illa est, quod Deus bonum in homine illo videns, malum ab eo removet, lucida quoque opera in se ipso diem salvationis nominat, quia in ipsis bonis operibus animas ad se de perditione, quae in Adam fuit revocat, contraria opera noctem perditionis vocans, quae se in diabolo patre homicidii erexit, »Factumque est vespere et mane dies unus.« Sic in homine illo vespertina illa consuetudo mali [Col. 0922A] operis cum initio incoeptionis bonorum operum, quasi in mane unius virtutis dies unus fit, quia relinquens malum, bono se adjunxit, eo quod compunctio prima virtus lucis sit.

Quomodo ea quae de constitutione firmamenti et divisione aquarum leguntur ad litteram intelligenda sint et verba David ex psalmo XVIII ad idem spectantia.

XXIV. »Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Deus, qui inexstinguibilis lux est, per ardens verbum suum firmamentum fieri praecepit, scilicet hanc volubilitatem, quae superioribus signis ita firmata est, ut labi non possit, [Col. 0922B] et illam in medio aquarum posuit, sic separando aquas ab aquis. Aquas enim, quae in altitudinem sicut mons ascendebant, ita continuit, ut quemadmodum nec mons de altitudine sua descendit, sic nec illae quoquam declinent, nisi secundum quod eas posuit, congregans sicut in utrem aquas maris, qui firmamentum est; ponens etiam in thesauris abyssos, qui terra sunt, quoniam terra thesaurus in ipsa viventium est, sicut et Deus in arca Noe designavit, quam in medio aquarum sustentavit, cum creaturas clausas teneret. Isto modo inter segregatas aquas Deus firmamentum posuit, quatenus aquas ab aquis divideret. Deus namque hanc divisionem antequam firmamentum illuminasset fecit, illudque nondum illuminatum in loco suo absque circumvolutione [Col. 0922C] stetit, exspectans quando a Creatore suo illuminaretur, quia omnis creatura primum radix existens, postea pariendo multiplicatur, velut et hiems radicem, aestas autem floriditatem viriditatis tenet. Sic Deus creaturas terrae cum circulo suo signavit, quas deinde secundum naturas suas vivificavit, et solum hominem spiramine suo inspiravit, reliquas vero creaturas aerio flatu vivificavit, qui cum nube pertransit. »Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum. Et factum est ita (ibid. Gn 1).« Deus firmamentum in divisionem aquarum illarum quae subter et super illud erant posuit, et sic firmamentum apparuit. Vocavitque Deus firmamentum [Col. 0922D] coelum, quoniam quaeque res quae aliam sustentat, juste firmamentum illius vocatur. Ideo etiam firmamentum coelum nominavit, quoniam omnia excellit, et gloriam ipsius semper narrat, quia dum homo inspicit, plene cognoscere non potest quid sit, quia et homo Deum perfecte non cognoscit, quem tamen in fide videt. Coelum autem, quod habitaculum Dei est, homo non videbit, nisi prius spiritalis totus efficiatur, quoniam sensus et scientiam illius praecellit. Quapropter et Propheta dicit: »Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Ps 18).« Hoc considerandum sic est: Omnia instrumenta firmamenti juste coeli dicuntur, quoniam, Deus ea per se solum posuit; nec scientia illius creaturae indiguit, quia nullus [Col. 0923A] est qui sensu suo diffinire possit qualiter illa fecerit. Unde et haec enarrant miracula Dei, quae per ipsum in firmamento velut in speculo signata sunt, ita ut sol divinitatem, luna vero humanitatem Filii Dei ostendant, et stellae reliqua secreta ipsius demonstrent; et isto modo Deo, qui Deus et homo est, tam innumerabilis turba fidelium adhaeret, ut eam nemo dinumerare valeat, quoniam et ipse innumerabilis in gloria sua existit. Hominem quoque, qui opus manuum Dei est, in lucido officio suo annuntiat firmamentum, quia secundum illud aedificatus est. Quapropter et hominem manifestat, ubi signa ipsius in se aperte portat. Et factum est vespere et mane dies secundus, quoniam Deus opus suum in firmamento eodem studio finivit quo et incoepit, [Col. 0923B] quia omnia opera sua in aequitate disponit. Item alio modo:

Quod secundum allegoriam firmamentum Christus, vel fides Christi, divisio aquarum firma interpositio ejusdem fidei, qua ab infidelibus fideles diruuntur, vespere et mane in casu vitii et virtutis ortu accipiatur.

XXV. »Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Dixit Deus: Fiat firmamentum fidei in medio infidelium populorum, qui intelligant praedicationem apostolorum, et qui etiam cum illis verba eorum voluntarie percipiant; et dividat aquas, id est fideles, ab aquis, scilicet incredulis Judaeis et paganis, ut Filius meus ad Judaeos [Col. 0923C] dixit: »Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Mt 21).« Hoc considerandum sic est: Vos qui infideles estis, haereditatem vestram per infidelitatem perdidistis. Quapropter justo Dei judicio auferetur a vobis regnum in quo cum Deo regnare debuistis, et dabitur illis qui, peccata sua deserentes, proferunt fructus per quos regnum Dei glorificatur. Nam magna duritia in cordibus infidelium est, qui non secundum scientiam boni, sed secundum illicita desideria cordium suorum operantur. Rationalitas enim materia scientiae boni et mali est, et quasi faber aedificando et destruendo existit. Nam qui diem fidei diligit, domum suam in coelesti Jerusalem aedificat; qui autem illam repudiat, domum suam ab honore et beatitudine [Col. 0923D] supernae haereditatis destruit; et quoniam idem omnia quae facit in noxiali pomo secundum concupiscentias suas operatur, opera ejus obscura sunt, quia in tenebris fiunt lucem fugientio. Increduli itaque veram lucem, id est Filium Dei, reprobaverunt, nec eum videre, nec opera ipsius facere volebant, et ideo etiam haereditatem suam perdiderunt; illi autem qui eum bona fide susceperunt, et praecepta ipsius compleverunt, dote sanguinis ejus coeleste regnum adepti sunt. »Et fecit Deus firmamentum: divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum. Et factum est ita (Gn 1).« Deus firmamentum fidelium auditorum in praedicatione apostolorum fecit, et divisit aquas, id est infideles populos, qui in terrenis rebus cum [Col. 0924A] idolis et his similibus sub firmamento fuerant, ab hominibus illis quis super firmamentum, id est super Christum erant. Vocavitque Deus firmamentum coelum, per quod intelligitur fides, quia ipsa firma et magna civitas cum coelestibus operibus est. Quomodo? Ipsa civitas omnis ecclesiastici ordinis est, et victoriosissimum certamen contra incredulitatem omnium incredulorum.« Et factum est vespere et mane dies secundus (ibid. Gn Gn 1).« Facta est illa finitio infidelium cordium cum ortu firmamenti illius diei, scilicet rectae fidei, dies secundus, quod quasi in secunda luce fidei est in Christum credere.

Quia sicut dies secundus sine luminaribus coeli fuit, ita et fides absque lucidis operibus nullius laudis sit, et ideo in opere ejusdem diei sicut in operibus caeterorum non est positum, »vidit Deus quod esset [Col. 0924B] bonum.«

XXVI. Quod autem hic dictum non est, »et vidit Deus quod esset bonum (ibid. Gn Gn 1), hoc est quod hoc igneum opus fidei et caeterae virtutes nondum in opere surrexerant: sed tantum in auditu populorum illis eas in gustu operis nondum gustantibus se formaverunt. Et sicut homo quis cibus bonus sit nisi per gustum nescit, sic homines opera fidei operando nondum gustabant; sed quasi in umbra auditus ea tantum audiebant. Itaque sicut firmamentum super orbem terrae sine splendore solis, lunae ac stellarum adhuc erat, sic etiam tunc quasi in secunda luce fidei, ipsa fides sine lucido opere juste constitutarum ordinationum manebat, ita ut illi homines [Col. 0924C] fidem tantum quasi in umbratione perciperent. Et iterum alio modo:

Quod secundum moralem sensum firmamentum intelligatur virtus discretionis, quia fidelis quisque in activa et contemplativa vita et corpori necessaria a superfluis, sed et animae salubria a noxiis secernere novit.

XXVII. »Dixit quoque Deus: fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Deus in dilatatione cordis homini interdum loquitur. Quomodo? In dulcedine Spiritus sancti, quia in homine ipso locus domus suae fulget. Et deinde instrumenta virtutum ad tutelam operis illius quod incipiebat in eo facit, ita ut homini illi nulla necessaria ullius virtutis desint, sicut etiam in coelo et in terra fecit, ubi nullae [Col. 0924D] creaturae homini necessaria desunt. Dicente igitur Deo fit firmamentum, quod discretio est in diversitate spiritalium et carnalium hominum, in eo quod homo coeleste desiderium et necessariam curam carnis habere debet, scilicet ut in rebus cum discretione ita detineatur, ne exaltatio ruinae per bona opera in illo aedificetur, et etiam ne de aliena instantia diversorum morum corrumpatur; sed interdum cum suspiriis oret, in alia hora bonis operibus occupetur; alia autem vice necessaria carni ne deficiat provideat. Et quaecunque dona sancti Spiritus habuerit, illa cum discretione frequenter reaedificet, et ita semper exercendis virtutibus pro modo earum instet, ut per has ferventibus suspiriis ad coelum anhelet, et curae carnis nonnisi ex necessitate [Col. 0925A] deserviat. In his quoque muneribus Spiritus sancti vana gloria, quam Deus omnino abjecit, effugetur, quia homo eam pro Deo se ipsum honorans habet, et radicem boni unam post aliam eradicat. Unde semper instabilis manens, in uno loco nullo modo stare valet, et super talem requiescere gratia Spiritus sancti non potest. »Et fecit Deus firmamentum; divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum. Et factum est ita (ibid. Gn Gn 1).« Nunc quoque facit Deus omnia instrumenta virtutum in homine, cum discretione quam in exspiratione Spiritus sancti constituit, propterea ut ipse homo omnia instrumenta haec, quae Deus utilia esse videt, in se ipso discernat, ita ne ulla virtus quam incipit per vagationem mentis dimergatur. Et sic Deus terrenas necessitates et coelestes [Col. 0925B] virtutes dividit, quas Spiritus sanctus irrigat, et quae coelestibus semper adhaerent, quatenus homo cum eis ad contemplativam vitam semper anhelet. Has quoque virtutes discretio continet, quasi ancilla quae dominam suam servitio suo obtinet, quia in terrenis rebus quae carni adsunt, et quae discretioni subjacent, ipsa domina ancilla carere non vult. Sic discretio firmamentum est, terrena, id est activam vitam, sub se; coelestia autem, id est contemplativam vitam, super se habens; quibus ipsa scala est, in qua mentes hominum per bona opera ad coelum ascendunt, et in qua etiam propter necessitatem carnis ad terram descendunt, velut Maria et Martha diversa servitia Deo exhibuerunt, cui tamen [Col. 0925C] utrumque placuit, quia ipse constitutor utriusque vitae est. Sicque firmamentum virtutis inter utramque vitam sit, cum ipse homo sibimetipsi discretionem facit, ita ut coelestia et terrestria suo statute modo recte habeat, sicut ea Deus constituit. »Vocavitque Deus firmamentum coelum (ibid. Gn 1).« Et Deus per inspirationem Spiritus sancti in homine discretionem coelum vocat, quae vere certissima significatio coeli est, quia, ut firmamentum omnia ornamenta quae mundum illuminant et regunt atque continent in se habet, ita discretio omnia instrumenta virtutum quae a Deo procedunt, quibus corpus et anima regitur, obtinet; et sic quae intrinsecus latent non deficiunt, et quae extrinsecus sunt per jactantiam non obscurantur. »Et factum est vespere [Col. 0925D] et mane dies secundus (ibid. Gn 1).« Sic etiam in homine illo fit, qui ipse in bona consuetudine vespertinus est, cum omnia opera sua in discretione perficit. Nam Deus in initio omnium virtutum finem earum praevidet, quoniam ipsas se tangentes sentit, et etiam in fine initium earum approbat, quia bonum initium non prodest nisi etiam bonus finis sequatur, ut Filius meus in Evangelio de sponso loquitur, qui ad fatuas virgines dixit:

Testimonium Evangelii, in quo Sponsus fatuis virginibus dicit: »Nescio vos,« et ad quid hic assumptum et quo sensu accipiendum sit.

XXVIII. »Amen, amen dico vobis, Nescio vos (Mt 25).« Hoc considerandum sic est: Ego qui [Col. 0926A] sum certissime dico vobis, qui propter gustum carnis secundum concupiscentias vestras operantes, ex toto exstincti estis: »Nescio vos,« quia me cognoscendo ita non tangitis, ut virtutes justorum operum, quas bonae scientiae vestrae proposui, faciatis, nec eas a me petatis. Animae etiam vestrae suspiria sua prohibetis, illam ad hoc cogentes, ut voluntatem carnis perficiat, et nullum auxilium a me quaerat. Quis enim potest illi respondere, cujus vox et verba non audiuntur? Nullus. Vos enim nullum clamorem ad me dirigitis. Et quod donum illi dabitur, qui nec aliquid quaerit, nec postulat, sed qui muta voce donum fugit? Vere nullum. Itaque vos a me nihil postulatis. Nam illos qui cum suspirio animae non clamant ad me, et me corde et mente non attendunt, utpote mei oblitos, quasi scientiam eis non dederim [Col. 0926B] nescio, et ob hoc maxime quia per iniqua opera me irritant. Nam propter otiositatem fatuitatis suae ad me non respiciunt, et discretionem virtuosarum mentium quae de Spiritu sancto accenduntur propter amplexionem carnis repudiant. Unde et ab oculis meis exclusi sunt. Unum enim eligunt, at aliud abjiciunt, quia terram cum viriditate sua apprehendunt, et coelum propter voluptates suas negligunt, sola voce pulsant, sine opere ingredi volunt, sed idcirco porta ejus aperiri non poterit. Omnes namque virtutes per coelestia et per terrestria discerni possunt, quia homo in terra ambulat, et coelum suspicit, ac in his duabus eum eligere oportet, quid secundum Deum diligat, et quid odio habeat, ita ut in bono ad coelestia tendat, et a malo se avertat. Sic [Col. 0926C] utique dicitur Deo ignotum uniuscujusque hominis initium, cujus etiam finem ipse non approbat. Et ut in fine mundi qui multo utilior initio ipsius est, salvatio in Filio meo surrexit, quia in ipso initio perditio, in ipso autem fine salvatio processit; ita etiam bonus finis multo utilior quam bonum initium est. Tali modo discretio secunda lux boni operis, ut dies secundus est.

Quare etiam juxta moralitatem opus secundi dici, cum bonum sit, laude bonitatis careat.

XXIX. Quod autem hic dictum non est, »et vidit Deus quod esset bonum (Gn 1),« hoc est quod discretio officium aliarum virtutum est, non operando, sed caeteris virtutibus ministrando, ut etiam firmamentum, [Col. 0926D] quod sustentaculum illorum est per quae volvitur, alias operantes creaturas ipsis obsequium existendo continet, quae propter servitium hominis operariae nominantur, quoniam per illud singula opera sua die ac nocte operantur. Et ut etiam idem firmamentum unumquodque quod ei impositum est sustentans, illi locum dat, ita discretio per opus, ut caeterae virtutes quae ab opere operatrices nominatae sunt, operatrix non est, sed tantum aliarum virtutum sustentaculum.

Quomodo quod scriptum est, »Congregentur aquae« usque ad id »factum est vespere et mane dies tertius« secundum litteram competenter intelligendum sit.

XXX. »Dixit vero Deus: Congregentur aquae [Col. 0927A] quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida Factumque est ita (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Per verbum quod inexstinguibile est confluxerunt aquae quae sub firmamento remanserant in locum unum, quatenus terra appareret, ne eis cooperta inanisceret, et hoc antequam firmamentum illuminaretur factum est ita, ut illud stellis elucidatum, plateis aquarum quae terra sunt ab aquis segregatis luceret. Et vocavit Deus aridam terram, quae mater omnium germinantium in terra est, quia et primus homo ex ipsa factus est, congregationesque aquarum appellavit maria, ex quibus aquae fluunt, quasi ab eis generentur. »Et vidit Deus quod esset bonum, et ait: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum [Col. 0927B] juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita (Ibid.).« Vidit Deus quia omne quod fecerat recte et bene ad officium suum positum erat, ac per vivens verbum suum praecepit, ut ad germinandum florentem herbam materna terra viresceret, facientem quoque semen, quatenus in semine suo multiplicaretur, per quod iterum renasceretur, quoniam omne germen semen in se habet, ne in natura sua deficiat. Jussit etiam ut germinaret lignum fructiferum faciens fructum ad vescendum, in natura sua semen in semetipso habens quo iterum germinet cum super terram ceciderit. Et sic adimpletum est, quemadmodum cum servus laeto animo praecepta domini sui perficit, cum [Col. 0927C] paterfamilias illum vocans ei negotia sua committit, et quid de unoquoque faciat ipsi indicat, quia et terra cum gaudio ad jussa Domini sui movebatur, illa in omnibus adimplendo. »Et protulit terra herbam virentem et afferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam (Ibid),« quoniam ut Deus praecipiebat protulit materna terra viriditatem herbarum semen suum in se habentium, viriditatemque lignorum congruentem fructum proferentium et in semine suo renascentium, quia dum semina istorum in terra cadunt, secundum speciem formationis suae iterum alia resurgunt. »Et vidit Deus quod esset bonum,« ut omnia haec quae homini necessaria erant, quem facturus fuerat, ita [Col. 0927D] praecederent, ne in sequenti necessitate hominis deficerent. »Factumque est vespere et mane dies tertius (Ibid.),« scilicet finis et initium, quibus completur tertium opus, quoniam Deus praefata tria opera cum circulo scientiae suae profecerat, quae nondum cum circuitu luminarium illustrata fuerant. Nam sicut ignis silet antequam flatu venti excitetur, sed flatu venti excitatus flagrat, ita opus Dei in praescientia ipsius siluit antequam prodiret, sed virtute viventis verbi excitatum in forma sua apparuit. Unde etiam inspiratione mea scriptum est:

[Col. 0928A] Verba Dei in libro Isaiae prophetae dicentis, »Tacui, semper silui, patiens fui, sicut pariens loquar,« et in psalmo secundo loquentis ad Filium, »Ego hodie genui te,« et ad quid hic posita sint, et quomodo intelligantur.

XXXI. »Tacui, semper silui, patiens fui, sicut pariens loquar (Is 42).« Hoc considerandum sic est: Ego prophetia prophetarum Spiritu sancto imbuta, tacui in patientia, silui in mansuetudine, sicut pariens post dolorem suum loquar. Nam ante incarnationem Filii Dei velut muta tacui, ita ut secreta ipsius in me silenter continerem, nec ea in aperto protuli, quemadmodum ignis flammam in se continet quae non per se, sed a vento movetur; sed nunc post dolorem illum quem idem filius Dei secundum carnem in cruce passus est, sicut pariens dolore abjecto [Col. 0928B] loquar, ea scilicet quae prius occultaveram, in gaudio aperte proferens. Prophetae etenim voces suas silenter comprimebant, quoniam quae scientia locutionis eorum esset, pleniter nesciebant. Unde et apud semetipsos dicebant: »O. o. o. pleniter non videmus quae loquimur, scimus tamen quod Deus illa temporibus suis manifestabit?« Et sic patienter sustinebant, scientiae Dei illa committentes. Deus autem ad ministerium operis sui quod ad imaginem suam fecerat, illa postmodum illuminavit, velut mater post partum laetatur, cum infantem viderit, quem de se genuit, ad ipsum suspirando dicens: »Hic est filius meus.« Sic etiam summus Pater de Filio suo loquitur: »Ego hodie genui te (Ps 2).« [Col. 0928C] Quod hodie aeternitas illa est in qua secundum divinitatem Patri semper aequalis est; post cujus incarnationem prophetia in sanctis aperte flagrabat, qui prophetiam prophetarum exponendo palam loquebantur, sicut et Deus firmamentum lucentibus luminaribus illuminavit. Alio modo: »Dixit vero Deus:«

Quia id quod Deus vocavit aridam terram, et congregationes aquarum appellavit maria, juxta diversos respectus allegorice de Ecclesia accipiatur, quae de pluribus populis collecta, et fidei soliditate fundata, a David terra viventium, et a Joanne apostolo in Apocalypsi mare vitreum mistum cum igne nominatur, et quo sensu haec eadem testimonia accipi debeant.

XXXII. »Congregentur aquae quae sub coelo sunt, [Col. 0928D] in locum unum, et appareat arida. Factumque est ita (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Deus populos Christianorum congregavit qui inter paganos (sic) eum plus et doloribus impugnati in diversis locis erant, et eos in unam Ecclesiam tulit, et sic ipsi terra viventium apparuerunt, sicut Propheta dicit: »Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps 26).« Hoc considerandum sic est: Ego qui Deum sequi studeo, cum ea quae bona sunt operor, credo nec dubito quin visurus sim bona illa quae Dominatoris omnium sunt, in terra illa in qua beati vivunt, nulla pericula mortis amodo metuentes. Verbum quoque Dei dormientes mentes hominum excitat, illosque in vera visione fidei videre facit ita ut qui in infidelitate in inarata terra [Col. 0929A] prius erant, hos postmodum gratia Spiritus sancti, eum aratro fidei evertat. Eos etiam terram viventium parat, quae omni fructifera viriditate florens, plenum fructum profert, sicut et prophetae Virginem Filium Dei parituram dicebant, qui terram dormientem aratro verae fidei in sanctis suis suscitat, ita ut ipsi fluens aqua de vivente aqua Spiritus sancti fluant. Atque hoc ita in praecepto Dei factum est, ut Deus voluit. »Et vocavit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria (Gn 1).« Itaque Deus Israel Ecclesiam promissam terram fluentem lac et mel nominavit, quia ipsa et dulcedo et candor coelestis regni est, cum fide et confessione Dei Patris in Christiano populo effulsit, ita ut idem populus Deum in vera Trinitate, quam [Col. 0929B] Judaei percipere noluerunt, confiteretur. Ista etiam Ecclesia ab aquis, scilicet apostolis, congregata mare nominatur, quia inimicitiae diabolicae pugnae contra animas et tempestates malorum Christianorum et paganorum contra corpora in magnis periculis in Ecclesiam inundant, eam opprimere volentes, nisi Deus eos liberet, qui nauta et remex suorum semper est, quia nullus Christianus coelestem Jerusalem intrare potest, nisi tempestates illas, Deo adjuvante, pertransierit. Et Ecclesia etiam hoc ipsum mare est, quod Joannes evangelista, ut vitreum mare mistum cum igne vidit, ut in Apocalypsi dicit: »Et vidi tanquam mare vitreum mistum cum igne, et eos qui vicerunt bestiam, et imaginem illius, et numerum [Col. 0929C] nominis ejus stantes supra mare vitreum, habentes cytharas Dei et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum agni (Ap 15).« Hoc considerandum sic est: Ego cui secreta Dei demonstrata sunt, vidi in interioribus oculis Ecclesiam quam Deus de communi populo Judaeorum et paganorum vocavit, in fide puram, nec non e multis tribulationibus concussam, ubi fideles per Spiritum sanctum accensi, vivum Deum in vera fide cognoscebant et inspiciebant, quia fides velut umbra Divinitatis est, quam mortalis homo perfecte videre non potest. Et umbra formam quae non videtur demonstrat, sicut et circinus formam nondum formatam signat, quemadmodum et Filius Dei Philippo Patrem desideranti videre dicit, quod ille qui videt eum videat [Col. 0929D] et Patrem suum (Jn 14). Sancta enim divinitas in humanitate latuit, et per doctrinam qua totum mundum illustraverat, mundo illuxit; sicut et aqua terram, quae velut corpus ipsius est, totam perfundit, et ad refectionem omnis creaturae fructiferam facit; quia etiam ut Deus a coelestibus spiritibus videtur, sic quoque voluit, ut a creatura in humana natura conspiceretur. Sed et illos attendi qui superaverunt antiquum serpentem, ac membra ipsius et numerum angelici exercitus ejus, quoniam locus et numerus eorumdem cadentium spirituum per hominem implebitur, quem diabolus per invidiam de paradiso seduxerat; attendi, inquam, stantes in altitudine Ecclesiae, dum carnem suam mortificarent cum sanctis operibus, et cum signis quibus [Col. 0930A] undique in laude Dei volabant. Et etiam habebant laudem illam quae ex praecepto Dei scripta est, et quam Deus per creaturas constituit, quia sicut coelestis Jerusalem ex impolitis lapidibus qui in terrenis jacebant primitiis fundata existit, ita et vetus lex, spiritalia in se occultans, tandem spiritalia intelligere incoepit per quae muri ejusdem civitatis postea aedificabantur. Cantabant quoque canticum Moysi in similitudine cantoris, qui praesentia et futura cantat, quae tamen ei ignota et aliena sunt, excepto quod tantum ad ipsa suspirat, sicut et Moyses cum veteri lege quasi vox erat, in qua Verbum, scilicet humanitas Salvatoris latuit, qui scilicet Moyses omnia mirabilia incarnationis ejusdem Filii Dei significanter scripsit, quemadmodum Deus eum docuit. Ipsi [Col. 0930B] etiam cantabant canticum Agni, quod in ordine virginum est, quae Agnum Dei in fide habent, desponsationem carnis postponentes, eumque in dilectione intuentes velut ipsum praesentem habeant, quem in carne non vident. Quapropter et ipsis valde jucundum est quod summo Regi desponsatae sunt, et quod cum jubilatione laudis ipsi cantant, quia etiam ad alienam vitam cum suspirio animae semper anhelant, et omnem sollicitudinem suam Deo commendant voce et opere eum laudantes.

Quod uterus Ecclesiae, instar cujusdam terrae, et herbam virentem in simplicitate fidelium parvulorum, et ligna pomifera in robusta operatione perfectorum modo germinet, et juxta semen laus fidei in successione credentium usque in finem germinativa sit, et hoc in die tertio, scilicet in claritate [Col. 0930C] ejusdem fidei.

XXXIII. »Et vidit Deus quod esset bonum, et ait: Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita (Gn 1).« Vivens terra Ecclesia est, fructum justitiae cum doctrina apostolorum pariens, sicut ipsi filiis suis in initio praedicaverunt, ut quasi herba in viriditate rectae fidei essent, quam in semine verborum Dei percepissent, et ut etiam fructiferae arbores secundum legem Dei fierent, ita ut in semine eorum fornicationes et adulteria non perpetrarentur, sed in recta nativitate filios super terram parerent. »Et factum est ita,« quia in [Col. 0930D] sono apostolorum fidem suscepit Ecclesia, et unaquaeque constitutio populorum rectae legi subjecta est. »Et protulit terra herbam virentem, et afferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam.« Ecclesia, quae est terra viventium fructum bonorum operum in viriditate fidei protulit, et afferentem semen Verbi Dei, et fructum ita ut etiam filii ejus, sive divites sive pauperes, sive majores natu sive minores, rectum conjugium secundum formas suas exercent. »Et vidit Deus quod esset bonum.« Et illud ante Deum bonum erat. »Factumque est vespere et mane dies tertius,« Tunc divisio sparsionis Christiani populi, quae ex praeliis infidelium et doloribus quos ei propter [Col. 0931A] rectam fidem inferebant facta est, quasi per vesperum se declinare coepit ad mane illius diei, scilicet stabilis fidei in qua Christiani constitutam legem acceperunt, per quam scirent quid eis in eadem lege Dei faciendum esset; et hoc factum quasi dies tertius cum tertia luce rectae fidei est. Et iterum alio modo: »Dixit vero Deus:

Item quomodo ea quae eodem tertio die facta narrantur, per historiam in moribus filiorum Ecclesiae inveniantur juxta tropologiam, adjuncto ad hoc competenti testimonio Evangelii, et quo sensu accipi debeat.

XXXIV. »Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida. Factumque est ita (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Deus in compunctione cordis hominis dicit ut omnes necessitates [Col. 0931B] corporis quae discretioni subjacent, in placidum locum unius usus congregentur. Quomodo? Ut homo in epulis, aut in ebrietate, aut in illecebrosis ornamentis vestimentorum, aut in tortuosa mente superfluus non sit, in omnibus his gloriam sibimetipsi requirens; sed necessitas corporis ibi tantummodo appareat. Quomodo? Ut corpus ita modice pascatur, ut eo recte refecto, anima gaudium habere possit; et ut justa itinera cum illo habeat, ita ut de nimia abstinentia in praecipitium non prosternatur, et ne etiam de superfluitate praedictae immoderationis prematur. Et sic in homine omnia haec per admonitionem Spiritus sancti fiunt, quam ipse in hilaritate mentis suscepit. »Et vocavit Deus [Col. 0931C] aridam terram, congregationesque aquarum appellavit maria.« Et Deus cum eadem admonitione homini illi per sanctam humilitatem insistit, ita ut se ipsum miseram aridamque terram propter diversas necessitates corporis sui nominet; unde etiam propter saeculares res, quae in ipsis necessitatibus latent, suspiria habet, se ipsum ut fluctuationem maris existimans, et ob hoc etiam in humilitate se deprimens, quasi spiritali gaudio indignus sit. »Et vidit Deus quod esset bonum et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum, faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita (Ibid).« Deus in amplexione dulcis ac profundae humilitatis videns quod modo seipsum [Col. 0931D] propter terrena despiciat, quae de fragilitate sua sine contagione esse non possunt per admonitionem Spiritus sancti ait: »Quia homo compunctionem cordis et discretionem boni et mali suscepit, et seipsum terram esse cognoscens sanctae humilitati prostratum subjecit, nunc in viriditate virtutum diligenter germinet, ita ut in cogitationibus et operibus suis carnalibus desideriis non succumbat, quia ipse in corpore suo succum habet, qui eum ad hoc semper allicit, ut in operibus suis peccare incipiat.

Et haec bona opera in consuetudine habens, semen faciat, videlicet ut secundum verba doctorum se corrigens a praedictis desideriis, se abstrahat, et deinde ad fortiores virtutes fructus facientes, secundum doctrinam magistrorum ascendat. Quomodo? [Col. 0932A] Homo a doctoribus quid bonum, quidve malum sit scrutari debet, et secundum doctrinam eorum faciat, ita ut instrumenta virtutum illarum quas incoepit, hoc semen Verbi Dei in semetipsis habeant, et illud super terram, scilicet super hominem sit; sicque fiet ut quod de admonitione Dei ardenter suscepit, ex amore Dei in ipso perficiatur. »Et protulit terra herbam virentem et afferentem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam (ibid.).« Homo a Spiritu sancto interius doctus, tunc de corde suo viriditatem abstinentiae, delectationes carnis coercendo, et verbum correctionis profert, quando in se secundum magistrationem qua se ipsum constringit, ad Deum semper [Col. 0932B] anhelat. Nam unaquaeque virtus arida est, si verbo correctionis intra hominem non radicat, ut Salvator in Evangelio ait: »Aliud cecidit supra terram, et natum aruit, quia non habebat humorem (Luc. 8).« Hoc considerandum sic est: Semen verborum doctrinae Spiritus sancti in terra seminatur, quatenus homo per illud in anima pascatur. sed quoniam illud multimoda dona Spiritus sancti sunt, aliud cadit supra dura incredulorum hominum, ita ut illi hoc interdum quasi gementes percipiant, sed tamen fructum pietatis non proferunt, quia humore lenitatis carent, quemadmodum nec terra sine humore infecunda ad fructus existit, fructum utilitatis non affert. Deus enim creaturas ad [Col. 0932C] intellectum hominis creavit, quatenus in illis utilia eligerent et inutilia reprobarent, sicut et terra ubi humore perfusa mollis est, fructum facit, ubi vero absque humore dura et lapidea existit, fructum afferre non potest. Nam homo in scientia boni terra bona et delicata notatur, in scientia autem mali terra dura et lapidea intelligitur, ita ut ros Spiritus sancti super illos qui cum delectatione spiritalis vitae bona opera operantur, ad plurimum fructum fundatur, et illi qui per gustum carnis quaeque peccata voluptatis ad se colligunt, per duritiam cordis ut petrosa terra infructuosi permaneant, quoniam succus bonae voluntatis in ipsis exaruit. Et quomodo virtus intra hominem verbo correctionis radicabit? Ut ipse verbo cordis sui se constringat, cum [Col. 0932D] quo contra vitia pugnare debet. Et sic altas virtutes quibus se per doctrinam majorum instruit proficiet, ita scilicet ut intelligat qualiter cum timore se constringere, et a malo per abstinentiam recedere debeat, quia homo qui in delectatione a pravis operibus se abstinet, majoris virtutis est quam ille qui non delectatur, opera carnis suae devitat. Et sic homo per verba dictorum quaeque sapienter perficiens, in semetipso fructum secundum exemplum quo doctus est proferet, et verba eorum contra se cum correctione verborum suorum habebit. »Et vidit Deus quod esse bonum (Gn 1).« Praedictae causae Deum ita tangunt, ut eas acceptando sciat et videat quia homo se ipsum restaurans, de instabilitate quae sibi in ruina Adae orta est, et quam malam [Col. 0933A] esse novit humiliter surrexit, et hoc valde bonum est, quia Deo tunc reviviscit, dum ad Deum pervenire desiderat. »Factumque est vespere et mane dies tertius (ibid.)« Et ita fiet hoc vespere, scilicet bonus finis, cum initio bonum incipientis dies tertius, ut praedictum est, in hoc quod homo se ipsum a malis operibus constringit, facta tertia virtute boni operis, quae humilitas est.

Quomodo ad litteram accipiendum sit quod scriptum est: »Dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli,« et caetera usque ad id, »et factum est vespere et mane dies quartus.

XXXV. »Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem et noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos, et luceant [Col. 0933B] in firmamento coeli, et illuminent terram. Et factum est ita (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Per divinam jussionem illuminatio firmamenti opus Dei pulchrum et gloriosum ostendebat, ut etiam anima corpus pulchrum et gloriosum faciet, quod licet post transitum illius propter primam conceptionem in putredine feteat, tamen sicut et superiora immutabitur, cum ipse homo denuo resuscitabitur. Et officia luminarium istorum Deus constituit et divisit in diem et noctem, quia in his duabus divisionibus, videlicet in die ac in nocte, omnis dispositio necessitatis hominis pendet, quatenus ille cum rationalitate per signa eorumdem luminarium, quae creatura illa et illa sit, et quomodo tempora dierum, noctium et annorum per singula haec signa nominentur, [Col. 0933C] atque ut ipsa luminaria in firmamento elucidata videantur illuminantia terram, et ea quae in ipsa sunt. Omniaque haec ita constituta sunt, ut ea Deus apparere jussit. »Fecitque Deus duo magna luminaria, luminare majus, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti; et stellas, et posuit eas in firmamento coeli, ut lucerent super terram, et praeessent diei et nocti, et dividerent lucem et tenebras (ibid.).« Deus per Verbum suum haec duo magna luminaria lucide illuminavit, majus scilicet in die, minus vero in nocte, quorum alterum in ordine suo stat, nec crescit, nec minuitur, alterum per signa firmamenti crescit, et defectum accipit. In his quoque duobus luminaribus [Col. 0933D] Deus quomodo opus suum, quod homo est, in duabus naturis perficeret praevidit. Unde et ille in bona scientia coelestis, et in mala scientia terrenus est. Bona enim scientia ex Deo coelestis est, nec ullus rationali animae abstrahere potest, quin per bonam scientiam reptilia terrae malae scientiae assimilata praecellat, quae de terra roborata in nocte super ea audacius reptant et in sordibus gaudent. Mala vero scientia cum sordibus peccatorum est, bonae scientiae subjacet; eamque justam cognoscit, quamvis ipsam abhorreat. Sed bona scientia fortissimum bellatorem malae scientiae resistere facit, illumque, si ceciderit, per poenitentiam erigit, et ne in gustum peccati recurrat praemunire non desinit, quoniam bona scientia ut dies, mala autem ut nox est. [Col. 0934A] Quapropter et ista in malo delectatur malumque perficit, cum delectatio peccatum praecedit, atque per has duas scientias, omnis homo mundas et immundas res cognoscit. Dies namque noctem scit, et ab ea secedit; nox vero diem novit, et ab illa fugit eodemque modo bona scientia a mala declinat; mala quoque a bona se separat, quoniam altera alteram abhorret. Sic homo coelestis et terrestris est, quia cum coelum in primo casu angeli motum est, Deus cum vili natura terrae illud reparavit, atque hoc modo terra fundamentum coeli est, coelumque cum majoribus miraculis, quam in primo angelo fuisset, super terram aedificatum est, quoniam homo de terra factus, plenum opus Dei est. Stellae quoque de luna, ut flamma de igne, flagrant, et per [Col. 0934B] totum firmamentum lucenti lumine infusae sunt, velut si flamma per cribrum luceat, et sic totam terram illuminant, atque ut positae sunt, usque ad novissimum diem praestabunt. Ipsae etiam in defectu lunae lucidiores, quam in augmento illius videntur, quia in augmento ejus prae fortitudine serenitatis ipsius perfecte videri non possunt, solique occurrunt diem ostendentes, et lunae subveniunt noctem illuminantes, et sic dividunt lucem a tenebris, ubi diem et noctem cum ministerio suo ostendunt. Et vidit Deus quod esset bonum, scilicet approbans quod per spirantem sphaeram luminis opus suum plenum, et ad ministerium paratum et elegans esset tenebris fugatis. »Et factum est vespere et mane dies quartus, quia quatuor elementa, videlicet [Col. 0934C] ignis, aer, aqua et terra, per gratiam Dei parata et occultata in omnibus rebus apparuerunt in quibus constituta erant. Item alio modo:

Quia secundum allegoriam firmamentum firmitas Christianae fidei, per duo magna luminaria duae potestates, spiritualis in sacerdotibus, et saecularis in regibus, per stellas minores qui sub illis sunt, praelati vel judices designantur; qui omnes positi sunt ut illuminent terram, Ecclesiam per diem et noctem instruendo, spiritales doctrinae et exemplorum lumine, et coercendo carnales censura justitiae.

XXXVI. »Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, ut dividant diem et noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos, et luceant in firmamento coeli, et illuminent terram. Et [Col. 0934D] factum est ita (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Deus per Spiritum sanctum in cordibus discipulorum suorum dixit: »Fiant sacerdotes, et doctores in Filio meo, qui Ecclesiam, quae supra firmam petram, id est Christum, aedificata est, illuminent, de quo lapide justitia verae fidei emanavit.« Ipsi quoque sacerdotes in omnem Ecclesiam mitantur, eam ita illuminantes, ut populo per verba sua diem, id est salutem fidei dividant, et felicitatem illam quam per eamdem fidem consequantur, si ea observaverint annuntient. Et etiam populo noctem, scilicet aeterna tormenta, quae ad infinitatem pertinent, insinuent, et hoc eis ipsi doctores etiam cum variis signis probent, ita ut illa quae ipsis observanda sunt annuntient, scilicet festa quae [Col. 0935A] celebranda sunt, et tempora jejuniorum quae constricta sunt, et dies qui in lege Dei remissibiles sunt, ut annum cum institutis praeceptis observent. Et praecepta illa per fidem in coelo, id est in Filio meo, luceant, quia laudem angelorum sequuntur, et etiam ecclesiam terram viventium cum laude Dei illuminent.« Et factum est ita. Fecit itaque Deus duo magna luminaria, luminare majus ut praeesset diei, et luminare minus ut praeesset nocti. Et stellas. Et posuit eas in firmamento coeli ut lucerent super terram, et praeessent diei et nocti, et dividerent lucem ac tenebras (ibid.).« Fecit Deus duo magna luminaria, quae Ecclesiae necessaria erant; luminare majus ut praeesset diei, videlicet principales et spiritales magistros, qui praepositi Ecclesiae, lumen [Col. 0935B] fidelium oculorum existunt, ita ut reliqui spiritales magistri, id est minores personae, sub praecepto eorum, sicut bos sub jugo subditi et ligati sint, ne sine pastore errando ambulantes, ab acri volucre, scilicet diabolo, arripiantur. Et etiam luminare minus, scilicet reges et alias saeculares potestates, ut terrenis rebus et saecularibus populis tanquam nocti praesint, qui cum tenebrositate multarum illicitarum rerum frequenter obscurantur, quia sensibilis voluptas carnis, quae in Adam orta est, in illis multoties surgit. Unde in semetipsis quid facere possint computant, et a justo judicio se non recte dijudicantes abscondunt. Fecit etiam stellas, videlicet eos qui in minori potestate majoribus principibus subjecti sunt, ut viventi terrae, id est Ecclesiae luceant, [Col. 0935C] ubicunque ipsa in firmamento petrae, id est in Christo, fuerit, ita ut lucidis, id est recte viventibus, et umbrosis, id est in malo rixantibus praesint, lucidos secundum opera eorum, et malos secundum nequitiam ipsorum judicantes. »Et vidit Deus quod esset bonum,« hoc est in beneplacito suo disposuit, ut in Ecclesia diversis distincta gradibus, et simplices sapientum doctrina illuminarentur, et delinquentes rectorum disciplina corrigerentur. »Et factum est vespere et mane dies quartus (ibid.).« Ordinante Deo Ecclesiam instabilitas illa, quae in ea erat quando Christiani spiritales pastores et saeculares rectores non habebant, quasi quarto die ab obscuritate confusionis illius se declinare coepit ad ortum stabilis diei, qui in eadem Ecclesia [Col. 0935D] refulsit cum verae fidei et caeterarum virtutum luce sanctae operationis studio confirmata est. Et iterum alio modo:

Item quia secundum tropologiam per firmamentum discretio rationis, per duo magna luminaria duo praecepta charitatis, per stellas rectae cogitationes intelligantur, ut per ista quisque fidelis illuminatus sollicite discernat quid honoris et gratiae Deo, quid et suae et proximorum necessitati secundum salutem animae et utilitatem corporis debeat.

XXXVII. »Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem et noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos, et luceant in firmamento coeli, et illuminent terram. Et factum est ita (Gn 1).« Hoc considerandum sic [Col. 0936A] est: Deus in admonitione Spiritus sancti dixit: Fiant ex dono Spiritus sancti in discretione luminaria, ut homo Deum et proximum suum sicut se ipsum diligat. Quomodo faciet hoc? Tota viriditate animae ad Deum firmiter anhelet, ita ut alienum deum in infidelitate quasi extraneus non quaerat, sed in virili animo ad me respiciat. Proximum quoque suum sicut se ipsum diligat, ita ut quaeque necessaria, quae ad formam suam pertinent, illi diligenter provideat, quia ipse forma et frater ejus secundum humanitatem est. Et eum indignum non habeat, quo sicut vilis illi creatura subjectus sit, sed in societate sua voluntarie suscipiat, quia Deus qui justum, ipse etiam et illum in eadem forma constituit. Caveat quoque ne in morte animae illius ullam [Col. 0936B] communionem peccatis ipsius consentiendo habeat, ita ne animam ipsius sicut nec suam occidat. Et ista luminaria in firmamento coeli, id est in discretione rationis luceant, ita ut ipse homo cum discretione diem recte discernat, scilicet quali honore me omnipotentem Deum in desiderio animae suae habeat, et in gemitibus suis ad me libenter suspiret. Noctem quoque, id est illud obscurum quod in corpore latet, et ad terrena pertinet, scilicet necessitatem sui ipsius et proximi, ita cum eadem discretione illuminet, ut nec propter inferiora a spe superiorum avocetur, sed in his etiam ad coelestia desideria semper suspiret. Ipsa quoque luminaria sint ei in interiora signa, quomodo suspirare, orare et flere ad Deum et Spiritum sanctum in adjutorium [Col. 0936C] suum advocare debeat; sint ei et in tempora, videlicet qualiter in proprio et in proximi sui usu exerceatur; sint ei etiam in dies fidei, ut omnia opera sua in aedificatione boni operis in me reluceant. Et sint ei in annos, ita ut annuale tempus observet, bonum in his omnibus per sancta opera cum Deo et proximo suo incipiens, et in omni lege Dei bene finiens, ita ut per omne tempus vitae suae bona exempla proximo suo praebeat, in omnibus constitutis rebus, quae in duobus praeceptis pendent. Et haec luminaria in praedictis praeceptis in firmamento coeli, id est in discretione mentis luceant, atque omnia lumina operis hujus terram, videlicet hominem, illuminent, ut ante Deum mente et corpore refulgeat. Et hoc in homine ita fiet per compunctionem [Col. 0936D] ardentis amoris Dei et proximi sui, ut haec omnia in Deo discernat. »Fecitque Deus duo magna luminaria, luminare majus ut praeesset diei, et luminare minus ut praeesset nocti, et stellas. Et posuit eas in firmamento coeli ut lucerent super terram, et praeessent diei et nocti, et dividerent lucem ac tenebras (ibid.).« Facit Deus in homine per inspirationem Spiritus sancti, ut totis viribus ipsum amando inspiciat, ut hoc lumen diei, id est verae fidei, quae ante oculos Dei lucet, praesint, quia homo Deum exterioribus oculis videre non potest, sed eum per fidem in anima interius tangit. Et luminare minus, scilicet dilectionem proximi sui; quae minor dilectione Dei est, quia homo toto desiderio [Col. 0937A] Deum intra animam suam aspicit, proximum autem palpando et videndo cum exterioribus oculis facie ad faciem videt; et ideo ipsa nocti praeest, quia visio hujus mundi nocturna est, quae sine contagione peccati esse non potest. Et stellas, id est rectas et bonas cogitationes quas Deus in firmamento, id est in discretione hominis ponit, ut in omnibus rebus quid bonum et utile sit deprehendat, ne tenebris ignorantiae in scientia sua obscuretur, et ut ipse super infirmitatem corporis illud regendo vigilet, et cogitationibus suis agenda quaeque praevideat; ipsae quoque cogitationes lumini justitiae et necessitati corporis ita praesint, ut eas recte disponant, et ut lumen justitiae Dei a tenebrosa necessitate saeculi et corporis illam isti praeponendo discernant. [Col. 0937B] »Et vidit Deus quod esset bonum,« approbans scilicet domum suam in homine secundum justitiam suam recte dispositam, et gaudens illum praecepta sua quibus ei reconciliatus est, operibus adimplevisse. »Et factum est vespere et mane dies quartus (ibid.)« Ipse Deus in homine bonum finem cum initio praedictae legis facit, quia omnibus virtutibus bonum finem providet. Quod si finis bonus non est, operatio initii etiam obtruncatur, sicut inutilis arbor peribit, cujus rami virescunt, et llorere incipiunt, sed tamen fructum non proferunt. Et quemadmodum arbor illa, si sic perseveraverit, abscindetur, ita et homo ille a Deo eradicabitur, qui bene operari incipit, et coeptum ad finem non perducit, quia Deus initium bonorum operum sine [Col. 0937C] bono fine non respicit. Et in credentibus populis, qui quatuor elementis utuntur, quasi dies quartus fiet haec quarta virtus, scilicet dilectio Dei et proximi, quae spiritalibus et saecularibus ad observandum communis est.

Quomodo ad litteram intelligendum sit, et quomodo homini coaptetur quod scriptum est: »Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram,« usque ad id: »Et factum est vespere et mane dies quintus.«

XXXVIII. »Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento coeli (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Per vivens Verbum suum imperavit Deus ut producerent aquae reptilia et volatilia viventis [Col. 0937D] animae, velut flores, qui de ramis arborum procedunt, quia Deus creaturas primitus creavit, deinde alias ex aliis produxit, quoniam praevidit, quid unicuique constitutioni in firmamento et sub firmamento quae per ipsum tangitur adesset, sicut etiam forma primum constituitur, et post ad unumquodque opus suum movetur. Et processerunt quae in aquis natant, et quae in aere volant, ne aqua vacua foret opus illud adimplere, quod per ipsam perficiendum erat, et ne etiam aer corporalibus et viventibus volatilibus careret, quae ex aere replentur et vivificantur. Unde et pisces ex natatu natabiles; volucres vero ex volatu volatiles dicuntur; homo autem nec natare ad perfectum, nec volare potest, sed pedibus suis super terram incedit, de qua creatus [Col. 0938A] est. Sed pisces et volucres mundioris geniturae genitura caeterorum animalium sunt, quia Spiritus sanctus aquas prae caeteris elementis sanctificavit; et sicut aqua omnia munda et immunda superat, ita et anima omnia penetrat atque carnem superexcellit. Anima etiam humana ad imaginem Dei facta est, et cum omnibus creaturis in homine operatur; sed Deus in omnibus creaturis est, omnesque creaturas excedit, quoniam nec initium nec finis in eo reperitur. »Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem, atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum (ibid.).« Deus in aquis genera piscium formavit, ac de ventosa flagrantia viventem animam eis induxit. Quapropter et ipsi motabiles vivunt [Col. 0938B] de aquis generati, et inter omnia reptilia primi apparuerunt. Et quia vivens spiramen formas corporum excellit, ideo et aqua primum viventia produxit, quoniam aqua et sanctificata et spiritalis est. Genitura quippe in aquis quae fit genitura illa quae per primam fraudem antiqui serpentis decepta est mirabilior existit, quia in dilectione carnis gustus peccati exoritur; sed quoniam diabolus regenerationem in aquis destruere non potest, aquas odio habet. Deus autem squamam concepti peccati in Filio suo per lavacrum abluit, quo diabolus hominem denudare non potest, quoniam nescit unde virgo hominem illum conceperit, qui omnem gustum peccati per aquam diluit. Et quia diabolo partus Virginis occultus est, quae viscera sua non [Col. 0938C] vulnerata, sed integra esse cognovit, idcirco et genituram hanc Spiritus et aquae dissipare non valet. Per pisces autem Deus designavit, quod homo per viventem animam mobilis est, quemadmodum et pisces in aquis agiles sunt; per volatilia vero ostendit quod per rationalitatem ubique volat, velut etiam volatilia in aere feruntur. Quapropter et spiritalibus hominibus, qui communem populum fugiunt, spiritales cibi secundum genus suum convenientes adhibendi sunt, sicut et pisces et volucres a caeteris animalibus segregati in aquis et in aere vivunt. »Et vidit Deus quod esset bonum, benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris, avesque multiplicentur super [Col. 0938D] terram (ibid.).« Vidit Deus, id est approbavit, esse bonum, ut praedicta genera piscium et volatilium aerem in se haberent unde viverent; et benedicendo eis ne deficerent, jussit unamquamque earum secundum genus suum crescere in formatione, multiplicari in numero velut germina et fructus agrorum crescunt et proficiunt, quatenus et pisces replerent aquas, quia in ipsis versantur, et aves in multitudinem exsurgerent, quae propter pascua sibi convenientia terrae immorantur. »Et factum est vespere et mane dies quintus (ibid.),« qui finis et ortus operis hujus hoc idem opus ostendit quod Deus ad quinque sensus hominis posuit, quos anima in homine perlustrat. Quod enim anima videt, hoc spiritale est, quoniam ex spiritali spiraculo [Col. 0939A] visum lucis habet, discernens quid visibile et quid invisibile sit, quia et per rationalitatem societatem angelicorum spirituum se habere intelligit. Ipsa quoque invisibilis ut angelus existit, formamque corporis sui movet, quod quasi tunica ipsius est per quam obtegitur ne videatur, licet omnis creatura eam intelligat, quia vivens motus est. Alio modo:

Quia Deus unicum Filium suum mundo destinaverit, cujus praedicatione sublimia coelestis conversationis praecepta data sunt, quibus spiritales a carnalibus discernerentur: et verba Evangelii de relinquendis omnibus cum eleganti expositione ad instructionem evangelicae disciplinae pertinente.

XXXIX. »Dixit Deus: Producant aquae reptile [Col. 0939B] animae viventis, et volatile super terram sub firmamento coeli (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Deus per praedicationem discipulorum suorum Ecclesiae dixit: Nunc subtiliora praecepta per abstinentiam producamus, quae cum vigiliis, et jejuniis, ac orationibus in Christo fideliter vivendo terrenis rebus non adhaereant, et quae sub firmamento coeli, quod Christus est, cum altioribus pennis virtutum quasi virgines et viduae in Ecclesia volent et coelestia sequantur. »Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum (ibid.).« Ostendit scilicet unicum Filium suum in carne in quo ortum [Col. 0939C] est Evangelium, in quo dicitur: »Omnis qui reliquerit domum vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Mt 19).« Hoc considerandum sic est: Omnis fidelis qui reliquerit domum, id est propriam voluntatem, vel fratres, scilicet carnales concupiscentias, aut sorores, id est gustum peccatorum, aut patrem, videlicet delectationem carnis, aut matrem, id est amplexionem vitiorum, aut uxorem, scilicet avaritiam, aut filios, videlicet rapinam et furtum, aut agros, id est superbiam pro gloria nominis mei, ita me inspiciens qui Filius Dei et Salvator hominum sum, centies tantum in quiete mentis suae corporaliter accipiet, [Col. 0939D] quia omnem sollicitudinem saeculi a se projecit, et me subsecutus est. Unde ei et omnia haec in ministerio occurrent. Nam primitus relinquenda est domus, videlicet propria voluntas, in qua homo pro libitu suo requiescit, velut ille qui in domo sua in quiete manet; deinde fratres, id est carnales concupiscentiae, quae propriae voluntati conjunguntur; et postea sorores, scilicet gustus peccatorum qui carnales concupiscentias ubique subsequitur; dehinc autem pater, per quem delectatio carnis notatur, quae in carnalibus concupiscentiis valde delectatur; et post haec mater, id est amplexio vitiorum, quae delectationem carnis per omnia amplectitur; et deinde uxor, videlicet avaritia, quae amplexionem vitiorum imitatur, ita ut illis non [Col. 0940A] saturetur, sicut et vir cum uxorem duxerit, in avaros quaestus labitur. Et postmodum filii, id est rapina et furtum quae avaritiam subsequuntur, quemadmodum homo filiis suis divitias congregare nititur; et tandem agri, scilicet superbia, quae rapinam et furtum defendere conatur, quoniam cum homo injuste acquisita impune sibi attraxerit, superbire per jactantiam incipit. Sed cum quilibet fidelis ista omnia a se abjecerit, et meliora superabundanter recipit, ut praedictum est; vitam quoque aeternam in beatitudine indeficientem possidebit, eo quod se ipsum pro Deo temporaliter neglexerit, et ad coelestia anhelaverit. Iste enim qui seipsum et genus suum et natos suos propter Deum relinquit, quemadmodum Abraham fecit, pro unoquoque [Col. 0940B] quod oculis videt et corde attendit, praemium centupli accipiet, velut etiam de Maria dicitur: »Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. 6),« quia et illa a vertice usque ad plantam pedis se totam dimittens, de singulis mercede remunerata est. Quapropter et iste cum omnibus supradictis laboribus decorabitur, ut etiam faber opus suum cum eleganti decore exornat, et ad coelestia gaudia tandem transibit. Haec vetus lex nesciebat, quoniam humanitas Salvatoris illa nondum tetigerat, sed nova haec in se fideliter colligebat. Filius namque Dei, qui in igne Spiritus sancti a matre genitus est cui et humana genitura omnino ablata et abstracta est, rectam [Col. 0940C] genituram spiritalis vitae docuit, ita ut homo se ipsum constringat et sanctificet, et sic vivendo angelicam conversationem habeat, quia idem Filius Dei humanitate sua hominem liberavit, et ad superna gaudia reduxit. Deus etiam omnem vitam virtutum creavit, quae in viventibus mentibus hominum qui se de terra elevant, manent, et qui etiam in hoc mobiles sunt quod de malo ad bonum se semper convertunt, et de virtute in virtutem proficiunt. Et has virtutes illae aquae super quas Spiritus sanctus venit, iidem apostoli produxerunt, cum in bonis exemplis populum praeibant, et etiam coelestem conversationem ostenderunt, quae quasi nubes volat, omnia terrena secundum possibilitatem suam in genere virtutum transiens, sicut Filius meus [Col. 0940D] in Evangelio dicit:

Item verba Evangelii de multis mansionibus quae in domo Patris sunt, et de duplici genere filiorum Ecclesiae, spiritalium scilicet et saecularium.

XL. »In domo Patris mei mansiones multae sunt (Jn 14).« Hoc considerandum sic est: Filius Dei fidelibus suis vitam aeternam promittens dixit: In coelesti habitaculo quod Patris mei est, receptacula quamplurima secundum merita hominum sunt, ita ut unusquisque mansionem sibi illic faciat, quemadmodum in corporali vita Deum diligendo quaerit. Nam in homine qui se ipsum abnegat, quasi homo non sit, et tamen sensibilem gustum peccatorum in corporali vase suo per omnia deserere non potest; sed hoc modo victoriam corporalium [Col. 0941A] desideriorum propter amorem Christi, et propter spem verae fidei in passione habet, Deus valde delectatur, quoniam spiritui magis quam carni consentit. Hujus quoque tabernaculum cum innumerabilibus ornamentis propter studium victoriae quo contra semetipsum pugnat ornatur, atque pro singulis hujusmodi laboribus singula praemia recipiet, in quibus etiam viventibus citharis guadebit, quia Deus nullorum fulgentiam laborum obliviscitur. Unde et omnis harmonia Deum laudando miratur, quod terrenus homo, qui de terra est, in altitudinem illam in qua Deus est, in fide aspiciat, et eadem laus cum omni genere musicorum supra coelos sonat propter miracula quae Deus in illo operatur. Ipse enim ex illis est qui saeculum reliquerunt, cum rore Spiritus sancti totum mundum [Col. 0941B] bona opinione replentes, et cum gratia ejusdem Spiritus multitudinem hominum ad se trahentes, ita ut per verba et opera eorum quamplurimi in Deo regenerati sint. Iste namque homo omnibus jucundus existit; et quemadmodum aqua quae hominibus necessaria est, omnem necessitatem eorum sustentat, sic et per istum reliquus populus sustentatur. Sed et sicut terra germinando fecunda existit, ita etiam Deus homines alterum ab altero procreari constituit. Et ut ipse Deus in prima creatione terram creavit et aquam produxit, sic etiam homines in duas partes separari praevidit, alteram scilicet, ut filios procrearent, alteram vero ut in tunica Filii Dei a procreatione desisterent. Saeculares [Col. 0941C] autem homines, qui propter Deum magistros suos audiunt, qui eos ut angeli homines custodiunt in coelesti gaudio Deus secundum merita illorum eleganter exornat. Quapropter et spiritales populi super eos multum gaudent, quemadmodum etiam angeli super ipsos laetantur, quoniam in societate eorum sunt.

Quod benedictio piscibus et avibus ad incrementum a Deo data in spiritali generatione baptizatorum, et in fecunditate virtutum cujusque fidelis impleatur, et cur ista quinto diei ascribantur.

XLI. »Et vidit Deus quod esset bonum, benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super [Col. 0941D] terram (Gn 1).« Vidit Deus quod bonum erat ut justi populi sibimetipsis et propriis voluntatibus renuntiarent, et hoc cum interiori benedictione cordis in Filio suo, qui etiam hoc exemplum dedit, benedixit dicens: Istae virtutes in Deo crescant, et in bono multiplicentur, et repleant viventes et torrentes aquas, id est apostolos, qui rivulos Scripturae Dei per scientiam suam in Ecclesia, quae vitreum et igneum mare est, perducant, ut recordatio Incarnationis Domini cum contemptu hujus saeculi in hominibus fiat. Et volatilia spiritalium populorum super terram Ecclesiae, quae figura coelestis Jerusalem est, multiplicentur, quae replebitur cum Ecclesia, dum novissimus dies pertransierit. »Et factum est vespere et mane dies quintus [Col. 0942A] (ibid.).« Illa scilicet importunitas cum Christianus populus non haberet nisi communem vitam, in saecularibus operibus tantum vivens, quasi per vesperum declinare se coepit ad initium fortis diei, in qua singularis vita in abstinentia, in jejunio et in contemptu hujus saeculi pullulavit, quod in quinta luce verae fidei per Christum confirmatum, ad aedificationem Ecclesiae cum benedictione Dei ut dies quintus est. Et iterum alio modo:

Qualiter ea quae opere quinti diei et benedictione Dei super idem opus suum data ad instructionem mortalitatis referri debeant, adhibito testimonio Isaiae prophetae dicentis: »Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas,« et quomodo hoc quoque intelligendum sit.

XLII. »Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile [Col. 0942B] animae viventis, et volatile super terram sub firmamento coeli. (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Deus in admonitione Spiritus sancti dicit, ut spiritalia dona in mentibus hominum aedificentur, et in praedictis causis se constringentes, a saecularibus curis removeantur; et ut homines isti qui aquae sunt, omne reptile virtutum producant, id est animas in contemplativa vita viventes, et etiam volantes virtutes commune praeceptum saecularis vitae excellentes, ut propter amorem Dei supra constitutam justitiam seminis sui superabundanter ascendant, sicut bonus ager qui de semine quod in se seminatum est, superabundantem fructum profert, ut servus meus Isaias dicit: »Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi [Col. 0942C] columbae ad fenestras suas (Is 60).« Hoc considerandum sic est: Qui sunt isti qui terrena respuentes, se ipsos abnegant, et mentibus suis ad coelestia properant et velut columbina simplicitate semetipsos considerant, et sic Deum aspiciunt. O quam magna merces eorum apud Deum est, cum illum retrorsum non abjiciunt, sed ipsum omni devotione colunt? Deus enim opus suum ante omnem creaturam praesciverat, et coelum et terram creavit, atque inter haec duo reliquam creaturam constituit, quemadmodum eidem creaturae necessarium fuit. Nam in aqua spiritalia, et in terra corporalia significavit; omneque quod immundum est, in aqua mundatur, sicut etiam corpus ex anima [Col. 0942D] vivit, et ut homo corporalia tangit, quamvis animam tangere non possit, sed ab ipsa se vivere scit, et tamen quae et qualis sit ignorat; atque in hoc scientia ipsius debilis est, terraque cum viriditate sua per aquam subsistit, quam etiam portat, et ex ipsa perfunditur. Et Deus quasdam creaturas ad fortitudinem facti operis sui, id est hominis constituit, quoniam homo cum ipsis operatur, et ideo etiam in creaturis signavit, sed quantam possibilitatem homo desideria animae operari habeat, quae nunquam deficit, et cujus suspiria per ventositatem ipsius ad coelum volat. Quicunque enim ascendit, ille quaerit ad quem ascendat. Sic etiam anima cum desideriis suis pulsat, quatenus ei Deus virtutem ad operandum det; et quia Deus [Col. 0943A] eam in hoc approbat, ipsi concedit quae ab eo postulat, sed cum ipsa descenderit, tunc concupiscentias carnis secundum quod gustus illius cupit operatur. Unde et sic duobus modis affligitur, ita scilicet ut supplicia de carne patiatur cum ad Deum ascendit, et multam afflictionem per scientiam coelestis desiderii habeat, cum concupiscentiam carnis perfecerit. Quopropter etiam Deus homini creaturam discernit, alteram, videlicet visibilem, et alteram invisibilem, quemadmodum et corpus visibile est, et anima invisibilis, ut per hanc quoque conjunctionem quod bonum est eligat. Corpus autem per creaturas pascitur, animaque gustum carnis ad edendum movet, atque per suspiria sua ad hoc tendit, ne ex superfluitate ciborum [Col. 0943B] corpus ita suffocetur, ut suspirare non possit. In hoc namque commisto opere anima ita operatur, ut corpus in spiramine suo cibis recto modo pascatur, quoniam si illud supramodum pascitur, vires animae dilabuntur; si autem congrui cibi per nimiam abstinentiam illi subtrahuntur, superbus diabolus hominem ita extollit, velut in coelum ascensurus sit, quatenus illum sic per superbiam ruere faciat. Itaque Deus hoc modo crapulam odit, atque irrationabilem abstinentiam reprobat, ideoque fidelis homo in utroque justum modum sibi imponat. Et omnes praedictae virtutes sub discretione quasi sub firmamento coeli esse debent, ut ipsa eas ita regat, ne propter favorem aut elationem mentis altius ascendant quam ferre possint, nec etiam [Col. 0943C] in iteratione saecularium rerum profundius cadant quam illa constitutio quam a Deo acceperint habeat. »Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum (Gn 1).« Deus magnas virtutes, scilicet integritatem carnis et continentiam in hominibus per inspirationem Spiritus sancti creat, ipsis omnem pompam atque delicias carnis cum desiderio ardentis amoris Dei abstrahens, ita ut in delectatione carnali se ipsos tanquam mortui sint conculcent, et omnes virtutes viventis animae, quae instabili vita persistunt, ita in eis confirmat, ut de humanae naturae conjugiis non maculentur. Et hae [Col. 0943D] sunt viventes virtutes quae Agnum sequuntur, qui nunquam ulla macula iniquitatis maculatus est, atque motabiles ad meliora, cum a negotio conjugii, cui saecularis sollicitudo adest, desistunt. Hae quoque illustres virtutes in populis istis diversa varietate specierum producuntur, quarum altera castitas, altera continentia est; quibus caeterae virtutes adhaerent, quae ad superiora quasi palma in multitudine generis sui ascendunt. »Et vidit Deus quod esset bonum, benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram (ibid).« Vidit Deus has virtutes valde bonas esse, quia in eis magna dulcedine delectatur, cum ipsae virtutes Verbum Dei illud imitando tangunt. Quia namque [Col. 0944A] Deus hominem, ut bonum operaretur, creavit, sed ipse bonum deferens, malum operatus est, voluit Deus Verbum suum hominem fieri, qui in bonitate sua omnem justitiam quam Adam reliquerat plenius proferret. Et idcirco etiam populus iste cum ipso Filio Dei exempla ipsius profert, quae sancta divinitas in eo ostendit, ideoque virtutes istae benedictae, quia in ipso surrexerunt. Et tunc virtus Deus dicit: Istae virtutes quae me imitari per me inceperunt, crescant, et genimina bonorum operum in eis multiplicentur, et homines qui in instabilitate carnis fluctuant ita repleant, ut in ipsis de vi divinitatis fortiores virtutes, quam humana fragilitas carnis sit, appareant, et sic volantes super terram, id est hominem, multiplicentur, [Col. 0944B] ut infirmitas carnis earum fortitudini subjiciatur. »Et factus est vespere et mane dies quintus (ibid.).« Ita, ut praedictum est, in Deo fiet bonus finis, cum initio quintae virtutis, quae contemptus mundi est ut dies quintus.

Quomodo historia quae de opere sexti diei in productione jumentorum et reptilium terrae et formatione hominis scripta est, ad litteram intelligenda sit, et quod homo secundum corpus ad imaginem humanitatis filii Dei, quam ab aeterno ex Virgine assumpturum praesciverat, et secundum animam per scientiam vel imitationem boni ad similitudinem divinitatis factus sit.

XLIII. »Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas (Gn 1).« [Col. 0944C] Hoc considerandum sic est. In inexstinguibili Verbo suo jussit Deus ut terra animalia viventia in genere suo, id est diversa genera animalium, in formis suis produceret, scilicet jumenta, quae homini servirent, reptilia in quibus homo timorem Dei habere disceret; bestias etiam, quae illi honorem Dei demonstrarent; unumquodque animal speciem generis sui habens Quod et sic impletum est; quatenus homo omnem plenitudinem in eis haberet, ita ut illud eligeret quod ad necessitatem suam sibi prodesset, illudque negligeret quod sibi contrarium foret, et hoc modo honor ejus plenus foret. Jumenta enim homini se adjungunt, reptilia autem eum abhorrent; bestiae vero eum fugiunt, et omnibus his dominatur. [Col. 0944D] »Et fecit Deus bestias juxta species suas, et jumenta; et omne reptile terrae in genere suo (ibid.),« videlicet bestias quae ferocitate sua timorem homini incutiunt, jumenta quae illi serviunt, reptilia quoque quae se coram co abscondunt, ut praefatum est. »Et vidit Deus quod esset bonum et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et volatilibus coeli et bestiis, universaeque creaturae, omnique reptili quod movetur in terra (ibid.).« Vidit intuitu bonitatis suae quod esset bonum et utile ut totus orbis terrarum plenitudinem honoris hominis haberet, et ait quasi hominem ad prandium vocans, qui una vis unius substantiae divinitatis in tribus personis sumus: »Faciamus hominem ad imaginem [Col. 0945A] nostram, id est secundum tunicam illam quae in utero Virginis germinabit, quam persona Filii pro salute hominis induens, de utero illius, ipsa integra permanente, exibit, et a qua tunica divinitas nunquam recedet, sed humana anima pro redemptione ejusdem hominis corpus per mortem exuet, illudque per potentiam Divinitatis suscitantem, iterum resumet. Faciamus quoque eum ad similitudinem nostram, ut scienter et sapienter ea intelligat et discernat, quae in quinque sensibus suis operaturus est, ita ut etiam per rationalitatem vitae suae, quae intra ipsum abscondetur, et quam nulla creatura in corpore manens videre potest, praeesse sciat piscibus qui in aquis natant, et volatilibus in aere suspensis et bestiis indomitis, universaeque [Col. 0945B] creaturae super terram commoranti, omnique reptili se moventi in terra, quia rationalitas hominis omnia haec praecellet. »Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos, benedixitque illis Deus et ait; Crescite et multiplicamini et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris et volatilibus coeli, et universis animantibus quae moventur super terram (ibid.)« Creavit Deus hominem secundum formam humanae carnis, qua filius ejus sine peccato induendus erat, sicut et homo tunicam suam ad similitudinem sui facit, secundum formam utique illam quam Deus ante saecula praesciebat. Creavit [Col. 0945C] hominem, masculum, scilicet majoris fortitudinis, feminam vero mollioris roboris, faciens et in recta mensura longitudinem et latitudinem in omnibus membris illius ordinans, quemadmodum etiam altitudinem, profunditatem et latitudinem reliquae creaturae in rectum statum posuit, ne aliqua illarum alteram inconvenienter transcendat. Sic et Deus omnem creaturam in homine signavit, et intra ipsum similitudinem angelici spiritus, hoc est animam ordinavit, quae in forma hominis operatur, nec ab ulla creatura dum in corpore est videtur, sicut nec divinitas ab ulla mortali creatura videri potest. Anima enim de coelo, corpus autem de terra est, et anima per fidem, corpus vero per visum cognoscitur. Masculum nempe et feminam Deus [Col. 0945D] creavit; sed masculum prius, feminam vero postea de viro tollens, illaque parit, sicut et masculus per fortitudinem virium suarum generat, quae in ipso absconditae sunt. Per hiemem enim et aestatem fructus crescunt, et proferuntur, et absque istis nulli perficiuntur. Per radicem quoque arboris, quae viriditatem in se continet, flores et poma enutriuntur et ab uno sunt; ita per masculum et feminam multi procreantur, qui tamen ab uno creatore procedunt. Nam si masculus solus, vel si femina sola esset, nullus homo generaretur. Unde etiam vir et femina unum sunt, quoniam vir est quasi anima, femina vero velut corpus. Benedixitque eis ille in quem angeli ipsum cognoscendo et laudando aspiciunt, et praecepit ut in augmentatione crescerent, [Col. 0946A] et in multitudine proficerent, et imperio suo terram replerent, et eam sibi subjicerent, quatenus dum ab homine coleretur, in fructus prorumperet; et ut etiam dominarentur in aquis natantibus, et in aere volantibus, quia ea cum expansione quinque sensuum praecellerent, et omnibus animantibus motionem vitalis aeris super terram habentibus, quoniam illa gloria rationalitatis superarent. Cum enim homo in plenum numerum sicut Deus eum constituit perficietur, ad terram illam quae ex terrenis hominibus terra viventium nominatur proveniet, et deinde societatem cum Agno in coelis habebit. O quam magnum gaudium est, quod Deus homo fieri dignatus est, existens in angelis divinus, in hominibus humanus! Quapropter vere Deus [Col. 0946B] et homo credendus est. Et ideo etiam Deus hominem ad tunicam suam, et ad plenum numerum qui nunquam ab homine secedit posuit, quia et illi velut pater filio suo fecit, qui ei haereditatem quae ad ipsum respicit, distribuit, cum ei pisces et volatilia omniaque viventia quae sine rationalitate vivendo super terram moventur subjecit.

»Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam, et cunctis animantibus terrae, omnique volucri coeli et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum; et factum est ita (ibid.).« [Col. 0946C] In inexstinguibili Verbo suo dixit Deus, quod dederit homini herbam seminariam, ligna quoque in semetipsis sementem emittentia, ut sint illi in cibum, non quod homo omnibus herbis et lignis vescatur, sed quod illis animantibus pascatur quae et herbis et lignorum fructibus vescuntur, et quod etiam ei concesserit, ut in animantibus terram inhabitantibus, volucribusque et omnibus quae hac et illac in motibus suis in terra feruntur, et in quibus vitalis aer continetur habeat pastum. Omnia enim quae in terra vivunt viriditate illa quae de terra prorumpit vesci noscuntur; non ita quod omne animal herbis aut lignorum frugibus utatur; sed quod cum alterum alteri escam in semetipso exhibet, praedictarum herbularum et virentium ramusculorum [Col. 0946D] usu nutriatur. Et praeceptum Dei hoc modo adimpletum est, quoniam omne quod est voluntati Dei subjectum est; cunctaque ordinatio Dei propter hominem in creaturis patrata est. Nam homo qui indeficiens in anima est, post novissimum diem Deum, qui nunquam incepit nec finem accipiet, videbit, quia quandiu homo ut luna crescit et deficit, scilicet dum mortalis est, Deum non videbit, nisi quantum ipse in umbra prophetiae se hominibus ut sibi placet ostendit. Cum enim Deus initium hominis fecit, tunc et novissimum tempus ipsius praevidit, et etiam tempus hoc quo, ex utero matris suae egrediens, per aquam denuo in Spiritu sancto regenerandus esset. »Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona,« quoniam omnes [Col. 0947A] creaturas in plena perfectione absque omni defectione creaverat, illudque bonum erat, ut nullum defectum habitura essent. »Et factum est vespere et mane dies sextus (ibid.).« Finito principio illo quod Deus in praefatis creaturis et in homine fecerat, quem in locum perditi angeli praedestinaverat, dies sextus perfecto homine fulminabat, qui etiam eumdem hominem per sex aetates mundi diversa opera facturum praemonstrabat. Alio modo:

Quomodo juxta allegoriam per Verbum Dei loquentis per apostolos de terra Ecclesiae in fide catholica jumenta, et reptilia, et bestiae, homo quoque qui cunctis praeesse deberet secundum differentias aetatum, intellectuum, vel graduum in Ecclesia viventium, [Col. 0947B] et illa producta, et iste formatus, et in quo vel ad quid crescere et multiplicari intelligatur.

XLIV. »Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas. Et factum est ita (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Terra, scilicet Ecclesia mea, omnes viventes virtutes producat, quas per doctrinam apostolorum in omnibus generibus virtutum constitui. Conjugati namque, qui sub jugo legis sunt, recte vivant; illi etiam qui in abstinentia carnalium desideriorum reptant, corpora sua in vigiliis, in jejuniis et in orationibus macerent. Qui autem omnem substantiam suam Deo offerunt, etiam animas suas pro [Col. 0947C] ipso ponant, omnia illicita in operibus suis sic dimittentes, ut Deo Salvatori per subjectionem praeceptorum ejus, quae eis constituta sunt, placeant. Et sicut bestiae terrae naturam secundum species suas sibi constitutam non transeunt, ita etiam ipsi constitutam sibi formam secundum vires suas observent; et sic in virtutibus istis abstinentia saecularium rerum perfecta erit. »Et fecit Deus bestias juxta species suas et jumenta et omne reptile terrae in genere suo (ibid.).« De gratia Dei in Spiritu sancto omnes illae magnae virtutes spiritalium institutionum, et omnes istae ordinationes saecularium, atque omnes hae vires abstinentium in catholica fide factae sunt. »Et vidit Deus quod esset [Col. 0947D] bonum et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris, et volatilibus coeli et bestiis, universaeque creaturae, omnique reptili quod movetur in terra (ibid.).« Et similiter vidit Deus omnes virtutes istas bonas esse, et ait in semetipso: »Nunc faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ad aedificationem Ecclesiae.« Quomodo? Faciamus eum ad instructionem Ecclesiae, ut ipsa cum homine ad omnem aedificationem ejus erigatur, et ut ipse in forma sua ornatus in rationalitate, id est ad imaginem nostram, et in scientia ac in sapientia, id est ad similitudinem nostram formetur, ita ut ipse cum divino opere et humanis justis operibus Ecclesiam aedificet, ut ei lex in Filio meo detur, qui de [Col. 0948A] corde meo natus est, quae etiam in Spiritu sancto accenditur. Et homo in Ecclesia cum scientia sua terrenis rebus cum observationibus Evangelii quod Deus dedit, et cum virtutibus ad bonum volantibus praesit; ipse etiam substantiam et animam suam cum subjectione praeceptorum Dei, et cum omnibus caeteris virtutibus coelorum pro Deo ponat, atque in abstinentia carnalium corpus suum maceret, ita ut ipse homo virtutes istas perficiat. Ipsae quoque virtutes in observatione omnium praeceptorum Dei hominem ipsum perficiant, sicut de virtute in virtutem ascendendo, ipsis nunquam saturari possit; et semper in hoc mobilis sit, ut a malo recedat, et bonum faciat.

[Col. 0948B] »Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos, benedixitque illis Deus et ait: Crescite et multiplicamini et replete terram et subjicite eam, et dominamini piscibus maris et volatilibus coeli, et universis animantibus quae moventur super terram.« Deus hominem in Ecclesia ad agnitionem divinitatis suae creavit, ut in anima sua coelestes virtutes operari cum suspiriis animae possit, cum quibus Ecclesia gemmis virtutum ornata est. Creavit eum etiam ad imaginem Dei, quae Filius est, ut cum ardenti amore circumdatus sit, omnia bona in castitate eum excellentioribus virtutibus perficiendo, et ut Ecclesia Dei cum operibus Dei perficiatur. Sic ergo Deus populos creavit, ut viriles, [Col. 0948C] quae masculina persona sunt, in coelestibus virtutibus haberent, et ut etiam in timore Dei, in angustia animae, in saeculari vita sub nascentium cura filiorum vincerent, quae feminea persona est, ut et Ecclesia cum ea aedificaretur. Et in his praedictis causis Deus ea cum plena benedictione sanctae Incarnationis benedixit; in hoc scilicet quod Filius Dei humanitate indutus est, atque ideo omnia genera virtutum in spiritalibus, et in saecularibus quae propter amorem Dei proficiunt, fortiter stillare debuerunt, quia Deus, Deus et homo est, de quo omnis viriditas pullulat. Et in admonitione Spiritus sancti ait, ut populi in Ecclesia in affluentibus justis desideriis crescentes, in unaquaque vita secundum timorem Dei procederent, et in his multiplicarentur, [Col. 0948D] ut in studiis suis fructuosi essent, et virtutes in se ipsis semper innovando, non arescerent; et sic, replerent illam terram, scilicet Ecclesiam, et subjicerent eam Christo et dominarentur in ea, ita ut Evangelium sequerentur, et cum volantibus atque viventibus virtutibus, quae se a terrenis rebus removent, et in bono stabiles sunt, se ad coelestia erigerent.

»Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam et cunctis animantibus terrae, omnique volucri coeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant [Col. 0949A] ad vescendum. Et factum est ita (ibid.).« Deus in omni constitutione Ecclesiae dixit: Ecce jam dedi et misi vobis rectam fidem per Filium meum, quem vos in viriditate inaratae terrae, id est in utero Virginis, super terram natum vidistis, ut intacta terra flores germinat. Filius autem meus semen Verbi Dei attulit, ut super promissam terram, scilicet sanctam Ecclesiam, qua coelestis Jerusalem construitur, seminaretur, attulitque legem conjugatorum, qui propagationem seminis sui in nationibus habent, quomodo secundum timorem praeceptorum meorum vivere debeant, ita ut data lex mea vobis in cibum sit, unum in constructione animae, sicut corpus cum cibis pascitur, pascimini, quia Filius meus dixit: »Meus cibus est ut faciam [Col. 0949B] voluntatem Patris mei (Jn 4).« Hoc considerandum sic est: Meus cibus qui Filius Dei sum, ille est, ut passioni me corporaliter subjiciam, per quam hominem ad paradisum unde ejectus fuerat, devicto diabolo, secundum voluntatem Patris mei reducam, quia Pater meus ad hoc me misit in mundum, ut salvum faciam illum. Nam ego a Patre missus, in maternis visceribus carnem sine virili humiditate suscepi. Cibus ergo ille in quo Patri meo absque aetate aequalis sum, melior cibo illo est, quo ad horam secundum carnem pascor, ubi coelestis Pater me ad tempus in saeculo isto esse, et cum hominibus conversari voluit, quatenus per verba mea in salvationem redeant, cum eos mecum ad coelestia sursum retraxero. Sic enim opus meum [Col. 0949C] est, cum in humanitate mea hominem redemi, ut et illo se undum me operetur. Vos ergo cum lege mea pascamini, ut animae vestrae non deficiant, quia vobis tempus escarum in lege Dei constitui, in qua pascua vitae invenietis, in quibus omnibus non deficietis, si ea servaveritis, sed in aeternum vivetis. Hominibus quoque per virtutes praeceptis Dei vivi subditis et in coelesti militia imitatoribus Christi effectis, qui a terrenis rebus se removentes, omni devotione ad justitiam anhelant, et de virtute in virtutem quae ad bonum mobiles sunt, in terra repromissionis ascendunt, et illis sint ciborum differentiae, et tempora temporum, quae eis a magistris constituta sunt. tempora etiam illa populus ex institutione [Col. 0949D] legis observare debet, in quibus festivitates celebrandae sunt et jejunia peragenda. De ipsis quoque cibis ista distinctio tenenda est, ut non ad superfluitatem, sed sicut opportunitas necessitatis exegerit assumantur, et unicuique secundum mensuram illam qua ipse in Spiritu sancto confortatus et instructus est, lecte dispensentur. Istud Christianus homo, qui aedificatio Ecclesiae est, audiat, ut capiti suo recte consentiat. Et hoc ita factum est, quia verba Dei et virtutes in Christiano populo cibus vitae in Ecclesia factae sunt. »Viditque Deus cuncta quae fecerat,« hoc est approbavit omnia haec proposita et praecepta, et data tempora omnium praedictarum virtutum; »et erant valde bona,« quia in plenitudine exoptabilis gratiae omnipotentis [Col. 0950A] Dei peracta sunt, ita ut eis nihil deesset, unaquaque virtute solum bonum prius existente; sed hic pariter omnia bona erant, cum omnia pariter apparerent, ut convivium plenum est cum in omnibus justitiis suis perficitur. »Et factum est vespere et mane dies sextus.« Illa mutatio instabilitatis quod in Ecclesia nondum firmitas constitutorum praeceptorum erat, coepit se declinare pro mane fortis justitiae omnis constitutae legis, quemadmodum dies cum viribus solis confortatur, dum sol in ordine suo stat, ut hinc fieret dies sextus, et ut quasi in sexta luce fortis fidei, populis praecepta Dei secundum voluntatem ejus, et secundum doctrinam magistrorum suorum in Ecclesia adimpleret. Et iterum alio modo?

[Col. 0950B] De diversitate victualium homini et jumentis in Genesi concessorum, qualiter modo spiritualiter in ecclesia secundum distributionem vel perceptionem spiritualis alimoniae, quod est verbum Dei, teneatur; et quomodo appositum Christi testimonium dicentis: »Meus cibus est ut faciam voluntatem Patris mei; sed et hoc quod scriptum est: »Et factum est vespere et mane dies sextus,« accipiendum sit.

XLV. »Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas. Et factum est ita (Gn 1).« Hoc considerandum sic est: Deus in admonitione Spiritus sancti hominibus dicit, qui se omnibus praedictis causis subdunt, scilicet quomodo se Deo in desiderio animae suae diligenter adjungant. [Col. 0950C] Nunc haec terra, id est homo, viventes virtutes animae producat, ita ut exterior homo negotium animae tenens, ad Deum semper suspiret, ut anima et corpus Deo in genere fortissimae virtutis obedientiae, quae morti vim suam in Deo occulte abstulit, obediant, quemadmodum jumenta per subjectionem homini subdita sunt, et ut etiam reptile in officio vilitatis illi subjacet, et sicut bestiae terrae ei serviunt, et ut homo propter subjectionem humilitatis homini se subdit, quia obedientia poena superbiae est omnino eam confundens. Et fecit Deus bestias juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Ab omnipotente Deo in homine, qui prius per superbiam libere peccaverat. [Col. 0950D] timor surgit, ita ut ipse homo Deum requirere incipiat, ut primus homo praeceptum obedientiae a Deo suscepit. Et sic Deus in homine facit, quod seipsum sua propria voluntate in subjectionem hominum propter amorem Dei prosternit, ut bestiae ab hominibus comprehenduntur, a quibus etiam nutriuntur et instituuntur, sicut ipsi volunt. Similiter homines in illam subjectionem magistrorum secundum speciem sanctae humilitatis computantur, mancipati obedientiae in forma jumentorum, ac etiam in illa vilitate reptantis naturae, ita ut in propria voluntate sua secundum voluntatem magistrorum suorum conculcentur, sicut vilis natura reptilis in genere suo conculcatur.

[Col. 0951A] Repetitio omnium quae de opere sexti diei scripta sunt in Genesi, quomodo secundum moralitatem intelligi vel teneri debeant, et appositio duorum testimoniorum Psalmi et Evangelii, et quo sensu ipsa quoque accipienda sint.

XLVI. »Et vidit Deus quod esset bonum, et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et volatilibus coeli et bestiis terrae, universaeque creaturae, omnique reptili, quod movetur in terra (Gn 1).« Videt Deus hoc bonum esse, et multum cum superiori dulcedine in hoc delectatur, quod homo in prima justitia quam ipse in homine constituit eum requirit, et in semetipso dicit: Iste homo cum omni incoeptione justitiae se ipsum in illicitis desideriis suis superando tangit me, et cum lucido desiderio [Col. 0951B] primae constitutionis meae, quam in primo ortu, dum homo mihi debuit obedire, constitui, per bona opera erigit. Nunc nos tres personae, illa vis unius substantiae, quae primum hominem ad imaginem et similitudinem suam creando tetigit, faciamus ut homini isti magnus honor de sanctitate et cognitione divinarum rerum detur, ita ut sicut patronus habeatur, et dilectionem sanctae Incarnationis in imagine Dei ad proximum suum habeat, et in scientia sua honorem divinitati in similitudine Dei exhibeat, quatenus per institutionem Evangelii, et per virtutes temporalibus rebus praelatus, se ipsum etiam Deo sacrificet, ita scilicet ut corpus suum per abstinentiam affligat, et se a terrenis ad coelestia promoveat, quatenus cum ipsis virtutibus quae in eo impletae [Col. 0951C] sunt operetur, et ipsae virtutes cum eo, atque in hac praelatione ipse Deum timeat et diligat.

»Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos, benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini et replete terram, et subjicite eam et dominamini piscibus maris, et volatilibus coeli, et universis animantibus quae moventur super terram (ibid.).« Et nunc Deus hominem ad honorem sibi creat ita ut ipse omnino in deitate et in humanitate sua in illo cognoscatur. Quomodo? Potentia Deitatis omnia creantis et regentis in magistratione hominis ad imaginem ejus secundum rationem facti, qua caeteris creaturis [Col. 0951D] praeest, apparet, miseratio ejus qua mundo ex humanitate subvenit, in compassione ipsius hominis, qua proximo suo secundum possibilitatem suam parcere et misereri debet, agnoscitur; et haec bona exempla Verbi Dei sunt, ut Psalmista David ait: »Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes (Ps 81).« Hoc considerandum sic est: Ego vobis hominibus dixi: in hoc Dii estis, quod homo omni creaturae dominatur, eam ad omnem necessitatem suam sicut desiderat sibi subjiciens, quoniam quemadmodum omnipotentem Deum in fide et timore et amore habet, sic creatura hominem velut Deum per magisterium timoris inspicit et diligit, cum ab ipso pascitur. Sed et filii illius qui in excelsis altus est, vos homines dicimini, quia per gratiam viventis [Col. 0952A] Dei rationales creati estis, quasi ab ipso nati sitis, et quoniam omnem scientiam quae vobis necessaria est ab ipso habetis: irrationale autem animal nihil aliud scit nisi quod sensu capit. In homine quoque, id est in viventi scientia hominis, vim et fortitudinem perspicuae justitiae creat, ita ut nec in se ipso, nec in aliis iniquitati ullatenus prave cedat, quod quasi virile est. In eo etiam creat, ut per donum divinae gratiae homini in peccatis vulnerato, cum misericordia parcat, et ut miserias ipsius ita adtendat, quatenus vinum poenitentiae ei infundat, ipsumque oleo misericordiae ungat, sic ne ipse homo propter excedentem mensuram, et in remissibilem poenitentiam cadat, et ne tepidus in vanitatem pravorum operum involvatur, quod quasi femineum [Col. 0952B] est. Et istud Deus benedicit, quia humanitatem Filii ejus tangit, ut idem Filius Dei in Evangelio dicit: »Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror, et mater est (Mt 12).« Hoc considerandum sic est: Omnis homo gratia Dei suffultus, qui fecerit bona intentione voluntatem Patris mei, qui per divinitatem Pater meus est in coelis habitans, quia Filius Virginis sum, ita ut hoc in quo natus est repudians, ad Deum cum interiori homine volet, iste in alia natura quam conceptus sit, Deum imitando, et in veneratione perfecti timoris ipsum semper inspiciendo frater meus est. Deum quoque fideliter in amplexione charitatis assidue habendo soror mea in hac devotione est, atque in omnibus operibus suis [Col. 0952C] cum voluntate perfectionis ad eumdem Patrem meum ascendendo; et in corde, et in corpore eum frequenter portando, mater mea existit, quoniam sic me generat, ubi toto studio sanctitatis in Patre meo per plenitudinem beatorum virtutum floreo. Tunc Deus in semetipso dicit: Iste homo in viribus fortissimarum virtutum crescat, et multiplicatio earumdem virtutum in eo colatur, ut illa terra scilicet caeteri homines pretiosa pigmenta bonorum operum de eodem nomine audiendo et intelligendo repleatur, et praeceptis ejus se subdant, atque ipse homo cum superabundanti felicitate desideriis suis dominetur, in eisdem virtutibus omnem pompam saeculi, quae quasi mare est sibi abstrahens, et ut in virtutibus [Col. 0952D] et in his quae in viribus suis ad bonum mobiles sunt superno desiderio ad coelestia currat, ita ut hae virtutes homini illi illicita desideria, quae quasi terra sunt, abstrahant. »Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam et cunctis animantibus terrae, omnique volucri coeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita (Gn 1).« Et nunc etiam in Spiritu sancto dicit: Ecce omnia germina virtutum, quae supra dicta sunt, semen verbi mei afferentia super desideria carnis hominis istius, qui se ita constringit, et omnes fortiores virtutes ad majora praecepta ascendentes posui, [Col. 0953A] ut in semetipsis recto desiderio bonum semen generis sui in verbo meo habentes, sint ei in cibum refectionis animae; ita ut etiam omnes virtutes per humilitatem Deo subjectae, et in coelesti militia volantes, et quae hominem a terrenis rebus ad coelestia removent, et in quibus viventes vires de plantatione Spiritus sancti sunt, cum eo in anima ipsius pascantur, et ipse etiam cum illis in his omnibus alatur. Et haec omnia in homine illo ita fiunt, qui sic in Deo proficit: »Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona (ibid.).« Videt et nunc Deus quod omnia quae Spiritus sanctus tribuit, valde bona sunt, quia in plenitudine omnium virtutum perfecta sunt, cum prius unaquaeque virtus in semetipsa tantum unum bonum esset, hic autem [Col. 0953B] omnia pariter bona sunt, quia in homine simul apparendo impleta sunt. »Et factum est vespere, et mane dies sextus (ibid.).« Et nunc a Deo in homine fit, ut bonus finis cum bono initio sextae virtutis, quae obedientia est, tanquam dies sextus resplendeat.

De perfectione coeli et terrae, et omni ornatu eorum, et completione operum Dei, quae septimo diei ascribitur, et de sanctificatione ejusdem diei, et de requie ipsius Dei quomodo ad litteram intelligenda sint.

XLVII. »Igitur perfecti sunt coeli et terra, et omnis ornatus eorum (Gn 2).« Hoc considerandum sic est: Superiora et inferiora elementa cum omnibus sibi adjacentibus viribus tanta plenitudine [Col. 0953C] et perfectione perfecta sunt, ut omni penuria ablata, in abundantia convenientis utilitatis gaudeant. »Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit die septimo ab omni opere quod patrarat (ibid.).« Completio sex distinctionum praefatorum operum dies septimus appellata est, cum Deus omnia quae creare praeordinaverat ad perfectum duxit. Ac sic requievit die septimo operari cessans, quoniam omne opus suum in formis suis perfecerat. Et benedixit dici septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo, quod creavit Deus ut faceret. Deus benedixit diei septimo cum laude, atque eum cum honorificentia solemnitatis sanctificavit, quoniam omnis [Col. 0953D] creatura in illo pleniter creata existit, quam Deus praeordinaverat fieri, de qua alia genita procedit. Unde et omnis angelica turba, omniaque occulta mysteria Divinitatis, de perfectione operis Dei Deo benedicebant, ipsumque laudabant, quia cum septem donis Spiritus sancti omne opus suum perfecerat. Item alio modo?

Qualiter haec secundum allegoriam per Incarnationem Filii Dei et praedicationem Evangelii et operationem sancti Spiritus compleantur in filiis Ecclesiae, et subjectis fidei Christianae.

XLVIII. »Igitur perfecti sunt coeli, et terra, et omnis ornatus eorum (Gn 2).« Hoc considerandum sic est: Perfecta sunt cuncta coelestia opera, quae in transitu terrenarum rerum ad coelos tendunt, cum terrenis rebus quas necessitas nascentium [Col. 0954A] filiorum hominum habet, et ita omne illud perfectum decus coelestium operum in Ecclesia constitutum est. »Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit die septimo ab omni opere quod patrarat (ibid).« Completa est omnis constitutio haec in omnibus his; et hoc ita scilicet quod ego in Filio meo die septimo, id est in plenitudine totius boni, omnem operationem meam sic definivi, ut omnis ecclesiasticus populus videndo, audiendo, et per doctrinam scrutando, bene noverit quid sibi in praeceptis meis faciendum sit. Et omnis constitutio mea ita festiva fuit, ut eam in nullo alio nisi in Filio meo a me misso ostenderem, qui omnes ordinationes meas per doctrinam suam, et per apostolos suos cum manifesto opere complevit, quas [Col. 0954B] prophetae prius in umbratione viderunt. Tunc etiam septimus dies requiei meae in Ecclesia refulsit, ita ut postea in aperto opere nihil aliud nec in praedicatione, nec cum signis miraculorum, nec cum visione antiquorum sanctorum operarer, nisi ut in Filio meo opera vitae, et quamplurima secreta, tam futura quam praeterita et praesentia, manifestarem; et electos meos tam benigne monerem, ut Incarnationem ejusdem Filii mei, quae in primo germine floruit, imitarentur. »Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum (ibid.),« quia in ipso cessaverat ab omni opere, quod creavit Deus ut faceret. Istum septimum diem in salvatione animarum benedixi, et sanetificavi, dum Filium meum in utero Virginis [Col. 0954C] misi incarnari. Et benedixi ac sanctificavi eum, quia in isto die meo multum delector, scilicet in illis qui quasi flores rosarum et liliorum jugo legis emancipati, tantum me inspirante se constringere libere incipiunt, ut etiam Incarnatio Filii mei, quam in prophetia ante promiseram, praecepto legis obnoxia non est. Cessavique operari tali modo in Ecclesia, quae jam in opere sancto sicut nunc lucet, in plena constitutione perfecta est, quia Filius meus, qui meum septimum opus est, ex utero Virginis per humanitatem procedens, omnia haec in Spiritu sancto mecum perfecit, secundum hoc quod in Evangelio dicit: »Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Mt 28).« Hoc considerandum sic est: A Deo Patre data est mihi, qui Filius Virginis sum, [Col. 0954D] omnis potestas haereditario jure in coelo facere, et in terra dijudicare quae facienda et dijudicanda sunt, non tamen ut voluntatem Patris mei transcendam, sed illam in omnibus inspiciam, quia ego in Patre et ipse in me est. Et iterum alio modo:

Item quomodo haec eadem juxta tropologiam in profectu et perfectione uniuscujusque fidelis consummentur.

XLIX. »Igitur perfecti sunt coeli et terra, et omnis ornatus eorum (Gn 2).« Hoc considerandum sic est: Illae coelestes et terrenae virtutes et omnis ornatus eorum in justitia et veritate cum bonis operibus in homine perficiuntur. »Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et requievit die septimo ab omni opere quod patrarat (ibid.)« [Col. 0955A] Et Deus per septimum diem, qui Filius ejus est, in quo omnis plenitudo boni operis orta est, in homine bonum opus cum omnibus perfectis virtutibus complet, ut faber pretiosos lapides operi suo quod facturus est imponit, quia omnia bona opera in homine, qui per gratiam sancti Spiritus operatur, pleniter ornantur. Tunc etiam Deus in Filio suo ab omni opere requiescit, scilicet ab opere illo in quo homo jam perfectus est, quia ipse juxta opera in Filio Dei, qui septimum opus erat, in utero Mariae Virginis operari coepit. »Et benedixit diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere quod creavit Deus ut faceret (ibid.).« Benedixit Deus septimum diem in perfectione bonorum operum, hoc est hominem, qui membrum Filii ejus est in ipso. Quomodo? [Col. 0956A] Scilicet ut interiorem benedictionem, id est eumdem Filium ejus, qui de corde ipsius exivit, imitetur, quatenus per exempla ejus, qui Deo Patri obediens factus est, ad vitam revertatur. In ipso quoque homine praefata coelestia opera sanctificat, cum illi secum gloriam et honorem concedit, ut proximo suo unumquodque debitum, cum voluerit dimittat. Atque ab hac Pater operum severitate jam cessat, qua ante Incarnationem Filii sui nullum coeleste regnum intrare permittebat; nunc autem in eodem Filio suo introitum supernorum gaudiorum patefacit, cum unumquodque debitum homini quod ex corde confitetur, per eumdem Filium suum remittit. Haec ergo fidelis fideliter intelligat, nec in his illum qui verax est contemnat.






Liber divinorum operum Hildegardis