Epistolae Hildegardis

EPISTOLA L.



[Col. 0258B]




DECANI SS. APOSTOLORUM IN COLONIA, PRIMI MAGISTRI SCHOLARUM, AD HILDEGARDEM. De muliere daemoniaca ab Hildegarde liberata.



T. Dei gratia, ecclesiae SS. Apostolorum, quae est in Colonia, dictus decanus, primus magister scholarum, cum universis ejusdem ecclesiae fratribus, dominae HILDEGARDI, omnibusque in monte S. Roberti Christo militantibus, devotam in Domino orationem, et in vero salutari salutem.

Ex die qua nobis innotuit, quod sororem, imo filiam nostram specialem dominam Sigewizen, in vestrae beatitudinis consortium collegistis, non solum nos, imo universa Coloniensium civitas, nutu Dei ad pietatis amorem succensa est. Inde est quod [Col. 0258C] jam manifeste per omnes terminos terrae nostrae a cunctis proclamatur: Ecce odor dominarum de S. Roberto, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gn 27). Benedictae itaque sitis a Domino, quae in modico et humili vestro monticulo ea opera pietatis celebrastis, quae cunctae sublimitates montium, universaeque vallium nostrarum latitudines celebrare non dicimus, non potuerunt, sed neglexerunt. Audivimus siquidem nuperrime, fama prodente, quod ille hostis antiquus per orationes vestras ejectus sit: quod si ita est, obsecramus ut modum et ordinem ejectionis nobis rescribendo significetis, quatenus vobis congaudeamus, et perpetua vobiscum devotione Deum collaudemus. Ipsam quoque dominam [Col. 0258D] Sigewizen sicut familiarius cognoscimus, ita specialius salutamus, devotas in Christo orationes promissas renovantes, et easdem ab ipsa exspectantes. Vale.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Humillime respondet multorum simul bonis operibus ejectionem daemonis attribuens. Deum varia variorum bona opera ad unum finem dirigere.



Deus opus suum fecit, sed illud uno modo non constituit. Adam enim periit; nam cursum circuli sui non complevit. Sed post meridiem requisitus est. Deus autem spiramen suum in prophetas misit, ut veritatem nuntiarent, et sic sapientia in ore illorum, quos ipsa constituit, loquebatur, quatenus miracula proferrent, apostoli etiam per Spiritum [Col. 0259A] sanctum opus Dei in fide perferrent, martyrium eorum et aliorum, Deum ostendit; spiritales quoque populus Spiritus sanctus inflavit, qua saeculum in semetipsis finiunt, et angelicum ordinem colunt, si opus Dei simile diei est. Omnes enim unum dixerunt, sed tamen singulatim clamaverunt. In ortu namque diei aurora solem praecedit, et in mane radius solis resplendet, qui in tertia in calore suo pleniter ardet, et circa nonam calorem suum inclinat, circa vesperam autem calorem suum quem in die habuit, finit et ante noctem se abscondit, et sic dies completur, et ab operibus suis requiescit. Quae si uno modo complerentur, homini displicerent. Unde etiam Deo est nomen Sabaoth, quia unusquisque hujus mundi cursus plenum officium habet. Tali [Col. 0259B] modo Deus in omnibus operibus suis operatur. Sic etiam in hac muliere, de qua quaeritis, gestum est: pro qua alti et altiores, parvi et minores, cum laboribus et orationibus unum dixerunt, et singulatim clamaverunt, secundum quod Spiritus sanctus eos hoc officium docuit. Nam quidam per suspiria misericordiae, et quidam per orationes et vigilias pro ipsa laboraverunt, quidam etiam jejunia et castigationem in corpore suo sustinebant, multi quoque pro ipsa eleemosynas dederunt, et maxima turba cum adjutorio cujusque boni quod facere potuit, se ad ipsam declinavit, et aliqui in magno studio sine taedio hoc perfecerunt, et ita omnes ad Deum pro ipsa simul aspiciebant, quemadmodum etiam dies circulum suum complet. Nunc autem cum laude [Col. 0259C] simul dicamus: Gloria tibi, Domine. Benedictio Dei in gratia ipsius super vos sit, et super omnes qui super illam misericordia moti sunt, quoniam ipse Dominus dicit: Misericordiam volo, et non sacrificium (Os 6 Mt 9 Mt 12).





EPISTOLA LI.








MEFFRIDI PRIORIS IN EBERBACH AD HILDEGARDEM. Preces sanctae flagitant et epistolam quam »de saecularibus ad spiritalem conversationem conversis, quos nos conversos dicimus, illam scripsisse« audierant.



Dei dilectae, Dei electae HILDEGARDI dominae venerab., M. prior, totaque congregatio fratrum in Eberbach, in thalamo summi Regis perfrui deliciis sempiternis.

[Col. 0259D] Deo dignissima sanctitatis vestrae odorifera et suavissima opinione saepe audita, nos inertes et indigni ineffabili spiritus laetitia sumus gavisi pro eo quod Deus omnipotens gratia et misericordia vobis tanta suae largitatis contulit dona mirifica. Patet enim luce clarius, quod vos diligat Dominus in hominibus ipsum diligentibus, quoniam tam digna, tam grata, tam amabilis, tam venerabilis estis eis omnibus, in quibus habitat, ut eum in vobis esse, vobiscum manere nullus ambigat. Cui vero virtutum tanta collata sunt beneficia, sanctae quoque pietatis vobis inesse non dubitamus munera, et piae charitatis, [Col. 0260A] piaeque compassionis non deesse viscera. Unde pietatis vestrae largitatem suppliciter exoramus, ut quia pro peccatoribus redimendis ac salvandis natus est Dominus ex carne B. Mariae semper virginis, amore ipsius Domini nostri omnipotentis, nostri Conditoris ac piissimi Redemptoris, nostri misereamini, participesque orationum vestrarum facere nos dignemini. Insuper etiam obnixe rogamus, ut litteras quas de saecularibus et idiotis ad spiritalem conversationem conversis, quos nos conversos dicimus, Spiritu sancto vos scripsisse audivimus, nobis benigne transmittere non dubitetis, quatenus mirifica opera Dei et voluntatem ejus in ipsis videamus, et quantum poterimus, toto affectu bonorum operum illa sequamur et compleamus. Vale.




RESPONSUM HILDEGARDIS. AD CRISEOS MONACHOS [Note: [Col. 0259D] Id est Cistercienses.] HILDEGARDIS. Ordinem Cisterciensem laudat, sed arguit illos »quos ipsi conversos vocant, quorum plurimi se ad Deum in moribus suis non convertunt.« Alia documenta addit.



[Col. 0260B]

Ego paupercula in lecto aegritudinis plusquam per biennium jacens, haec vidi, et vocem de coelo ad me sic dicentem audivi: Ad spiritalem populum, quem Deus in praescientia sua cum miraculis prophetiae, secundum quod ipsi placuit, praescivit, quae vides et audis scribe, hoc modo incipiens: Deus quaedam virtuosa opera, quae in sanctis et electis suis operatus est, per quatuor secretorum Dei animalia praesignavit. Ipse enim homini per eadem [Col. 0260C] animalia et per caetera miracula occulta mysteria sua manifestat, quemadmodum Ezechieli prophetae et Joanni dilecto suo per ipsa animalia ostendebat (Ez 1), quod ex communi populo spiritalem populum segregari et congregari vellet. Joannes quippe dicit: In medio sedis, et circuitu sedis quatuor animalia, plena oculis ante et retro (Ap 4). Quid dicitur? In fortitudine potestatis Dei, qui Deus et homo est, et in omni parte qua potestas ipius extenditur, quatuor evangelistis imbuti fideles, praecepta Dei ruminantes, et plenitudinem circumspectionis virtutum habentes esse debent, ita ut videant unde facti processerint, et etiam quid futuri sint. Deus enim ignis est (Dt 4), et angeli miracula [Col. 0260D] ejus hominibus saepe nuntiant et mirabilia throni sui, urentes spiritus sunt (He 1), qui ante faciem ejus lucent, et qui in amore suo ita ardent, ut non aliud velint quam quod ipse vult. De quibus dictum est: Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem (Ps 103). Quid dicitur? Omnipotens, tu ille es qui facis nuntios tuos, scilicet eos qui ad salutem hominum a te diriguntur, esse spiritus cum emissione, cessantes in indeficienti vita in conspectu tuo sunt, et iterum spiritus esse nuntios tuos, cum ad praecepta tua adimplenda nuntii fiunt. Angeli namque nuntii sunt, quoniam unamquamque inspirationem spiraculi illius, quod [Col. 0261A] Deus in hominem misit (Gn 2), Deo renuntiant. Hoc enim modo propter homines officiales sunt, quia propter opera eorum colligunt et discernunt, et propter opera hominum, quae per Spiritum operantur, ipsi etiam spiritus vocantur et angeli, quoniam a superno rectore ad judicia sua explenda multoties diriguntur. Sed ministros tuos, qui ubique voluntati tuae deserviunt, facis ignem urentem, cum in amore tuo ardent, in quo etiam ardore cum indefessa laude tibi iterum ministrant. Ministri enim Dei, qui faciem ejus semper inspiciunt, velut flamma coruscant, et in eadem coruscatione miracula ejus vident, et illa mirando et laudando agnoscunt, ideoque et ignis urens sunt (Dt 4), et per Deum qui ignis est, ardent, nec per alium accendi nec exstingui [Col. 0261B] poterunt; sed in amore ipsius inextinguibiliter ardentes, quia ipse pallio humanitatis circumdatus, ad admiranda miracula eos semper inducit. Nam pallio fortitudinis suae Deus se praecinxit (Ps 91), per quod hominem speculum honoris sui et miraculorum suorum constituit, quatenus homo contra diabolum pugnaret et eum superaret, et sic in divina laude semper persisteret. Eodem quoque modo Deus facit illos, qui nuntii sui sunt, filiis Ecclesiae verba salutis pronuntiantes spiritus, cum eos carni suae resistere et spiritui servire jubet, quos sic toto corde spiritales effectos, iterum deinde tanto fiducialius praecepta sua populo propalare instituit: facit etiam et illos, qui sibi ministrando die ac nocte laboribus sunt, in amore suo ardere, et ita [Col. 0261C] ignem urentem esse, et sic etiam ignem effectos, iterum servitio suo sine taedio insudare. Deus namque in praescientia sua praeordinaverat, quod miracula et occulta sua, quae in angelis sunt, etiam in hominibus signanter operaretur, unde et angelos hominibus loqui fecit, ut in Abraham et Jacob factum est, quemadmodum etiam Balaam asina locuta est (Nb 22). Angelicos etenim spiritus, qui ei ministrant, faciem ipsius laudantes et honorantes, occultis suis quasi vestimento operit, et ideo etiam urens ignis dicuntur. Et per hos igneos ministros, qui secretis Dei velut vestimento tecti sunt, eremitae designantur, qui seipsos abnegantes, quasi homines non sint, vivunt, et consortium hominum [Col. 0261D] fugiunt. Nam Deus per opus suum quod homo est, magna mirabilia operatur, quae in angelicis spiritibus praedestinavit, et quae coram ipso cum laude et mirilico honore fulminant. Sed et, ut praefatum est, in circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro (Ap 4) ostenduntur: quod sunt omnia opera sancta, quae Deus in hominibus istis operatur, qui ad ipsum et ad thronum suum respiciunt, per fidem oriens, per spem auster, per recordationem lapsus, qui in primo parente factus est, occidens, quasi retro existentibus, atque per providentiam oculos in ante, ad aquilonem dirigentibus, ne bellator aquilonis cum cadente morbo superbiae, et cum ardente flamma incestus eos corruere faciat. Cum oculis itaque istis, quos undique habent, ad Deum [Col. 0262A] anhelare debent, ne a fide exstinguantur, et ne a luce separentur, et ne sic aquiloni appropinquent, ut morte aeterna suffocentur. Istud quippe est, quasi in circuitu sedis; quoniam oriens, auster et occidens Deum ostendunt; sed aquilo totus ab ipso superatus, velut scabellum pedum ei subjectus est. Et deinde scriptum est: Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens quasi faciem hominis, et quartum animal simile aquilae volanti (Ap 4). Quid dicitur?

Animal hoc primum cucullatos homines significat, qui primi in fortitudine leonis, se omnino a saeculo abstrahunt: unde etiam et illis igneis, qui occultis Dei velut vestimento cooperti sunt, et qui faciem Dei semper inspiciunt, assimilantur. Vestitus [Col. 0262B] enim istorum non a saeculo est, sed mirabiliter a Deo, quemadmodum Deus in illis ordinavit, qui hunc primitus ostendendo et docendo protulerunt. Nam cuculla ejus ab angelicis spiritibus praesignata est, qui in faciem Dei et non in alium aspiciunt; et latitudo ejus ad similitudinem nubis tendit, quoniam et angeli in nubibus multoties visi sunt: et quia etiam vestis innocentiae Adae, quasi lucida nubes erat. Homines itaque isti cuculla caput suum tegunt, ne ad sinistram vel ad dextram declinantes, recte coram se in impetu spiritus gradiantur, Deum semper inspicientes, ne de bonis operibus revertantur. Haec omnia in obedientia, quam Filius hominis per semetipsum ostendit, fieri debent, quatenus praecepta magistrorum cum timore Dei observentur, [Col. 0262C] ita etiam, ut sicut homo a voce tonitrui perire formidat, sic etiam peccata timeat. Nam, sicut leo caeteras bestias in fortitudine praecellit, sic isti in fortissima vi divinitatis caeteros homines praecellunt, quoniam, quamvis homines sint, non sicut homines vivunt. Cum enim homo saeculo abrenuntiando seipsum Deo obtulerit, mundum accusat, ita ut ille in omnibus sibi inutilis sit, et sic mentem suam elevat, quemadmodum Daniel dicit: Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli, Filius hominis veniebat, et usque ad Antiquum dierum pervenit (Da 7). Quid dicitur? Cum mentem meam ad coelestia sursum elevarem, aspiciebam in consideratione plurimarum adversitatum, quod omnia [Col. 0262D] superna et divina miracula, quae Deus in angelicis spiritibus operatus est, per Filium suum in hominibus praesignaret: et ita idem Filius usque ad Antiquum dierum pervenit, quia Filius Dei, Deus et homo est, et ita Deus et homo, unus Deus est. Deus enim homo est, et homo iste Deus est. Sed et bona opera hominum, et laudes angelorum se conjungunt, et unum in Deo sunt. His quoque cucullatis hominibus turba virginum associatur, quae virum cum amore et divitiis et totum mundum relinquunt. Sicut enim virgo deliciis mundi ablata esse debet, ne ubera voluptatis sugat; sic etiam turba cucullata, a mundo relicta esse debet, ne ulla officia saecularia cum illo exerceat. Et virgo a viro relicta est, ita ut sub cura et potestate ipsius non sit, sicut [Col. 0263A] libera ab eo est; sic etiam monachus a mundo relictus, illi subjugatus non sit, sed liber ab illo maneat. Virginitas quoque solem significat, qui totum mundum illuminat, quia Deus virginitatem sibi adjunxit, quae viro relicto illum genuit, quem radius divinitatis perfudit, qui et omnia regit. Rex namque qui cuncta regit, Deus est; et illa virginitas conjuncta est, quando Deus et homo de Virgine natus est. Sic astitit regina a dextris ejus in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ps 44), quoniam diabolo repugnans astitit virginitas virtuti divinitatis in opere fulgente, ubique comprehensa multitudine diversarum virtutum. Divinitas quippe virginitatem sibi desponsavit, cum primus angelus ad sinistram partem cecidit, et tunc etiam populum [Col. 0263B] salvationis in Adam sibi elegit, quem dexteram suam nominavit, de quo populo virginitatem sibi adjunxit, quae maximum opus protulit; quia, ut Deus per Verbum suum omnia creavit, ita et virginitas per calorem sanctae divinitatis Filium Dei genuit. Sic virginitas absque fecunditate non est, quoniam Virgo Deum et hominem, per quem omnia facta sunt, genuit. Sed et hoc modo omnes virtutes veteris et novi testamenti, quas Deus in sanctis suis operatus est, velut vestimentum auro decoratum, deauratae sunt, et has virgo ad se libere colliget, quoniam ligatura viri eam non constringet. Rota quoque quam Ezechiel vidit (Ez 1), virginitatem praesignavit, quia eadem virginitas ante Incarnationem Filii Dei in lege praefigurata [Col. 0263C] est. Post Incarnationem autem ejus illa mirabiliter plurima miracula operatur, quoniam Deus per ipsam omnia piacula purgavit, et unamquamque institutionem recte ordinavit. Virginitas quippe vetera suffert, et nova sustinet, et ipsa radix et fundamentum est omnium bonorum, quia semper et semper cum illo fuit, qui sine initio et sine fine est. Nam natura hominis quae propter peccata perdita fuit, per illam in salvatione revixit, cum per alienam naturam peccata hominibus abstraxit.

Secundum autem animal simile vitulo, in clericali habitu divino sacrificio insistentes ostendit, hos videlicet, qui vineam Domini Sabaoth circumfodiunt, [Col. 0263D] et agrum praeceptorum Dei arando ubique evertunt, et hos etiam qui angeli Domini exercituum nominantur, qui ab hoc quoque cingulo castitatis se cingere debent, ne in vanitate carnalium voluptatum vadant, sed ut agrum cum aratro strenue evertant. Circumcisionem quoque sobrietatis habebunt, quoniam per ipsos peccata hominum abluuntur, et hoc in misericordia fiet, quia in semetipsis peccata sentiunt. Haec itaque praeclara genera, videlicet hominum illorum, qui per leonem et vitulum designati sunt, aliud quoddam genus hominum ad se trahunt, quos ipsi conversos vocant, quorum plurimi se ad Deum in moribus suis non convertunt, quia contrarietatem potius quam rectitudinem diligunt, et opera sua cum sono [Col. 0264A] temeritatis agunt, de praelatis suis sic dicentes: Qui sunt, et quid sunt isti? Et quid fuimus, aut quid sumus nos? Et quoniam sic agunt, pseudo-prophetis similes sunt, et quia non recte dijudicant, quomodo Deus populum suum constituit. Vos ergo qui Deum timetis, audite Spiritum Domini ad vos dicentem: Haec supradicta mala a vobis auferte, et vosmetipsos ante dies tribulationum illarum purgate, cum inimici Dei et nostri vos fugabunt, et in rectum locum humilitatis et paupertatis vos convertent, ne amodo in tanta latitudine permaneatis, quanta hactenus fuistis, quemadmodum etiam veterem legem Deus a consuetudine sua in spiritalem vitam mutavit, et ut unamquamque priorem institutionem ad utiliora purgavit. In primo enim ortu Deus Adae concessit [Col. 0264B] terram colere, Abel sacrificare, Noe aedificare, et hoc usque ad summum sacerdotum, quod in Christi Incarnatione exortum est, quod prius Abraham per circumcisionem, Moyses per legislationem praefigurabat. Sed haec omnia idem Filius Dei postea in humanitate sua perfecit, unde et ad homines intelligenda sunt. Post ruinam autem Adae, Deus tam in hominibus quam in angelis ordinationem suam recte praesignavit. Nequaquam autem deceret ut sacerdos officia agricolae, discipulus officia magistri coleret, cum agricola sacerdotem, discipulus magistrum in timore et humili patientia imitari debeat. Omnipotens enim Deus in operibus suis cognoscitur, quemadmodum in Adam operari incoepit, cui terram colere et homines procurare dedit, quia et ipse [Col. 0264C] Deus omnia creavit, et ut per sacrificium Abel Filium suum pro redemptione populi sacrificandum praesignavit, et sicut per Noe, qui arcam aedificavit (Gn 6), quod in spiritali populo magistri constituendi essent, praefiguravit. Nunc vos magistri supradictos homines, scilicet conversos, in ordine vestro corripite et corrigite, quia plurima pars eorum nec in die, nec in nocte operatur, quoniam nec Deo, nec saeculo ad perfectum serviunt, et eos ab ignorantia ista excitate, velut bonus pigmentarius hortum suum ab inutilibus herbis purgat; in vobismetipsis autem secundum ordinem vestrum praevidentes, et juste intelligentes ne injuste judicetis. Inconveniens itaque esset, ut leo, vitulus, [Col. 0264D] homo et aquila, in significationibus suis sibi invicem adversarentur; sed unumquodque istorum alteri justitiam in figura hominis, ad curationem hominum signati sunt, sanare, ungere, et baptismum sanctificare cum humili obedientia possunt. Nam omnis sacerdos qui a Deo unctus et sacerdos nominatus est, vulnera peccatorum et curare cum judicante justitia poterit, quoniam officium hoc a Deo habet; et ideo illud implere non negligat. Et ego paupercula et indocta feminea forma, quamdam bestiam vidi, cujus facies et anteriores pedes ejus similes urso erant, et cujus reliquum corpus similitudinem bovis ostendebat, excepto quod posteriores pedes ejus similitudinem pedum asini habebant, et quod cauda carebat. Tria autem cornua in [Col. 0265A] capite habuit, quorum duo similitudinem bovis habentia, juxta aures erant; tertium vero, in medio frontis existens, cornu capricorni assimilabatur; facies vero ejusdem bestiae ad orientem, posterior autem pars ejus ad occidentem versa fuit. Quod sic intelligendum est: Bestia haec, cujus facies et anteriores pedes similes urso sunt, bestiales mores latenter habentes quosdam homines ostendit, qui quidem mansuetudinem verborum proferunt, sed in exemplis vestigiorum suorum, ubi vi ante ad rectitudinem incedere deberent, temeritatem et duritiam perversitatis demonstrant. Cujus reliquum corpus similitudinem bovis ostendit, excepto quod posteriores pedes ejus similitudinem pedum asini habent, et quod cauda caret; quoniam iidem homines [Col. 0265B] jugum Dei ut bos se ferre simulant, cum tamen in subsequentibus exemplis mores asini, qui sub pondere cadit, in se manifestant, nec se caudam habere demonstrant, quia in ipsis deficit quod Dominus jubet, hostiam cum cauda offerri (Lv 4), scilicet quomodo bonum quod in humilitate et paupertate inceperunt, ad finem beatitudinis non perducunt. Quod autem tria cornua in capite habet, quorum duo similitudinem cornuum bovis habentia, juxta aures sunt, in hoc tres vitas hominum in principali commercio stantes, designant, ita quod duae effigiem in agro Dominico laborantium, et verbo Domini auditam praebentium simulant; tertium vero in medio frontis existens, cornui capricorni assimilatur, quoniam hoc in fortitudine [Col. 0265C] fiduciae suae spiritales homines istos manifestat, qui in squalore capricorni altitudinem illam, in qua nullatenus permanere possunt, ascendere satagunt. In hac etenim altitudine caeteros populos, ut Pharisaei publicanos spernunt et velut inutiles despiciunt (Luc. 18), et se etiam officialibus quibusdam causis regionum adjungunt, quatenus per illas aliis duobus cornibus meliores et excellentiores habeantur; et ut etiam ita altitudinem sanctitatis, ascendere videantur. Nam et saeculari sollicitudini se adjungunt, et multiplicem locupletationem comprehendunt, velut totam terram laboribus suis evertunt, et per hoc latitudinem divitiarum plus quam deberent capiunt, in similitudine quoque [Col. 0265D] juvenis hujus illud facientes, cui Filius Dei dixit, quod quaecunque haberet venderet et daret pauperibus, et ille abiit moerens, quia et divitias saeculi et vitam aeternam habere volebat (Mt 19), quod difficile erat ut fieret. Homines enim isti coelum et terram simul habere volunt, quod impossibile est; quoniam in comprehensione et possessione divitiarum, absque superbia elationis et absque proprietate voluptatis nequaquam stare possunt, sicut etiam impossibile esset, quod homo in cacumine verticis alicujus montis staret, et tempestate validi venti quassatus non caderet. Amorem quoque hunc et timorem non habent, quos egenus habet, qui manum suam ad auxilium et eleemosynam porrigit, sed in stultitiam asini se [Col. 0266A] involvunt, qui magnis oneribus se onerari patitur, quousque sub eodem onere succumbit, quoniam jugum spiritalis vitae et sollicitudinem saeculi habere volunt; sed in ipsis stare non possunt, et idcirco ut asinus cadunt. Unde et facies ejusdem bestiae ad orientem, posterior autem pars ejus ad occidentem versa est; quia, cum spiritalem vitam attendere videntur, saeculari quoque inhaerent, in hoc perditos angelos imitantes, qui in semetipsos confidentes, de coelesti gloria corruerunt (Is 14).

Et tertium animal habens faciem quasi hominis, saeculares homines istos significat, qui opera sua cum sollicitudine corporis et animae faciunt, et tamen bona intentione ad Deum ascendunt, quasi cum pennis volent, quia quaeque bona desideria, sicut [Col. 0266B] radius solis, ex corde justi emittuntur, unde et velut penna videntur. Sed et ad observanda praecepta legis et sacerdotis currunt, et ad dividendas eleemosynas in misericordia moventur, atque in terram aspiciunt, quomodo in illa crescant, et in genitura prolis se pulveri terrae pares aestimant, et peccatores se nominant, et ita in saeculari vita, magis poenam quam voluptatem carnalis gaudii habent, et sic ad magistros suos scilicet sacerdotes perveniunt, faciem suam, qua peccata gustabant, mutantes, atque per gratiam Spiritus sancti in poenitentia peccata sua confitentes, et sic renovabantur, ut scriptum est: Renovabis faciem terrae (Ps 103). Quod dicitur: O Deus, in novo Spiritu renovabis voluntatem hominis, qui peccare studebat; ita eum [Col. 0266C] de malo studio ad bonum desiderium convertes. Nam per poenitentes faciem terrae renovabis, cum homo sentit, et scit se peccatis ita involutum, ut se continere non possit quin peccet; et tamen ad renovationem poenitendo se convertit: si enim homo non peccaret, non renovaretur. Quidam etiam alio modo renovantur, videlicet cum peccata propter poenam poenitentiae fugiunt, ita quod peccare nos quaerunt; et quidam alio modo, cum peccata, quae in se sentiunt, et quae facere possent, propter amorem virtutum devitant: unde et sic renovationem per Spiritum sanctum accipiunt. Sicut enim terra in tempore viriditatis non omittit quin fructum afferat, et sicut in tempore sicco pallescit et arescit, [Col. 0266D] et deinde iterum ad viriditatem suam redit; sic etiam Deus hominem posuit, ut in operibus suis in semetipso renovetur. Scriptura namque in omnibus operibus hominis recte dividenda est, velut etiam ex una aqua multae aquae dividuntur, quemadmodum et Deus aqua in totum orbem terrarum divisit. Isti quoque saeculares homines semetipsos semper inspiciunt et considerant, quid sint et qualiter vivant, et quomodo sibi peccata abstrahant: et sic viventes in timore Dei, in terrenis sunt, et coelestia non dimittunt. Nam Deo in semetipsis immolant, cum eum adorant; ita quod ipsi velut luna fulminant, cum ad ipsum ex intimo corde suspirant. Sed cum in peccatis ut luna defecerint, illico per poenitentiam resurgunt, quemadmodum etiam luna [Col. 0267A] post defectum suum per solem resurgit. Ipsi etiam dormiunt inter medios cleros pennae columbae deargentatae (Ps 67); quoniam ubi dorminut, ne peccent, in medio magistrorum volantium in simplicitate purae scientiae sunt; et hoc faciunt, cum de incoeptis peccatis declinant, et cum ab eis quiescunt, quemadmodum ales caput inter medias alas suas ad quiescendum declinat, videlicet coelestia amantes, et in terrenis causis peccata sua per poenitentiam confitentes. Unde et beati mortui qui in Domino moriuntur (Ap 14), sunt qui saeculariter secundum legem vivunt. O quantum miraculum in ipsis est, quod sic vivendo, et quod per amaritudinem poenitentiae peccata relinquendo, homines existunt! Sed et animali, quod faciem hominis [Col. 0267B] habet, similes erunt, quoniam cum terrenis peccatis per poenitentiam se opponunt, et eis alieni fiunt, quemadmodum etiam natura animalium, naturae hominis aliena est. Itaque in scientia bonorum operum deargentati apparent, quia simplices mores infantis, qui peccatum nescit, habent, cum ipsi peccatum nec amplecti, nec pascere volunt. Cumque in simplicitate hac fulgere student, tunc posteriora dorsi eorum in pallore auri apparebunt, quia posteriora eorum, in quibus in peccatis prius fortes erant, cum peccare consueverant, nunc retro projecta, in timore Domini sapientiam demonstrant, quoniam in bonis actibus deaurata resplendent.

Quartum vero animal simile aquilae volanti, [Col. 0267C] quosdam homines de peccatis se continentes ostendit, qui ex praefatis saecularibus ad continentiam surgent, velut in Maria Magdalena factum est, quae omnia peccata sua abjiciens, ea pro luto computavit, et ita optimam partem elegit (Luc. 10), et in aurora sanctitatis consedit, sed in veteri testamento multi propter taedium saeculi hujus peccata relinquebant, et multi etiam propter amorem justitiae, de peccatis se continebant; nunc autem in novo sole, scilicet in Christo Jesu, continentes nominantur, quia in simplicitatem infantis qui peccata nescit, vertuntur, cum ipsi peccata repudiant, et cum ea in voluntate nesciunt. In duabus enim partibus ad coelestia ascendunt, quoniam cum bona [Col. 0267D] intentione et cum sancto desiderio, ea quae sursum sunt, prae caeteris qui saeculum prius non cognoscebant, diligunt; et quia, sicut aquila, quae prae aliis volatilibus altiora petit, sic sursum volant, quod ita in candorem aeternae vitae convertuntur, ut de illa saturari non possint; et quod hoc per ardorem veri Solis conculcant, quod prius, peccatis involuti, fecerunt. In fortissima quoque vi sanctitatis considerant, quanti dolores et quam gravia pondera in peccatis sunt, quae ipsi palpando prius tetigerant, et illa nunc ut mortiferum cadaver in semetipsis occidunt, et corpus suum ut occisam ovem constringunt et persequuntur; atque sic in ardentem solem aspiciunt, omnia saecularia quae ante cognoverant, retro abjiciendo, et pro pulvere [Col. 0268A] computando, et in ardenti amore Dei timorem gehennae spernendo, et ut in fide et in spe perseverare debeant, confidendo.

Hoc itaque modo faciunt, ut Isaias dicit, quoniam Seraphin alis duabus velabant faciem ejus (Isat. 6), quae alae fidem et spem significant; quia in fide fideles homines Deum vident, et per spem praemia aeterna desiderant, et duabus velabant pedes ejus, qui sensualitatem et intellectum offendunt, quandoquidem iidem homines nuditatem peccatorum suorum tegunt, ne carnalia desideria propriae voluntatis suae perficiant. Sed et alis duabus volabant, quae charitatem Dei et proximi demonstrant; quoniam, cum Deum super omnia diligunt proximo suo in necessitatibus suis assistunt, et ita in fortitudine [Col. 0268B] Dei super omnia volant, cum cuncta terrena transcendunt, atque unamquamque rem in peccatis diligenter aspiciunt, quatenus per abstinentiam peccatorum se affligant, et sic etiam in pleno desiderio cum pretiosis lapidibus bonorum operum coelestem Jerusalem ornant. In laeta quoque via praeceptorum Dei non dormitant, sed semper in novitate desiderii animae velut canens tuba sonant, quod sunt ardentia suspiria, quae in nocturna obscuritate in peccatis nati ad Deum habent, quando eum in timore et amore cognoscunt, dicentes, quod ipse sanctus sit qui omnia creaverit, et quod sanctus sit qui nunquam mortalis fuerit, et quod sanctus sit qui infernum fregerit, et ab illo electos suos eduxerit. Beati namque homines bene operando et Deum laudando [Col. 0268C] nunquam cessabunt, et cum operari cessaverint, post finem tamen vitae suae a laude Creatoris sui non desistent. Ego autem paupercula, ab infantia mea debilis et infirma, in mystica et vera visione ad hanc scripturam coacta sum, eamque in gravi aegritudine in lecto jacens, Deo jubente et adjuvante, conscripsi, quatenus illam praelatis et magistris, qui ad servitium Dei signati sunt, repraesentarem, ut in ipsa quasi in speculo considerarent, qui et quales essent, et ut eam illis demonstrarent et aperirent, qui per obedientiam illis subjecti sunt. Et audivi vocem de coelo dicentem: Nemo verba haec contemnat, ne si ea contempserit, vindicta Dei super eum cadat.





EPISTOLA LII.



[Col. 0268D]




WERNERI DE KIRCHEIM, CUM CAETERIS SOCIETATIS SUAE FRATRIBUS AD HILDEGARDEM. Preces Sanctae Hildegardis enixe postulant; verba ipsius scripto commendata habere volunt.



HILDEGARDI mente et corpore virgini immaculatae, et a cunabulis Deo dicatae, WERNERUS de Kircheim cum caeteris societatis suae fratribus, in parochiis suis Deo quamvis indignum famulatum exhibentibus, exemplo Debborae hostiles turmas, Deo duce, proterere (Jg 5).

Quia virtutum vestrarum fragrantia non modica terrarum spatia dispersit, eo quod non solum operari bona, verum etiam prophetare futura, contemplari coelestia Spiritus sancti gratia cor vestrum [Col. 0269A] mundum illustraverit, dignum duximus, licet indigni, vestrae sanctitati obtentu fraternitatis nos committere. Et certe quia nos ultima Christi membra vobiscum fore credimus, fidenter dicimus, quod quidquid in ejus nomine vos poscimus, cum praestare potestis, non negetis postulantibus. Rogamus ergo benignitatem vestram, mater et sponsa Agni, quatenus in vestris orationibus nostri memineritis propensius, certa de nostris, si quid possunt apud Deum, quod inter orandum semper vestri memoriam faciemus (Ph 1). Adhuc unam petitionem vos petere praesumimus, scilicet ut verba quae, Spiritu sancto vos docente, nobis et aliis quamplurimis in Kyrcheim praesentibus, de negligentia sacerdotum, quam in divino sacrificio habent, aperuistis, materna [Col. 0269B] pietate nobis scribere et transmittere non negligatis, ne a memoria nostra elabantur, sed ut ea attentius prae oculis nostris habeamus; quoniam cum terrenis et saecularibus causis plus quam opus, inhiamus, verba transitoria in ventum multoties negligenter emittimus. Valeat materna dilectio in vobis.




RESPONSIO HILDEGARDIS Ecclesiae imaginem inducit querelas gravissimas contra peccata sacerdotum fundentis. Varia praedicit quae saeculo XVI omnino impleta sunt.



In lecto aegritudinis diu jacens, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo, vidi vigilans corpore et animo, pulcherrimam imaginem, muliebrem formam habentem, quae electissima [Col. 0269C] in suavitate, et charissima in deliciis tantae pulchritudinis erat, ut eam humana mens nequaquam comprehendere valeret, et cujus statura a terra usque ad coelum pertingebat. Facies quoque ipsius maxima claritate effulsit, et oculus ejus in coelum aspexit. Candidissima etiam veste ex albo serico induebatur, et pallio pretiosissimis lapidibus, scilicet smaragdo, sapphiro, baccis quoque et margaritis ornato circumdabatur, calceamenta ex onychino circa pedes habens. Sed facies ejus pulvere aspersa erat, et vestis in dextero latere scissa fuerat, atque pallium ejus elegantem pulchritudinem suam amiserat, et calceamenta ipsius denigrata erant. Et ipsa voce magna et lugubri in altitudinem [Col. 0269D] coeli clamabat, dicens: Audi, coelum, quod facies mea sordidata est; et, terra, luge, quod vestis mea scissa est; et, abysse, contremisce, quod calceamenta mea denigrata sunt. Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos (Mt 8), ego autem adjutorem et consolatorem non habeo, nec baculum super quem incumbam, et a quo sustenter. Et iterum dicebat: Ego in corde patris latui, quousque Filius hominis, qui in virginitate conceptus et natus est, sanguinem suum fudit, qui etiam cum eodem sanguine me sibi desponsavit et dotavit, quatenus in pura et simplici regeneratione spiritus et aquae, contractos et contaminatos a spuma serpentis, regenerarem. Nutritii autem mei, videlicet sacerdotes, qui faciem meam facere deberent velut auroram [Col. 0270A] rubere, et vestem meam ut fulgur eoruscare, ac pallium meum ut pretiosos lapides radiare, et calceamenta mea ut candorem fulgere, faciem meam pulvere consperserunt, et vestem meam sciderunt, palliumque meum umbrosum fecerunt, et calceamenta denigraverunt, et qui me ubique ornare debuerant, me in omnibus his destituerunt. Nam faciem meam per hoc sordidant, quod corpus et sanguinem sponsi mei cum magna immunditia lasciviae morum suorum, et magna spurcitia fornicationum et adulteriorum, et pessima rapina avaritiae, vendendo et emendo quaeque inconvenientia tractant et accipiunt, atque tanta sorde circumvolvunt, velut si infans in lutum ante porcos poneretur. Sicut enim homo, cum Deus ipsum de limo terrae fecit, et [Col. 0270B] in faciem ejus spiraculum vitae inspiravit (Gn 2), mox caro et sanguis factus est, ita etiam eadem virtus Dei, oblationem panis et vini et aquae super altare, ad verba sacerdotis divinitatem invocantis, in veram carnem et verum sanguinem Christi, videlicet sponsi mei transfert, quod tamen propter caecitatem hanc, qua homo in casu Adae caecatus est, homo carnalibus oculis videre non potest. Fixura namque vulnerum sponsi mei recens et aperta est, quandiu vulnera peccatorum hominum patebunt. Haec eadem vulnera Christi sacerdotes, qui me candidam facere, et mihi in candore servire deberent, in nimia avaritia sua de Ecclesiis ad Ecclesias discurrentes contaminant. Vestem quoque meam per hoc scindunt quoniam praevaricatores legis et Evangelii [Col. 0270C] ac sacerdotii sui sunt, et pallium meum in hoc obfuscant, quia praecepta quae in eis instituta sunt, per omnia negligunt, nec ea in abstinentia velut in smaragdo, nec in largitione eleemosynarum velut in sapphiro, nec in aliis bonis et justis operibus (quibus Deus velut aliis generibus gemmarum honoratur) bona voluntate et perfecto opere complent. Sed et calceamenta mea superius denigrantur, quoniam ipsi nec recta scilicet, nec dura et aspera justitiae itinera habent, nec bona exempla subditis suis praebent, cum tamen subtus in calceamentis meis quasi in secreto meo candorem veritatis in aliquibus habeam. Falsi quippe sacerdotes in semetipsis decepti sunt, quoniam honorem sacerdotalis [Col. 0270D] officii sine opere habere volunt, quod esse non potest, quia nulli merces, nisi praemisso labore operis, dabitur. Ubi autem gratia Dei hominem tangit, ibi ipsum operari, ut mercedem accipiat, facit. Cum itaque varios dolores, qui hominibus contrarii sunt, in ultione Dei pluat, et totam terram nebula obtegat, ita ut viriditas ejus arescat, et ornamenta ipsius fusca fiant, abyssus quoque contremiscat, quoniam in ultione et dolore cum coelo et terra in furorem movebitur. Principes enim et temerarius populus super vos, o sacerdotes (qui me hactenus neglexistis), irruent, et vos abjicient et fugabunt, et divitias vestras vobis auferent, pro eo quod tempus sacerdotalis officii vestri non attendistis. Et de vobis dicent: Adulteros istos et raptores et plenos [Col. 0271A] omni malo, ab Ecclesia ejiciamus. Et in hoc facto obsequium Deo se exhibuisse volunt, quia Ecclesiam per vos pollutam esse dicunt. Unde Scriptura dicit: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Ps 2). Nam permissione Dei, super vos in judiciis suis fremere incipient plurimae gentes, et multi populi de vobis meditabuntur inania, cum sacerdotale officium vestrum et consecrationem vestram pro nihilo computabunt. His assistent in eversione vestra reges terrae, et terrenis rebus inhiabunt, et principes qui vobis dominabuntur, convenient in hoc uno consilio, quatenus vos de terminis suis expellant, quoniam innocentem Agnum a vobis per pessima opera fugastis. Et audivi [Col. 0271B] vocem de coelo dicentem: Imago haec Ecclesiam demonstrat. Quapropter tu, o homo, qui ista vides et audis plangentia verba, haec sacerdotibus qui ad regendum et docendum populum Dei constituti et ordinati sunt profer, quibus cum apostolis dictum est: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. 16). Cum enim Deus hominem creavit, omnem creaturam in ipso signavit, quemadmodum in parvo loco membranae, tempus et numerus totius anni describitur; et ideo Deus hominem nominavit omnem creaturam. Et iterum ego paupercula feminea forma gladium evaginatum in aere pendentem vidi, cujus acies una ad coelum, altera ad terram versa erat. Et gladius iste super spiritalem populum extendebatur, quem [Col. 0271C] propheta olim praeviderat, cum admirando dicebat: Qui sunt hi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? (Is 16) Isti etenim, qui de terra elevati, et de communi populo separati, sancte vivere et in columbina simplicitate morum et operum esse debuerunt, nunc pravi in moribus et operibus suis sunt. Et vidi quod gladius iste quaedam loca spiritalium hominum abscindebat, quemadmodum Jerusalem post passionem Domini abscissa est. Sed tamen vidi quod plurimos timoratos, puros et simplices sacerdotes in adversitate ista sibi Deus observabit, velut Eliae respondit, ubi dicebat, quod dereliquisset sibi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata [Col. 0271D] ante Baal (1R 19). Nunc autem inexstinguibilis ignis Spiritus sancti, ut in meliorem partem convertamini, vobis infundat.






Epistolae Hildegardis