Epistolae Hildegardis

EPISTOLA XLVIII.








PHILIPPI DECANI ET CLERICORUM COLONIENSIUM AD HILDEGARDEM. Ejus preces flagitant. Rogant ut quae viva voce illis prius dixerat, litteris commendet et ipsis transmittat.



[Col. 0243C]

PHILIPPUS decanus, licet indignissimus, majoris ecclesiae, totusque clerus Colonien., HILDEGARDI de S. Roberto in * Pinguia venerandae sectatrici Patris illius, quam elegit Maria (Luc. 10), et nunc per munditiam cordis, et in futuro facie ad faciem Deum intueri.

Quia maternam pietatem vestram diligimus, vobis notum facimus, quia postquam a nobis recessistis, cum per divinam jussionem ad nos venissetis, ubi verba vitae, prout Deus vobis [Col. 0243D] inspiravit, nobis aperuistis, in maximam admirationem ducti sumus pro eo quod Deus in tam fragili vase, in tam fragili sexu hominis, tanta mira secretorum suorum operatur. Sed Spiritus ubi vult spirat (Jn 3). Nam ex multis rerum indiciis manifestum fit, quod in praecordiis vestris placitam sibi sedem elegerit: merito et nos in admirationibus nostris ad vos quasi ad vivum Dei templum, preces oblaturi, accedimus, et de corde vestro, sicuti revera de Dei oraculo, veritatis responsa flagitamus. Beatitudinem enim vestram quam intime exoramus, ut desideria nostra, quoniam ad curam animarum respiciunt, intentius Deo commendetis: et si quid adhaerens Deo, animus vester in vera visione, ut assolet, de nobis perviderit, litteris nobis intimare [Col. 0244A] curetis. Rogamus etiam, ut ea quae viva voce nobis prius dixistis, litteris quoque commendetis, et nobis transmittatis; quia, dum carnalibus concupiscentiis dediti sumus, spiritalia quae nec videmus, nec audimus, facile per negligentiam oblivioni tradimus. Valeat dilectio vestra, et ille vobiscum sit quem toto corde diligitis.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Gravissimis verbis et Dei nomine negligentiam clericorum in cura animarum aliaque vitia reprehendit; monita dat plurima multasque etiam praedictiones miscet.



Qui erat, et qui est, et qui venturus est (Ap 1), pastoribus Ecclesiae dicit: Qui erat, creaturam facturus erat, ita quod testimonium testimoniorum [Col. 0244B] in semetipso habuit, omnia opera sua faciendo sicut voluit. Qui enim omnem creaturam fecit, et testimonium testimoniorum in omnibus operibus suis ostendebat, ita quod quodque formarum apparuit. Qui venturus est, omnia purgabit, et ea denuo in alia vicissitudine, iterabit, et omnes rugas temporum et temporum absterget, et omnia simul nova esse faciet, et post purgationem ignota ostendet. De ipso ventus flavit, sic dicens: Firmamentum cum omnibus ornamentis suis posui, nulla vi carens. Oculos enim quasi ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum, os ad gustandum habet. Nam sol, quasi lumen oculorum ejus est; ventus autem auditus aurium ejus; aer, odoramentum ejus; ros, gustus ejus, viriditatem sudando, ut [Col. 0244C] oris spiramen. Luna quoque tempora temporum dat, et sic scientiam hominibus ostendit. Stellae autem, velut rationales sint, sic sunt, quia circulum habent; sic etiam rationalitas multa comprehendit. Quatuor etiam angulos orbis, igne, nube et aqua firmavi, et sic omnes terminos terrae, quasi venas conjunxi. Lapides de igne et aqua sicut ossa fudi, et terram de humiditate et viriditate quasi medullam constitui. Abyssos velut qui corpus sustinent, in fixura extendi circa quas sudantes aquae sunt ad firmamentum eorum. Sic omnia sunt constituta, ne deficiant. Si nubes ignem et aquam non haberent, velut cinis essent. Sed si caetera luminaria lumen de igne solis non haberent, per aquas non fulminarent, [Col. 0244D] sed caeca essent. Haec sunt etiam instrumenta aedificationis hominis, quae tangendo, osculando et amplectendo comprehendit, cum ei ministrant, tangendo scilicet quia nobilem potestatem cum eis exercet. Sed et homo nullam licentiam possibilitatis haberet, si ista cum eo non essent. Sic ista cum homine, et homo cum illis. O filioli, qui greges meos pascitis, de instanti instructione Dominicae vocis, quare non erubescitis, cum caeterae creaturae praecepta, quae de magistro suo habent, non deserunt, sed perficiunt? Vos constitui sicut solem et caetera luminaria, ut luceretis hominibus per ignem doctrinae in bono rumore fulgurantes, et ardentia corda parantes. Hoc in prima aetate mundi feci Abel enim elegi, Noe dilexi, Abrahae me ostendi [Col. 0245A] (Gn 4 Gn 6 Gn 12), Mosen ad institutionem legis imbui, prophetas etiam amantissimos amicos meos constitui (Ex 3 Ex 4 Ex 5). Unde etiam Abel sacerdotium praefigurabat, Noe principale magisterium, Abraham renovationem sobolis, Moyses regale nuntium, et prophetae plurima magisteria. Sed et Abel, ut luna, splendorem suum effudit, quia tempus obedientiae in munere suo ostendit, et Noe velut sol, quoniam aedificium obedientiae perfecit; ac Abraham, ut fortes planetae, cum circumcisionem attulit: et Moyses, ut caeterae stellae, cum per obedientiam legem collegit; et prophetae, ut quatuor anguli, qui terminos terrae sustinent, in fortitudine perstiterunt, cum orbem terrae propter instantem iniquitatem corripuerunt, per quod etiam Deum [Col. 0245B] ostenderunt. Linguae autem vestrae mutae sunt in clamante voce canentis tubae Domini, sanctam rationalitatem non amantes, quae sicut stellae circulum circuitionis habent. Tuba Domini, justitia Dei est, quam magno studio ruminare deberetis, eam quoque in officiali lege et obedientia cum sancta discretione per convenientia tempora iterando populis, et non in nimietate eam illis incutiendo. Sed hoc propter pertinaciam propriae voluntatis vestrae non facitis. Unde firmamento justitiae Dei, luminaria in linguis vestris desunt, velut cum stellae non lucent. Vos enim nox spirans tenebras estis, et quasi populus non laborans, nec propter taedium in luce ambulans; sed velut nudus coluber in caverna se abscondit, sic vos foeditatem in vilitate pecorum intratis. [Col. 0245C] He, he, vos esse deberetis, ut dictum est: Mons Sion in quo habitasti in eo (Ps 73). Nam benedicti et signati in coelestibus personis habitaculum esse debuistis, myrrham et thus redolens, in quo etiam Deus habitaret. Sed hoc non estis, sed veloces estis ad laciviam puerilis aetatis, illorum scilicet, qui de salute sua loqui nesciunt. Sed et quidquid caro vestra postulat facitis: quapropter de vobis dicitur: Leva manus tuas in superbias eorum in finem, quanta malignatus est inimicus in sancto? (ibid.) Nam potestas Dei, colla vestra iniquitate erecta deprimet, et ad nihilum deducet quae velut in sufflatu venti inflata sunt, cum Deum non cognoscitis, nec hominem timetis, nec iniquitatem contemnitis, ut [Col. 0245D] eam in vobis finiri desideretis. Deum non videtis, nec videre desideratis. Sed opera vestra inspicitis, et ea in vobismetipsis judicatis, scilicet faciendo et relinquendo secundum placitum vestrum quae vultis.

O quanta malignitas et inimicitia haec est, quod homo nec propter Deum, nec propter hominem, in bona conversatione esse vult; sed quod honorem appetit sine labore et praemia aeterna sine abstinentia, et quod tantum velut in sanctitate inaniter cupit personare, secundum quod diabolus dicit: Bonus et sanctus sum. Sed non hoc. Quid nunc dicitis? Oculos non habetis, cum opera vestra in igne Spiritus sancti hominibus non lucent, et cum bona exempla eis non ruminatis. Unde firmamentum justitiae Dei in vobis luce solis caret, et aer aedificio virtutum [Col. 0246A] in odore suavitatis. Unde dictum est: Oculos habent, et non videbunt; nares habent et non odorabunt (Ps 113). Nam sicut venti flant, et omnem orbem perfundunt; sic vos, veloces venti cum doctrina vestra omni populo esse deberetis, sicut dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum (Ps 18). Vos autem in unaquaque volante saeculari fama jam lassati estis, ita quod interdum milites, interdum servi, interdum ludificantes cantores existitis, sed per fabulosa officia vestra muscas in aestate aliquando abigitis. Per doctrinam quoque Scripturarum, quae de igne Spiritus sancti compositae sunt, anguli fortitudinis Ecclesiae esse deberetis eam sustentantes, sicut anguli qui terminos terrae sustinent; sed prostrati estis, nec Ecclesiam tenetis; [Col. 0246B] sed in cavernam voluptatis vestrae fugitis, et propter taedium divitiarum et avaritiae et caeterarum vanitatum subditos vestros non imbuitis, nec eos doctrinam a vobis quaerere permittitis, dicentes: Omnia elaborare non possumus. Nam eos per praecepta legis perfundere et constringere debetis, ne ullus eorum per fragilitatem, quasi per medullam faceret quod sibi eligit, velut terra humiditate et viriditate perfusa et constricta est ne cinis sit. Propter vos autem sparguntur, et in unaquaque causa, quae volunt faciunt. Vos enim ignea columna esse deberetis, illos perducendo, et eis clamando, ac bona opera coram illis exercendo, ac dicendo: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Ps 2). Nam lex Domini per amorem [Col. 0246C] et timorem plena disciplinae est, et ideo quaeque natura, et spiritualis et carnalis, in recto itinere exercenda est, ne Creator minetur eis quos creavit, quod vias suas non ambulant. Sed vosmetipsos seducitis, dicentes: Nec hos, nec illos superare possumus. Quod si per rationalitatem, quam Deus vobis dedit, subditos vestros veraciter corriperetis, veritati resistere non auderent; sed quantum possint, verba vestra vera esse dicerent. Sed quia hoc non facitis, de vobis dicitur: Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est (Ps 106). Hoc tale est. Nam turbati estis, cum nullum respectum boni in vobis habetis, ita ut bene ambuletis. Moti quoque in magna dubitatione estis, [Col. 0246D] cum opera vestra rectum responsum vobis non dant, velut nesciatis quid faciatis, sicut ebrius, quando illa quae optio mentis ac propriae voluntatis vestrae desiderat, facitis. Unde omnis sapientia, quam de Scripturis et de doctrina ubique quaesivistis, in puteo propriae voluntatis vestrae devorata est, cum hoc quod tangendo et sapiendo sciebatis, in plenis desideriis vestris et in pinguedine carnis vestrae faciebatis, velut infans qui in infantia sua nescit quid faciat.

Quapropter ad vos dicitur: Mores moralitatis ad populum in recta stabilitate non habetis, sicut pedes reliquum corpus sustinent, quatenus Scripturis eos circumdetis, velut abyssus aquis sudantibus undique circumdata est. Sed dicitis: Tempus loquendi modo [Col. 0247A] non habemus, nec etiam nunc tempus est ut audiamur, sicut in prioribus temporibus erat. Sed dico: Abel autem propter odium fratris sui, munus suum non deseruit, sed illud Domino suo obtulit, quamvis ob hoc occisus sit (Gn 4). Noe in tremendo judicio suffocationis creaturarum angustiatus, multum sudorem emisit, cum mortem valde timuit, ubi jussa Dei complevit (Gn 6). Quod quidam alii homines dixerunt: Quid facit stultus iste? Venti enim destruent eum, sed tamen ipse implevit quod Dominus ei praeceperat. Abraham vero nec propter dolorem cordis sui, nec propter amorem filii sui cessavit quin eumdem filium suum in holocaustum ligaret (Gn 22). Moyses quoque legislator dura et aspera a fratribus et vicinis suis in multo dolore passus [Col. 0247B] est; sed tamen legem non dereliquit, sed praecepta Dei adimplevit. Prophetae etiam de infidelibus hominibus, velut de rapidis lupis occisi sunt, cum Deo obediant. Vos autem in modico et congruente tempore injurias a populis sufferre non vultis; et ideo innumerabilia et infinita tormenta in sinum vestrum colligitis. Dies esse deberetis, sed nox estis. Nam aut nox aut dies eritis. Eligite vobis in qua parte stare velitis. Vos autem in firmamento justitiae et legis Dei, sol et luna, et stellae non estis, sed tenebrae, in quibus velut mortui jacetis. Unde iterum dico: Deus opera quae per semetipsum fecit, illis qui ab eo declinant, proponit, quoniam manipulos bonorum fructuum recte non ferunt. Quemadmodum pater opera probitatis suae filiis suis, cum ab eo recedunt, [Col. 0247C] ostendit, ubi in honestate non bene ambulant. Adam in benevolentia praeceptum Dei suscepit, sed consilio diaboli defecit: unde claritatem quam velut lucidum vestimentum habuit, et patrimonium paradisi perdidit, ac lamentabile vestimentum induit, et in tenebrosa terra ivit. Tunc diabolus gaudebat, quia hominem deriserat, et hoc fecit usque ad Abel, qui bona voluntate Deum dilexit, et voluntatem illam bono opere ostendit. Ibi autem diabolus Cain invasit, ita quod fratrem suum occidit (Gn 4). Haec Deus in mente sua velut in libro scripta inspexit, quae mysteria diabolus nescivit, quoniam in sancta divinitate tantum apparuerunt. Quia virginitas in Abel sacerdotali officio et sanguine [Col. 0247D] martyrii ornata est, quod postea totum in Filio Dei completum est. Deinde Deus per Noe in aedificatione arcae coeleste fundamentum praefiguravit, ubi novum mundum produxit. Tunc namque terra novum succum, scilicet vinum dedit, in quo mors et vita est, ubi etiam diabolus filio Noe persuasit, quod propter nuditatem patrem suum inhonoraret (Gn 9); unde etiam idem filius ejus, de benedictione libertatis denudatus, etiam servus factus est (Gn 17). Postea Divinitas per circumcisionem et veram ostensionem muros ejusdem fundamenti in Abraham demonstrabat, et etiam in sterili muliere. Circumcisio enim confusio serpentis et vulnus mortis erat. Prima quoque mulier sterilis vitae fuit; Ecclesia autem feta vitis per fidem erat. [Col. 0248A] Diabolus autem in quibusdam in genere Abrahae, cum maledictione irrisionem per homicidium et per alia prava opera fecit, unde de benedictione Dei ceciderunt. Sed digitus Dei legem Moysi scripsit, ubi turres praedicti fundamenti in altum produxit. Quapropter idem diabolus ibi pessimum et summum malum, quod prius consiliatus, hic manifeste ostendit, cum in Baal se esse Deum dixit. Unde Deus filios Israel multis plagis percussit (1R 18). Tunc unicornis venit, et in sinu Virginis dormivit, quando Verbum Dei caro factum est (Jn 1), et coeleste fundamentum totum complevit. Ipse enim in virginea natura, sacrificium Abel per sanguinem martyrii pleniter factus est. Antiquus quippe serpens ei insidiabatur, quia nescivit quis esset, et quoniam [Col. 0248B] mysteria illa quae in mente Dei erant, non cognovit, et Judaicum populum hortabatur, ne illum in mirabilibus suis audirent, sed quod eum a discipulo suo venditum caperent. Quapropter ipsi in diversas regiones venditi sunt, et regionem suam perdiderunt. Filius autem Dei Ecclesiam quasi arcam Noe super alios altos montes posuit, quando per discipulos suos, principes, duces et reges fidem docuit, ubi eam quoque omnibus generibus, silicet justorum, publicanorum, peccatorum implevit. Ipse quoque in Abraham obedientiam incoepit, cum incarnatus, Patri suo usque ad mortem obedivit (Ph 2), et in circumcisione baptismum in nomine sanctae Trinitatis dedit, cum discipulos suos baptizare credentes praecepit (Mt 28). In eodem autem baptismo [Col. 0248C] serpens in confusione suffocatus est et mors devicta ac vulnerata est, unde Ecclesia novam generationem per alienam viam genuit, quia Eva sterilis vitae fuit, Maria autem majorem gratiam contulit, quam Eva nocuisset.

Sed antiquus serpens Judaeis ac infidelibus hominibus persuasit ut sanctos Dei persequerentur et occiderent. Filius autem Dei vexillum victoriae in omnibus operibus suis obtinuit, et discipulis suis sicut Moysi legem dedit, ut omnes populos docerent, et magistros constituerent, et Ecclesiam in omnibus ordinibus sui ornarent, et hoc perfecerunt per inspirationem spiritus Dei, qui in cordibus eorum veram doctrinam scripsit. Et quia Verbum Dei incarnatum erat, Deo placuit, quod omnes ordines angelorum, [Col. 0248D] qui per nomina sua hominibus nota sunt, in spiritali populo spiritaliter designarentur, velut in presbyteris et episcopis, ac in caeteris hujusmodi spiritualibus ordinibus. Tunc Ecclesia in spiritualibus hominibus sicut aurora apparuit, et ita in virtutibus fulgebat, quoniam in tribulationibus eorum defensionem quasi scutum et protectionem quasi loricam habebat. Et ita spiritalis populus in magno honore coram Deo et hominibus stabat, usque ad tyrannum quemdam qui Baaliticus cum servitute idolorum esse coepit. Quod spiritalis populus videns, primo suspiravit et contremuit. Sed tamen idem spiritalis populus deinde singularitatem ac singularem proprietatem in actibus suis iniit, et a pacto [Col. 0249A] quod Deo per Spiritum sanctum promiserat, declinavit, ac velut Judaei fecerant, illud post illud, et aliud post aliud praeceptum reliquerunt, et unusquisque ordo legem secundum voluntatem proprietatis suae sibi posuit, et de bona conversatione et de bona doctrina se averterunt. Tunc etiam veste obedientiae sicut Adam denudabantur, et ita secundum voluntatem carnis vivere coeperunt. Et illud in tenebrosa terra fecerunt, sicut etiam Adam post inobedientiam a Deo tenebrosus nominatus est, et Ecclesiae sicut prius fulserant, non lucebant, sed velut obnubilatio turbinis facti sunt, quemadmodum etiam Adam propter inobedientiam obnubilatus, nec sibi nec aliis lucebat, sed in tenebris incedebant. Et de vivente luce iterum audivi vocem dicentem: O filia [Col. 0249B] Sion, corona honoris capitis filiorum tuorum inclinabitur, et pallium dilatationis divitiarum eorum imminuetur, quia tempus illud non cognoverunt, quod eis ad videndum et subditos suos ad docendum dedi. Nam et ubera, ad nutriendum parvulos meos, eis data sunt, quae ipsis recto et congruenti tempore non praebent, unde sicut peregrini filii fame multi defecerunt, quoniam recta doctrina non reficiuntur. Vocem quoque habent, et non clamant, opera etiam eis data sunt, et non operantur. Gloriam absque merito habere volunt, et meritum absque opere. Qui gloriam cum Deo habere vult, proprietatem suam abscindat, et qui meritum apud Deum habere desiderat, opus ad hoc exhibeat. Sed [Col. 0249C] quia hoc non facitis, ad servos servorum computabimini, et ipsi judices vestri erunt, ac libertas vestra a vobis declinabit, sicut beneditio a Chanaan. Ista flagella praecurrent, alia autem et postea alia et pejora venient. Nam et diabolus in semetipso de vobis dicit: Escas epulantium et convivia omnis voluntatis meae in istis invenio. Sed et oculi et aures et venter meus ac venae meae de spumis istorum plenae sunt, et ubera mea plena sunt de vitiis eorum. Nam ipsi in Deo suo laborare nolunt, sed eum quasi nihilum computant. Quapropter incipiam cum eis militare, et jocando cum eis ludere, quoniam eos in agro Domini sui laborantes non invenio, quemadmodum Dominus eorum ipsis jubet.

Sed, o vos discipuli et subditi mei, multo plus eis [Col. 0249D] coram populo disciplinati estis. Et quia sic estis, erigite vos super illos, et omnes divitias et omnem honorem eorum abstrahite ab eis, et omnino despoliantes suffocate eos. Haec diabolus in semetipso dicit, quae etiam in multis judicio Dei complebit. Sed ego qui sum, audientibus me dico: In tempore illo cum istud fiet, per quemdam errantem populum pejorem erranti populo, qui nunc est, super vos praevaricantes praevaricatores ruina cadet, qui ubique vos persequetur, et qui opera vestra non celabit. Sed ea denudabit, et de vobis dicet: Isti scorpiones sunt in moribus, et in operibus serpentinis. Sed et quasi in zelo Domini de vobis imprecabitur: Iter impiorum peribit (Ps 1). Nam vias vestras in iniquitate vestra ad internecionem deridebunt et subsannabunt. [Col. 0250A] Sed populus iste qui hoc faciet, a diabolo seductus et missus, pallida facie veniet, et velut in omni sanctitate se componet, et majoribus saecularibus principibus se conjunget. Quibus et de vobis sic dicent: Quare hos vobiscum tenetis, et quare eos vobiscum esse patimini, qui totam terram in maculosis iniquitatibus suis polluunt? Isti enim ebrii et luxuriosi sunt, et nisi eos a vobis abjiciatis, tota Ecclesia destruetur. Populus autem qui hoc de vobis dicet, vilibus cappis quae alieni coloris sunt, induitur: et recto modo tonsus incedet, atque omnibus moribus suis placidum et quietum se hominibus ostendet. Avaritiam quoque non amat, pecuniam non habet, et in occultis suis tantam abstinentiam imitatur, ut vix ullus ex eis reprehendi possit. Diabolus enim cum [Col. 0250B] hominibus istis est, latitante fulgore eis se ostendens, velut in constitutione mundi ante ruinam fuit, et prophetis aliquantum se similem facit, et dicit: Populus jocando loquitur, scilicet quod velut rabida et immunda animalia et velut muscas ei me ostendam. Sed nunc in pennas ventorum fulgurante tonitru volare volo, et eos omnibus modis ita infundere, ut omnem voluntatem meam perficiant. Et sic in hominibus istis signa mea omnipotenti Deo assimilabo. Nam diabolus per aerios spiritus haec operatur, qui propter prava opera hominum in sufflatu venti et aeris, ita innumerabiles circa quosdam discurrunt, sicut muscae et culices, qui in ardore caloris homines multitudine sua infestant. Ipse enim homines istos hoc modo infundit, quod castitatem [Col. 0250C] eis non aufert, et quod eos castos esse permittit, cum castitatem habere voluerint. Et iterum intra se dicit: Castitatem et continentiam Deus diligit, quod et ego in istis imitabor. Et sic idem antiquus hostis per aerios spiritus eosdem homines inflat, ita quod ab incestis peccatis se abstinent. Unde et mulieres non amant, sed eas fugiunt. Et ita quasi in omni sanctitate hominibus se ostendent, et illudentibus verbis dicent: Caeteri homines qui ante nos castitatem habere volebant, ut assum piscem se torrebant. Nulla autem pollutio carnis et concupiscentiae nos tangere audet, quia sancti sumus, et Spiritu sancto infundimur. Vah! errantes homines qui nunc sunt, nesciunt quid faciunt, sicut et illi qui nos in [Col. 0250D] prioribus temporibus praecesserunt. Nam alii homines qui eo tempore in fide catholica errant, istos homines timebunt, et servili officio eis ministrabunt, et quantum poterunt, eos imitabuntur. Tunc de conversatione istorum populus gaudebit, quoniam ei justi videbuntur.

Cumque isti cursum erroris sui hoc modo confirmaverint, doctores et sapientes, qui tunc in fide catholica fideliter persistunt, undique persequentes expellent. Sed tamen non omnes, quoniam aliqui eorum fortissimi milites in justitia Dei sunt Sed et quasdam congregationes sanctorum, quorum conversatio sancta est, movere non poterut. Quapropter principibus et divitibus consilium dant, ut eosdem Ecclesiae magistros et reliquos spiritales [Col. 0251A] homines, scilicet, subditos eorum, fustibus et lignis coerceant, quatenus justi fiant. Et in aliquibus hoc complebitur, unde alii territi contremiscent. Sed tamen secundum quod Eliae dictum est, multi justorum servabuntur, qui in erroribus istis non confundentur, nec a fundamentis suis destruentur (1R 19). Seductores autem isti, in incoeptione seductionis erroris sui mulieribus dicent: Non licet vos nobiscum esse. Sed quoniam rectos doctores non habetis, nobis obedite; et quaecunque vobis dicimus et praecipimus, facite, et salvae eritis. Et hoc modo feminas sibi contrahunt, et eas in errorem suum ducunt. Unde etiam ipsi in superbia tumentis animi dicent: Omnes superavimus. Qui tamen postea eisdem feminis secreta luxuria commiscebuntur, [Col. 0251B] et ita iniquitas et secta eorum denudabitur. Sed qui sum, dico: Sic iniquitas, quae iniquitatem purgabit, super vos ducetur, sicut scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum, in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aeris (Ps 17). Nam Deus prava opera vestra quae absque luce sunt, constituet ad vindictam, in qua se a vobis sine adjutorio abscondet, quoniam aequitatem super vos non clamabit, sed vos iniquos esse dicet. De coelo enim lex et doctrina est, in quibus apud vos habitare debuit, si ornamentum virtutum et redolens hortus deliciarum essetis. Sed malum exemplum in mentibus hominum estis, cum rivulus bonae famae de vobis non fluit, ita quod [Col. 0251C] nec cibum ad vescendum, nec vestimentum ad operiendum in recta respectione animae habetis, sed injusta opera absque bono scientiae. Unde honor vester peribit, et corona de capite vestro cadet. Sic justitia justitiam provocat, et quaerit ac perscrutatur omnia scandala (Mt 13), ut scriptum est: Verumtamen vae homini per quem scandalum venit (Mt 18). Nam oportet ut per tribulationes et contritiones prava hominum opera purgentur. Sed tamen multae aerumnae et illis accumulantur, qui aliis in impietate sua miserias inferunt. Infideles autem homines isti, et a diabolo seducti, scopa vestra erunt ad castigandum vos, quia Deum pure non colitis, et tandiu vos cruciabunt, quousque justitiae et iniquitates vestrae purgentur. Isti autem [Col. 0251D] deceptores illi non sunt, qui ante novissimum diem venturi sunt, cum diabolus in altum volaverit, ut ipse in initio contra Dominum pugnare coepit (Is 14), sed praecurrens germen illorum sunt, sed tamen postquam ipsi in perversitatibus Baal et in aliis pravis operibus sic inventi fuerint, principes et alii majores in eos irruent, et velut rabidos lupos eos occident, ubicunque eos invenerint. Tunc aurora justitiae et novissima vestra, meliora prioribus erunt, ac de omnibus praeteritis timorati eritis, et quasi purissimum aurum fulgebitis, et sic per longa tempora permanebitis. Nam prima aurora justitiae, in spiritali populo tunc surget, ut primitus cum parvo numero incoepit, nec ipsi multas facultates, nec multas divitias habere volunt, quae animas occidunt, [Col. 0252A] sed dicent: Vae nobis, quia peccavimus! (Lm 5) Ipsi namque de praeterito timore et de praeterito dolore ad justitiam confortabuntur, quemadmodum angeli in casu diaboli in amore Dei confortati sunt. Et sic postea in humilitate vivent, nec pravis operibus Deo rebellare cupient. Sed a multis erroribus purgati, deinceps in fortissima vi rectitudinis persistent, sed et multi homines mirabuntur, quod tam valida tempestas hanc lenitatem praecucurrit. Homines autem qui ante tempora ista fuerunt, multas et validas pugnas contra voluntates suas in periculis corporis sui sustinuerunt, de quibus eripere se non potuerunt. Sed in temporibus vestris multa inquieta bella propter proprias voluntates et incompositos mores vestros habetis, in [Col. 0252B] quibus multas tribulationes patiemini.

Quicunque ergo pericula ista effugere voluerit, caveat ne in oculis suis ita contenebretur, quod in retibus aerumnarum istarum occupetur. Sed unusquisque, quantum praevalebit, per bona opera et respectum bonae voluntatis illa fugiat, et Deus auxilium suum illi providebit. Diabolus namque in opere Dei errorem fecit, etiam in primo homine incoepit, unde spumas vitiorum suorum super spiritalem populum exspuit. Sed Deus populum quem sibi elegit, in rectitudine servabit, sicut etiam quosdam homines contra novissimum errorem servat, ut illum dissipent. Sic diabolus in cauda erroris hujus confundetur, et sicut coluber in cavernam [Col. 0252C] abscondetur, velut etiam in novissimo errore in confusionem ducetur. Deus enim opera sua in Adam praevidit, quem de limo carnem et ossa fecit, cum ei spiraculum vitae inspiravit (Gn 1 Gn 2). Sed cum Spiritus hominis ab eo recesserit, caro et ossa in cinerem vertuntur, sed tamen in novissimo die renovabuntur. Quod autem Deus hominem de limo fecit, veterem legem homini dandam praefiguravit. Sed quod idem homo de limo in carnem et ossa surrexit, spiritalem legem ostendit quam Filius Dei per semetipsum attulit. Qui etiam post cinerem renovabitur, et aeternus erit, in quo demonstrabitur, quod cum praemio sanctitatis et cum praemio verae legis faciem Creatoris videbit, quia ibi vere renovatus est, quemadmodum scriptum [Col. 0252D] est: Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Ps 103). Quod dicitur: Tu, Deus, qui omnia creasti, emittes in novissima tuba Spiritum tuum, et homines in immortalitate surgent; ita quodammodo non crescent, nec arescent, nec in ullam putredinem convertentur. Et sic renovabis faciem terrae, scilicet quod corpus et anima in una scientia et in una perfectione erunt. Hoc Deus faciet, in quo nec initium nec finis est. Nam Deus in nullum respicit, quia ipse totus est. Et ipse hominem creavit, in quem opus et miracula sua posuit, et cui quodque aedificium virtutum commisit, per quod, in idipsum tendat, quod idem Deus valde amat, quia charitas est (1Jn 4). Nam Deus facit velut aliquis paterfamilias, qui familiari [Col. 0253A] amico suo bona sua committit, quatenus pro bono opere eorumdem bonorum mercedem ab ipso recipiat. Nunc, o filii Dei, audite et intelligite, quid Spiritus Dei ad vos dicat, ne de meliore parte pereatis. Et Spiritus Dei vobis dicit: In civitatem et regionem vestram aspicite, et nefarios homines a vobis abjicite, qui pejores Judaeis sunt, et similes Sadducaeis. Nam quandiu vobiscum manserint, tuti esse non poteritis. Ecclesia enim super iniquitate istorum plorat et plangit, quoniam filii ejus in iniquitate istorum contaminantur. Quapropter ipsos a vobis projicite, ne congregatio et civitas vestra pereat, quoniam in Colonia pridem convivium regalium nuptiarum praeparatum est, unde plateae ejus adhuc fulminant. Ego autem timida et paupercula [Col. 0253B] per duos annos valde fatigata sum, ut coram magistris et doctoribus ac caeteris sapientibus in quibusdam majoribus locis ubi mansio illorum est, vivente voce ista proferrem. Sed quia Ecclesia divisa erat, vocem hanc interim subtraxi.





EPISTOLA XLIX.








PRAEPOSITI SANCTI PETRI TOTIUSQUE CLERI TREVIRORUM AD HILDEGARDEM. Orant ut quae ipsis nuper in diebus Pentecostes praedixerat, scriptis commendet et transmittat.



R. peccator et praepositus majoris ecclesiae S. Petri, ac totus Trevirorum clerus, HILDEGARDI famulae [Col. 0253C] Dei, ac mysteriorum ipsius quamplurimorum consciae, in coenobio B. Roberti devote viventi, cum oratiarum actione manus extensas pro ipsa.

Cum per divinam permissionem revelentur ex multis cordibus cogitationes (Luc. 2) nostrae ad vos, per divinam voluntatem, cum toto adnisu corporis, tota devotione mentis vos diligimus. Scimus enim Spiritum sanctum vos inhabitare (Rm 8), et plurima caeteris hominibus incognita, per ipsum vobis manifestari. Nam ex quo a nobis recessistis, cum in diebus Pentecostes nuper ad nos superna dispositione venissetis, ubi comminationem Dei nobis imminere praedixistis, multa dispendia Ecclesiarum, et multa pericula hominum circa nos et apud nos vidimus et experti sumus, quia secundum bonum [Col. 0253D] consilium, quod nobis dedistis, iram Dei placare negleximus, et nisi per misericordiam Dei vindicta ipsius retracta fuisset, forsitan eisdem periculis imminentibus in desperatione succubuissemus. Et quia Deus in vobis est, et verba ipsius ab ore vestro sonant, quam intime maternalem dilectionem vestram exoramus, ut ea quae viva voce nobis tunc propalastis, per praesentem bajulum, scripta nobis transmittatis, quatenus succedens posteritas et vindictam Dei, et misericordiam ejus super nos directam videat, et vos consciam secretorum ipsius veracem et dilectam esse cognoscat. Protectio Domini super vos semper maneat, et quod in vobis coepit, bono fine in vobis perficiat.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Postquam negligentiam pastorum et praelatorum multis redarguit, pergit ad praedictiones bonorum et malorum futurorum.



[Col. 0254A]

Ego paupercula forma, quae in me nec sanitatem, nec vim, nec fortitudinem, nec doctrinam habeo, sed quae magistris subdita sum, de mystico lumine verae visionis, ad praelatos et clerum Trevirensium haec verba audivi: Doctores et magistri tuba justitiae canere nolunt, ideo oriens bonorum operum in eis exstinctus est, qui totum mundum illuminat, et qui quasi speculum luminis est. Oriens enim iste cum doctrina in eis lucere deberet, quae diversa praecepta regeret, sicut et sphaera solis diversa est. Auster etiam virtutum cum calore suo in [Col. 0254B] ipsis frigidus ut hiems est, quia bona opera et de igneo Spiritu sancto ignita, in se non habent, et quoniam absque viriditate aridi sunt. Occidens quoque misericordiae, in nigredinem sacci cilicini versus est (Ap 6), quia bene vivendo passionem Christi non colunt, qui per humilitatem in humanitatem descendit, et divinitatem suam obtexit, sicut sol interdum absconditur. Sed septentrio cum aquilone in eis operantur, ubi unusquisque eorum latitudinem proprietatis suae in poenas animarum convertetur, sicut etiam cilicium corpus hominis constringit. Ipsi namque per bona opera cum oriente non surgunt, et ardore solis non ardent, nec cum occidente a malis declinant, sed cum [Col. 0254C] septentrionali aquilone in proprietatem cordis sui se abscondunt. Ob hoc vere diabolus tres nigros ventos ex aquilone cum ludibili sibilo emittit, primum scilicet cum superbia et odio contra orientem, qui exstinctus est; secundum, cum oblivione Dei contra austrum; tertium, cum infidelitate contra occidentem. Nam cum doctores et magistri recte ambulando Deum imitati sunt, oriens aquilonem ita constrinxit, quod suspirare non potuit, et auster in bonis operibus eum in illis cremabat, et occidens vires ejus in tenebras dejecit, quando isti mundum et seipsos, Agnum sequentes, relinquebant. Nunc autem vis virilis fortitudinis in muliebrem debilitatem inclinata est, quae cum virili fortitudine pugnare non debet, quia vir caput est (Ep 5). [Col. 0254D] Muliebre vero tempus istud, cum quodam tyranno incoepit, cum omne malum exortum est. Ego autem in vera visione didici, quod multoties quilibet paterfamilias, qui potens Dominus est, filiis et famulis suis, qui propter praevaricationem praeceptorum suorum ipsi displicent, probitatem ac potentiam et possibilitatem suam proponit: et quod postea manum suam extendendo cum virga correptionis eos inclinat, et dissipat secundum qualitatem ipsorum, dicens: Unde venitis, et quid absque me estis? Et de zelo Domini audivi, quod Deus absque ultione praevaricationem praeceptorum suorum non dimittit. Adam enim praecepta Dei praevaricatus, visionem coelestium et claram vestem amisit, et in locum miseriae missus est. Per zelum [Col. 0255A] etiam Domini Cain propter effusionem sanguinis fratris sui, quem occidit, expulsus est (Gn 4). Plurimi etiam populi ex filiis Adam surrexerunt, qui oblivionem Dei habebant, ita quo se homines esse scire nolebant, unde turpiter peccando secundum mores pecorum vivebant, exceptis filiis Dei, qui ab eisdem hominibus et amoribus eorum se separabant, de quibus Noe natus est. Tunc zelus Domini elevatus est, et Spiritus Domini super aquas ferebatur (Gn 1), et nubes scidit, et aquas in dilavio eduxit, et sic terra de criminalibus peccatis mundata est, et de sanguine Abel quem biberat. Deus enim ista fecit. Et sic collum cupiditatis antiqui serpentis extritum est. Tunc terra quae in sanguine Abel prius violata fuerat, novum succum [Col. 0255B] vini protulit, et sapientia iterum operari coepit. Sed diabolus cum irrisione scelus in filio Noe perpetravit: unde et zelus Domini peccantem in servitutem dedit, ac benedictionem ei subtraxit, et in maledictionem servitutis peccantes tradidit. Et ita sapientia nova in coelo et in terra operata est. Deinde S. Trinitas in Abraham magnum opus ostendit, praesignando et ostendendo obedientiam, ubi ille patriam reliquit, et ubi se circumcidit, et in obedientia illos praesignavit, de quibus dictum est: Qui sunt hi, qui ut nubes volant? (Is 60) et in circumcisione vulnus confusionis antiqui serpentis accepit. Sed mulier per cachinnum stultitiam primae mulieris secuta est, in fecunditate autem ejus, filius Dei praefiguratus est. Nam in obedientia [Col. 0255C] Abrahae Deus praevaricationem Adae mutavit, et in circumcisione ipsius morti intulit, et in fecunditate sterilis feminae praevidit, quod alia femina, alium filium paritura esset, quoniam Filius Dei omnem praesignificationem istam in nativitate sua complevit. Moyses autem legifer in adjutorium circumcisionis venit, et legem dedit, quod etiam a Deo perpetratum est. Sed populus illius propter multas praevaricationes praeceptorum Dei, in idolis et in aliis peccatis interiit. Zelus autem Domini hujusmodi purgationes usque in finem mundi operabitur. Sed tamen Deus vindictam suam emittit, multoties eam per hominem aut per aliam aliquam creaturam praenuntiat, ne homines excusationem [Col. 0255D] malorum suorum habeant: quapropter saepe et multi inter eos surgunt, et poenitentiam agunt, sicut et in Jona factum est. Et sic Deus per amicos suos laudatur, et per inimicos suos praedicatur. Nam Deus formam digiti sui cum praefata ostensione in viris et in feminis saepe tetigit, ut scriptum est: Et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae (Jl 2). Postquam autem Deus praefiguravit quod facere voluit, recordatus est, quod dixerat, quod contereret caput serpentis. Et quamdam mulierem, scilicet Virginem, obedientia et castitate ac omni hono perfudit, et omni bono implevit, ita quod superbia, quae in Eva fuit, in hac aruit. Sed virgo haec Filium Dei de Spiritu sancto concepit, sui mirabiliter processit, et in mundum miraculis [Col. 0256A] venit. Tunc Deus ab opere illo cessavit, quod sic carnaliter patrarat. Et huic Filio suo omnia carnalia ad spiritalia revocare dedit, quia ille caro sanctitatis est, quae per alienam naturam processit, et quam consilium serpentis nunquam violavit. Unde idem Filius Dei veterem legem rigavit, cum in baptismo per fidem et obedientiam, et per abstinentiam carnalium desideriorum, viam sanctitatis demonstravit: et cum poenitentiam hominibus dedit, et cum omnia haec in mortali corpore cum morte sua confirmavit, et cum miracula et signa discipulis suis dedit, sicut Pater ipsi dederat, quando Deus homo apparuit, cum tonitru divinitatis in discipulos suos novum ignem misit qui antea nunquam apparuerat, et discipuli novis igneis linguis [Col. 0256B] et nova scientia infusi sunt (Ac 2), quae secundum coelestem harmoniam homines vivere docuit. Tunc oriens virtute sua resplenduit, et auster in calore suo arsit, nec occidens noxialis erat, nec septentrio cum aquilone bacchabatur, quia per passionem Christi temperati fuerunt, usque ad tyrannum quemdam, a cujus tempore omne malum et injustitia ac praevaricatio exorta est.

Sed et haec cum fame et pestilentia exanimata sunt, et cum bellis et praeliis incurvata sunt, et cum poenis poenitentiae purgata sunt. Nunc autem lex in spiritali populo neglecta est, qui bona facere et docere contemnit. Magistri quoque et praelati, relicta justitia dormiunt. Unde vocem hanc de coelo dicentem audivi: O filia Sion, corona de capite tuo [Col. 0256C] inclinabitur, et pallium dilatationis divitiarum tuarum tibi imminuetur, et in parvum numerum constringetur, et de regione in regionem expelleris. Per potentes enim homines plurimae civitates et claustra dissipanda sunt. Et principes dicent: Abstrahamus ab eis iniquitatem, quae totum mundum in ipsis subvertit. Et vidi et audivi, quod haec pericula et contritiones regionibus et claustris propter praevaricationem obedien iae aliorum praeceptorum legalium constitutionum occurrent, et vidi quod tum in hujusmodi praevaricationibus, aliqui Deo adhaerebunt, et ad ipsum anhelabunt, quemadmodum in tempore Eliae factum est (1R 18). Hi vero cum magno honore persistent, et velut holocaustum [Col. 0256D] Dei habebuntur, quia a malis recesserunt, ut Noe et Lot. Et haec eadem purgatio in hoc muliebri tempore in modico incipiet, et postea major fiet, et deinde virile tempus veniet, in quo bella et praelia ex justo Dei judicio erunt. Sed hoc muliebre tempus tandiu non durabit, quandiu hucusque perstitit. Tunc justitiae et judicia Dei surgent, et disciplina ac timor Dei in populo erunt, et justi et boni homines in spiritali populo fient, qui tamen in parvo numero propter humilitatem manebunt, et in primam auroram sicut eremitae revertentur: et hoc etiam in timore praeteritorum temporum faciunt, quae sibi adversa fuisse perspexerunt. Et homines stultitiam lascivorum morum non habebunt more puerorum, sed tristitiam de ignotis temporibus [Col. 0257A] sustinebunt quae ventura sunt. Et tunc fortes viri surgent et prophetabunt, et omnia vetera et nova Scripturarum, et omnes sermones per Spiritum sanctum effusos colligent, et intellectum eorum, sicut monile cum pretiosis lapidibus ornabunt. Per hos et per alios sapientes plurimi saeculares, boni fient, et sancte vivent. Hoc autem studium sanctitatis cito non arescet, sed diu durabit, quia haec omnia propter errans tempus fient, ubi multi martyres in fide erunt. Nam vir praeliator haec faciet, qui initium et finem operum suorum in his aspicit, quatenus erranti populo in hoc resistat. Ipse namque prophetas primum constituit velut caput, sapientes velut oculos, doctores velut os, sicut etiam per verbum Dei omnia facta sunt. Et quia deinde [Col. 0257B] reliqua membra, scilicet fideles, bona opera operabuntur, Deus in sinum eorum caput ponit, id est intellectui ipsorum prophetiam aperiet. Tunc et principes citharas et tympana in aerumnas et in tristitiam vertent, quemadmodum filii Israel fecerunt cum capti fuerunt (Ps 136). Post haec omnia spiritalia sine taedio et defectu confortabuntur, et homines pupillam viventis Libri inspicient. Et tunc vires et fortitudo ac sanitas in populo fient, quia vir praeliator aerem sanitate replebit, et etiam viriditatem virtutum producet, ne fideles corpore et anima in errante tempore deficiant. Istud autem usque in errans tempus ita perdurabit, in quo fidelis populus, ad mortem quasi ad epulas festinabit. [Col. 0257C] Sed et tempus hoc errorem hoc modo tenebit, usque dum illud Deus in gratia et misericordia ac in zelo suo discutiat. In omnibus his hortulanus inutilia de horto suo projiciet, et utilia ad se colliget, quemadmodum scriptum est: Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit (Ps 93). Quod tale est: Deus in zelo suo caput iniquitatis conterit, et illud Dominus in casu prosternit, quia omnis iniquitas ex diabolo est, qui in inferno sepultus est. Ipse namque Deus ultionum est, quia in nullum aspexit vel respexit, a quo quidquam sibi addendum assumeret. Sed in semetipso unumquodque distribuit, constituit et facit, et istud libere hoc modo egit, quia ipse solus, et justus, et bonus, et timendus in omnibus judiciis suis est. Deus enim in ultione perditorum [Col. 0257D] est, quia bona noluerunt, et ideo cum diabolo eos damnat, multos quoque per dolorem libere inclinat, quos iterum postea elevat, ut propter bona opera velut columnae coeli sint, sicut plurimos ex publicanis et peccatoribus sanctos fecit. Tunc diabolus se erigens, in perdito filio suo super pennas ventorum volare vult. Deus autem in semetipso disponit ea quae vult, quoniam nemo eum superare potest, et omnem vim diaboli dissipat, velut faber qui omnia inutilia in fabrica sua redigit et manum suam in zelo suo extendit, sicut ibi fecit, ubi eumdem Satanam in prima dilectione in abyssum projecit. Unde ille sicut coluber foramen suum intrat, ita in abyssum se abscondit; nec amodo se eriget, quia nunc totus deceptus est. Postea divinitas [Col. 0258A] ignota omni creaturae operabitur, quia omni homini ignotum est, quando purgatio mundi per ignem fiat. Et Treverim novo igne, qui discipulis in igneis linguis apparuit (Ac 2), inter fideles primo valde ornatam vidi, ita quod omnes plateae ipsius in aurea fide cum miraculis tunc diffusae fuerant. Sed nunc per vagationem squalidorum morum, cum taedio, quasi Deum nesciat, circumdata, et aliis plurimis malis coinquinata est, et etiam in his taedio et defectione jucunditatis et pulchritudinis principalium et honestarum institutionum inveterata est, atque in oblivionem multorum peccatorum inclinata. Quapropter igneae ultiones ab inimicis super eos venient, nisi per poenitentiam, sicut in Jona factum est, deleantur (Jon 2 Jon 3).






Epistolae Hildegardis