Epistolae Hildegardis

EPISTOLA LXXIV.








RICHARDI ABBATIS SPRINCHERSBAT AD HILDEGARDEM. Pastoralis curae pertaesus consultat Hildegardem, eam an retinere aut abjicere debeat.



[Col. 0296B] RICHARDUS servorum Dei in Sprinchersbat minister indignus, H. congregationis S. Ruperti sanctissimae et Deo dignae dispensatrici post hujus mundi terminum supernae civitatis recipere consortium.

Quod litteris vel ipsi sane praesentium latori pro me nunc vestrae sanctitudini interim praecepi assistere et loqui, haec causa est, quia ego ipse per me atque pro me venire quidem volens, sed non valens, dies fateor et annos non paucos hactenus in vanum haec cogitando consumpsit. Nam quantum certe et ex quanto magnificae sanctitatis vestrae praesentiam et collocutionem ab initio semper desideraverim, ipsum nunc cui nuda et aperta sunt omnia, non fallaciter, sed vere et veraciter Deum testificor. Infelix igitur ego in dispensanda vel administranda [Col. 0296C] cura pastorali constitutus, viribusque nimirum tam mentis quam corporis prorsus pene destitutus, quia haec dispensanda vel administranda me satis inutilem, debilem et imparem conspicio, dolere tantum et flere, et de corpore mortis hujus liberari magis ac magis desidero (Rm 8,24). Nunc itaque, sanctissima et inter feminas benedicta, per vos Dominum quaerere de causa mea, ex more Dominum cupio consulere, et an mihi jam ab hac ipsa occupatione et dispensatione potius cessandum et desistendum sit. Si id liceret, per vos maxime vellem cognoscere et investigare. Litteris ergo sigillatis more et clausis, hujus rei tenorem me, quaeso, causa Dei quantocius rescire facite, et moerens cor meum [Col. 0296D] consilio et auxilio vestro in Domino laetificare.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ad portandum strenue onus sibi a Deo impositum.



Audi mystica Dei. Dominus qui possidet familiam sibi subjectam, cum aliquem de eadem familia elegit, dans illi locum sanctificationis, ut onus suum secum portet, ita tamen quod ille se excusat quod non sit dignus onus illud sufferre; tunc si dominus suus eum in hoc non audit, quia sibi placet ut onus illud ferat, dominum suum non commoveat, sed quantum praevalet, illi humiliter obediat. Quod si postea in eadem causa ullus defectus alicujus utilitatis propter imbecillitatem sensus et scientiae illius subripuerit, ipsi non oberit, quia Dominus [Col. 0297A] suus illud providebit. Nunc, Pater et amice, in vice Christi respice ad sermonem istum et audi: os enim tuum coeleste est, et mens tua cum nube floret: unde radix tua ascendat, ac Dominum Deum tuum adora, et indue loricam, atque militare contra bacchantia vitia, lasciviam fugiendo et avaritiam non amplectendo. Deus autem quem occulte invocas, in amore tuo suscipiet te.





EPISTOLA LXXV.








CUJUSDAM ABBATIS AD HILDEGARDEM. De collatis Hildegardi donis, quorum ipse testis fuit, Deo gratias agit, ac fluctuanti petit consolatoria verba dari.



Pauperis praelati habens officium, dominae et matri suae, H. de S. Ruperto in Pinguis, intimae dilectionis [Col. 0297B] et orationis affectum.

Sicut multitudo fidelium proclamat, non est mirum quod Deus requisitus a vobis invenitur et appareat vobis, quia fidem non fictam habetis in illum, et quod majus est, ejus favore et gratia integritatem pueritiae ipsi consecrastis, et extunc in sanctitate et justitia, utpote vas electionis hactenus coram eo vixistis. Et procul dubio qui vos tales conversari constituit, et quod praecipuum est, qui arcana mysteriorum suorum per vos innotescit, dignam quoque exauditione judicat pro quibuscunque in nomine ejus petieritis. Et certe quae erga vos sunt, quae et audivi et ex parte vidi, absque ulla ambiguitate divina et sancta esse credo, et nulla ratione de his possum dubitare, cum sciam nihil [Col. 0297C] Deo esse impossibile. Deus namque sicut per viros prophetantes, sic et per sanctas feminas secreta divinitatis suae pandere aliquando voluit et potuit, testante Joele: Effundam, inquit, Spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et super servos et ancillas meas effundam de Spiritu meo. Porro legitur Deboram, Oldam, Annam matrem Samuel, Elisabeth matrem S. Joannis Baptistae, aliasque mulieres Deo devotas spiritum prophetiae habuisse, et tamen conjugatas fuisse; quanto magis vos omnino carnis fragilitate expertem, a puerilibus annis pudicitiam Deo servantem? Immensas gratias, domina, omnipotenti misericordiae refero, quod tantumdem ad beatitudinis [Col. 0297D] vestrae notitiam pertingere promerui: unde et materna viscera humiliter pulso, quatenus verba consolationis per scripta vestra ad me dirigatis, et multum in procellis fluctuantem, sicut et saepius viva voce fecistis ita etiam nunc ex scripto ad confirmationem memoriae erigatis.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Sub quibusdam figuris eum ad bene operandum hortatur.



Mens tua niveae nubi similis est, quae aeriam nubem in qua sol fulminans transcendit, et etiam interdum similis est turbidae nubi, quae tempestatem portat. Nivea enim nubes taedium vagantis mentis est: aeria autem nubes puram scientiam per patientiam quae fidem habet intendit; sed turbida turbulentiam [Col. 0298A] multae tristitiae in inquietis mentibus portat. Nunc disce quod nivea nubes aerem aquilonis habet, qui omnem viriditatem arescere facit, et de quo flores cadunt. Nunc tu ista fuge, et in puro aere sta et permane, ac in vita quam nescis Creatoris tui memento, nec illum fugias, cum eum videndo non cognoscis. De vita etiam illa spiritus tuus redolebat, qui anima nominatus est, quando anima de ipsa processit. Anima namque opera ponit et probat, et sive bona sive mala sint, et eisdem operibus Spiritus fortissima vi molendinum est. Tu autem aedificium bonorum operum aedifica, ut cum circulus animae tuae fuerit otiosus, aedificium istud inveniat; quod si non invenerit, in ruinam vadit. Unde quoque strenue vigila, antequam umbra obitus tui appropinquet. [Col. 0298B] Igneus Spiritus sanctus in hoc te adjuvabit.





EPISTOLA LXXVI.








H. PRAEPOSITI DE FLANHEIM AD HILDEGARDEM. Precibus ipsius se commendat.



Sanctae et venerandae in Christo matri dominae H. de Pinguia, H. de Flanheim, praepositus licet indignus, multam orationis et obsequii devotionem.

Cordium inspector Deus novit quam libenter sanctitatem vestram obsequiis honorarem, si ordinatione divina locum et facultatem acciperem. Interim igitur, accepta sit vobis, quaeso, devotio mea; et sicut dudum verbo rogavi, orate pro me ad Dominum, [Col. 0298C] ut vobis revelet quae circa me sunt, quatenus de bonis reddere gratias; de malis vero dignis poenitentiae fructibus Deo satisfacere merear antequam moriar. Quidquid vero Dominus ostenderit de me, scripto mihi significare dignemini, et orationibus vestris me habere commendatum. Familiarius et amplius vobis scripsissem, si corporis infirmitas non obstitisset.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut ovile suum corripiat, et Deum in purissimo fonte inspiciat.



Lux vivens tibi dicit, ut strenue vigiles, et ne taedium in cophino mentis tuae colligas quasi alienus sit, ita scilicet velut possibilitatem loquendi non [Col. 0298D] habeas. Deus autem in te requirit hoc, quod possibilitatem habes, corripe ovile tuum. Unde te ipsum accusa quod Deum in purissimo fonte in hoc non inspicis, sed tantum dicis: Deus, Deus meus, adjuva me; et tamen sic operando eum non tangis. O bone miles, nunc surge, quia gratia Dei ad te currit, et in aeternum vives, ita quod vivens lapis sis in coelesti Jerusalem.





EPISTOLA LXXVII.








W. ABBATIS HEGENNEHE AD HILDEGARDEM. Animae suae defectus illi aperit, et corporis infirmitatem, petitque utrisque suis precibus medeatur



H. Deo dilectae et sororum de S. Ruperto in [Col. 0299A] Pinguis magistrae venerandae, W. fratrum in Hegennehe praelatus quamvis indignus, donum scientiae et sapientiae et perpetuae integritatis praemium.

Ut primum vestrae sanctitatis famam audivi, ad salutandam eam missis vobis litteris meis maturavi; sed quia utrum praesentiae vestrae allatae sint an non, incertum habeo, et ideo novas prioribus adjiciens, multoties mittere non cesso, quousque eas praesentiae vestrae exhibitas esse cognoverim. Et nunc in his vobis transmissis litteris meis, ad opem orationum vestrarum pauper valde et egenus confugio, quia praeter figuram hominis nescio quid de donis Altissimi acceperim. Caligat visus, surdescit auditus, inopia loquelae lingua constringitur, defectu [Col. 0299B] vocis et devotione mentis in divinis laudibus mutesco, tarditate intellectus praepeditur, memoria labilitate exinanitur, superbia animus inflatur, ira accenditur, tristitia constringitur, accidia dejicitur, pusillanimitate et verecundia continue confunditur.

Sed his malis omnibus accessit mihi gravis et molesta infirmitas, quam nisi misericordia Dei per te evadam, necesse est mihi per eam, post modicum, periculum vitae imminere. Sed quia pius et misericors est Deus, et voluntatem timentium se faciet, peto ut per orationes vestras haec omnia mala tam in corpore quam in anima evadam, sublimatoque a me jugo dominationis inimicorum meorum, valde [Col. 0299C] enim aggravatum est super me jugum eorum, mihi aliquam partem de multitudine misericordiarum suarum impendat. Num et mihi servavit benedictionem? Mihi obsecro etiam benedicat. Peto etiam vestram sanctitatem, si tamen petere audeo, ut de futuro statu vitae meae me doceatis. Haec autem omnia a vobis quaerere ea praesumptio fecit, quia haec omnia vobis possibilia esse per eum qui in vobis habitat Christum celebris fama divulgavit. Vale, domina, et dignum me Deus faciat tam responsione quam adjutorio orationum vestrarum. Nam vivum et defunctum sanctis orationibus vestris me committo.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut praelationem fugiat si suis sit inutilis.



[Col. 0299D]

Lux vivens dicit: Prima causa quam corde tuo sustinuisti flumen dedit, secunda claritatem ostendit, tertia vero quae est in pastorali cura optima est: ita si oves tuae vocem tuam audiunt; quod si te non audiunt, praelationem fuge, sic tamen quod rationem reddas de talento tuo. Nam si non potes operari per magistrationem tuam in fratribus tuis, esto similis eis in subjectione. Sed dico tibi: Tu fatigatus es taedio diversitatis vicissitudinum conversationis tuae mentis; unde magis tibi expedit ut angustiam habeas pro aliis fratribus tuis, quam te solum in subjectione coerceas. Vive ergo in igneo datore, et ne tardes in vigili sensu.





EPISTOLA LXXVIII.



[Col. 0300A]




ABBATIS DE VESCERA AD HILDEGARDEM. Dubius an debeat praelationem retinere, auxilium et consilium quaerit an curam animarum sit dimissurus.



Venerabili et dilectissimae in Christo sorori, dominae H. F. fratrum de Vescera, videre Dominum Deum in Sion.

Quantum desiderium habeam, quamvis peccator, videndi beatitudinem vestram, hinc aestimari potest quod, longe positus, praesentiam vestram spiritu intueor. Quis enim eam videre, ei colloqui non appetat, quae, ut caetera sileam, Spiritu Dei infusa, crebro coelestia arcana eructat? Hujus gratia ad vos [Col. 0300B] praesentia scripta direxi, recepturus, ut spero, solatium simul et consilium super curis quibus vehementer coarctor. Ecce enim ego, qui pro me rationem reddere non sufficio, aliorum multorum curam tremens ago. Dei timore et amore fratrum id extorquente. Cum autem perpenderem me locum praelati tenere, quem factis implere non possem, subito apprehenderunt me dolores ut parturientis, quippe cum longe fatigatio pene omnem scientiae intellectum mihi subduxit. Ne igitur Domini gregem propter meam negligentiam contingat periclitari, cogitavi curam susceptam derelinquere et ad alterum locum me transferre. Quapropter suppliciter precor ut dubiam mentem consilio vestro confirmetis, et quae sit voluntas Domini super hac re mihi scriptis [Col. 0300C] vestris remandate. Novi humilitatem vestram, quod colloquium nostrum non abhorretis, Domino loquente cum publicanis. Ecce vestrum super hac causa exspectamus judicium, quoniam quidquid, Domino inspirante, mihi suggesseritis, id me subire proposui. Vos autem augustiis meis compassa tanto affectuosius Dominum exorate. Abyssus reversa sollicitudinum continuarum circumdat me, et pelagus curarum vigentium pene absorbet me. Miserere ergo, mater, miserere filii ad te de longe clamantis, atque jam prolabentem consilio, oratione, quantocius sublevare curato. Semper valeatis in Domino.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Fluctuantem erigit, certumque facit de gratia Dei.



[Col. 0300D]

Secreta Lux dicit: Tu exterritus es quasi de vento, et dormitas in ligno viriditatis mentis tuae. Sed homo qui viriditatem interioris cordis sui habet, in excelso parietis aedificat. Pastor autem qui ovile pascit, non habens intrinsecus adjutorium in necessitatibus ovilis sui, sed fatigatus fugit, illi pastoralis cura non proderit: unde idem faciat se similem ovi et non pastori: Tu, homo, es sicut undans in aquis, qui vix liberatur ne dimergatur: ita quod ubique prudentiam inspicis, sed tamen deficis in viribus, non autem in voluntate; unde et gratia Dei ad te resplendet.





EPISTOLA LXXIX.



[Col. 0301A]




N. ABBATIS IN ELVESTAT AD HILDEGARDEM. Causatur quod saepius scribenti non rescripserit, oratque ut angustiis circumdatum relevare dignetur.



Dominae suae et magistrae H., frater N. in Elvestat, inops et pauper, una cum grege sibi commisso perenni virginum admitti collegio.

Multis vos saepe pulsavi litteris, multa vos praesentialiter petitione conveni, nunquam a vobis, uti promisistis, litteras extorquere potui. Nunquid, quod credi nefas, hoc generis mei non admittit vilis natio aut personae abjectio, aut forsitan, quod magis credi potest, nulla meritorum intercessio? Sapientibus, ait Apostolus, et insipientibus debitor sum (Rm 1), [Col. 0301B] et ipsa Veritas: Sinite parvulos venire ad me (Marc. 10). Nunquid apud te, mater, est personarum acceptio? Absit! Nunc autem saepius ad te clamantem vel semel me pauperem exaudi, et Dominum nostrum pro misero exora, quatenus servulum in te confidentem multis et variis tribulationibus et angustiis circumdatum relevare dignetur.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Videtur illum hortari ad celebrandum saepius.



Serena Lux dicit: Qui dat verba ruminandi dicit: O homo, tu habes fiduciam cogitando in Filium Dei; sed tamen dubitas cibum illum frangere, quem ipse comedere vis indictante mente tua. Quomodo et quare circuis diversa cribrando et undique aspiciendo, [Col. 0301C] ubi inveniatur res illa quae in cerimonia sit. Quare facis hoc? Deus aedificat in quacunque bene et juste operante causa. Surge ergo ad Lumen et in aeternum vives. Nam Deus habet sibi holocaustum in instrumento suo. Beatus est ille qui Deum semper tenet in omnibus causis suis, quia diabolus illum nunquam decipiet. Vive ergo tu, o homo, et esto victoriosus in umbroso mundo.





EPISTOLA LXXX.








H. ABBATIS IN SELBOLTH AD HILDEGARDEM. Ut pro calamitatibus et miseriis suis Deum orare non dedignetur.



HILDEGARDI venerabili omnipotentis Dei famulae, H. humilis et modicus provisor in Selbolth omni gratia divinae largitatis affluere, et post haec omnium [Col. 0301D] regum Domino Jesu Christo in coelesti thalamo copulari.

Benedicta omnipotentis Dei misericordia, quae in his temporibus iniquitatis tanquam lampadem fulgentem in tenebris te suis donavit fidelibus consolandis. Famam igitur tuae beatitudinis per multum temporis audiens, et jamdudum vera esse quae dicebantur cognoscens, in tantum tuae beatitudini congaudeo et condelector, ut licet nulla sit in conspectu Dei petitio mea, tamen, quod stultitia et fatuitas videri potest, memoriam tui semper habens in orationibus meis, id petens, id optans, ut collata tibi misericordiae suae beneficia Dominus in te semper custodiat, et custodienda in te semper magis et magis adaugeat, sanctorumque suorum in aeterna gloria [Col. 0302A] te sociam faciat. Sed quoniam praesentiam tuam, cujus magno teneor desiderio, corporaliter adire nequeo, per praesentes litteras, in quantum valeo, supplex et humilis adeo, et almitatis tuae pedibus saepius saepiusque miserandus advolvor, quatenus pro calamitatibus meis et miseriis Deum omnipotentem attentius exorare non dedigneris. Neque enim dubito quin omnia quae volueris, apud habitatorem tui sancti pectoris Spiritum sanctum obtinere possis. Sed nec de hoc ambigo quin omnem statum meum, et omnia quae circa me aguntur, praeterita, praesentia et futura, per praesentes litteras ipso revelante cognoscas. Unde si ullo modo vilitas, parvitatis meae id petere praesumit, pedibus sanctitatis tuae toto animo et corpore submissus deprecor, ut [Col. 0302B] pro eodem statu meo sive admonendo de praeteritis atque praesentibus, sive praemonendo et cautum faciendo de futuris et vitae meae fine. Si id contrarium tibi non sit, per scripta tua animam meam laetificare ne dedigneris.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Fluctuantem hortatur ad humilitatem.



Gratia Dei induxit te ad aquas potationis, et mens tua non aedificata est in hac aedificatione in qua es. Unde provide castellum mentis tuae, discernens quae et qualia sunt opera tua, quoniam interdiu in bona intentione ad Deum aspicis, quasi sanus sis in anima tua; sed in mista nube es, quando scissuram mentis tuae habes in tribulatione suspiriorum et molestiarum propter constitutionem laboris tui. Aliquando [Col. 0302C] etiam mens tua in altum vadit, velut utilis sis. Proba ergo te ipsum et habe viventes oculos in opere, et prosterne te in terram quasi te nescias, et vives: quia Deus non habitat in illo habitaculo quod in se ipso stare vult, sed amat domum illam quae se nescit, et dat illi unguentum optimum, unde sit tibi bona et salutaris vita.





EPISTOLA LXXXI.








H. PRAEPOSITI IN HERDE AD HILDEGARDEM. Gratias agit quod etiam infirma monasterium suum visitaverit, et precibus ipsius se commendat.



H. dominae suae beatissimae, et, si audet dicere, matri charissimae, H. in Herde praepositus licet indignus, et sanctitatis ejus devotissimus famulus, [Col. 0302D] cum suis omnibus subjectionem orationem et devotissimam servitutem.

Quas gratiarum actiones, domina et mater sanctissima, vestrae condigne referre poterimus pietati, quae ad visitationem nostri monasterii nec imbecillitatem nimiam corporis vestri attendere voluistis, nec difficultatem itineris prae nimia cordis vestri dulcedine abhorruistis, et rursum iterata visitatione nos laetificare studuistis. Nescit enim tarda molimina Spiritus sancti gratia. Proinde vos, summi Regis sponsa dilecta et praeelecta, quae ab ipsius Sponsi clementia digna estis audire specialis laudis praeconia: Ecce, inquit, tu pulchra, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum (Ct 1); vos, inquam, quae multigenis virtutum coronata sertis, inter filias [Col. 0303A] Jerusalem, sicut lilium inter spinas, bonus et suavis odor Christi redoletis, sicut luminare coeli inter tenebras hujus saeculi vitae et sanctitatis compositionis refulgetis, nobis peccatoribus spei consolationem ingeritis, dum vestrae maternae visitationis gratiam toties nobis praetenditis. Licet enim nos consortes Publicani illius evangelici oculos nostros ad coelum levare non simus digni, tamen dum per organum oris vestri vocem illius qui in vobis habitat audire meremur, Domini Christi, facti sumus sicut consolati. Proinde Christo Domino, qui nos indignos per vos consolari dignatur, humiliter gratias referentes genua flectimus, vos quoque dominam et matrem nostram humili prece deposcimus: quatenus ei qui vos in cubiculum mysteriorum suorum introduxit, [Col. 0303B] preces pro nobis peccatoribus dignemini fundere, quo vestrorum meritorum intercessione, nos et a peccatis et ab hostibus clementer dignetur eripere, et de aerumnoso hujus saeculi naufragio ad aeternae beatitudinis et securitatis portum una vobiscum perducere. Praeveniat vos Dominus in benedictionibus dulcedinis, et orantem pro nobis exaudiat Pater totius consolationis. Sanctarum quae vobiscum et sub vestro magisterio fideliter serviunt Domino nostro Jesu Christo conventum humiliter per vos salutamus et earum orationibus suppliciter nos commendamus, et rescripta vestra omni devotione desideramus.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ut in loco suo stet et vagationem fugiat.



[Col. 0303C]

Haec dicit ille qui bonum et suavem intellectum infundit hominibus: Suavissimus odor donorum Spiritus sancti adest fidelibus hominibus; ideo in quocunque loco sanctimonia est, ibi potest homo restaurari ad vitam in naufrago mundo: unde, o probe miles Christi, salvationem animae tuae require, dum fons vivus animum tuum infundit suavi infusione, quia dubietates quas statuisti in animo tuo non operantur in te securitatem. Ergo in loco tuo sta, ibi amans primum datum, quod tibi desuper datum est, cum anima tua in rectitudine iterata est, quoniam utilitati animae tuae non convenit ut aliam vicissitudinem quaeras, sed fuge vagationem hanc, ne mens tua in tremore confundatur. Nunc [Col. 0303D] talis esto ut amicus Dei fias, et non fuge cerimonias Dei, et Deus salvabit te.





EPISTOLA LXXXII.








H. HAMELENENSIS MONASTERII PROVISORIS AD HILDEGARDEM. Gravi pressus infirmitate optat rescire an laborum finis sit proximus.



HILDEGARDI Pinguensium gemmae, Christi verae sponsae, regulari quoque disciplinae informatae, H. in Augustini Regula Hamelen indignus provisor, devotae precis non abstinentiam.

Longaevi temporis intervallo spiritalis charitatis, demum corporis mei aegritudine crebra, praesentiam tuam saepius adoptavi. Novisti enim, filia Christi, dum tibi praesentiam meam quondam exhibueram, [Col. 0304A] eximium corpori meo inhaerere languorem, quo nondum cessante, die noctuque non modice torqueor, velutique humana fragilitas divinae ultionis est caeca, si ob benefactorum increscentiam in morbum seu tentationem inciderim non novi, et gratia Dei sum id quod sum, quia pondus parvi laboris tam in vigiliis quam in orationibus pro diversis rebus omnipotenti Deo exhibere non cesso. Finem laborum, si licet, sanctissima, ut remandes imploro. Et te matrem filiarum tuarum pietatis auxilio fisus, in Domini opis postulationem internuntiam esse deprecor, pietatis tuae auxilium peto, precibus tuis meum erui languorem rogo. Multum enim valet deprecatio justi assidua (Jc 5). Ego vero peccator non modicus in infirmitate corporis [Col. 0304B] animaeque periculose obrutus, explicare multa nequeo. Scripta mihi visenda quaeso mitti, si qua sunt in divinis agenda mysteriis delegari. Vale, mi domina, et pro me Sponsum tuum exora.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ut ad Deum recurrat.



Qui est, dicit: Rex videt scalam quae obtenebrata est in vicissitudine pestilentiae. Et sol effulsit, et obtenebrationem illam scidit. Et hoc regi placuit, et dixit: Haec figitiva scala in fatigatione est, quia interdum ad ardua scandit, et interdum obtenebratur. Talis est mens tua, o homo, in die sciscitationis animi tui, ascendis in lato gaudio ad me, et iterum in nociva pestilentia colis cadentem morbum, quasi non exquirenda sit causa salutis. Impossibile [Col. 0304C] est quod cinis immobilis sit. Aspice ad me, et semper require unguentum medicinae in die et in turbine, et in aeternum vives. Puram legem cole, et dubietatem fuge, et Deus salvabit te.





EPISTOLA LXXXIII.








H. ABBATIS IN WADEGO AD HILDEGARDEM. Orat ut si corpore non possit, saltem litteris se visitet.



Dominae H. sponsarum Christi quae sunt in Pinguia venerabili magistrae, H. in Wadego, praelatus quamvis indignus, orationem cum affectuosae dilectionis obsequio.

Charitas sine affectu frigido igni simillima videtur. Nam sicut ignis sine fervore ferrum ferro conglutinare [Col. 0304D] non valet, ita et charitas sine affectu nunquam efficere potest ut credentium sit cor unum et anima una in Domino. Charitas vera ipsa est affectuosa. Haec animam adhaerere Deo facit, ut unus cum eo Spiritus efficiatur. Haec velut unificum gluten mentes fidelium connectit, ut sit unius voluntatis in Deo, facitque gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus. Haec certe, Domino largiente, recordationem sanctitatis vestrae in suavitate sancti amoris jucundam mihi facit. Ipsa in celebratione divini officii memoriam vestri cordi meo semper insusurrat. Ipsa etiam crebris suspiriis, affectum meum mihi exoptat. Et multo utique tempore desideravi facie ad faciem vos videre, et ore ad os loqui, et ad familiaritatem vestram pertingere, [Col. 0305A] ut aedificationem aliquam et consolationem a vobis aliquando habere possem. Nimis enim infirmus sum intus in anima mea et curatione multa opus habeo. Igitur quia et in vobis et in dilectione qua vos diligo fiduciam magnam habeo, rogo ut quandoque me visitare non negligatis. Quod si fieri nequit praesentia corporali, cum placuerit vobis, fiat hoc scripto, semper autem orationum vestrarum subsidio.




RESCRIPTUM HILDEGARDIS. Ut caveat ab inimicis et poenitentiam agat.



Qui non silet, sed acute omnia aspicit, dicit: Cum sapiens vir per desideria sua in excelso monte civitatem aedificat, decet ut in magno studio praecaveat ne inimici ipsius aedificium ejus in multis [Col. 0305B] terroribus destruant. Audi ergo, o fili, serva sollicite templum tuum, ne inimici tui possint destruere civitatem Dei in te. Qui rutilat in pectore suo propter timorem Dei, quatenus peccata sua plangat in vultu mentis suae, hic probus miles est, et a Deo accipit responsum hoc: O fili chare, bonum gustum in te habeo et in te delector. Qui vero pallidam faciem in sua mente habuerit, sic dicens: Nescio quid sim, vel quid sint alii sodales mei, hic probus miles est, sed in taedio deducit animum suum, et huic tale responsum do: O homo, tu nescis quid dicis, sed primum peccata tua plange, et postea fratres tuos quantum possis terge, atque patientiam habe, quoniam Deus peccatores vos [Col. 0305C] omnes videt, sed tamen poenitentiam facientes non spernit. Idcirco in Deo vive ac materna felicitate ambula.





EPISTOLA LXXXIV.








N. PRAEPOSITI IN UNDERESTLORF AD HILDEGARDEM. Ut consolationis auxilium sibi impendat.



N. Dei favente gratia dilectus praepositus in Underestlorf, sorori HILDEGARDI et magistrae in Monte S. Ruperti, in spiritu fortitudinis abundare.

Vestrae piae opinionis devotio multorum maxime religiosorum mentes affecit, et quadam sanctae dilectionis suavitate indulcoravit. Unde pro gratia vobis divinitus collata grates summo referimus [Col. 0305D] bonorum omnium largitori, qui femineo pectori robur immisit virile, non solum ad devitanda flagitia vel facinora, sed etiam impendenda indigentibus necessaria consilia, simul et auxilia. Sed quia occupatis auribus vestris loquimur, in longum protrahere sermonem non audemus. Rogamus ergo clementiam vestram ut auxilium consolationis vestrae nobis benigne impendatis.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Sub figura hortatur ad timorem et fortitudinem.



Qui est ostendit mihi haec, dicens: Dic homini isti: O homo video te quasi ligneum tabernaculum de manibus artificum factum, ad cujus januam duae imagines pulsant, altera plena oculis nigros capillos habet, et nomen ejus Timor Domini, et tibi dicit: [Col. 0306A] Volo in te sanctificationem cum hostiis facere. Cede ergo mihi et cubiculum tuum intrabo, atque bonum gustum musco et aromatibus tibi faciam. O miles, cave ne sis tardus cum ovili tuo currere, et vivente oculo id ad rectitudinem ducere. Sed altera imago quasi tuba canens in candida nube velut circulum nubis habet, et nomen ejus Fortitudo, et ad te sic dicit: He, he, he, quare dormis in scientia tua, quasi rusticus in moribus suis, qui libenter tacet, nec militare vult in lorica, galea, gladio et hasta? Resona ergo quasi tuba per multas aquas, et non sile, et adjuvabo te cum sodalibus meis, atque sta in pariete templi, nec sis formidolosus propter inquietudinem ventorum; sed disce ut sis columna in palatio regis. Fuge [Col. 0306B] quoque duas linguas, quae sunt vulnera animae; sed loquere ubique in veritate secundum similitudinem solis, et habitacula nostra libenter in te parabimus.





EPISTOLA LXXXV.








FREDERICI PRAEPOSITI VALLIS-DEI AD HILDEGARDEM. Ipsius orationibus se commendat.



FREDERICUS gratia Dei in Valle-Dei praepositus, licet indignus, H. Christo devotae famulae, benedictionem accipere a Domino et misericordiam a Deo salutari suo.

Gratias Deo quam intimas persolvimus, quod in ipso valetis, quod virtutum decore floretis, quod dilecto ex dilecto una cum commissis vobis sororibus toto cordis affectu innixtae estis, quia confidimus [Col. 0306C] in Domino quod apud ipsum nostri memoriam habeatis. Multis autem negotiis praepeditus sum, quod juxta placitum, nuntium non misi: unde rogo ne gravetur dilectio vestra, nunc per praesentem latorem solvere quod promisistis, ut ex hoc mercedem a Deo acquiratis. Vos una cum sororibus imploro universis ut apud Christum mei memores sitis.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Sub figura dehortatur eum ne suos deserat, sed eos potius adjuvet et poenitentiam agat.



Nunc tibi dico: Homo qui vineam aut saxosum habet agrum, et intra se dicit: Laboriosum est hic laborare, ac sic eos reliquit, taediosus laborator [Col. 0306D] est. Sed cum tempus fructuum advenerit, dominus ejus ad ipsum dicet: Vade ad campos, et quaere fructum in floribus, qui interdum florent, ac interdum arescunt; sed ibi nihil invenit. Audi: Vinea sacerdotale officium est. Qui autem virgam correptionis in populo gravi habet, hic saxosum agrum possidet. Quem ista fatigant, intra se dicit: Illa vita est aliena vita, ac ista vita mihi melior est. Et sic quod hoc tempore excogitat, hoc tempore derelinquit, sicut flos qui arescit. Sed si tu ista faceres, tibi dicendum esset sicut villico qui de villicatione sua coram Domino suo diffamatus est, et qui de abjectione sua intra se cogitabat, at unicuique minus scribebat quam deberet, unde dominus suus ipsi dixit: Filii hujus mundi sapientiores [Col. 0307A] filiis lucis in generatione sua sunt (Luc. 16). Primus angelus cadens in poenitentia suspirare noluit, nec ut alii suspirent permittit. Sacerdos autem erigat se, et alios festinet adjuvare: nunc haec provide, et in sapientiore parte cum filiis hujus mundi mane, quia si secundum cogitationes tuas quae in te volant faceres, in utraque parte deficeres, et in poenitentia recordareris quid deliquisses. Tu autem cum populo isto mane, et eum non relinque, ut in aeternum vivas.





EPISTOLA LXXXVI.








N. ABBATIS IN RAPPENBERH AD HILDEGARDEM. Ab ea consilium petit de praesenti statu Ecclesiae.



Dominae suae reverendae virgini et sponsae Christi H. N. praelatus servorum Dei in Rappenberh, [Col. 0307B] sanctae virginitatis et piae conversationis praemium et coronam perpetuam.

Fama religionis et Deo acceptae conversationis vestrae ubique in Ecclesia respersa, multos super odorem balsami caeterorumque odoramentorum delectat, quem et nos in cellulis quasi in subterraneis caveis extremi tandem odorari coepimus. Unde et ego minimus omnium odorem tantum sequi cupiens, ad vos venire disposui; sed in tanto turbine tempestatum et procellarum, quo tota Ecclesia nunc quatitur et turbatur, impeditus, rebus et corpori timens, retardatus venire non potui. Rogo autem per eum qui in vobis habitat Christum ut praesentem litterarum portitorem, fratrem nostrum dilectum, tanquam meipsum praesentem audiatis. [Col. 0307C] Ad consulendum enim Spiritum Dei qui in vobis habitat, de praesenti statu [Note: [Col. 0307D] Hic innuere videtur schisma quod in Ecclesia suscitavit Fredericus imperator, cum, abjecto [Col. 0308D] Alexandro III, legitimo pontifice, Victorem IV antipapam in sede Petri poni procuravit.] Ecclesiae nostrae eum ad vos direxi. Vos quidem quod Dei est, quod charitatis est, quod pietatis est nobis communicare non dedignemini, ut nos per eum qui in vobis multos consolatur consolati respiremus. Ultra dulcedinem vestram inculto sermone amaricare non praesumimus. Obnixius autem supplicantes vobis, ut non pigeat vos aliqua fratri praesenti indicare et tandem perpauca in extrema ungula schedulae rescribere. Cum omnibus vobis a Christo commissis in Christo valete, et mei propter ipsum ad ipsum mementote.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ne tormenta timeat, sed confugientes ad se oves recipiat.



[Col. 0307D]

In aliqua parte in te tenebras video. Quomodo? Quia cor tuum illa tristitia implicatum est quae dubio circumfertur sicut molendinum, ita dicendo: Quae vel qualis est causa mea? Nunc adest tibi ut aspicias diem qui primo mane in purissima aurora surgit, sed postea vicissitudine tempestatum circumdatur. Sic est vita tua Nam si semper prosperitatem haberes, cancro similis esses, qui recte non ambulat; unde permittit te Deus fatigari, quia filium quem pater amat cum virga percutit hoc [Col. 0308A] modo: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Ps 84), hoc est, omnem veritatem Deus per hominem probat, quem de limo terrae formavit. Terra quae dura et lapidea est vix aratro scinditur, sed bona et mollis terra in gaudio colitur, et in utraque parte Deus verax est; durum et asperum hominem cum labore frangit, sed suavem et benevolum amplectitur osculo charitatis, qui omnia bona opera libenter adimplet, et gratia Dei quae omnia dura et benevola pro sole justitiae perfundit, omnes qui ad ipsum per suspiria cordis clamant eum sciendo audit: quia sicut Deus solem constituit ut omnem terram illuminet, nec tenebras sustineat, ita possibilitas Dei per gratiam suam hanc recusat duritiam, ne illi respondeat [Col. 0308B] qui ipsum vocat. Ideo tormenta tua ne timeas, quia locum tuum in dispersione non video, sed ligaturam oneris tui Deus sic vult, et oves qui ad te currere volunt, collige. Quae autem te nolunt, in miseratione tolera, donec te vocent, et in aeternum vive.






Epistolae Hildegardis