Epistolae Hildegardis

EPISTOLA XV.









EPISCOPI SPIRENSIS AD HILDEGARDEM.



GONTERUS D. g. Spirensis Ecclesiae minister et episcopus, HILDEGARDI magistrae de monte S. Roberti in Pingis, salutem aeternam in Christo.

Quod bonus odor es tam remotis quam vicinis, et de Spiritu sancto solamen omnibus te quaerentibus, divinae pietati gratias referimus. Unde et certum habere dicitur dilectio tua, quod honorem et utilitatem Ecclesiae tuae libenti animo videmus, et modis omnibus, quibus voluntatem vestram in provectum [Col. 0172A] ejusdem Ecclesiae tuae effectui mancipare poterimus, libenter faciemus. Rogamus autem intime sanctitatem tuam, quatenus pro dilectione nostra Deum pro nobis interpelles, et orationibus tuis eum nobis placabilem facias, et scias omni ambiguitate remota, quod si Deus vitam nobis concesserit, non carebis honesta remuneratione. Nam justum est ut orationum tuarum suffragia nobis impendas, sicut et nos de necessitate tua sollicitamur. Rescripta quoque tua ad nos desideramus.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Multis ad emendationem vitae Gunterum hortatur.



Lux summae inspirationis, o homo, tibi dicit: [Col. 0172B] Admonitionem Spiritus sancti, qui in te ascendit, ne abscindas a te per malam consuetudinem operum tuorum, quia Deus requirit in te, quod olim attendit perditam ovem reducere, quando crimina hominum abstersit. Et antiquus illusor confusus est, cum eum fortissimus bellator superavit. Deus per fenestras aspicit ad te, quia pius et misericors est. Hoc nullus homo derideat per ullam opinionem voluntatis suae. Audi: Hanc causam admonitionis noli abscindere a te, ne Deus te percutiat per flagella sua. Quoniam vult in zelo suo hanc inimicabilem causam prosternere, quod sodales ipsius per socios suos ipsum in ostensione sua derident. Unde arcum admonitionis suae vibrat, demonstrans quia nullus ei resistere possit. Unde tu, homo, qui multa nigredine [Col. 0172C] involutus es, surge citius ad ruinam, et aedifica in coelestibus ut nigri et sordidi erubescant in tua exsultatione, cum surgis a nigredine tua, quia anima tua vix vivit propter opera tua. Tua autem aspicis quasi per figuram ad aliam vitam, quae intentio fulget in te sicut aurora lucis. Mens tua cribrat et excutit se in magnis tormentis, ubi pinguis natura te affligit in tortuosis desideriis. Hunc humorem evade. Audi, homo: Vir quidam terram habuit, quae magnam vim in se ostendit, quando aratrum ipsam evertit, ita quod multo germine protulit quemque fructum, qui in ipsa seminabatur. Tunc placuit viro huic, ut in terra illa hortum aromatum faceret, et in eo crescerent aromata in [Col. 0172D] suavissimo odore ad medicinam vulnerum et cicatricum. Et terra illa melior effecta est, quam prius fuisset. Nunc tu, o homo, elige quid in his duabus partibus tibi utilius sit. Fundamentum enim coelestis Jerusalem positum est primum de istis lapidibus, qui in magnis casibus vulnerati erant, et in cicatricibus vitiorum polluti, qui postmodum crimina sua opprimunt in poenitentia. Faber mundi, fundamentum istud primum de rugosis, et impolitis lapidibus posuit, et lapides isti totam civitatem Dei sustentant. Ideo fuge lasciviam hujus mundi in naufragio immunditiae, et esto similis sardio et similis topazio, et velox sicut cervus haurire in lingua purissimum fontem, et vives in aeternum.





EPISTOLA XVI.



[Col. 0173A]




EPISCOPI WORMATIENSIS AD HILDEGARDEM. Sanctam encomiis exornat et responsum flagitat.



CONRADUS Dei gratia Wormatiensis Ecclesiae (indignus licet) episcopus, HILDEGARDI dilectae sorori de Monte S. Roberti, cum heu! parva orationum exhibitione, suavem in omni obsequio devotionem.

Deo gratias agimus, qui te lucernam clarissimam aureo candelabro imposuit, et lucis suae claritatem longe lateque per te in domo sua clarescere fecit. Quapropter, soror et filia dilectissima, ex radiis qui te Solem justitiae indubitanter illuminare credimus, nubila mentis nostrae, quae nos opprimunt, ex incongruenti tribulationum turbine et diversarum cogitationum inundatione, depelli obnixe exoramus. [Col. 0173B] Plurima quidem sanctitati tuae necesse haberemus insinuare, si prolixitas verborum tibi ea explicare non obstitisset, viva autem voce per praesentem latorem tibi praesentialiter loquimur, et responsum admonitionis tuae toto corde efflagitamus.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Illum laudat et hortatur.



Tu persona es sedens super cathedram Christi, et virgam ferream in manu tua habes ad regendum oves tuas. Aspice ad solem justitiae, et ad plurimas stellas, quae sunt genera virtutum, ut non deficias in cibo vitae; quia bonus pastor est, qui semper in bonis operibus floret, et qui in recta viriditate oves suas pascit. Hoc tibi det, qui in prima die sonuit (Gn 1), et in cujus verbo omnis creatura processit, [Col. 0173C] et qui in novissimo die tuba canet, ita quod omnes filios hominum suscitabit (1Co 15). Nam quidam homines juste viventes tabernaculum Dei sunt, quia Deus in eis habitat. Homo enim aedificium Dei est, in quo ipse mansionem habet (Jn 14), quoniam igneam animam in illum misit, quae cum rationalitate in dilatatione volat, quemadmodum murus latitudinem domus comprehendit. Sed et qui per praecepta Dei in operibus suis justificatus est, in quibus legem Dei non neglexit, coelestem Jerusalem aedificat. Qui vero secundum carnem operatur et non secundum spiritum, de sancta aedificatione cadet. Qui vero proprietatem voluntatis suae de se abscidit, coeleste aedificium, cum margaritis et pretiosis lapidibus [Col. 0173D] et optimo auro ornat. Tu igitur te talem fac ut lapis pretiosus fias, et in summa Jerusalem orneris.





EPISTOLA XVII.








EPISCOPI CONSTANTIENSIS AD HILDEGARDEM. Sanctae preces et litteras petit.



Constantiensis Ecclesiae D. g. episcopus, quamvis inutilis et indignus, HILDEGARDI sponsae Christi de coenobio S. Roberti in Pingis, intimae charitatis augmentum, et utriusque vitae felicissimum cursum.

Fama sapientiae tuae longe lateque diffusa a nonnullis veridicis mihi relata, ad id desiderium me provocavit, ut de remotis partibus solatium atque sublevamen tuum quaererem, et me precibus tuis commendarem. Durum namque est, ut qui vitae suae [Col. 0174A] moderamina nescit tenere, judex fiat vitae alienae. Quapropter dilectionem tuam sincera devotione deposco, quatenus apud Dominum orationibus tuis mihi succurras, et rescripto tuo me munias; quia tam propria voluntas mea quam cura terrena fere omnibus modis a servitio Dei me abstrahit.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Inanem gloriam in ipso redarguit.



Justissima Lux dicit: O homo, mentem tuam argue quae perforat consilium antiquorum praelatorum, quos non tetigit ventosa mens vanitatum. Qualis est aestimatio tua, qui non erubescis ambulare in tenebris per gustum operis tui? Nam revelatio illius cui nihil occultum est, ostendit per viventem oculum, quod arcus zelus Dei, temeritati hominum [Col. 0174B] minatur. Cur non vides, ubi sit mammona iniquitatis (Luc. 16), in quo te excuses? Multi operarii veniunt in causis suis, et quaerunt arctam viam et angustam, tu vero labia tua moves per magniloquos sufflatus morum cordis tui, et ad indignationem illos reducis. Unde dirige te a tenebris in vias rectas, et illumina sensum cordis tui, ne tibi dicat Pater omnium: Quid per stultitiam ascendis columnam quam non fecisti? Nam dies obscuratur illi, qui non operatur in viis recti itineris: quod tu precave; surge ergo citius, et ambula recta itinera, antequam sol tibi occidat, et antequam dies tui deficiant.





EPISTOLA XVIII.








EPISCOPI VIRDUNENSIS AD HILDEGARDEM. Sanctam hortatur ad humilitatem, ac preces ejus flagitat ac litteras.



[Col. 0174C]

ADELBERTUS Dei gratia Virdunensis Ecclesiae minister et episcopus, quamvis indignus, HILDEGARDI matri suae clarissimae de Monte S. Roberti, visionibus Dei delectari praesentibus et aeternis.

Benedicta gloria Domini de loco sancto suo (Ez 3), quae te sibi a teneris annis mancipavit famulam. Ego autem, tanquam si caecus iter videnti monstrare vellet; charitati tuae suggero, ut gratiam istam cum humilitate cognoscas, attendendo prophetiam illius antiquam Balaam (Nb 23), qui licet novissima sua in contrarium direxerit, memorabile tamen est in visione sua, cum dixit: Qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus (Nb 24); humilitatem [Col. 0174D] profecto in visione significans. Doctor quoque gentium dixit: Ne magnitudo revelationum extollat me (2Co 12), etc. Haec itaque magis fiducia mei affectus ad vos dicta sint, quam praesumptione doctrinae. Porro noveritis quod ad vos in praesenti venire non possum, licet prope vos sim, tamen in adversitatibus meis vos fidam patronam in orationibus vestris expeto, et suffragiis sororum vestri collegii ancillarum Dei adjuvari postulo. Diu est quod scriptum vestrum habere non merui; quod nunc saltem merear, oro.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Illum hortatur ad curam pastoralem.



Lux vivens, quae miracula ostendit, dicit: Qui Pater es in persona tua, et pastor in propositione [Col. 0175A] animarum extende brachium tuum, ne inimicus homo superseminet zizania in agro tuo (Mt 13). Provide ergo hortum illum, quem divinum donum plantavit; et cave ne aromata illius sint arida, sed ab eis putredinem abscinde, et eam foras mitte, quae utilitatem illorum suffocat. Et sic fac ea virescere. Namque sol radios suos abscondit, mundus etiam gaudium suum subtrahit. Et dico: Non obscura hortum tuum in taedio silentii, sed in vero lumine cum discretione corripe ea quae corripienda sunt. Illumina quoque templum tuum per benevolentiam, atque in thuribulo tuo ignem accende, myrrham imponens, ita ut fumus ejus ascendat ad palatium viventis Dei, et in aeternum vives.





EPISTOLA XIX.








EPISCOPI LEODIENSIS AD HILDEGARDEM. Se »in maxima mentis et corporis fluctuatione constitutum« ait, quod, ut fatetur, innumeris malis Deum offenderat. Petit preces et rescripta sanctae Hildegardis.



[Col. 0175B]

RUDOLPHUS Dei gratia Leodiensium episcopus, HILDEGARDI famulae Christi de S. Roberti in Pingis, Regi regum incessanter servire, et bravium aeternae beatitudinis apprehendere.

In maxima mentis et corporis fluctuatione constitutus, tibi scribere disposui, quia clementia Dei nimis indigeo, quam innumeris malis me offendisse et irritasse non abnego. Quia igitur, dilectissima soror, veraciter Deum tecum esse novi, admoneo et rogo per misericordiam ipsius sanctitatem tuam, ut [Col. 0175C] omnino mihi fluctuanti et ad te confugium facienti, manum porrigas. Cura namque tibi sit pro negligentia a me removenda, devotis precibus invigilare: et quidquid ex indeficienti et viventi lumine tibi ostensum fuerit ad excitandam somnolentiam meam mihi rescribas. Concedat clementissimus Deus, ut scriptis tuis certissimam per te consolationem percipiam, et ut intercessionis tuae obtentu vel ultimam aeternae quietis sortiar mansionem.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Illum hortatur ad vitam bonam et ad curam animarum.



O! vivens Lux dicit: Viae Scripturarum directae sunt ad excelsum montem, ubi flores pretiosissima [Col. 0175D] aromata crescunt, et ubi suavissimus ventus volat, validum odorem eis faciens, et ubi rosae et lilia splendidas facies ostendunt. Idem mons dudum non apparuerat propter umbras caeci viventis aeris, quia etiam Filius Altissimi mundum nondum illustraverat. Tunc Sol venit de aurora, mundum hunc illuminans, et omnes populi viderunt aromata illius. Et dies valde ornatus est, et dulcis rumor ortus est. O pastores, nunc plangendum et lugendum est quod in nostro tempore mons istis nigerrimis nebulis tectus est, ita ut bonus odor ex eo non redoleat. Tu autem esto pastor bonus et nobilis in moribus. Et sicut aquila in solem videt, sic recordare et respice ubi possis pigros et peregrinos ad patriam revocare, et aliquod lumen huic mundo conferre, quatenus anima [Col. 0176A] tua vivat, et ut amantissimam vocem illam audias de summo judice: Euge, serve bone et fidelis (Mt 25), et ut anima tua in hac parte fulminet, sicut miles in praelio fulget, cum socii ejus ipsi congaudent, quia victor exstitit. Unde tu, o praecessor populi, pugna in bona victoria, ac sic errantes corrige, et pulchras margaritas de putredine ablue, praeparans illas summo Regi: et sic mens tua in bono studio anhelet has margaritas ad montem istum revocare, sicut eas donum Dei instituit. Deus te protegat, et animam tuam de aeterna poena liberet.





EPISTOLA XX.








EPISCOPI TRAJECTENSIUM AD HILDEGARDEM. Suum erga Sanctam affectum declarat.



GODEFRIDUS, divina favente gratia, Trajectensium [Col. 0176B] episcopus, unicae suae, speciali suae, singulari suae HILDEGARDI, magistrae sororum de S. Roberto, salutem ab eo qui mandat salutem in Jacob (Ps 43).

Soror charissima, ex quo primo te coepi in Christi charitate diligere, nunquam memoria tua super mel et favum dulcis (Ps 18), in animo meo potuit excidere. Cogit enim me in tuam dilectionem virtus Dei, quae habitat in te, quae operatur per te, quae familiarem prae caeteris illi sponso reddit te, qui aeternaliter salvat omnes sperantes in se (Ps 16). Et quoniam charitas diffusa est in corde tuo (Rm 5), rogo te in charitate, qua in omnes abundas, ut in omni diligentia, omni conamine studeas Deum pro me exorare, quatenus in hoc saeculo oneribus peccatorum meorum merear alleviari. Dominus [Col. 0176C] te illuc perducat, ubi est felix aeternitas, et aeterna felicitas, jucunda tranquillitas, sine fine jucunditas. Ut sitiens fontem, sic tua scripta desidero.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Illum hortatur ad perseverantiam in bono.



O tu persona a Deo sumpta et vocata es, quatenus secundum ipsum opereris, eum imitando, quoniam Deus omnia aedificat, regit et ungit. Omnipotens enim Deus per verbum suum mundum creavit, quem etiam regit, et omnia in aqua sanctificat, peccata hominum abluendo. Deus namque omnes creaturas creavit, et eas gubernavit, et hominem cum illis perfudit, quemadmodum faber vasa sua per ignem elegantia facit. Sed deinde praealtus dies in obscuram [Col. 0176D] noctem per inobedientiam in casu Adae se declinavit, et ob hoc homines in peccatis et in oblivione, quasi Deus non esset, vixerunt. Tunc Deus omnem terram per aquas diluvii de criminalibus peccatis hominum inundavit (Gn 7), et sic sancti et lex et prophetae surrexerunt. Novissime autem Filius Dei venit, quem non decebat, ut in vacuo tempore adesset, in quo nullam justitiam inveniret, sicut etiam homo creatus non est, antequam omnis creatura eum ostendebat. Sed et Filius Dei venit, ut totum mundum per obedientiam, per chrisma baptismatis, et per poenitentiam redimeret. Nunc tu, o pastor provide, ne puerili tempore, quod Dominum nescit, sis; sed esto in tempore justorum et sanctorum, et in ostensione prophetarum, in operibus tuis [Col. 0177A] justitiam apprehendens, sicut et Deus omnia praevidit, antequam illa operaretur, et secundum ipsum populum tuum rege. Tu etiam populo adjutorium in vice Christi praebe, ne sis sicut tuba quae sonat, et non operatur. Sed esto bonus odor virtutum, ut in aeternum vivas. Et dic: Exaltabo te, Deus, meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi (Ps 144). Nam quando intelligis, quia in episcopali cathedra es, in omnibus viis tuis Deum lauda, in bonis operibus eum exalta, et praecepta ejus sine taedio iterando rumina, per fidem eum osculare, et in bonis operibus eum amplectere; in bona conversatione Deum tuum ipsum ostende, et in judiciis suis eum ut justum regem magnifica, ita ut populum tuum recte regas, et cum misericordia [Col. 0177B] ungas, et noxiale crimen post te non trahas, scilicet ut munus pro justitia accipias; et sic invoca nomen ipsius, ut in omnibus his timorem ad ipsum habeas, quoniam rex est, et hoc omnibus diebus vitae tuae facias, quousque in hoc saeculo vivis, quatenus postea in infinito saeculo in aeternum vivas.





EPISTOLA XXI.








EPISCOPI PRAGENSIUM AD HILDEGARDEM. Postulat ut orationibus suis subveniat et bona consilia porrigat.



H., Dei gratia Pragensium minister inutilis et episcopus, licet indignus, HILDEGARDI sponsae Christi, et magistrae de S. Roberto in Pingis, qualecunque munusculum orationum suarum cum omni devotione.

[Col. 0177C] Dominum Deum nostrum magnificando glorificamus, cujus spiritu illuminata, plurimorum tribulationibus, consolando et sublevando, subvenis, et fructum boni operis, eodem Spiritu cooperante, in multorum mentibus multiplicas, sicut etiam per plurima terrarum spatia de te referri audivimus. Unde sanctitas tua noverit quia magnum desiderium inest nobis te videre atque colloquio tuo perfrui in Christo, sed magna difficultas locorum hoc fieri impedit, et quoniam charitatem tuam plurimorum necessitatibus subvenisse percepimus, hac fiducia animati, dilectionem tuam imploramus, quatenus nobis in tribulationibus mundanis quassatis, orationibus tuis subvenias, et bona consilia porrigas. [Col. 0177D] Quia ex quo nomen tuum et gratiam tibi a Deo collatam audivimus, memoriam tuam in cordibus nostris semper habuimus, et ut eadem gratia quae de vero lumine est, apud te semper maneat, exoptamus.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Illum ad majorem in virtute constantiam hortatur, tum in prosperis, tum in adversis.



Vox vitae et salutis dicit: Quid est hoc, quod homo manducat, et non vult scire quae sit uva, quae de terra alio modo sudavit post peremptionem populi, cum Deus terram extersit et excribravit in alium modum, quam primus homo illam derideret. Hoc est quod homo levis est per vicissitudinem morum suorum, et per tempora lucis et tenebrarum. [Col. 0178A] Nam homo interdum se aliquantulum in prosperitatem erigit, interdum in pericula cadit. In his utrisque homo non inspicit amplexus filiae regis, scilicet justitiae et veritatis; sed amputat coronam de capite illius, cum pastor fugit, non defendens Ecclesiam Christi; quia arma sua in fortitudine non tenet, sed in moribus suis sicut lascivus puer, qui nullam sollicitudinem habet, ludit. Homo qui istud facit, desiderat sic manducare et vivere per voluntatem suam, sicut natura hominis postulat cibum, et non videt acutis oculis suis, ubi discretio sit, quae de sapientia sudavit, quae in hac uva intelligitur. Cum enim Adam in ortu mundi obedientiam derisit, tempora temporum perierunt usque ad effusionem aquarum. Ubi Deus terram de horribili [Col. 0178B] iniquitate tersit, et aliam vim dedit. Ubi Noe nobilissimum germen obedientiae in vineis protulit (Gn 9), quod Adam fugit, per simplicitatem morum suorum, sicut lascivus puer, sed in Noe terra vim uvae protulit, ubi etiam post eum sapientia surrexit in salvatione. Nunc, o tu homo, qui circuis in moribus tuis per plateas vicissitudinum tuarum, et non ardenter intueris, aspiciens in medicinam tuam et alterius, surge, respiciens in solem, in recta moderatione, et lumen non fuge, illud abjiciens per austeritatem iniquitatis, quatenus non erubescas, quando summus Rex inquirit opera tua in sacculo tuo, et in aeternum vives.





EPISTOLA XXII.








EPISCOPI HIEROSOLYMITANORUM AD HILDEGARDEM. Ipsius ac sororum ejus precibus se commendat. In laudes Sanctae excurrit.



[Col. 0178C]

I., Dei gratia et ordinatione Hierosolymitanorum servus et episcopus, HILDEGARDI dilectae filiae et magistrae de Monte S. Roberti in Pingis, scilicet in Moguntino episcopatu, humillimam orationem et salutem in Christo.

A multis per longa terrarum spatia partes nostras adeuntibus, et genua sua ad sepulcrum Domini flectentibus, multoties percepimus, quod divina virtus in te et per te operetur, unde ipsi gratias indefessas, prout possumus, humiliter offerimus. Ad te igitur filiam dilectissimam sermo nobis jamdiu fuit, sed quia internuntius hactenus abfuit, desiderium [Col. 0178D] nostrum penitus frustra processit. Nunc vero quoniam quidem post longa temporum curricula opportunitas se obtulit, per praesentia scripta, te cunctasque sorores tuas, tibi, ut audio, in Christo subjectas, alloqui congruum duximus. Inde est, quod si qua dulcia verba prae nimiis angustiis, quibus assidue premimur, nobis adessent, quoniam ex altero, gladio paganorum, ex altero latere insidiis malignorum spirituum impugnamur, te ut Christi sponsam, ut Christi arcanis semper intentam, extollere dignum existimaremus. Sed non opus est laudibus humanis extolli, quam divina gratia laudibus concessit angelicis admisceri; et illas felices dicimus, quae de die in diem dulcissimis alloquiis tuis interesse ac satiari merentur. Felices etenim [Col. 0179A] illas haud incongrue dixerimus, quae speculo divinae candidationis innixae, bravium cursus sui meritorum suorum a Domino quotidie percipere affectant. Felices, inquit, ac nimium felices, quibus ob remunerationem coelestium, terrena cuncta viluerunt, et a quibus despicitur, calcatur, vilipenditur, quidquid in hac vita caeteris mortalibus dulce, delectabile atque praestabile videtur. Ecce verae filiae Jerusalem, in quibus non est inventa macula (Ct 4), in quibus mundus nihil quod diligat habet: quae etiam sequuntur Agnum quocunque ierit (Ap 14). Nunc autem, o filia, ad te referentes consolationem tuam coelitus tibi ostensam, humiliter requirimus, ac nos orationibus tuis cunctarumque sororum tuarum commendamus, quatenus nobis in procellis [Col. 0179B] mundanarum curarum fluctuantibus, pie apud illum interveniatis, cujus thalamum post hujus vitae terminum intrare desideratis. Faciat Dominus, o dilecta, ut videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae (Ps 127)




RESPONSUM HILDEGARDIS. Patriarcham consolatur.



Vivens Lux haec in miraculis suis dicit: Prima radix in die apparuit, et in omnibus ramis floruit, atque duas vias constituit. Altera via plena aedificiorum erat, in quibus aquilae et alia volatilia habitabant. Altera autem magnae optionis plena fuit, in qua gigantes concurrerunt, qui contra aquilas istas et caetera volatilia pugnabant, sed eis praevalere [Col. 0179C] non poterant. Tunc sol processit, et in extremo brachio suo aureos clypeos habuit, et contra gigantes illos pugnavit. Nam casus primi angeli a vita ceciderat, et postea casus Adae luce paradisi carebat, et idem Adam in suggestione diaboli cum omnibus filiis suis ambulavit (Gn 3). Sed sol in topazio et sapphiro emicuit, quod est in misericordia et charitate quae Verbum Dei incarnatum protulit. Sol autem aequaliter fulsit, sicut in initio processerat, et ita permansit, ut omnino nulla umbra vicissitudinis super illum ceciderit, veluti in primo angelo, in Adam et in suggestione diaboli factum fuerat. Et ideo dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps 109). [Col. 0179D] Nam in topazio misericordia, et in sapphiro charitas intelligenda est, quas virtutes sacerdos iste velut testimonium sacerdotale propter hominem induit. Nunc tu, o Pater, qui es in vice sacerdotis hujus, anima tua fluat sicut aqua quae de petra in virga Moysis effluxit, ita quod verba tua incredulis cordibus potum salvationis dent, atque dies, quae in anima tua lucet, crescat in multitudine virtutum. Vides autem te in anima tua sollicitum in via, quae ad Deum tendit. Sed cum mens tua in turbinem ierit propter vicissitudinem laborum tuorum et aliorum, columba te perfundet, et simplicem turrim ante conspectum Dei te faciet. Pugnam vero quam intus et exterius in utroque scilicet homine pateris, Deus in temporibus tuis circa te hoc modo alleviabit, [Col. 0180A] ut eam sustinere possis, unde fiduciam tuam in ipsum pone, nec de misericordia ejus despera. Et hoc faciens in gratia Dei, ad vitam vives.





EPISTOLA XXIII.








EPISCOPI DE BEVEZ AD HILDEGARDEM. Ejus preces et litteras exspostulat.



HENRICUS, Dei gratia de Bevez solo nomine vocatus episcopus, HILDEGARDI dilectae magistrae sororum in Monte S. Roberti de Pingis, si quid in spiritu contrito et humilitate valet peccatorum oratio.

Benedictus Deus, qui benedixit te in omni benedictione spirituali (Ep 1), ita, quod in odore unguenti, [Col. 0180B] quo unxit te Deus unctione misericordiae suae, trahatur etiam per te in longinquis partibus mundi multorum devotio. Nam manifesta Dei circa te dignatio mihi peccatori ac turbinibus saeculi gravato, magna est consolatio, quamvis a te corpore sed non mente plurimum remoto. Confidimus enim sine dubio meritis et precibus tuis Christi misericordiam patere cunctis, auxilium orationum tuarum fideliter quaerentibus. Nos igitur propriae conscientiae diffidentia nullam in actibus nostris adipiscendae salutis habentes confidentiam per charitatem Spiritus sancti te obsecramus in remotis regionibus, ut orationibus tuis indulgentiam peccatis nostris implores a Domino. Praeterea quantulamcunque consolationem seu admonitionem saluti [Col. 0180C] nostrae necessariam, nobis rescribere non pigeat tuam dilectionem. Ipse autem qui omnia potest, et quem nulla latet cogitatio, secundum beneplacitum suum precibus satisfacere dignetur cordis nostri desiderio.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Pulchra utitur parabola qua ipsum ad veram sapientiam et charitatem hortatur.



Vivens Lux ostendit mihi haec, et dixit: Dic ad hominem illum: Vidi quasi pulchram formam virtutis quae fuit pura scientia. Facies ejus valde clara erat, oculi ejus velut hyacinthus, et indumenta ipsius quasi pallium sericum. Habebat quoque super [Col. 0180D] humeros suos episcopale pallium simile sardio. Et haec advocavit pulcherrimam amicam regis, videlicet charitatem, dicens: Veni mecum. Et venientes pulsabant ambae ad januam cordis tui, dicentes: Tecum habitare volumus. Cave ergo, ne resistas nobis; sed esto fortis ad resistendum vitiis et saecularibus causis et vicissitudinibus illorum ventorum, qui in turbinibus sicut malus fumus ascendunt, et ut aquae quae in tempestate volant. Haec sunt inquietudines mentium hominum in iracundia et in aliis similibus. Silentium non habe in taedio, sed vox tua sit sicut tuba resonans in caeremoniis Ecclesiae, et oculi tui sint puri in scientia, ita quod non sis piger tergere te ab indigno pulvere oneris tui. Nam plenus es guttis noctium (Ct 5). Et [Col. 0181A] persuasio superbiae sic locuta est tibi: Ne abluas te. Sed nos hoc nolumus; volumus autem ut quaeque tenebrosa de te abstergas, et non sis timidus de multis terroribus inimicorum tuorum, qui nec recte nec bene loquuntur de te. O miles, da nobis habitaculum in corde tuo, et perducemus te ad palatium regis nobiscum.





EPISTOLA XXIV.








EPISCOPI TREVIRORUM AD HILDEGARDEM. Suum erga sanctam Hildegardem affectum gratiose declarat, testaturque ad episcopatum se promotum esse contra voluntatem suam. Sanctam itaque consulit ita scribens: »Sed quia nescimus cujus vocatione promoti simus, hoc maxime anxietatem nobis infligit.«



[Col. 0181B] ARNOLDUS, Dei gratia Trevirorum Ecclesiae humilis electus, dilectae in Christo cognatae suae HILDEGARDI de S. Robert., salutem et dilectionem ab eo qui est salus et dilectio.

Amicitia cognatione coelestis est, quia senium ei non obest, sed confert; et vera est, stare nescit, sed in aliquo crescit et proficit quotidie. Cum autem ab ineunte aetate ulnis veri amoris nos amplexi sumus, miramur cur vos adulatorem plus vero amico diligatis, cum dicat propheta: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps 103). Fratrem nostrum praepositum S. Andreae, hic adulatorem vestrum reputamus; nos autem verum amicum intelligi volumus Quia vero proventum nostrum, gladii vestri materiam esse scimus, ideo per Dei gratiam [Col. 0181C] prospere nos rediisse, vestrae dilectioni significandum duximus. Sed quia nihil est beatum alicui quod ipse pro poena reputat, coram Deo et vobis dicimus, quod dignitas, ad quam vocati sumus, contra nostram, teste Deo, voluntatem nunquam (ut fieri solet) nos dilexit, nunquam permulsit: et ideo hoc, quia nostra inscitia, nostra fragilitas suam deflet insufficientiam, suam deplangit indignitatem. Sed quia nescimus cujus vocatione [promoti] simus ad tale ministerium, hoc maxime anxietatem nobis infligit. Si ex Deo esse sciremus, crederemus quod qui coepisset in nobis opus bonum, et perficeret (Ph 1), cum necessitate magis quam virtute, ad sacerdotium promoveri proponamus. Et scimus [Col. 0181D] quod Deus in loco sancto suo (Ps 67) apud vos salutem operatus (Ps 73), obsessam misericorditer liberando, visitaverit plebem suam (Luc. 7). Unde ut modum liberationis obsessae nobis rescribatis, et saepius in verum lumen aspiciendo, saepius nobis aliquid salutaris gratiae per litteras tuas impartiamini, et ut manus vestras ad petram refugii pro nobis interpellando, exemplo Moysis levetis (Ex 17), dum nos contra Amalech in valle mundanae miseriae pugnamus, attentissime rogamus. Cum autem haec coram abbate S. Eucharii fideli et dilecto nostro conscriberentur, ipse opitulando dulcedine sua verba nostra condivit. Volumus ergo ut per ipsum rescriptum vestrum nobis transmittatis.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Post salutaria documenta, serio illum monet ut caveat a superbia, a cupiditate divitiarum, ab injustitia, a vanitate, ac ut virtutes amplectatur statui suo congruus.



[Col. 0182A]

Tu arbor es a Deo constitutus, quemadmodum Paulus dicit: Omnis potestas a Deo est (Rm 13), quia secundum summum Magistrum per invocationem nominis sui, omnis potestas nominata est, unde in illa, arbor viriditatem honoris nominis sui habet. Quod absque Deo est, et quod sinistra operatur, tibi non adsit, ne in cadente morbo superbiae, cum primo angelo (Is 14), scilicet Satana, qui contra Deum honorem furtim rapere voluit, cadas, quem multi secundum voluntatem suam rapiunt, [Col. 0182B] non curantes, quoquo modo eis ille conferatur. Istud coram Deo nihil est, quoniam sine ipso factum est nihil (Jn 1), et sic Deus occidit quidquid ipsum non tangit. Ob hoc ergo sollicitus esto, ut per praecepta Dei, quae sicut folia arboris multiplicata sunt, populo testimonium, quantum per gratiam ipsius potueris, perhibeas. Multae enim tribulationes oneris tui, velut paupertas, te constringunt, quia divitiae et multae pecuniae coelestia non amant: ideo propriam voluntatem homini Dei abstrahit, quatenus ad coelestem patriam suspiret. Unde decet, ut pauper pauperem diligat, et dives divitem agnoscat, quia sapientia pauperi annulum dat, et diviti inaurem negat. Propter sacerdotale enim [Col. 0182C] officium tuum tibi istud adest. Justitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dilexi (Ps 11). Quid dicitur? Justitia Dei se non abscondit, sed itinera sua dilatat, nec ea currere erubescit. Vulnera quoque non abscondit, malum bono praeponendo, velut in justitia vitam et gehennam esse, et in utraque parte currendum esse dicit. In hac fallacia justitia se non macerat, nec multiplicibus verbis injustitiam osculatur, sed ipsam totam conculcat. Veritas quoque opera, quae sine Deo operantur, non laudat; sed in pugnam, contradicere illa, ut probus miles se praeparat. Justitia Dei scutum tibi sit, et veritate ipsius quasi lorica induere, ita ut coram Deo bene armatus et non fugitivus per societatem vanitatis appareas, et [Col. 0182D] disce ut ubera justitiae sugas. Disce quoque vulnera peccatorum cum poenitentia in misericordia curare, quemadmodum summus medicus salutare exemplum vobis ad salvandum populum reliquit. Tu namque qui in viriditate beati viri per instructionem nominis sui positus es, qui impium diabolum non attendit, qui ideo impius nominatus est, quia nullum bonum amavit, vide ne in thesauris pecuniae glorieris (Si 31), quae in fine malitiosa est, quia post tricesimum annum, velut post annum unum deficit. Sed exsulta in monte Sion, ubi adjutorium Altissimi aeternale in aeternitate est, et omnis spiritus laudat Dominum (Ps 150). Tu autem eburneus mons esto, de quo fenestralia jacula in recto judicio justitiae Dei, contra adversarios tuos volitant. [Col. 0183A] Curre quoque in altitudinem legis et justitiae Dei, sicut capricornus, ne per instabilitatem inermis cadas, et filii tui de latere Ecclesiae surgant, et postulent a te cibum justitiae: et ideo bonam doctrinam disce, quatenus per te saturentur. Ego autem, ut jussisti, ad verum lumen aspexi, et vix incoeptionem bonorum operum aspicere potui. Tu quidem bona opera studiosius operare, ut postea per gratiam Dei plura scribam; et fidelis amicus animae tuae esto, ita ut in aeternitate vivas. In illa autem quae obsessa fuit, de qua quaeritis, multa mirabilia vidimus, quae modo per scripta proferre non possumus, sed cognovimus quod diabolicus sufflatus de die in diem usque ad recessum suum defecit, et eadem mulier a fatigatione diaboli liberata est, et [Col. 0183B] etiam infirmitate, quam ante in se non cognovit, tunc occupata est. Sed nunc vires tam corporis duam animae plena sanitate recepit.






Epistolae Hildegardis