Sermones Num.1



SERMONES


angelici Doctoris

SANCTI THOMAE AQUINATIS

ordinis praedicatorum






NUMERUS 1


Pars 1


Hodiernae festivitatis ac celebritatis, patres reverendissimi, memoria laetabunda nos admonet ut in laudibus sacrosancti corporis Christi maneamus exultantes. Quid enim dulcius, quid suavius mentibus electorum quam abyssum divinae charitatis offerre, et caminum superabundantis dilectionis extollere, et quia in mensa novae gratiae carnem suam in cibum et sanguinem suum pretiosum in potum filiis suis, et haeredibus regni, quod promisit Deus diligentibus se, per manus sacerdotum jugiter subministrat. Tua sunt haec veneranda opera, Christe, cujus virtus immensa, pietas copiosa, qui in hoc sacratissimo cibo et pane supersubstantiali in memoriam priorum mirabilium venerandum prorsus et mirandum commercium invenisti ut in esca agni immaculati et incontaminati jesu Christi assequantur remedium qui per esum ligni vetiti morbum incurrerant et amiserant immarcescibilem aeternae gloriae coronam. O mira circa nos, et omni laude dignissima divinae bonitatis et largissimae pietatis indefessa emanatio qua nobiscum in hoc sacramento universorum termino sacrificiorum usque ad consummationem saeculi indesinenter existit; et quae filios adoptionis pane reficit angelorum et inebriat charitate filiorum. O singularis humilitas Deo grata, et a seipso praedicata, quae nullius formidat habitaculum, nec cujusquam, quamquam polluti, ventris hospitium. O vere solaris et nequaquam quibuscumque contaminanda spurcitiis aut inquinanda contagiis munditia puritatis, quae mentem + foeditates universas exterminat? O vere cibus spirituum beatorum, qui nos semper hic reficis et in te nunquam deficis. Non confractus, non divisus, non consumptus, sed integer et solidus perseverans, antiqui rubi conspectionem et farinae et olei admirandam durationem absque detrimento in hoc sacramento insinuans. O sacramentum mirabile in quo Deus absconditur, et moyses noster occultat faciem sub pallio operum, et in generatione et progenie venerandus. In quo virtute verborum, supplente divina actione species symbolicae in carnem et sanguinem convertuntur; in quo subsistunt accidentia praeter subjectum, et lege naturae non confracta, et consecrationis virtute, unus et totus Christus in diversis locis, more vocis, in se existens invariabiliter et immutabiliter perseverans nihil contaminationis et diminutionis ex participatione suscipiens in singulis fragmentis hostiae totus integer et perfectus, sicut speculum, in se toto et in suis partibus manifestat. Sub duplici autem specie a fidelibus convenienter offertur, quamquam sub utraque veraciter totus existit, ut donaret etiam hominibus utriusque partis, scilicet animae et corporis, salutem, et revocaret ad memoriam amaritudinem geminae passionis. O virtus ineffabilis sacramenti, quae affectum igne charitatis accendit, et superliminaribus domus nostrae super utrumque postem sanguinem agni immaculati distillat. O vere conflictantis incolatus viaticum, et sustentatio viatorum, debilium fortitudo, antidotum infirmorum, augmentum virtutum, abundantia gratiarum et purgatio vitiorum, refectio mentium, vita debilium et unio membrorum in compage charitatis. O fidei ineffabile sacramentum et charitatis augmentum, spei vehiculum, ecclesiae firmamentum, extinctorum fomitus, et corporis mystici complementum. Hic sunt species ligni vitae, domine jesu. O pastor et pabulum, sacerdos et sacrificium, cibus et poculum electorum, panis vivus et cibus spirituum, remedium quotidianae infirmitatis, edulium, alimonia novitatum. O sacrificium laudis et justitiae, novae gratiae holocaustum, prandium bonum, non altilium, non taurorum, sed carnium pinguium et vindemiae defecatae, quo reficiuntur amici et inebriantur beati. O mensa, benedictione plena, mensa propositionis referta pinguedine. O mensa immensa, stupendis plena prodigiis, dulcedine omnium suavior, omni referta pinguedine delectabilior, omni odore fragrantior, omni decore elegantior, omni cibo desiderabilior, et quam Christus suis sodalibus et commensalibus ministravit, quam pater familias exhibuit filio revertenti post epulas agni typici. Lavacrum in piscinis configuratum. O pascha nostrum in quo immolatur Christus, et qui transitum vitiorum ad virtutem exposcit, et libertatem efficit spiritualium hebraeorum. O esca satiabilis non execrabilium, et quae fidei masticationem et devotionis saporem exquirit et unionem charitatis, et non dentibus exterioribus sed fidei articulis dividentem. O viaticum peregrinationis usque ad montem virtutum viatores adducens. O panis vivus in coelo genitus, in utero vero virginis fermentatus, in patibulo crucis excoctus, in altari appositus, in speciebus reconditus, cor meum in bonum confirma et in semita hujus viae consolida, mentem meam laetifica, cogitationes emunda. Hic est panis, et verus, qui sumitur et non consumitur, sumitur et non digeritur, convertit et non convertitur, reficit et non deficit, perficit et sufficit ad salutem, praestat vitam, confert gratiam, culpam remittit, enervat concupiscentiam. Cibus mentium, cibus fidelium qui intellectum illustrat, affectum inflammat, defectum purgat, desiderium sublimat. O calix suavitatum a devotis epotandus. O calix calidus, calix in Christi sanguinem confirmatio testamenti, vetus fermentum expurga imple spiritum mentis nostrae ut simus nova conspersio epulantes in azymis sinceritatis et veritatis. O vere ferculum salomonis, consolationis coenaculum, praesentis tribulationis pulmentarium, alimentum delectationis, et panis aeternae felicitatis pignus, unitatis fomes, virtutum cibus, pabulum suavitatis, signaculum sanctitatis. Numquid parvitas hostiae ad humilitatem non refertur, rotunditas ad obedientiam, ad parcimoniam exilitas, candor ad puritatem, carentia fermenti ad benevolentiam, ad patientiam, ad charitatem decoctio, ad discretionem scriptura, sensus ad permanentiam, circulus ad consummationem? O panis pinguis et azyma, o altissimae latibulum potestatis. Sub speciebus enim visibilibus et rebus exiguis res admirabiles et prorsus eximiae continentur. O corpus et anima, divina substantia inseparabilis ab utroque. Cujus in hoc sacramento mirifico declarantur magnalia, siquidem fidei ejus, bone jesu. Accidentia sola post consecrationem subsistunt; quod sumitur, et non convertitur, non minuitur, non augetur, quod ab omnibus totum sumitur, quantum ab uno tantum a mille, quantum a mille tantum ab uno. Quod in multis altaribus, et constantibus et confractis particulis totum adest, quod caro tua in veritate sumitur et sanguis tuus in veritate bibitur. Et tu es sacerdos et hostia, et sanctorum adest praesentia angelorum, qui tuam extollunt magnificentiam et singularem praedicant majestatem. Tua haec est potentia, domine, qui facis mirabilia magna solus, excedens sensum et intellectum, et ingenium et rationem et imaginationem, qui instituisti et commisisti discipulis hoc sacramentum miraculis plenum. Non accedas ergo ad mensam terribilem absque reverentia devotionis et dilectionis fervore; non absque actuali poenitentia et memoria redemptionis. Agnus enim sine macula, sine contagione et sorde peccati, in azymis est sumendus. Non desit accedentis confessionis lavacrum, fidei fundamentum, charitatis incendium, passionis acetum, probationis judicium. Sic accede ad dominicam coenam ad mensam pinguedine plenam et virtute refertam, ut demum pervenias ad nuptias veri agni in quibus inebriabimur ab ubertate domus Dei, regem gloriae deumque virtutum in decore suo visuri, et panem in regno patris gustaturi, praestante Domino nostro jesu Christo, cujus virtus et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.



NUMERUS 2


Petite et accipietis. Dicit Apostolus ad romanos quod orare debeamus saepius ignoramus. Ideo advocatus noster jesus Christus de quo johannes in canonica sua: advocatum habemus ad patrem jesum Christum, et hunc justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, iste advocatus invitat hodie nos ad petendum, et promittit nobis dare, imo jurat nobis dare, dummodo petamus in nomine salvatoris quae sunt necessaria nostra saluti. Unde in principio evangelii hodierni ita dicitur: amen, amen dico vobis si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis.



Pars 2


Iste advocatus noster incitat nos ad petendum, et docet nos formare petitionem nostram. Secundum hoc in verbis istis tria tangit. Primo ad petendum nos invitat: petite; secundo, de impetrando nos assecurat; et accipietis; et tertio ut recte petamus quod nobis est necessarium certificat: ut gaudium vestrum, ait, sit plenum, quia alibi dicitur: omni habenti dabitur, et abundabit, et in luca: petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Petite confidenter, et: accipietis donum fortunae quo corpus sustentatur; quaerite diligenter, et: invenietis bonum gratiae quo anima reficitur; pulsate incessanter, et aperietur vobis janua gloriae, ut gaudium vestrum impleatur. Primo ergo invitat nos Dominus in verbis istis ad petendum, in quo notatur summa ejus curialitas, qui ita curialiter ad petendum nos invitat. Quatuor autem sunt quae multum nos debent movere ad petendum: primum, nostra inopia et necessitas; secundum, summa Christi liberalitas; tertium, petendi temporis opportunitas; quartum, impetrandi securitas. Primum dico quod debet nos movere ad petendum est nostra inopia, seu necessitas. Nihil enim habemus boni a nobis, sed a Deo. Apostolus: quid habes, scilicet boni, quod non accepisti. Si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis. Peccator nihil habet a seipso, nisi peccatum suum, et qui in peccato mortali est perdit totum quidquid facit, quia ut ait jacobus in canonica sua: si quis totam legem servaverit, offendat autem in uno, reus omnium factus est. Qui offendit Deum, mandata ejus transgrediendo, ita damnabitur pro uno peccato, sicut pro pluribus. Vel, qui offendit in uno largitore omnium bonorum Christo, reus omnium factus est, id est, omnium malorum detrimentum patietur. Vel, qui offenderit in uno, scilicet contra praeceptum charitatis, quia charitas est mater omnium virtutum, factus est aliarum virtutum: reus, sicut qui patrem familias offendit, per consequens et totam familiam. Peccator ergo qui jacet in multis peccatis in magna miseria est positus, quia non cognoscit suos defectus, quem plane redarguit johannes in apocalypsi: dicis quia dives sum, et locuples, et nullius egeo, et nescis quia miser es, et miserabilis, et pauper, et nudus, et caecus. Dicis quia dives sum in scientiis, locuples in divitiis, nullius egeo, quia sanus et fortis, et nescis quia miser es per culpae commissionem, miserabilis per bonorum gratuitorum amissionem, pauper per virtutum spoliationem, caecus per tui non cognitionem, nudus per infamiam. Omnia mala facit peccatum. Ergo ad petendum primo nos debet movere nostra inopia et necessitas quae tanta est quod nihil boni habemus a nobis, imo solum peccata et defectus, et quidquid boni habemus, a Deo habemus. Secundum quod debet nos movere ad petendum est summa Christi liberalitas. Ipse est enim bonorum omnium largissimus distributor, qui signatur per illum regem assuerum, de quo legitur quod dixit esther reginae: si dimidium regni mei petieris, dabo tibi. Iste non dat amicis suis partem regni sui, sed totum regnum suum. Ille regnavit super centum viginti provincias, iste regnat super totum mundum. Ergo plus quam assuerus. Ipse est qui dat curialiter, generaliter, abundanter. Ista tria notantur in quadam auctoritate quam dicit jacobus: dat omnibus abundanter, et non improperat. Dat, non vendit: ecce curialitas; omnibus: ecce abundantia; et non improperat: ecce libertas. Donum ejus non est donum insipientis de quo dicitur: donum insipientis non erit tibi utile; dabit, et improperabit tibi. Ibi non habet locum illud vulgare dictum: ad bonum petitorem, bonum refutatorem; sed: ad bonum petitorem, largissimum datorem. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Datum bonum est donum fortunae: datum melius, donum naturae; optimum, donum gratiae; perfectum, donum gloriae. Ipse dat omnia ista dona. Plus paratus est dare quam nos accipere, de quo Gregorius: erubescat humana pigritia, quia plus vult Deus dare quam nos accipere; plus vult misereri, quam nos a miseria liberari. Et tamen, cum tanta sit ejus curialitas, de quibusdam conqueritur qui nolunt petere, cum dicat beatus Gregorius de eo: non se denegat qui se offert omnibus petentibus multum dare. Scit enim quia multum indigemus. Sine eo nihil possumus. Tertium quod debet nos movere ad petendum est temporis opportunitas. Qui habet aliquid facere in curia alicujus principis servat tempus opportunum, quando Dominus est laetus, et familia laeta. Sic modo tempus est opportunum petendi, quando Dominus noster jesus Christus per carnis nostrae representationem vadit ad curiam coelestem, rogaturus pro nobis patrem. Unde modo sunt dies rogationum, in quibus vult Deus quod rogemus eum, quia, ipso ascendente in coelum, laetantur angelici cives, et omnes coeli barones. Et ideo, quia tempus est modo opportunum, non expectemus cum divite epulone, qui tarde petiit guttam aquae, nec impetravit; nec cum fatuis virginibus quibus clausa est janua. Propter hoc dicitur in Psalmo: venit tempus miserendi ejus. Pro hac orabit ad te omnis sanctus. Pro hac, scilicet peccatorum remissione, ut Deus remittat peccata nostra. Ad hoc enim datus est spiritus sanctus, et ad hoc est petendus. Unde in matthaeo: si vos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis pater vester coelestis dabit spiritum bonum petentibus se. Quartum est impetrandi securitas, et istud sequitur ex tribus primis habitis, quia ex quo est tanta inopia nostra et necessitas, tanta Dei benignitas, et ad petendum temporis opportunitas, patet haberi impetrandi securitas. Unde in canonica johannis; haec est fiducia quam habemus ad Deum, ut quodcumque petierimus, audiet nos. Glossa dicit: si petamus necessaria saluti nostrae. Verum quia hodie multi ad petendum et orandum sunt pigri, ideo duo alia super omnia movere nos debent ad petendum, scilicet orationis pretiositas, et ingens necessitas. Pretiositas, quia cum ista tria bona, jejunium, eleemosyna, oratio, sint nos ordinantia ad vitam aeternam habendam, oratio est dignior, quia jejunium et eleemosyna sunt respectu ejus quod est juxta nos, oratio est respectu ejus quod est supra nos. Unde est dignior, quia ad Deum vadit, et ibi mandatum peragit quo caro pervenire nequit. Necessitas orandi patet ex tribus propter quae clamant homines, propter ignem, aquam, latrones. Ignis luxuriae nos infestat; aqua avaritiae nos molestat; latrones infernales nos infestant et molestant; et ideo quia tot in praesenti habemus impugnatores, frequenter ad Deum debemus mittere orationes, ut in praesenti audiat nos per gratiam, in futuro largiatur nobis vitam aeternam.



Pars 3


Petite et accipietis. Dictum est in primo sermone quod multa sunt quae nos debent movere ad petendum. Verum quia multa sunt per quae potest frustrari petitio nostra, ideo in isto sermone possumus ponere septem impedimenta, per quae frustratur petitio nostra. Primum impedimentum est propter petendi indiscretionem. Secundum, propter petentis haesitationem, seu dubitationem. Tertium, propter petentis immunditiam et indignitatem. Quartum, propter hypocrisim. Quintum, propter odium et rancorem. Sextum, propter ad proximum duritiam. Et septimum, propter divinae legis contemptum et inobedientiam. Primum ergo impedimentum est propter petentis indiscretionem. De isto dicit jacobus: petitis et non accipitis, eo quod male petatis, id est, indiscrete, sicut petiit mater filiorum zebedei, ut unus sederet ad dexteram Dei, alius ad sinistram in regno suo; quibus respondit Dominus: nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem bibiturus sum? Hoc est, pati similem passionem quam ego passurus sum? Possumus, dixerunt; et Dominus: calicem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis... Glossa: sine meritis precedentibus. Augustinus contra illos qui petunt honorem saecularem ita dicit: cum ea quae Deus laudat et promittit petitis, secure a Deo petite, quia Deus illa concedit; quando autem temporalia petitis, cum discretione petite. Utrum nobis prosint an obsint, melius scit Deus quam homo. Multi tamen libentius petunt Deum propter temporalia quam propter aeterna, et omnes tales indiscrete petunt, quia non est Dei dare tam parvum donum, sicut non decet regi franciae dare obolum. Vel tales libenter non audit Deus, quia non est eis commodum suum, sicut pueri orant ne verberentur in scholis, qui tamen non exaudiuntur. Secundum impedimentum quare aliquis non exauditur, est propter haesitationem suam, seu dubitationem. Contra quos jacobus: postulet in fide nihil haesitans. Qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur. Non ergo existimet homo ille aliquid accipere a Deo. Gregorius: indignus coelesti benedictione efficitur, qui dubio quaerit Dominum. Hoc est quod dicit joannes in canonica sua: omnia quaecumque petieritis in fide, credite quia accipietis. Tertium impedimentum est indignitas petentis et immunditia. Hoc est quod dicit isaias: cum multiplicaveritis orationes vestras, non exaudiam vos; reddit causam: manus enim vestrae, hoc est opera vestra, sanguine, hoc est peccato, plenae sunt etc.. Nos inique egimus, et ad iracundiam te provocavimus; idcirco inexorabilis es. Contra tales in Psalmo: si iniquitates quae sunt in corde meo, Glossa: consideras, non exaudies; Glossa: ibi puritas orationis a Deo exauditur. Pura autem est oratio quam suo tempore non intervenit cura saeculi. Longe est animus a Deo quando curis saecularibus est occupatus. Prior ergo purgandus est animus, et a curis saecularibus sequestrandus, ut acies mentis ad Deum dirigatur. Exemplum habemus in oculo corporali. Si immundis et ribaldis non daret episcopus parisiensis praebendas ecclesiae suae, quomodo pontifex coelestis voluptuosis dabit praebendas gloriae. Quartum impedimentum est propter hypocrisim et simulationem. Hypocrita enim ore clamat, et corde tacet. In quorum persona isaias: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Gregorius: vitam aeternam si ore quaerimus, et corde non desideramus, clamando tacemus. Unde in persona hypocritae notabile verbum dicit: hypocrita, ait, clamat cum ipsum tribulatio rerum temporalium angustat, quem tempore opportuno Deus non audit quia tempore pacis clamorem Domini non audivit. Quintum impedimentum est propter odium cordis et rancorem. In ecc.: homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam. Nullus a Deo recipit veniam, nisi fratri suo relinquat rancorem. Exemplum in evangelio de illo servo nequam cui dictum est a Domino suo: serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me, nonne oportuit misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? Et jussit tortoribus tradi, donec redderet universum debitum. Et concludit evangelista: sic et pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque de cordibus vestris. Hoc est pactum quod facit Dominus nobiscum: dimittite, et dimittetur vobis, aliter non. Ideo in oratione dominica: dimitte nobis, etc.. Sextum impedimentum est propter duritiem ad proximum, sicut isti divites qui tot habent de bonis hujus mundi, et nihil volunt dare pauperibus Christi; tales quia non faciunt misericordiam, nec invenient post mortem a Deo, sicut dives epulo in inferno non impetravit guttam aquae, quia lazaro pauperi de mica panis noluit subvenire. Septimum impedimentum et ultimum est propter legis divinae contemptum et inobedientiam. In ecc.: qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis, id est, non audietur in consistorio curiae coelestis, sicut aliquis excommunicatus non auditur in curia alicujus judicis saecularis. Nota quod super omnia istud valet ad impetrandum homini consideratio fragilitatis propriae, et consideratio bonitatis divinae. Unde isidorus: cum coram Deo ad orandum assistimus, gemere et flere debemus, recolentes quam multa et gravia sunt peccata quae commisimus, quam crudelia inferni supplicia quae meruimus, quam incomparabilia gaudia quae expectamus. Latrones et trutanni docent nos orare. Latro attendens quid fecit et tormentum sibi praeparatum, inter ista duo cum multis lacrymis misericordiam petiit. Trutanni membra infirmiora et turpia ostendunt aliis, et sana abscondunt, ut alios moveant ad pietatem. Sic nos infirmitates nostras, peccata nostra, in praesenti Deo ostendamus, ut nos in praesenti audiat per gratiam, in futuro conferat vitam aeternam. Amen.



NUMERUS 3


Pars 1


Omnia parata sunt, venite ad nuptias. In evangelio hodierno recitatur quod quidam rex fecit nuptias filio suo et misit hora caenae dicere invitatis ut venirent quia omnia parata sint. Spiritualiter rex iste Deus pater, de cujus familia sunt omnes christiani fideles; ejus filius, Christus humanatus; servi, praedicatores ejus; nuptiae, coelestes divitiae Christo et servis suis paratae. Secundum hoc tria tanguntur in verbis istis: primo Dei largitas, curialitas et familiaritas. Largitas patet in omnia parando: omnia, ait, parata sunt; curialitas in invitando: venite; familiaritas: ad nuptias.



Pars 2


Primo patet ejus largitas, cum dicit: omnia parata sunt. Quae omnia? Locus spatiosus, cibus pretiosus, servus speciosus; locus paratus ad recipiendum, cibus bonus ad reficiendum, servus habilis ad ministrandum. Primo paratur locus spatiosus et magnus ut omnes volentes intrare recipiat; in cujus figura dicitur in genesi, ubi loquitur rebecca servo abrahae: apud nos est locus spatiosus ad manendum. Locus ille non ab homine vel angelo paratur, sed a Deo patre et Christo filio ejus, et certe magnum quid est quando pauperi paratur locus in nuptiis a Domino. De hoc joannes: vado vobis parare locum. Et, ne forte excusationem aliquam praetendamus, paratus est nobis a principio mundi talis ac tantus locus in quo qui semel intravit nunquam exire vellet. Psalmus: parata sedes tua, Deus, etc.. Propter retardantes et ingredi nolentes increpat Dominus in figura hujus quod subjunctum est in prima auctoritate, ubi ait puella rebecca servo abrahae: ingredere, benedicte Domini; cur foris stas? Paravi domum tibi et camelis; quasi dicat: paravi locum justis et peccatoribus, quantumcumque foris sint, poenitere tamen volentibus. O quam alius malus locus paratus est peccatoribus ad nuptias istas venire nolentibus. De quo psalmus: ignis, sulphur, et cet.. Item, paratur cibus pretiosus ut omnes reficiat. Ipse enim Deus pater mensam propriis manibus ponit. Psalmus: parasti in conspectu meo mensam. Ipse cibum ponit in dulcedine summa. Psalmus: parasti in dulcedine tua, et cet.. Non est homo ita stultus in mundo qui non vellet dedisse quidquid habet in terra ut posset habere panem quem, si gustasset semel, omni tempore vitae suae haberet quidquid vellet, sine aliquo labore et sine aliqua sumptuositate. Talis est refectio mensae divinae. Sapientia, X: panem de caelo praestitisti eis habentem omne delectamentum saporis, deserviens uniuscujusque voluntati. Item, paratus est servus habilis et speciosus ut in omnibus serviat, coetus angelicus, imo ipse Dei filius; de quo Lucae xiii: praecinget se, faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis, et cet.. Tunc magna gloria erit pauperibus et abjectis quando ministrum habebunt filium summi regis et totum conjunctum exercitum, scilicet regis aeterni. Sic igitur parata sunt omnia, scilicet locus, cibus, servus, quae quidem tria. In figura hujus habetur tertio regum, X: videns regina saba sapientiam salomonis et domum suam.... Ecce locus et: cibus mensae ejus, ecce: habitacula servorum et cibos: ministrantium et: vestes eorum; ecce: servus non habebat ultra spiritum. Secundum, invitantis benignitas. Venite, ait. Magna est curialitas quando rex regum et Dominus dominorum invitat nos ad nuptias suas. Lucae ix: misit servum suum hora caenae dicere invitatis ut venirent quoniam parata sunt omnia; et in matthaeo: dicite invitatis: ecce prandium meum paravi. Licet autem invitantis sit tanta curialitas, multi tamen venire contemnunt; quod satis ostenditur in evangelio hodierno. Cum enim dixisset Dominus: omnia parata sunt, venite ad nuptias.... Illi autem neglexerunt.... Rex autem, cum audisset, iratus est et perdidit homicidas et civitates eorum destruxit, dicens: nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant non fuerunt digni. Dicit tamen: venite, filii; venite, servi; venite, amici. Tales solent ad nuptias invitari. Filii sunt innocentes, servi poenitentes, amici contemplantes. Filii sunt innocentes qui magis in seipsis similitudinem patris repraesentant; qui dicuntur filii regis aeterni quoniam ipsis, tanquam (ejus) voluntati se conformantibus debetur hereditas regni coelestis; de quibus Apostolus ad galatas: quod si filii et heredes, heredes regni, Christi autem coheredes. Item, servi sunt poenitentes, praeceptis Dei humiliter obedientes et eidem in labore poenitentiae servientes. De quibus Rom. vi: Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Item amici Dei sunt contemplantes, secretis Dei tanquam sibi familiares assistentes, de quibus joannes, XIII: jam non dicam vos servos, sed amicos meos, quia omnia quaecumque audivi a patre meo nota feci vobis. Dicit ergo amicis, servis et filiis: venite, o filii, reverenter ut erudiamini; venite, amici, festinanter ut reficiamini; venite, servi, confidenter ut recipiamini. Venite, filii, reverenter ut doceamini vos tenere perfectam innocentiam. Psalmus: venite, filii; audite me, et cet.. In quibus verbis docet nos propheta in quibus consistit vera innocentia; quoniam nec loquendo malum occulte nec loquendo dolum manifeste. Item, venite, amici, festinanter ut coronemini tanquam spirituales amici in nuptiis filii mei. Lucae ix dictum est cuidam: amice, ascende superius et fiet tibi honor coram omnibus simul discumbentibus; et certe magnus honor est portare coronam in nuptiis regis aeterni. Cantic. X: veni de libano, sponsa; scilicet, o anima christiana, veni, coronaberis. Item, venite, servi, confidenter ut reficiamini, quia diu laborastis pro me, famem et sitim sustinuistis, matthaei ix: venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos. Sic ergo dicit Dominus venite omnibus; multi tamen nolunt venire, cum tamen Dominus dicat, joannis ix: omne quod dedit mihi pater ad me veniet et eum qui venit ad me non ejiciam foras. Tertium sequitur, familiaritas invitantis ad nuptias. Magna est curialitas regem regum ad nuptias filii vocare genus humanum vile et abjectum. Istae nuptiae sunt nihil aliud quam quaedam refectio coelestis curiae per conjunctionem sponsi et sponsae, animae sanctae; quae conjunctio figuratur esther primo: jussit assuerus praeparari convivium permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione et nuptiis esther, et dedit requiem universis provinciis suis ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Assuerus, qui interpretatur beatus, Christus est; esther, anima beata, sive ecclesia, intra cubiculum regis coelestis introducta; nuptiae conjunctio Christi et animae. Per convivium illam aeternam refectionem intelligo ad quam vocantur omnes principes, patriarchae, prophetae, apostoli et omnes servi cubicularii angeli, tanquam familiares sponsi, et martyres pro Christo gladiis trucidati, bajuli doctores, confessores sancti, virgines familiares; omnibus talibus paratum est convivium regni coelestis. Tria vero sunt propter quae nuptiae carnales a saecularibus commendantur, scilicet nobilitas, formositas, societas; scilicet quando nobilis est sponsus, sponsa formosa, magna societas; et certe in illis coelestibus nuptiis est nobilitas incomparabilis quantum ad sponsum, formositas inaestimabilis quantum ad sponsam, societas praeamicabilis quantum ad conjunctionem utriusque, scilicet sponsi et sponsae. Sponsus primo est nobilissimus, quoniam rex et regis filius, rex regum, Dominus dominorum. Hoc figuratum est in evangelio hodierno: simile est regnum caelorum regi qui fecit nuptias filio suo. Miserabilis prorsus qui tam nobilissimis nuptiis non fuerit associatus, sed omnibus miserabilior qui fuerit exclusus, sicut in praesenti evangelio de quodam dicitur: intravit rex ut videret discumbentes et invenit quemdam non indutum esse veste nuptiali et ait: amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Sequitur: ligatis manibus et pedibus, projicite eum in tenebras exteriores. Item erit sponsa speciosissima anima sancta regi regum Christo fideliter desponsata et propter ipsum regem regina effecta. Apocalypsis ultimo: venerunt nuptiae agni et uxor ejus praeparavit se, et datum est ei byssinum splendens. Dedit byssinum splendens propter duplicem munditiam mentis et corporis, cui debetur duplex glorificatio animae et corporis. Item, ibi erit societas incomparabilis; illic erit jesus et maria, mater ejus, et coelestis exercitus omnium electorum ardentissimo zelo caritatis conjunctus. Joannes, II: nuptiae factae sunt in cana galilaeae. Cana interpretatur zelus; galilaea, transmigratio. Zelus et amor animarum sanctarum ipsi Deo perenni copula conjunctarum sine comparatione transcendit omnem alium zelum; quilibet enim in illa societate tantum diliget bonum proximi quantum et suum. Ideo in apocalypsi dicitur: beati qui ad caenam nuptiarum agni vocati sunt; beati qui ibi erunt, quoniam jucunditas in consortio, satietas in mensa. Ad istas nuptias nos perducat filius Dei, qui est benedictus, etc..



NUMERUS 4


Pars 1


Sapientia confortabit sapientem. Verbum istud scriptum est in ecclesiastico, per quod intelligitur quod tam sapiens praedicator quam etiam auditor indiget sapientia. Unumquodque enim indiget vegetari per nutrimentum sibi conveniens. Nutrimentum autem ipsius anime est documentum sacre scripture. Oportet ergo confortari intellectum predicatoris ad imprimendum cordibus auditorum documentum doctrine fortiter. Item oportet intellectum auditorum confortari ad audiendum et retinendum memoriter. Divina autem sapientia non est stabilis in corde hominis nisi fortiter imprimatur et bene retineatur. Ego non sum ydoneus ad imprimendum vobis istam sapientiam sicut decet, sed dicit beatus jacobus: si quis indiget sapientia postulet eam a Domino qui dat omnibus affluenter et non improperat; unde debemus invocare Dominum et rogare ipsum ut det mihi sapientiam suam quam possim exprimere et vobis imprimere et vos eam retinere ita quod cedat ad ejus gloriam et honorem nostrarum....



NUMERUS 5


Adaperiat Deus cor vestrum in lege sua et in preceptis suis. Verba ista scripta sunt in libro machabeorum II. Ad hoc quod fructificet verbum Dei, quadruplex est apertio: prima est divine legis, secunda sensus interioris, tercia est oris predicatoris et quarta est cordis auditoris. Primo dico: ad hoc quod fructificet verbum Dei, necessaria est apertio divine legis, unde in apoc.: dignus es domine aperire librum et solvere signacula ejus. Liber aperitur quando difficultates et misteria sacre scripture revelantur, que in membranis constituta sunt manifestantur, et abdita perducuntur in lucem. Secundo necessaria est apertio sensus interioris unde de apostolis dicitur 3 Lucae: aperuit illis sensum ut intelligerent scripturas. Tertia apertio est oris predicatoris ad proferendum aliis.... Ps.: domine labia mea aperies.... Os clausum vel minus bene apertum non potest pronunciare laudes: os clausum est quando retardatur a laude Dei, timore offense alicujus, vel amore lucri temporalis, vel favore humano; sed quando os a Deo aperitur tunc laudem pronuntiare potest. Quarto ad hoc quod verbum Dei fructificet, necessaria est apertio cordis auditoris unde in verbis istis dicitur: adaperiat Dominus cor vestrum in lege sua etc.. Terra materialis non potest recipere semen nisi prius aperiatur vomere ferreo, sic semen verbi Dei non potest in corde humano recipi nisi prius aperiatur cor vomere timoris mortis vel alicujus magne comminationis, unde isaias: aperiatur terra id est cor humanum virtute predicationis vel timore mortis vel magne comminationis: ut germinet salvatorem id est fructum salutis. Isaias: a timore tuo concepimus et parturivimus spiritum salutis; parturitio est dolor qui precedit partum; ita precedere debet dolor in contritione et sequitur partus in confessione vel in boni operis exhibitione. Sed sicut videtis propter gelu non potest aperiri, ita cor quandoque est ita durum propter defectum doctrine vel roris gratie vel propter gelu quod non potest aperiri, unde scribitur: sicut cisterna frigidam aquam facit sic frigidam fecit eam malicia sua. Job: cor ejus indurabitur quasi lapis confringetur, quasi malleatoris incus. Tali necessarium est quod dicit Dominus in ezech.: auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum. Terra que tardius propter duritiam aperitur, vel non fructificat vel minus fructificat; ita cor durum ad recipiendum verbum Dei aut non fructificat aut pejus fructificat. De tali corde dicitur in ecclesiastico: cor durum male habebit in novissimo. Sera penitentia raro est vera.... Et quia modo est tempus seminandi ideo ecclesia modo frequentat orationem istam, quia corda multorum sunt dura. Et nos rogemus Dominum ut mihi aperiat sensum ad intelligendum et proferendum et vobis ad audiendum scribitur: incus. Lapideum dicitur in est audiendum verbum Dei, quod sit ad ejus honorem, etc..



Sermones Num.1