Liber divinorum operum Hildegardis

PARS TERTIA.



[Col. 0955]



VISIO SEXTA.



[Col. 0955B] Mystica visio de aedificio in modum civitatis ostenso, de monte quoque et speculo in illo resplendente, de nube superius candida, inferius nigra, et caeteris in eadem visione apparentibus.

I. Et iterum vidi quasi cujusdam magnae civitatis, instrumentum quadratum, velut quodam splendore et quibusdam tenebris quasi muro hinc et hinc circumdatum, ac etiam quemadmodum quibusdam montibus et imaginibus exornatum. Vidi quoque in medio orientalis plagae ejus, quasi montem magnum et excelsum, duri albique lapidis, sicut ejus, de quo ignis ejicitur, formam habentem, in cujus summitate velut speculum tantae claritatis et puritatis resplenduit, ut etiam splendorem solis excellere videretur, in quo etiam velut columba expansis alis apparuit, quasi ad volandum praeparata. Idem quoque [Col. 0955C] speculum quamplurima occulta miracula in se habens, quemdam splendorem magnae latitudinis et altitudinis de se emittebat, in quo multa mysteria et plurimae formae diversarum imaginum apparebant. Nam in eodem splendore ad australem plagam, quemadmodum nubes superius candida, subterius autem nigra apparebat, supra quam velut plurima multitudo angelorum fulgebat, quorum quidam ignei, quidam clari, quidam ut stellae videbantur, qui et omnes a quodam vento ut ardentes lampades volante movebantur, qui etiam plenus vocum erat, quae ut sonus maris sonabant. Et ventus idem voces suas in zelo suo extendebat, atque per ipsum in praefatam nigredinem praedictae nubis ignem misit; [Col. 0955D] unde illa in nigredinem sine flamma exarsit; sed et mox in illam flavit, eamque ut densum fumum evanescere et corruere fecit. Sic quoque illam corruentem ab austro supra dictum montem ad aquilonem in quamdam infinitam profunditatem projecit, ita ut se deinceps erigere non valeret, praeter quod nebulam quamdam aliquando super terram mittit. Audivique quasi tubas de coelo vociferantes: [Col. 0956B] Quid est hoc quod fortis in viribus suis cecidit? Et sic candida pars praefatae nubis clarior effulsit quam prius fecisset, nec vento, qui tribus modis vocum suarum praedictae nubis nigredinem dejecerat, ullus amodo resistere potuit. Iterumque audivi vocem de coelo dicentem:

De praescientia et praedestinatione et ordinatione Dei ab aeterno omnia praenoscentis, et in tempore cuncta creantis, et opera rationalis creaturae districto judicio examinantis.

II. Deus in praescientia sua omnia novit, quoniam antequam creaturae in formis suis fierent, eas praescivit nec quidquam eum latuit, quod a principio mundi usque ad finem ejus procedit. Quod et praesens visio declarat. Vides enim quasi cujusdam [Col. 0956C] magnae civitatis instrumentum quadratum, quod designat divinae praedestinationis opus stabile et firmum, velut quodam splendore et quibusdam tenebris, quasi muro hinc et hinc circumdatum, quia fideles ad gloriam, infideles autem ad poenas justo judicio ab invicem separati deputantur, ac etiam quemadmodum quibusdam montibus et imaginibus exornatum, id est magnis prodigiis miraculorum et virtutum munitum et exaltatum, quoniam Deus omnia opera sua vera et justa faciens, ea tanta fortitudine corroboravit, ut nullo impulsu illius defectus exterminari possint. Quod autem velut in medio orientalis plagae vides quasi montem magnum et excelsum duri albique lapidis, sicut ejus de quo ignis ejicitur, formam habentem, [Col. 0956D] hoc designat quod in fortitudine justitiae Deus est, magnus in potestate, excelsus in gloria, durus in severitate, albus in lenitate, quoniam omnia judicia sua in ardore aequitatis perficit. Ipse enim justus est, et injustitiam omnino conterit, quia coelum et terra super eum fundata sunt firmamentumque cum omnibus creaturis sustinet quemadmodum lapis angularis totum aedificium continet. In [Col. 0957A] cujus summitate sicut speculum tantae claritatis et puritatis resplendet, ut etiam splendorem solis excellere videatur, quia in excellentia Dei praescientia ipsius tam lucida tamque perspicua existit, ut omnem fulgorem creaturarum excedat. In quo etiam velut columba expansis alis apparet, quasi ad volandum praeparata, quoniam in eadem praescientia divina ordinatio se expandens, ad manifestationem sui processit. Nam cum Deus voluit, omnem creaturam prodire fecit. Et ut alibi duae alae ad volandum assunt, et ut supra montem sedens considerat, quo volare velit, ita et divina ordinatio duas alas in angelis et hominibus habens, in possibilitate sua velut in monte omnia ordinando sedet; quemadmodum etiam vir qui silendo omnia quae vult ordinat, [Col. 0957B] atque in praesidiis angelorum hominem muniens, ipsi cum voluntate et opere quasi alas ad volandum dedit, et in veteri lege velut tacens siluit, quoniam lex tota significativa fuit. Ipsa enim in omnibus praeviderat, quod figura in quo vivens spiraculum et scientia erat, nosset quid operari deberet, cum per viventem ventum, id est animam, seu ad dexteram seu ad sinistram respiceret, et si ad dexteram volaret mercedem vitae acciperet; si vero ad sinistram tenderet, debitis poenis ibidem subjaceret. Ordinationem itaque istam Deus sub velamento alarum suarum habet, ita ut illum qui ad eum volat sic dicendo: »In te exsultabo quoniam fecisti me, unde et anima mea haeret post te,« ipsius dextera protegens suscipiat, plurimaque ornamenta illi [Col. 0957C] tribuat; hunc vero qui ei adhaerere recusat, perire permittat ut praefatum est. Sed et cum Filius Dei indumentum carnis assumpsit, quod sanctae divinitati adhaesit, per quam ipse opus suum quod nondum perfectum erat, in humanitate sua proficeret, mox virtuose cum hominibus, de quo angeli mirabantur, volavit, quod nullus alius hominum nisi Verbum Dei incarnatum facere potuit, illosque per idem indumentum suum sanctificavit, quatenus in eum aspicientes, seipsos abnegarent, atque ut in expansis alis suis cum eo ad superna desideria volarent.

Quod scientia Dei multa incognita et secreta in se habens, ostensionem mirabilium suorum secundum placitum suum producat, et quid significet trimoda angelorum qualitas in hac visione apparentium.

[Col. 0957D] III. Praefatum quoque speculum, quamplurima occulta miracula in se habens, quemdam splendorem magnae altitudinis et altitudinis de se emittit, significans quod scientia Dei, multa et incognita secreta in se habens, ostensionem mirabilium suorum dilatando et elevando, secundum placitum suum producit. In quo multa mysteria et plurimae formae diversarum imaginum apparent, quia cum ostensio mirabilium Dei se aperuerit, ea quae prius incognita et non visa fuerant, in apertam manifestationem procedent. Nam in eodem splendore ad australem plagam quemadmodum nubes superius candida, subterius autem nigra apparet, designans quod in ostensione ardentis justitiae Dei intentio [Col. 0958A] beatorum spirituum laudabilis, reproborum vero exsecrabilis denudatur. Supra quam velut plurima multitudo angelorum fulget, quorum quidam ignei, quidam clari, quidam ut stellae videntur, quoniam qui ignei apparent, in fortissimis viribus sunt, ita ut nullo modo moveri possint, quia ad faciem suam Deus eos fieri voluit, ut ipsam semper inspiciant. Qui autem clari demonstrantur, in officiis operum hominum, qui opus Dei sunt, nunc moventur, quorum opera officiorum in conspectu Dei coram eisdem angelis sunt, quoniam illa semper considerant, eorumque bonum odorem Dei offerunt, utilia eligentes inutiliaque abjicientes; qui vero ut stellae videntur, naturae hominum condolent, eamque ut scripturam Deo repraesentant, hominesque comitantur, [Col. 0958B] verbisque rationalitatis quomodo Deus vult eis loquuntur, atque de bonis operibus illorum Deum laudant; a malis autem se avertunt.

De spiritu Dei zelum suum per beatos angelos ad repellendam et comprimendam praesumptionem reproborum angelorum excitante, et de symphonia bonorum angelorum infatigabili, et ultra hominum intellectum inaestimabili et semper nova admiratione Deum laudantium.

IV. Qui et omnes a quodam vento, ut ardentes lampades, volante moventur, quia angelicos spiritus istos Spiritus Dei vivens et in veritate ardens, ad zelum suum contra inimicos suos movet. Qui etiam plenus vocum est, quae ut sonus maris sonant, quoniam plenitudinem et perfectionem omnium laudum habet, quibus et angelica et humana creatura [Col. 0958C] ad laudem Dei infunditur. Et, ut vides, ventus idem voces suas in zelo suo extendit, quia Spiritus Dei voces rectitudinis judiciorum suorum ad vindictam reproborum convertit. Atque per ipsam in praefatam nigredinem praedictae nubis ignem misit, unde illa in nigredinem sine flamma exarsit, cum beati spiritus incoeptionem perditorum angelorum videntes ad honorem Dei properabant. Ignem quoque ultionis super pessimam infidelitatem intentionis eorumdem inimicorum suorum ardenter fundebant, illis non ad correctionem, sed ad majorem exsecrationem absque omni luce salutis aestuantibus, nec Creatori suo debitum honorem exhibere volentibus. Nam quia sine fulgore laudis Creatoris [Col. 0958D] sui esse volebant, pro nihilo computati sunt, quemadmodum pergamenum non scriptum vacuum est, honorem scripturae non habens. Sed et mox in illam flavit, eamque ut densum fumum evanescere et corruere fecit, quoniam idem zelus per beatos spiritus conatum reproborum adnihilavit, sursumque ascendere volentem, attenuavit et depressit. Multitudines enim bonorum angelorum in Deum aspiciunt, atque cum omni symphonia laudum eum cognoscunt, et cum mirifica singularitate mysteria ipsius, quae semper in eo fuerunt et sunt, laudant, et nequaquam hoc omittere possunt, quia nullo terreno corpore gravantur. Divinitatem quoque cum viventibus sonis excellentium vocum enarrant, quae super numerum arenae maris sunt, superque numerum [Col. 0959A] cunctorum fructuum qui in terra germinantur, atque super numerum sonorum qui per omnia animalia proferuntur, et super omnem fulgorem qui per solem et lunam et stellas in aquis fulget, et super omnes sonos aetheris qui per flatus ventorum, qui quatuor elementa elevant et sustinent, fiunt. Sed in omnibus his vocibus laudum suarum beati spiritus divinitatem nullo fine capere possunt. Quapropter et ipsi in vocibus suis novitatem semper faciunt. Praefatus quoque zelus sic illam corruentem ab austro retro supradictum montem ad aquilonem in quamdam infinitam profunditatem projecit, ita ut se deinceps erigere non valeat, praeter quod nebulam quamdam aliquando super terram mittit. In quo ostenditur quod ipse [Col. 0959B] per virtutem sanctitatis angelorum, intentionem malignorum spirituum jam vacillantem, a loco beatitudinis retro aspectu semper viventis ad infelicitatem perditionis, et indeficientis calamitatis repulit, cum illos ad tantam contritionem redegit, ut deinceps rebellare Deo non possint, quamvis pessimis suggestionibus suis homines attentare non negligant.

Quod aliqua pars beatorum spirituum arcana in coelo manens, et vultui sui Creatoris semper assistens, raro ad exteriora mittatur, aliqua vero quae angelorum nomine censetur, ad diversa officia semper exiens, cum necesse est, hominibus appareat; et quod omnis rationalis creatura non suam, sed Creatoris gloriam semper debeat quaerere.

[Col. 0959C] V. Est etiam multitudo quaedam angelorum cum Deo arcana in coelo, quam Divinitas lumine suo perfudit, et quae humanae creaturae obscura est, praeter quod illa per lucida signa cognoscitur. Et multitudo ista cum Deo magis quam cum homine rationalis est, raroque hominibus apparet, cum angeli qui cum hominibus officiales sunt, quando Deo placuerit illis quibusdam signis se ostendunt, quoniam Deus quosdam ad diversa officia constituit, et cum creaturis eos officiales esse fecit. Qui tamen quamvis diversa officia habeant, omnes unum Deum colendo et sciendo venerantur. Quod si scientia cum sono laudis ad illum de quo est non volaret, sed a [Col. 0959D] se ipsa esse vellet, quomodo stare posset, cum per se ipsam non sit? Rationalitas enim sonum laudis in alium semper praetendit, indeque jucundatur, quoniam si a se ipsa sonare vellet, glorificari non posset; quod Satan fecit, cum vivere incepit, quia cum laude ad Creatorem suum non respexit, sed per seipsum esse volens corruit, a divinitate abscissus et conculcatus, quemadmodum stipula a grano abscissa conculcatur. Quapropter quaelibet creatura quae vivit, ad Creatorem suum respiciat, nec gloriam a se ipsa habere quaerat. Plenum namque gaudium utilitatis ex se ipso homo habere non potest, nisi illud ab alio percipiat; et cum per alium utilitatis gaudium intellexerit, exsultationem magnam in corde suo exinde habebit. Hinc [Col. 0960A] etiam anima se a Deo creatam recordatur, et in fide ad illum respicit, sicut et homo faciem suam in speculo considerat, quomodo formata sit. Omnipotens enim Deus opus suum hoc modo constituit, ut cum laudibus ad ipsum respiciat, quoniam in magno honore illud perfecit, disponens etiam quod beati spiritus verae beatitudini contrarios abjicerent dicentes: »Istos a nobis abjiciamus, qui volunt terrere nos.« Unde in voluntate Dei scriptum est:

Verba Psalmistae ex psalmo XCII ad idem spectantia, et quo sensu intelligenda sint.

VI. »Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam. Elevaverunt flumina fluctus suos a vocibus aquarum multarum (Psal.  92).« [Col. 0960B] Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: In zelo tuo erecti sunt angelici Spiritus, o Domine omnium creaturarum, extuleruntque quasi fluctus vires suas in submersione hostium tuorum, ac iterum in altum tetenderunt exercitus eorumdem spirituum fortitudinem suam voces sonorum quamplurimarum laudum Deo offerentes, quia angelica agmina quasi humina aquae vivae sunt, quae ventus Spiritus Dei, ad gloriam laudis suae movet, cum eaedem voces contra nigrum draconem praeliarentur. Nam Michael in vocibus tubarum occulti judicii Dei eumdem serpentem percussit, quoniam claritatem Divinitatis cognoscere voluit, eumque per virtutem Dei in puteum inferni projecit, qui absque obstaculo fundi est, ubi et sequaces ejus qui ipsi [Col. 0960C] consenserunt eum velut magistrum habentes, cum ipso ceciderunt. Sed tamen idem omnibus illis plus poenarum recepit, quia in ullum alium quam in seipsum aspicere voluit, cum isti in illum respicerent. Post ruinam autem hujus antiqui hostis, coelestes chori Deum laudabant, quod accusator eorum cecidisset, et quod locus ejus in coelo amplius non esset inventus. Et tunc etiam majori fulgore mirabilia Dei cognoscebant, quam ea prius vidissent, intelligentes quoque quod in coelo tale praelium amodo non fieret, et quod nullus de coelo ulterius caderet. Sed et in pura divinitate cognoscebant numerum cadentium spirituum fictilibus vasis impleri. Unde et pro gaudio isto quod numerum illorum [Col. 0960D] qui ceciderant hoc modo restaurari sciebant, eumdem casum in hujusmodi oblivionem ducebant, quasi non fuisset. Omnipotens quippe Deus coelestem militiam in diversos ordines constituit, sicut eum decuit, ita ut singuli ordines officia sua teneant, et quisque ordo speculativum sigillum alii ordini sit, et in unoquoque speculo divina mysteria sunt quae idem ordines nec pleniter videre, nec scire, nec sapere, nec finire possunt. Quapropter admirantes de laude in laudem, de gloria in gloriam ascendunt, et sic novi semper sunt, quoniam omnia haec ad finem perducere non valent. Ipsi quoque a Deo spiritus et vita sunt. Unde etiam in divinis laudibus nunquam deficiunt, igneamque claritatem Dei semper inspiciunt, atque ex claritate [Col. 0961A] divinitatis velut flamma coruscat. Verba autem haec fideles devoto cordis affectu percipiant, quoniam [Col. 0962A] per illum qui primus et novissimus est, ad utilitatem credentium edita sunt.





VISIO SEPTIMA.



[Col. 0961]

[Col. 0961A] Visio mystica de lapide marmoreo instar montis in orientali parte aedificii praemonstratae civitatis consistente; de innumera quoque multitudine hominum tam in orientali, quam in australi plaga ejusdem aedificii apparentium; sed et de forma et habitu mirabili duarum imaginum juxta angulum orientalem constitutarum.

[Col. 0961B] I. Post haec in angulo orientali, scilicet ubi oriens incipiet, quasi marmoreum lapidem sicut montem magnum, et altum, ac integrum aspiciebam, in quo tantum porta velut magnae civitatis excisa videbatur, quam splendor quidam lucidus ab ortu solis veniens totam perfundebat, nec ultra se extendebat. Et ab eodem lapide fere usque ad alterum orientalem finem qui versus austrum erat, quasi imagines hominum, videlicet puerorum, juvenum ac senum, quemadmodum stellae per nubem apparebant, sonum usque ad occidentem dantes, velut mare cum inundando per ventum movetur. Quos etiam quidam splendor de supernis veniens, omnemque pulchritudinem humanae aestimationis [Col. 0961C] excedens, quodam radio suo perfundebat, quem iterum deinde ad se retrahebat. Juxta istum autem praefatum orientalem finem, aliae duae imagines sibi vicinae stabant, quarum altera, quae prior erat, caput et pectus quemadmodum leopardus habebat; brachia vero ut homo; sed manus ejus ursi pedibus assimilabantur; aliam autem formam in ea non videbam. Tunica autem lapidea induebatur, nec hac, nec illac movebatur, sed visum suum ad aquilonem retorquebat. Sed altera imago, quae praedicto angulo vicinior erat, faciem manusque hominis sibi invicem complicatas habebat, et pedes accipitris in se ostendebat. Et quasi tunica lignea induebatur, quae a summitate sua usque ad umbilicum illius apparebat candida, ab umbilico autem [Col. 0961D] usque ad lumbos ejus subrubea, a lumbis vero usque ad genua ipsius subgrisea, et a genibus usque ad finem pedum illius turbida. Gladium quoque velut supra lumbos suos in transversum positum tenebat, atque immobilis permanens, aspectum suum ad occidentem verterat. Deinde autem quasi alias innumerabiles hominum imagines per totam australem plagam sicut nubem in aere fluentes videbam, quarum alii in capitibus suis velut coronas aureas ferebant, alii ut palmas valde ornatas in manibus suis tenebant, alii ut fistulas, alii ut citharas, alii ut organa, sonusque eorumdem instrumentorum, quemadmodum dulcis sonus nubium intonabat. Et iterum vocem de coelo audivi dicentem ad me.

[Col. 0962A] Quia Deus omnipotens, nulla sibi mutabilitate diversus, justo judicio superbientes angelos damnaverit, et pia miseratione decepto homini subveniens, multis et miris in Veteri Testamento futurae salutis ejus nuntiis praemissis, in Novo demum Testamento per plurima miracula liberationem ejus compleverit; et quod prophetia ad instructionem et correctionem divinitus data, nulli nunquam [Col. 0962B] mundi aetati defuerit vel defutura sit.

II. Postquam exercitus perditorum angelorum cecidit, Deus hominem in gloriam illorum quam perdiderant ordinavit; sed eo etiam corruente, ipsum magno pretio beatae ereptionis redemit, multis et admirandis nuntiis quibus eum ad vitam revocaret, in Veteri Testamento multoties promissis; in Novo quoque Testamento quamplurimis per liberationem illius miraculis perpetratis. Quapropter in angulo orientali, scilicet ubi oriens incipit, quasi marmoreum lapidem sicut montem magnum et altum ac integrum aspicis, qui designat quod a principio creaturarum, cum mundus creatus est, Deus firmissima petra potens et excelsus in [Col. 0962C] integritate stabilitatis exstitit nullam mutabilitatem in se habens. In quo tantum porta velut magnae civitatis excisa videtur, quam ab ortu solis lucidus splendor quidam veniens, totam perfundit, nec ultra se extendit, quia voluntas Dei quemadmodum porta ad quaelibet bona patens, purissimae divinitatis ordinatione tangitur, quae supra id quod ordinatum est non procedit, quoniam voluntas et ordinatio Dei hoc modo sibi conveniunt, ut neutra aliam transcendat. Nam Deus in locum quem antiquus serpens perdidit, pia bonitate voluntatis suae hominem ordinavit, ipsumque in perversa vacillantem, aquis diluvii expiavit, et mundum in Noe justa examinatione renovavit. Unde et ab eodem lapide fere usque ad alterum orientalem finem qui [Col. 0962D] versus austrum est, quasi imagines hominum, videlicet puerorum, juvenum ac senum, quemadmodum stellae per nubem apparent, sonum usque ad occidentem dantes, velut mare inundando per ventum movetur, quoniam a divina fortitudine usque ubi vetus lex cum severitate apparens, finem ardore justitiae et veritatis veniente accepit, prophetia in primo opere Dei, videlicet in Adam incepit. Quae ita a generatione in generationem per diversas aetates hominum, ut lumen per tenebras, lucebat, nec a sono suo usque ad terminum mundi cessabit, voces multimodarum significationum proferendo, cum inspiratione Spiritus sancti, diversis mysteriis imbuitur. Prophetia enim in homine velut anima in corpore est, quia sicut anima in corpore obumbrata [Col. 0963A] est, et ut per eam corpus regitur, ita et prophetia a Spiritu Dei veniens, qui omni creaturae praeeminet, invisibile est, atque per eam quaeque declivia corripiuntur, et ad viam rectitudinis deviantes reducuntur, sicut etiam inspiratione mea David servus meus loquitur dicens:

Verba David ex primo versu Psalmi XLIV, id est, »Eructavit cor meum verbum bonum« ad idem et ad utramque Christi generationem pertinentia, et quomodo intelligenda sint.

III. »Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea Regi.« Hujus quoque sententiae intellectus hoc modo accipiendus est. Ego qui Pater omnium sum, manifeste ostendo quod ante omnem creaturam eructavit interior vis mea verbum bonum, [Col. 0963B] scilicet quod genui Filium meum per quem omnia valde bona facta sunt. Quapropter etiam dico in diversa non mutans me, ego qui sum propalans opera mea illi, qui per orbem terrarum regnaturus est. Omnia enim opera mea quae ab initio facta sunt, Filio meo nota sunt. Prophetia quoque eructavit in virtute sua verbum bonum, cum idem verbum, per quod omnia facta sunt, carne induendum dicendo mirabilia illa opera pronuntiavit, et cum illud regem regum futurum demonstravit, atque justum germen hoc integra terra proferre deberet, quae per opus viri contrita non esset. Istud prophetia per infusionem Spiritus sancti cognovit scilicet in quibusdam senibus, in quibusdam quoque juvenibus, atque in quibusdam pueris, qui in plurimis signis de eodem [Col. 0963C] germine, quod Verbum Dei est, per inspirationem Spiritus sancti loquebantur. Deus namque masculum de terra creavit, et illum in carnem sanguineam mutavit; sed mulier de eodem viro sumpta, caro de carne in aliud non mutanda permansit. Et isti in spiritu prophetiae cognoverunt, mulierem per inspirationem Spiritus sancti Filium Dei parituram, quemadmodum flos de suavissimo aere crescit, et ut etiam in virga Aaron praesignatum est, quae ab arbore abscissa Mariam Virginem ostendebat, de cujus mente vir ita abscissus est, ut nunquam delectatione copulationis alicujus tangeretur, sed per ardorem Spiritus sancti virum unum procreavit, quem omnibus creaturis circumdedit, quoniam [Col. 0963D] illae ab ipso procedendo, gustum perceperant, quapropter etiam omnes voci ipsius obediebant. Prophetae namque dixerant quod ex opere charitatis mulier paritura procedere deberet, sicut virga de stirpe Jesse, omnesque virginalem hunc partum Regi, scilicet Filio Dei ascripserunt. Cum enim mulier haec Filium Dei circumdedit, homines qui ipsum in similitudine imaginis suae videbant et audiebant, plus eum diligebant, quam si ipsum non viderent, quia quod homines in umbra vident, ad plenum scire non possunt. Unde et prophetae cum in sono umbrae loquerentur, haec aliquando velut umbra ipsos petransierunt; quae tamen omnia in hominibus postea formata sunt, quoniam sonus prophetiae de occultis mysteriis divinitatis procedit.

[Col. 0964A] Quia prior duarum imaginum in orientali fine ostensi aedificii consistentium, tota fere ferino habitu apparens, tempus quod ante diluvium fuit significet, in quo homines sine lege et cognitione veri Dei crudeli et magis bestiali quam humano ritu vivebant.

IV. Quemadmodum autem vides, juxta praefatum orientalem finem, aliae duae imagines sibi vicinae stant, significantes quod in ortu justitiae qui in Abel demonstratus est, jam titubante, duo tempora diversorum morum hominum sibi in vicinitate conjuncta, Deus propalavit, aliud quidem ante diluvium sine lege, aliud vero post diluvium sub lege. Quarum altera quae prior est caput et pectus quemadmodum leopardus habet, brachia vero ut homo, sed manus ejus ursi pedibus assimilantur; [Col. 0964B] aliam autem formam in ea non vides, quia tempus illud quod ante diluvium sine lege fuit, in moribus hominum potestatem et fortitudinem diversarum bestialium naturarum ostendebat, quoniam tunc homines per primam diabolicam deceptionem omnibus vitiis implicati erant, Deum oblivioni tradentes, et secundum gustum voluntatis suae viventes; interdum vero quasi in brachiis suis ut homo operantes, interdum autem in operibus manuum suarum crudelium bestiarum naturam et rapinam imitantes. Quapropter et honestatem morum homines negligebant, nec secundum humanam disciplinam vivere studebant; sed tantum informes sic remanebant. Tunica autem lapidea induitur, nec hac nec illac movetur, sed visum suum ad aquilonem [Col. 0964C] retorquet, quia iidem homines, qui in praefato tempore fuerunt, duritiam et gravedinem peccatorum sibi circumdederant, nec se a malo ad bonum convertebant, in scientia sua quidem videntes, quod mala et turpia opera, quibus antiquus serpens congaudet, faciebant, nec tamen ea deserere volebant. Cum enim Deus coelum et terram creavit, terram divisit ita, ut quaedam pars terrae immutabilis, quaedam vero mutabilis fit, ex qua etiam Deus hominem plasmavit. Homo quoque vigilando et dormiendo mutabilis est. Quando enim vigilat, secundum cursum solis lumine oculorum suorum lumen non habet, sic est quasi ille qui in anima sua velut in nocte obtenebratur.

[Col. 0964D] De fortitudine, crudelitate et impuris moribus hominum ante diluvium, et quomodo arte diaboli praeter paucos a cultu Dei recesserunt.

V. Et Deus hominem in terra viventium posuit, quae per sphaeram solis non illuminatur; sed quae vivente luce aeternitatis perfunditur; sed ille divinum praeceptum transgressus, iterum in terram mutabilitatis missus est. Ipse autem duos filios generavit, quorum alter Deo immolavit, alter vero fratrem occidens, reus mortis factus est, et qui Deo immolavit, et vocem Dei audivit, interemptus est. Unde et planctus magnus exortus est. Nam in illa prima creatione homines tantae fortitudinis, tantarumque virium erant, ut etiam fortissimas bestias superarent. Unde ut cum illis jocularentur [Col. 0965A] multoties delectati sunt, ipsaeque bestiae homines timentes, ferocitatemque suam cohibentes, illis subjiciebantur; sed tamen ob hoc naturam suam non mutabant. Homines autem pulchram formam rationalitatis suae mutantes, bestiis se admiscebant, et quod sic generabatur, si homini magis quam bruto animali assimilaretur, illud odio habentes negligebant, si vero magis formam bruti animalis quam formam hominis haberet, osculo dilectionis amplectebantur. Mores quoque eorumdem hominum in duobus modis tunc erant, scilicet nunc secundum pecora, quemadmodum leopardus et ursus secundum mores hominum et bestiarum sunt; ideoque etiam pulcherrimas pennas rationalitatis non habebant, quibus ad Deum recta fide [Col. 0965B] et spe anhelarent, quoniam propter praedicta peccata eaedem pennae in ipsis defecerant. Istud antiquus serpens eis suggessit quatenus gloria rationalitatis eorum periret, quam in homine magno odio laniabat. Diabolus enim intra se dicebat: »Quid est hoc quod Altus fecit? Illud quippe consilio meo plus quam suo consentit. Quapropter in plasmatione ipsius eum superabo.« Sic homines in primo saeculo per spumam serpentis polluti secundum gustum terreni vasis sui, et non secundum spiramen animae operabantur, nec quidquam cognoscere volebant praeter quod formatum videbant dicentes: »Quid prodest mihi ventus, qui nec formatus est, nec mihi loquitur? Quod mihi loquitur, [Col. 0965C] et quod mihi accurrit, illud tenebo! Nam diabolica ars quaedam magna animalia insufflavit, atque per illa hominibus dicebat: »Ego sum qui vos creavi.« Et hoc modo suggessit hominibus ut per illa polluerentur, quatenus sonum vocis rationalitatis quo Deum laudare deberent, in eis everterent, ne Deum laudarent, sicut nec ipse voluit, nec velle quaerit. Quidam autem pauci qui protoplastum audierant, qui ipsis retulerat quomodo a Deo formatus et quomodo in locum voluptatis positus fuisset, et quomodo inde exiisset, naturam suam humanam gustantes, nec se pecoribus commiscentes, ut Deus eos constituit, in eadem natura sua recte et sobrie vivebant, atque propter molestiam et gravedinem communis plebis, quae hoc modo, ut [Col. 0965D] praedictum est, polluebatur, ad altos montes fugiebant, ibique ex spiramine animae ita confortabantur, ut eos peccare non liberet: sed semper suspirabant dicentes: »Ubi quaeremus illum qui nos creavit?« Unde a praedictis populis deludebantur dicentibus: »Quid est quod isti colunt, quod nec oculis suis vident, nec manibus palpant?« Sed et aedificium Noe deludebant. Et Deus istis in mysticis miraculis suis loquebatur, sicut etiam Abel filio primi hominis locutus est.

Quia Deus iniquitates et crimina hominum aevi illius non sufferens, omne genus humanum et cuncta viventia exceptis his quae arca concluserat aquis diluvii exterminaverit; et de mutatione solis, lunae, siderum et terrae ab eis qualitatibus quas ante diluvium habuerant; et quod in fine mundi [Col. 0966A] tanta terram profunditate ignis consumpturus sit quanta altitudine aquarum infusione penetrata est.

VI. Postquam autem terra hoc contrario populo repleta est, ego qui sum, haec criminalia peccata diutius non sufferens, decrevi hoc, ut genus humanum in aquis suffocaretur, exceptis paucis qui ne cognoverant. Terra vero nequaquam exsiccata est, donec delusus populus totus submersus est. Aquae enim totam terram ita perfuderunt, ut velut lutum fieret, et huic cadavera hominum ita immergebantur, ut postea inveniri non possent, quibusdam tamen cadaveribus pecorum ex levitate sua in superficie aquarum apparentibus. Nec terra etiam exsiccata est, antequam sol cum itineribus lunae et stellarum, et cum omnibus officiis sui ortum et [Col. 0966B] occasum compleret, nec antequam omnia haec aquas in constituta loca sua ut primum positae fuerant ad se retraherent. Et sic terra per calorem solis in alium modum cocta est quam prius apparuisset. Sol quippe, et luna ac stellae, caeteraque sidera, post casum Adae ante diluvium ex nimio et valido calore aliquantum turbulenta fuerunt, hominesque tunc in corporibus suis tam fortes erant, ut eumdem calorem tolerare valerent. Quod etiam nunc fervor magni caloris interdum ostendit, cum praefata sidera ab illo turbida aliquando existunt, quoniam post diluvium aquis ita perfusa sunt, ut in frigore et in calore suo lucidiora quam ante diluvium fuissent existant, terra vero et hominibus [Col. 0966C] in majori debilitate et infirmitate postmodum permanentibus quam prius essent. Nam aqua in diluvio totam terram usque ad fundum penetrabilis terrae perfundens, in lutum mutavit, sicut et in novissimo die ad eamdem profunditatem ardebit, quoniam homo ea deinceps non indigebit. Judicia enim sua Deus per aquam et ignem super hominem exercet, ut quoniam per haec hominem composuit, per eadem etiam homo comprimatur. Et sicut Deus humiditate aquae totam terram perfundit, et calore ignis eam componit et firmat, ita et hominem humiditate corporis humectat, atque calore ignis animae eum confortat. Illi autem quos Dominus post diluvium ad procreationem novi generis servaverat, terribili judicio Dei quod viderant perterriti, in timore [Col. 0966D] Dei ardebant, atque sacrificia sua ad honorem Dei immolare coeperunt.

Quia ex mutatione elementorum vires quoque hominum post diluvium imminutae sint, et de correctione eorum ad tempus terrore ejusdem judicii perterritorum, et de arcu tunc primum pro foedere vel signum inter Deum et homines posito.

VII. Sed deinde genus in genus in minoribus viribus processit quam homines ante diluvium fuissent, ut praefatum est, quoniam cum terra immutata est, vires etiam hominum immutatae debiliores factae sunt, quia antiquam insidiatorem subsecuti fuerant, qui gloriam suam in serpentinos mores mutaverat, quoniam serpens astutus est ad decipiendum illum quem decipere vult, et ad fugiendum ab illo a quo fugere quaerit. Sic et antiquus [Col. 0967A] hostis facit, cum illum quem superat per dolum mortiferi veneni infidelitatis decipit, et cum ab illo quo devincitur velociter fugit, quia per illum conculcatur, quemadmodum de coelo projectus est. Istud enim tempus in timore Domini ita floruit, quod antiquo serpenti restitit, ne per sufflatum suum oblivio Dei sicut ante diluvium fecerat homini infunderetur. Post diluvium namque Deus novam terram cum novo populo fecit, arcum pro signo in nubibus ponens; ne aquae omnem terram et omnes populos amplius suffocarent; ostendens etiam quod omnes inimici ejus cognoscerent quam magnam potestatem in tremendo judicio suo super eos haberet. Judicium quippe Dei magnam fortitudinem inimicos ejus ad percutiendum habet, [Col. 0967B] qui veritatem divinitatis destruere volunt, atque cum igne magnisque tempestatibus post casum filii perditionis, finem omnium mortalium hominum faciet ita ut postmodum nullo modo quidquam mortale appareat.

Quod altera imago tempus illud quod post diluvium sub lege fuit designet, et varietates diversi habitus ejus, distinctiones temporum ab ipso diluvio usque ad adventum Domini, vel finem saeculi, et qualitates morum hominum qui in eis sunt vel futuri sunt significent.

VIII. Sed altera imago, quae praedicto angulo vicinior est, faciem manusque hominis sibi invicem complicatas habet, sed pedes accipitris in se ostendit, designans tempus illud quod post diluvium sub lege in moribus hominum erat, ita usque ad [Col. 0967C] terminum illum procedens, ubi tam austeritas ejusdem legis claudicabat, in quo intentio et opera eorumdem hominum ad carnalia magis quam ad spiritalia spectantium, absque labore vacabant, in quo etiam gradiendo, acerbitatem et non lenitatem sanciebant, quoniam lex nulli pepercit, sed delinquentem acriter punivit. Et quasi tunica lignea induitur, quia praefatum tempus veterem legem spiritales fructus negligentem sibi attraxerat. Quae a summitate sua usque ad umbilicum illius apparet candida, quoniam tempus quod ante Noe fuit, qui Creatorem suum cognovit, et se hominem esse scivit, et aedificium sanctitatis primum incepit, et oblationes Deo obtulit, quasi candidum usque ad [Col. 0967D] Abraham, qui velut umbilicus fortitudinis erat, surrexit, quia per voraginem aquarum homines in tantum exterriti fuerant, ut deinde per aliqua tempora timorem Dei per rectitudinem ad se colligerent. Ab umbilico autem usque ad lumbos ejus subrubea est, significans tempus quod ab Abraham usque ad Moysen in circumcisione ardens se extendit, quoniam ut aurora solem praevenit, sic Abraham per signum circumcisionis, in qua luxuriam contrivit, humanitatem Filii Dei praecessit. A lumbis vero usque ad genua ipsius subgrisea est, ostendens quod tempus illud quod a Moyse legislatore, usque ad Babylonicam transmigrationem fuit, in duritia et asperitate legis, secundum carnem processit, quod et ibi ad multas vanitates incurvari coepit. Et a genibus [Col. 0968A] usque ad finem pedum illius turbida est, significans tempus quod a Babylonica transmigratione usque ad exterminium ejusdem legis se extendit, ubi Filius Dei venit, qui ipsam in semetipso totam complevit. Quod scilicet tempus turbidum in negligentia et in torpore apparuit, quia eadem lex, jam tunc pro dedecore computata, et quasi turbulenta aqua pro nihilo habita, ad casum suum carnaliter tendebat. Nam qui eo tempore sub lege esse videbantur, solem justitiae orientem scire nolebant, sed solas litteras in tabulis scriptas se inspicere velle dicebant, nec aliud quidquam in eis intelligendum esse affirmabant. Unde ego qui omnia juste dijudico, judicia mea quae in Aegypto et in aliis locis super eos extenderam, quando in se ipsis confidebant, [Col. 0968B] faciendo quod volebant, nunc super eos quosdam populos misi, qui eos caperent, et in regiones longinquas dividerent. In hac autem duritia infidelitatis tandiu durabunt, quousque antiquus serpens in quodam errante et perdito homine oculum suum movebit, quem occulta divinitas ita occidet, ut ictum illum nec angelus nec homo noverit, et tunc idem legalis populus cum magnis aerumnis ad me respiciet, lugens et plangens quod tandiu deceptus sit. Sed quandiu homines deinde in transitorio saeculo permansuri sint, angelo et homini ignotum est. Et praedicta imago gladium velut supra lumbos suos in transversum positum tenet, quoniam circumcisione velut in carnali transitu se habuisse demonstrat, ubi tamen ab umbilico vitalium [Col. 0968C] usque ad lumbos homo per motionem eorum peccat, cum mens hominis ea ad peccandum movet. Et etiam judicia Dei puram justitiam habentia declarat, ita scilicet quod Deus super illum qui membra hominis dividit, sanguinem ejusdem occisoris fundit, et etiam illum qui se ab eo in aliis malis avertit, justo examine dijudicatum conterit. Atque immobilis permanens aspectum suum ad occidentem vertit, quoniam homines qui in eodem tempore fuerunt, cum vetus lex vigebat, ad spiritalem intelligentiam se non movebant, casum quidem antiqui serpentis scientes, multaque pericula videntes; sed tamen animarum suarum salutem in torpore et in negligentia habentes. Nam igneus [Col. 0968D] draco videns quod Deus quosdam servaverat, quos inundatio aquarum non devoraverat, magnam iram per flatum suum emisit, intra se furibunde dicens: »Omnes artes meas excitabo, illasque sigillatim excribrabo, quatenus istos quos diluvium non submersit, in aliquibus impedimentis decipiam, et sic eos iterum mihi subjugabo.«

De significationibus hostiarum et circumcisionis et legis quae per prophetiam in Patribus incarnandum Dei Filium praecesserunt, et de praedicatione prophetarum, et quod homo salvari non posset nisi Verbum caro fieret, et de suggestionibus diaboli, quibus homines illudendo decipit, et de modis subventionum quibus semper Deus resistit.

IX. Itaque tempus hoc post diluvium a Noe usque ad Filium meum incarnatum se extendit, qui in se [Col. 0969A] credentes ad spiritalem intellectum convertit, ubi et aliud tempus non secundum carnem, sed secundum spiritum ad vitam processit. In Noe enim multa miracula ostendi, sicut etiam in prima apparitione in Adam quamplurima miracula perfeci, quoniam ut in Adam omnes nascituros homines praevidi, ita etiam in Noe novum saeculum resurrecturum praesignavi. De germine namque isto fortissimi et velocissimi prophetae surrexerunt, qui linguam suam acuentes, ea quae in Spiritu sancto videbant, fiducialiter protulerunt, scilicet quia Deus Verbum suum, quod in ipso ante aevum fuit, in mundum missurus esset. Et hoc sic incarnatum est, ut totus mundus inde miretur, atque ad hoc miraculum linguae ipsorum velociter mundum transibant, cum [Col. 0969B] speciosum pro filiis hominum ad terras venturum affirmarent. Sed et rationalitas dictat, et secundum dictatum opus exercetur, quia si dictatus non procederet, opus non subsequeretur. Mundum enim et hominem Deus in Verbo suo dictavit. Nam Verbum, quod sine initio est, opus quoddam dictavit, de quo mundum indumentum sibi induit, ut quando homo peccasset, si Deum confiteretur cum eodem indumento eum ad se retraheret; et ideo si idem Verbum indumentum hoc non induisset, homo non salvaretur, sicut nec perditus angelus salvabitur. Et unde esset hoc quod Deus non haberet possibilitatem illum loco suo restituere qui ab eo recesserat, cum eum poenitens confiteretur? Quemadmodum enim omnipotenti Deo placuit ut hominem [Col. 0969C] faceret, ita et ipsi placuit ut illum redimeret, qui in eum confidit. Quapropter prophetiam occulte exspiravit, et eam obumbratam misit, usque dum opus suum perficeret; sed antequam illud ad profectum duxisset, per praecurrentia signa ipsum demonstravit. Nam Noe arcam ostendit, Abrahae circumcisionem dedit, Moysen autem legem docuit, quatenus motio libidinis, quae sicut serpentis lingua movetur, per istos confunderetur; et ut diabolus per animalia hominem deceperat, antequam Sanctus sanctorum veniret, per animalia in caeremoniis Dei idem diabolus conculcaretur.

Et haec tria signa, videlicet hostia, circumcisio et lex, Filium Dei praecurrebant, eaque ipse pati et [Col. 0969D] finiri in se voluit secundum verba inspirationis prophetarum, qui et de Deo et de omnibus malis aquilonis loquebantur, quia quandiu antiquus serpens contra Deum pugnare vult, sicut etiam in coelo contra eum pugnavit, homines invadit, eis suadendo ut et ipsi Deo se opponant, et illud quod oculis et manibus palpant pro Deo colant, quemadmodum in Baal et in aliis idolis eis ostendit. Sed ut Deum nemo comprehendere valet, nec opus ipsius quisquam ad finem perducere potest, ita nec diabolus hominem cognoscere valet, nisi prius per suggestionem ipsius homo ad eum anhelet, et tunc in nequitia sua multum gaudet, quod opus Dei sic deludendo vincat. Nam cum hominem operari posse scutit, necdum cognoscit quid ille operari velit, et [Col. 0970A] cum eum ad Deum anhelare intellexerit, ita ut ipse opera sua in Deo ponat, quia per illum creatus est, mox suggestione sua ad ipsum accedit dicens: »Cum tu possibilitatem faciendi quae volueris habeas, quare opus tuum ab alieno quaeris? Et quid nocebit te, quod opera quae operari potes facis, cum ille quem creatorem tuum esse dicis, opus suum ut voluit, fecit?« Et sic suggerendo eum decipit. Ventus itaque aquilonis suggestionem et persuasionem istam designat, quia sicut ille domum totam destruit et evertit, ita et haec diabolica sufflatio rectos sensus hominis in hanc oblivionem ducit, ut inspirationis Dei obliviscatur, et ad Deum suspirare non possit. Spiramen quoque animae illius quod ad Deum anhelare deberet abscidit, atque ad [Col. 0970B] peccata quae per corpus suum perpetrare potest ipsum accendit. In sufflatu etenim hujus fetidae suggestionis confidit quod animas etiam rationalium hominum ad se trahere possit, quemadmodum et vermis in luto jacens, ex suco immunditiae suae alios vermes procreat. Ipse namque homines in haec prava et fetentia opera perduxit, quod genua sua ad Baal et ad reliqua idola flexerunt, ex quorum ore immundus spiritus sonuit et loquebatur, incesta opera eos docens. In initio enim a generatione in generationem populi processerunt, quorum horribiles mentes propter gustum carnis suae a Deo recesserunt. Sed tamen, ut praedictum est, per arcam Deus justitiam protulit, per circumcisionem, quae velut chalybs erat, mortem vulneravit, ita ut etiam [Col. 0970C] libido quam serpens exsufflaverat, per illam denudata sit; per legem vero, quam digito suo scripsit, illam confudit, hoc revolvens, quod hominem digito suo fecerat, ministerio hominis, scilicet creatura quam Deus illi dedit prius praecurrente, de qua homo munda animalia sumens, hostiam omnipotenti Deo primum obtulit. Quod autem Abel incoepit, hoc lex totum perfecit, significans quod homo qui hostiam de animali de quo alitur offert, se ipsum hostiam Deo offerat. Et ut sol lunam sibi subditam tam crescentem quam deficientem habet ita et Filius Dei verus Sol legem in se habuit, quae in ipso crevit, cum eam complevit, et quae in ipso finem accepit, cum se ipsum Deo Patri immolavit. [Col. 0970D] Et ut per mortem ejus eclipsis solis facta est, qui iterum per totum mundum effulsit, sic idem Filius Dei voluit ut homo secundum ipsum luceat, mortem ejus inspiciendo, et in illa considerando quid facere debeat. Quemadmodum etiam aratrum cum jumentis terram evertit, in quam semen magnum fructum faciens seminatur de quo homines pascuntur, ita etiam scriptas litteras in praeceptis Dei legalis populus tenuit, sed fructu illorum saturatus non est, quia quod in litteris absconditum fuit non cognoscebat. Filius autem Dei per semina verborum suorum credentibus revelavit quod carne et sanguine ipsius saturati vitam habeant, et hoc idem in divinis secretis absconditum per seipsum manifestavit.

[Col. 0971A] De innumerabili multitudine fidelium diversis modis in hac vita tam in exercitiis quam in mortificatione vitiorum pro honore Dei et sua salute viriliter obcertantium et diversa pro meritis praemia munere Dei percipientium.

X. Quod autem quasi alias innumerabiles hominum imagines per totam australem plagam sicut nubem in aere fluentem vides, hoc est quod multitudo credentium qui Filium Dei in ardenti justitia imitati sunt et imitantur, mentes suas ad coelestia elevantes, de virtute in virtutem ascenderent et ascendunt. Quorum alii in capitibus suis velut coronas ferunt, quoniam isti cum mentes suas sursum erigunt, justis et sanctis desideriis cordium suorum animabus suis ornatum supernorum praemiorum imponunt, quia bona desideria initium [Col. 0971B] bonae incoeptionis sunt, alii ut palmas valde ornatas in manibus suis tenent, quoniam victoriam boni certaminis in operibus suis ostendunt; alii ut fistulas, id est mercedes, quas in timore et amore Dei per doctrinam suam promeruerunt; alii, ut citharas, videlicet praemia durae et angustae viae, quae ad vitam ducit; alii ut organa, quia multiplices virtutes, quae in laudibus ad Deum tendunt, in eis apparent; sonusque eorumdem instrumentorum quemadmodum dulcis sonus nubium intonat, quoniam laudes quae in praedictis virtutum dignitatibus et remunerationibus resonant, exoptabili merito in virtutibus operantium, mentesque suas ad coelestia extollentium consonant, quia secundum quod homines bona in rectitudine facientes promerentur, [Col. 0971C] mercedes eorum in remuneratione erunt. Mentes itaque fidelium, ut praefatum est, velut nubes discurrunt, cum in desiderio animae in quo beatus homo quaerit a Deo opus quod operetur, nunquam saturatur, sicut nec rivuli de mari fluentes, ab inundationibus suis desistunt. Et quoniam sancta desideria, quae initium omnium bonorum existunt, ipsis hoc modo ut praefatum est infixa sunt, Deus cum coelesti militia eos coronat, quia ipsi ita adhaerent, quod nullo modo ab eo separabuntur. Ordinatio enim Dei in creaturis primum designavit quod homo in spiritali vita revivificari debuit, quia cum in lege quaedam pecora ligari, occidi ac comburi, eorumque sanguinem spargi praecepit, [Col. 0971D] quosdam homines sicut nubes currentes, et ad ipsum respicientes, in amore ejus torqueri, et occidi, atque sic immolari praemonstravit. Et quoniam isti ubera virtutum sugunt, quatenus luxuriam aliaque vitia fugiant, victoriam palmarum ferunt, cum etiam sanguinem suum effundunt, antequam per opera infidelitatis ex reti justitiae cadant; sic duobus modis se cruciantes, videlicet contra corpus suum pugnando, atque per ordinationem Dei sanguinem suum effundendo. Unde etiam angelis qui Deo semper assistunt assimilantur. Qui autem per doctrinam omnipotentis Dei officium suum exercent, alios docendo, fistulis sanctitatis resonant, cum per vocem rationalitatis justitiam in mentes hominum canunt; sicut etiam verbum dictat, [Col. 0972A] et sonus resonat, et ut per sonum verbum auditur, et circumdatur, quatenus audiri possit. Et ut per fistulam vox multiplicatur, ita in timore et amore Dei vox doctoris in hominibus multiplicari debet, ubi fideles congregat, et infideles fugat. Hoc modo et alii exsurgunt, qui se ipsos contemnunt et abjiciunt, in virginitatis pudore se constringentes, voluptatemque saeculi pro poena habentes, atque in angelicis laudibus perseverant, et sicut aquila in pleno desiderio cordium suorum ad Deum volant, similes aurorae quae solem praecedit existentes, et cum oculis columbinae simplicitatis Deum semper intuentes. Quapropter et in citharis Deum cui hoc modo adjuncti sunt, hujusmodi laudes referunt, quas humana scientia nequaquam explicare potest. [Col. 0972B] Sed et alii sunt qui innumerabiles virtutes quemadmodum manipulos in praeceptis Dei ad se colligunt, atque humilitati reginae virtutum in organis militant, cum se ipsos quasi ad terram pro Dei timore et amore prosternunt. Humilitas enim ipsam imitantibus coelum aperit, eamque negligentibus illud claudit, ita ut nulla persecutione inimicorum reserari possit, superbiamque in infernum dejicit, qui haereditas hominum elatarum mentium est. Atque cum his qui cum ea militant in coelo dominatur; quia sicut cum generibus vocum organa ad sonum laudis convertuntur, ita Deus laudes hominum ad similitudinem angelorum constituit, quoniam ut coelestis exercitus in conspectu Dei superbiam superavit, ita et homines qui se a malis [Col. 0972C] continent, superbiam in semetipsis semper superant. Homo namque opus dexterae omnipotentis Dei, quod ipsa operata est existit, chorumque perditorum angelorum implebit, et ideo etiam in defensione bonorum angelorum est. Et in his duobus ordinibus angelorum et hominum Deus valde delectatur, videlicet in laudibus angelorum, ac in sanctis operibus hominum, quia cum his secundum voluntatem suam omnia perficit, quae sic in aeternitate praescita fuerant. Angelus autem coram Deo stabilis est, homo vero instabilis, et ideo convenienter opus hominis deficit; laudes autem angelorum non deficiunt. Coelum quoque et terra Deum tangunt, quoniam per ipsum facta sunt, [Col. 0972D] et ad gloriam Dei sunt; sed quia homo mortalis est, divinae revelationes quae prophetis et sapientibus aliquando manifestantur, velut umbra multoties obnubilantur. Cum autem homo ex mutabilitate immutabilis fuerit, tunc claritatem Dei cognoscendo videbit, et cum Deo permanebit, quemadmodum David servus meus in voluntate mea dicit:

Verba David ex psalmo LXII ad idem pertinentia, et quo sensu accipi debeant.

XI. »Et in velamento alarum tuarum exsultabo; adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.« Hujus sententiae intellectus hoc modo, accipiendus est: In defensione protectionum tuarum, o Deus, gaudebo, cum a gravedine peccatorum liberatus [Col. 0973A] fuero; et quia desideravit anima mea in bonis operibus venire post te, idcirco me alta suspiria trahentem et ad te vociferantem collegit potentia fortitudinis tuae, quatenus amodo ab inimicis meis salvus sim. Nam ego opus sum quod operatus es, quoniam ante antiquitatem dierum in ordinatione tua habuisti, quod me hoc modo faceres, ut omnis creatura mihi adesset; et cum me creares, mihi secundum te operari dedisti, sicut etiam tu me feceras, unde tuus sum, carnemque immaculatam sicut te Creatorem decuit induisti, et sic fimbriam vestimenti tui dilatasti. Quapropter etiam cum laudibus coelum movisti, illudque cum varietate omnis ornatus in circumcinctione angelorum circumdedisti, qui ad plenum mirari non possunt, [Col. 0973B] cum se velut in circumcinctione cinguli laudum circumdant, quod hominem sic fecisti, quia cingulo laudis illius qui coelestem gloriam recusavit, cum ab ipso evanuit, hominem circumcinxisti, eumque indumento tuo ita firmasti, ut amodo in laude non evanescat. Sed et angeli mirantur, quia de mortali Adam vestimentum tuum tulisti, quod tamen ideo fecisti, quatenus idem transgressor revivisceret, et ut divina claritas, quae nulla sciscitatione experimenti finiri potest, coelesti angelo claresceret dicens: »In conspectu meo semper es, et ideo revocatione non indiges, sicut ille qui per indumentum meum inventus es, quoniam ad plenum me non negaverat, cum per alium seductus [Col. 0973C] fuerat. Cum enim similitudinem meam quaesivit mortalis factus est, unde et per cruciamenta indumenti mei revocandus erat, ne societas fraternitatis tuae in ipso periret, quia quamvis te sine carne, et eum cum carne creaverim, utrumque tamen virum feci. »Tali modo occulta Divinitas, quae tota justa est, et quae a nullo perfecte videtur, nisi quantum se ipsa revelare dignatur, angelo qui in coelestibus sine casu permanserat se ostendit. Ipsa namque in comprehensione dexterae suae plenitudinem hanc habet, ut nullus, qui cum pupilla oculi fidei ipsam inspicit pereat, quoniam illi qui eam oculo fidei non inspiciunt, ab aspectu ipsius evanescunt, sicut et perditus angelus et ei consentientes perierunt. [Col. 0973D] Cum enim Deus omnia creasset, omnia etiam bene ordinavit, illis videlicet praemia meritorum, qui ad eum aspiciunt; illos autem dijudicando, qui in eum respicere nolunt, ut praedictum est.

Quia per Verbum sine initio ex Patre ortum omnia creata, et per idem Verbum in Virgine carnem factum, homo redemptus sit.

XII. Et haec omnia per Filium Dei incarnatum revelata sunt, quia qui in eum credunt salvabuntur, qui vero se ab illo avertunt condemnabuntur, quoniam ipse non de radice terrae, sed de integra virgine per voluntatem Patris processit, ante Incarnationem suam cum Patre omnia creans, post Incarnationem vero suam hominem quem plasmaverat salvans, quia formam hominis absque peccato induit et per [Col. 0974A] hominem quem creaverat redemit; quod nullus alius facere potuit quam ille qui hominem creaverat. Nam cum Adam simplex et lucidus filius esset, vigilans et dormiens exstitit, quatenus per spiritum saperet, et per somnum caro illius requiesceret, et sic in immutabilem terram voluptatis ductus est, ut per spiritum immortalitatem cognosceret, et ne per exteriorem visum oculorum invisibilia negaret. Immortalis quidem vita nullam nebulosam lucem habet, quemadmodum formatus oculus, qui per modicum tempus videt, quia illi tenebrae iterum accedunt; et hoc homo patitur, quoniam oculus ipsius nebulosa pelle obductus est. Et pupilla oculi visum interiorum oculorum qui carni ignotus est ostendit; palpebra vero virum carnis qui exterius [Col. 0974B] funditur demonstrat. In duobus itaque modis scientiae omne opus hominis perficitur. Scientia namque interioris visus hominem divina docet, sed hoc caro prohibet, scientia autem obcaecata nocturnalia opera secundum visum serpentis operatur, qui lumen non videt. Unde et ab operibus lucis quoscunque potest avertit, sicut et in Adam fecit, cum in ipso lumen vitalis scientiae disturbavit. Scientia quoque in Adam velut prophetia fuit, et haec usque ad Filium Dei hominem factum perduravit, ita quod ipse illam per se illustraret, quemadmodum sol totam terram illuminat, et quod omnia quae praedicta sunt, scilicet quae ante legem, et sub lege facta dignoscuntur, spiritualiter in se complevit, cum se totum [Col. 0974C] superno Patri obtulit, ut etiam scriptum est.

Verba David ex psalmo CIII ad hoc ipsum spectantia, et quomodo intelligenda sint.

XIII. »Qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum.« Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Domine Deus, tu es ille qui facis justa et recta desideria fidelium esse ascensum tuum, ita ut regnes in cordibus illorum, et qui etiam itinera tua dirigis super verba et scripta doctorum, ubi illos excellis, quia sine macula incedis, nullum delictum in te sentiens. Quapropter et nubes ascensus tui sunt, quas velut scalam tibi fecisti, cum per indumentum tuum, o Fili Dei, eas ascendisti, quod de unica et integerrima Virgine, cujus claustrum nullus unquam aperuit, [Col. 0974D] nec tetigit, assumpsisti, quia velut ros in terram, ita in eam intrasti, nec de radice viri, sed de divinitate radicatus es, quemadmodum radius solis terram confovet, ut germen suum proferat. Ex ipsa quoque sicut in ipsam absque omni corruptione et dolore, quasi in somno existi, sicut etiam Eva a dormiente viro sumpta est, quam idem vir sine vulnere cum gaudio inspexit, et ita etiam unica Virgo Filium suum in sinu suo cum gaudio amplexa est. Et Eva non ex semine, sed ex carne viri creata est, quoniam Deus illam in eadem vi creavit, qua et Filium suum in Virginem misit, nec Evae virgini et matri, nec Mariae matri et virgini aliae postmodum similes inventae sunt. Hoc modo Deus forma hominis se induit, deitatemque suam cum illa obtexit, quae angelis [Col. 0975A] in coelo visibilis est, quod habitaculum ejus existit. Unde etiam et homo, quem in altitudine et latitudine ac in profunditate formaverat habitaculum ejus est.

Quia Filius Dei in his quae per carnem gessit vel pertulit, universa quae et ante legem et in lege de ipso vel typicis factis significata, vel mysticis verbis praenuntiata sunt, compleverit; et quod post ascensionem suam instar duodecim ventorum seu duodecim signorum coeli, misso Spiritu duodecim apostolos roborans, et per praedicationem eorum mundum illustrans omnia in melius convertit.

XIV. Iste Filius Dei incarnatus omnia praeterita miracula, quae eum praecesserant, in semetipso complevit, ut supra dictum est. Nam in infantia sua cum Herodes illusus est a Magis, quaerens eum perdere, [Col. 0975B] casum antiqui serpentis ostendit, qui coelestia studebat perturbare. In pueritia autem sua tempus quod ab Adam usque ad Noe erat demonstravit, cum contra ignorantiam Adae magnam sapientiam in se habuit, ita ut eum nulla macula peccati tangeret, ubi etiam aestimatio diaboli, qui hominem ex toto perditum esse putabat, per hoc decepta est, cum nesciret quod Deus humana forma indutus fuisset. Omnes enim qui eum tunc videbant et audiebant admirabantur dicentes: »Talia nunquam vidimus nec audivimus qualia in hoc puero sunt,« scilicet quod in simplici et in indocta pueritia, magnae profunditatis sapientia apparet. Haec dicentes nesciebant eum radicem esse scientiae angelorum et [Col. 0975C] hominum, nec illum de quo angeli et homines radicati sunt. Ipse quoque in humanitate sua erexit illud quod per Adam defecerat, videlicet revelationem justitiae, quoniam omne opus suum patri suo ascripsit, et sicut arbor de viriditate radicis grossos suos profert, ita et ipse in divinitate de qua in humanitate radicavit, universa opera sua perfecit, quia ab illa venit, et cum illa absque omni divisione est. Sed et in carne sua in melius sordida opera hominum reparavit, et doctrina sua cum inspiratione Spiritus sancti, sanctitatem eos induit, atque tali modo velut quodam diluvio dimersos et peccatis mortuos, ad vitam justitiae revocavit, quemadmodum et sub Noe praesignatum fuerat. Idem autem Filius Dei in carne juvenis apparens, tempus a Noe [Col. 0975D] usque ad Abraham cui circumcisio injuncta est in se declaravit, quoniam ipse in aquam se mittens, illamque in corpore suo sanctificans, magnas quoque virtutes faciens, ostendit, quod homines post diluvium sanctius quam ante diluvium viventes, atque incesta quae prius dilexerant repudiantes, ab injustitia oblivionis Dei cessabant, ita ut nuditas incesti operis, in confusionem duceretur. Castitas quippe in eodem Filio Dei luxuriam conculcavit, atque fune magisterii eam ligavit; ipsamque per abstinentiam peccatorum sibi servire coegit, quia ipse Filius Dei omnem justitiam per se ostendens et docens, eam per abscisionem peccatorum in humanitate sua perfecit, quemadmodum etiam circumcisio, quae in uno loco ad confusionem serpentis [Col. 0976A] facta est, manifestavit. Sed cum deinde carnalia praecepta, quae per Moysen data sunt, in semetipso complesset, ligaturam vinculorum caeteraque opprobria passus, vivaque hostia in cruce pro ovibus suis factus, a saeculo declinavit, velut dies a nocte separatur, quia postquam plurima signa fecerat, et per semetipsum multa occulta miracula ostenderat, de terra ablatus est. In passione et in morte quoque sua manifestavit Babylonicam potestatem, cum filii Israel in captivitatem ducti sunt, sicut et ipse gentibus ad crucifigendum traditus est. Et tunc discipuli ejus tristes effecti sunt, sicut et praefati captivi laetitiam deponentes, organa sua in lugubres voces mutaverunt. Qui tamen a morte resurgens, discipulisque in quamplurimis argumentis apparens, reversionem [Col. 0976B] praefatorum captivorum per hoc notavit. Atque ubi eosdem discipulos ire in orbem universum jussit, quatenus credentes baptizarent, et eos post ascensionem suam infusione Spiritu sancti confortavit, ne diversis tribulationibus adversariorum victi succumberent, sed ut illos gloriosis miraculis superarent, veterem legem carnaliter finitam ipsamque in spiritualem vitam esse conversam demonstravit. Eos quoque, quantum capere potuerunt, docebat, quia eum nondum ut in divinitate sua est videre valebant, quemadmodum homo qui formam alterius inspicit, sed tamen animam ejus intueri non praevalet. Nam cum Pater eum in cor suum unde exierat, et ubi nunquam deerat retraxit, sicut homo [Col. 0976C] anhelitum suum in se reducit, omnes exercitus angelorum, omniaque coelestia arcana eum Deum et hominem palam videbant. Unde et ipse discipulos suos illo igne tangebat, de quo in ventre matris suae conceptus est, fortissimamque vim super vim leonis, qui bestias non timet, sed capit, in igneis linguis illis infudit, ne homines vererentur, sed ut eos caperent. In aliam enim vitam quam prius non cognoscebant Spiritus sanctus eos mutavit, spiramineque suo eos ita suscitavit, quod se homines esse nesciebant. Atque in majore et fortiore parte ipsos visitavit, quam ullum antea seu postea visitaret, quoniam prophetae plurima per Spiritum sanctum loquebantur, multique plurima miracula post eosdem discipulos faciebant; nullus tamen [Col. 0976D] eorum igneas linguas videbat. Per hoc etiam quod exterioribus oculis igneas linguas videbant, interius sic confortabantur, ut omnis timida motio periculorum eis ita in venis auferretur, quatenus in nullo periculo terrorem aut timorem haberent; quam fortitudinem divina vis ipsis in igneis linguis infixerat. Omnipotentem enim Patrem decebat, ut hunc duodenum numerum quem Filio suo conjunxerat conservaret, quatenus iidem discipuli alios docerent, quae ab eo audierant. Et sic etiam Deus firmamentum constituit, et firmitatem ipsius cum flatibus duodecim ventorum, et duodecim signis currentium mensium composuit, et ut idem firmamentum omnia officia sua cum igne perficit, ita et isti in omnibus miraculis igne Spiritus sancti firmati [Col. 0977A] sunt, quoniam doctrina eorum ut flatus ventorum in omnem terram exivit, et ut sol illuxit, atque martyria ipsorum velut cum austro ardebant. Menses enim cursum suum cum omnibus illis quae firmamentum sustentant perficiunt, et Deus cum veridicis hominibus istis omnia signa sua in catholica fide complevit, ac decimum numerum, qui homo est, quem dragma illa significat, quam sapientia invenit, per Filium suum ad coelestia reduxit. Sic Unigenitus Dei et Filius Virginis, cujus nomen est Stella maris, de quo omnia flumina exeunt, et ad quod iterum redeunt, quemadmodum et de eodem Unigenito Dei omnes salvationes animarum venientes, iterum in ipso manent, omnia quae praedicta sunt, quae ante eum in lege, seu ante legem [Col. 0977B] fuerunt, per semetipsum perfecit. Omnia quoque in meliorem statum convertit, ita ambulans super pennas ventorum, id est in praefatis mirabilibus excellens facta patriarcharum et verba prophetarum, ad documenta scriptaque omnium doctorum, atque in humanitate sua super omnem creaturam quae homo est volans; omnemque creaturam a Patre suo in haereditatem accipiens, ut etiam discipulis suis loquebatur dicens:

Verba Christi in Evangelio de potestate a Patre sibi tradita loquentis et quomodo intelligenda sint.

XV. »Omnia tradita sunt mihi a Patre meo (Mt 11).« Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: Ego qui Verbum et Filius Dei sum a Patre meo exivi, a quo mihi tradita sunt [Col. 0977C] omnia quae ipse praedestinaverat, producens in formas, quemadmodum verba proferunt cogitationes quae in corde latent. Ad quem iterum vado Incarnationis meae dispensatione completa, opere scilicet quod mihi commisit in eadem aeternitate qua semper ante aevum cum ipso eram inseparabiliter manens, qui me propter numerum supplendum quem constituerat misit. Et sicut in excelsis creandi potestatem, sic etiam in inferioribus mundi partibus quod creatum perierat, ab eo reparandi potestatem accepi. In vera namque Dei praescientia omnia ut futura erant aeternaliter latuerunt, quae postea per Verbum suum; scilicet Filium suum creavit; cui etiam liberandi quae creaverat, ac regendi potestatem [Col. 0977D] commisit, et sic omnia Filio suo tradita sunt, qui ante aevum in deitate Patri coaeternus erat, et consubstantialis.

Quia prophetarum verba ante Incarnationem Domini obscura et ignota intelligi non poterant; sed Christus secundum ea vivens in mundo, et haec adimplens intelligibilia reddiderit, et quod per aquam baptismi et originale et actualia peccata in fide Trinitatis abluantur.

XVI. Filius namque Dei ambulabat super pennas ventorum, quoniam prophetae pennae verborum Spiritus sancti fuerunt, quia ut Spiritus sanctus eos inspiraverat, sic ipsa loquendo prophetabant. Atque in hoc exemplum eidem Filio Dei dederant, quoniam secundum quod ipsi de eo praedixerant, ita et ipse in mundo manens faciebat, hominemque [Col. 0978A] humero suo ad coelos et ad paradisiaca loca ut praefatum est reportavit. Supernam autem mansionem et paradisiacum locum Deus hoc modo constituit, sicut homo qui aedificia subditis suis aedificat. Atque in haec eadem loca Filius Dei animas fidelium in praecepto Patris sui a tartareis locis ereptas secum tulit, ut homo ille facit, qui civitatem suam cum paucis hominibus primum comprehendit, quam postea magna multitudine implet. Omnipotens itaque Deus ante Incarnationem Filii sui haec omnia praesignaverat, hominique creaturam ad operandum concesserat; sed solus homo erectus visu suo sursum ad coelum aspicit, caetera autem animalia ad terram prona et homini subdita sunt; et sic homo per rationalem spiritum inexstinguibilis est, [Col. 0978B] per carnem vero cum vermibus putribilis. Et prophetia verbis infantium similis erat, quorum verba intelligi non possunt, sed postquam maturiores fuerint, tunc verba ipsorum intelliguntur, et sic ante incarnatum Dei Filium prophetia ignota fuit, nec intelligebatur, in Christo autem aperiebatur, quia ipse radix ramorum omnium bonorum existit. Radix enim primum gramen profert, et gramen germen, deinde germen ramos, rami vero flores et flores fructum, et sic etiam et radix Adam ostendit, gramen patriarchas, germen prophetas, rami sapientes, flores vero legalia praecepta, fructus autem Filium Dei incarnatum, qui per aquam fideles et credentes in remissionem peccatorum reduxit. Per aquam enim omnem blasphemiam peccatorum [Col. 0978C] mundavit, quae in Adam surrexit, et quemadmodum ignis per aquam exstinguitur, ita et originale crimen ac caetera peccata in lavacro baptismi abluuntur, et quoniam Spiritus sanctus in aquam venit, hominem per circumcisionem peccatorum mundavit. Animam quoque ejus, quae per deceptionem antiqui serpentis venenosa fuit, sanctificavit, ita ut illa in communione verae fidei deinceps tabernaculum ipsius existat. Quapropter de illo qui in baptismo remissionis peccatorum non abluitur, David inspiratione mea loquitur dicens:

Verba David ex psalmo CIII, et de his qui in baptismo per infidelitatem remissionem delictorum non percipiunt, et de his qui in eo per fidem mundantur.

[Col. 0978D] XVII. »Posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae.« Hujus sententiae intellectus hoc modo accipiendus est: O Deus et rector, qui omnia juste dispensas, tu posuisti recto judicio tuo tenebras poenarum ad vindictam malorum, de quibus etiam erecta est nox, quod perditio est reproborum, quia dum increduli in tenebris infidelitatis sunt, tenebras mortis incurrunt. Et sic deinde aeternaliter in perditionem ruunt, et in ipsa nocte fidei luce carente pertranseunt omnes qui feroces sunt in tyrannide, et infructuosi in incredulitate, quoniam dum infidelitatem non deponunt, et ad te Deum per gratiam baptismi non currunt, quasi nunquam fuerint, in oblivionem ibunt. [Col. 0979A] Sed fidelis ille est qui, deposita tenebrositate incredulitatis, et fugata nocte aeternae damnationis, pertransit universos mores bestiales, atque infructuosas actiones, se ad vitam convertens, quam ille qui vita est attulit, diabolo quoque renuntians, et in lavacro baptismi se mundans. Filius enim Dei discipulis suis hominem in aqua regenerandum esse evangelizavit, alioquin in coelum non levaretur, nisi prius per aquam et Spiritum sanctum a peccatis [Col. 0980A] mundaretur, quia cum homo seminatur ex patre in matrem missus, et ex ea generatus, in baptismo inspirationem Spiritus sancti recipit, et sic etiam particeps sanctitatis fit; infidelis autem a sanctitate projicitur, et in poenalia loca mittitur. Verba autem haec fideles devoto cordis affectu percipiant, quoniam per illum qui primus et novissimus est, ad utilitatem credentium edita sunt.






Liber divinorum operum Hildegardis