Epistolae Hildegardis

EPISTOLA XCIX.



[Col. 0320C]




H. ABBATISSAE DE ALTHENA AD HILDEGARDEM. Congratulatur de Dei donis, optatque eam videre.



Dominae et matri H. dilectae et venerabili in Christo suaeque dilectionis intimae, H. abbatissa, licet immerita, de Althena, et peccatrix poenitens ad pedes Jesu cum Maria sedens, Dilectum suum videre sicuti est.

Congratulator vestrae beatitudini, omnium feminarum dilectissima, quae, sicut in delictis evidentissimis probari potest, quem diligit anima vestra, quantum mortalibus possibile est, invenistis, et jam jam cum ipso in secreto cordis periculo feliciter vacans gustatis et videtis, quoniam suavis est Dominus, [Col. 0320D] quodque ita esse perpendo, oportet me aequanimiter ferre, quod multo jam tempore per litteras vestras visitare me vobis tam devotam neglexistis. Credo enim quod si vel ad momentum aciem mentis ab intuitu Dilecti vestri reflectere, atque pedem extra habitaculum quietis movere possetis, minime omitteretis, quin saepius me per nuntium vestrum consolari faceretis, qui et me de status vestri qualitate laetificaret, et de meo vobis referret. Nam et si non dabitur mihi dilectam faciem vestram ultra in hac vita videre, quod sine lacrymis non possum dicere, laeta tamen semper de vobis ero, quippe quam ut propriam animam statui diligere. Quapropter oculo orationis videbo vos, quousque perveniamus illuc quo et nos invicem aeternaliter [Col. 0321A] videre, et Dilectum nostrum facie ad faciem in decore suo mereamur contemplari.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Sub figuris hortatur ad militandum Deo.



O tu quae magistra es in fulgore salientis fontis, quod est in vice Christi, audi: Ecce vicit Leo de tribu Juda, radix David (Ap 5). Hoc tale est. Filius enim splendor sanctae divinitatis velut radix est. Ipse namque rugit velut leo, cum primum angelum in casu ipsius imitantes in infernum projicit, ita quod et ibi omnem injustitiam frendentibus dentibus a se depellit, et ita radix fortitudinis est. Omnes autem qui eum fide confitentur, et bono opere tangunt, ad se trahit, et ob hoc omnia quasi leo vincit. Nunc audi me admonentem te. Omnibus [Col. 0321B] viam unam Deus instituit, ut omnes in ea ambularent. Sed duo viri in latere ejusdem viae stabant, et alter ad alterum dixit: »In plateis tam libenter quam in via ambulo;« et alter dixit: »Ita et ego« Et postea respexerunt ad spinas et ad tribulos, et illa desiderabant. Et Dominus dixit eis: »Isti me nolunt, neque in vexillo meo pugnare volunt, ideo de me abscissi sunt.« Tunc de oriente milites in armis valde ornati venerunt dicentes: Ista via ambulare volumus, et Dominus illis pennas cujusdam architecti dedit, et cherubim oculis suis ad illos vidit. Ac isti de Lumine tam fortes facti sunt, quod certamine boni praelii satiari non potuerunt. Alii autem viri in brevi tempore fatigati sunt, et ita [Col. 0321C] perierunt, quia cibo vitae pasti non sunt. Nunc, o chara filia Dei, ad illos militantes milites respice, quatenus in aliqua parte cum eis sis, et in aeternum vives.





EPISTOLA C.








S. ABBATISSAE IN ALTUVICH AD HILDEGARDEM. Cupienti curae regiminis renuntiare, et cella singulari includi, orat Dei beneplacitum per Hildegardem significari.



Beatae memoriae H. de S. Ruperto, S. solo nomine abbatissa in Altuvich Trajectensis Ecclesiae, introire chorum Lumine luminum illuminatum.

Quia nullus hominum valet mundanis concupiscentiis renuntiare, et ad supernam patriam omni [Col. 0321D] intentione anhelare, nisi ei desursum datum fuerit Christi juvamine, ideo religioni vestrae intimare cupio quid, Deo instigante, et Spiritus sui gratia cooperante, conceperim in animo meo. Dominus noster, qui non vult aliquam de ovibus suis esse erroneam, sed sicut bonus pastor cupit omnes revocare ad salutis aeternae viam, inspiravit cordi meo, ut puto, quatenus onus regiminis, quod graviter porto, derelinquam, et me solitudini alicujus cellulae includam. Hujus itaque propositi velle adjacet mihi, sed posse et consummare in Domini nostri est potestate. Ergo quoniam scio vos apud Deum esse tanti [Col. 0322A] meriti, quod ex Spiritus sancti revelatione cognoscere valeatis quid expediat homini facere, propterea humilibus precibus exoro pietatem vestram, quatenus pro me Dominum velitis consulere, si sibi placita sit conversatio mea, ne me post hac sententia illa Gregoriana denotet, quae dicit: »Melius fuerat eis viam veritatis non cognovisse, quam post cognitionem ab ea in deterius decidisse.« De caetero valeatis in Domino, et ea quae postulavi pietas vestra non renuat mihi per praesentem portitorem seriptis designare, et quidquid gratiae Dei per Spiritum suum sanctum vobis de his placuerit revelare.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ipsi non esse utile onus regiminis abjicere.



In vera visione mysteriorum Dei haec verba audi: [Col. 0322B] O filia de latere viri orta, et figura in aedificatione Dei formata, quare tabescis, ita quod mens tua in vicissitudine nubium volat, quas tempestas circumducit, sic quod interdum ut lux lucet, et interdum obscuratur. Sic est mens tua per strepitum morum illorum, qui non fulgent ante Deum. Sed tu dicis: Volo requiescere, et locum requirere ubi cor meum nidum habeat, ita ut et anima mea ibi requiescat. O filia, non est utile apud Deum ut onus tuum abjicias et ovile Dei relinquas, cum illud lumen habes per quod illi luceas, ita ut ad pascua illud educas. Nunc autem te ipsa coerce, ne mens tua flagret per hanc dulcedinem quae valde tibi nocet in vicissitudine singularis vitae. Tu vero vive, quia gratia Dei te vult. Cave igitur ne te ab ipsa abstrahas in [Col. 0322C] vagatione mentis tuae. Deus adjuvet te, ut in pura scientia vigiles.





EPISTOLA CI.








SOPHIAE ABBATISSAE IN KISINGUN AD HILDEGARDEM [Note: [Col. 0321D] Hanc epistolam cum S. Hildegardis responsione, ex archivio monasterii Kitzingensis eruit et [Col. 0322D] nobis transmisit D. de Reuss, Wirzeburgensis; exstat apud Martenium, sed minus integra. EDIT.]. Quaerit an onus quod portat deserere debeat.



HILDEGARDI singularis meriti magistrae, spiritualium virtutum sapphiris distinctae, SOPHIA, in Kizingun dicta abbatissa, sed parum proficiens, orationis obsequium indeficiens.

Audita praerogativa tuae sanctitatis, pennis praepetibus ad sinum convolo tuae charitatis, pro luce cupiens apud te commendari, quae per veram lucem ad illuminationem gentium meruisti revelari. Quis enim non delectetur in laribus matris Sophiae? Quis [Col. 0322D] non sponte apponat aurem coelesti harmoniae? Aut quis non optet audire sancti Spiritus organum tot virtutum tremulis praefinitum, tot miraculorum anaglyphis mystice insignitum? Bene quidem sonus iste in omnem terram exivit, cujus euphoniam Spiritus, qui a Patre procedit, condivit. Ergo clama in fortitudine qui annuntias pacem in latitudine; venient ad te omnes gentes ultra flumina Aethiopiae, munera laudis offerentes. Nam et ego, licet non secundum bravium, secundum spem tamen, ut caeteri, curro ad stadium, quia juxta illud Apostoli: Neque volentis, neque currentis, sed Dei est miserentis [Col. 0323A] (Rm 9), quisquis comprehendit partem sanctissimae tuae orationis, quam gratis praestas omnibus debito proximitatis et Dei dilectionis. Adduco mecum nobile par, monialem scilicet laudabilem, perfectissimamque sororem acceptabilem, quam spiritu mihi generavit coelestis Pater non minus illi quam mihi, cupiens tui notitiam, veneranda et omni laude dignissima mater. Sonet vox tua in auribus meis, et quid salubrius sit, utrum onus quod porto deseram, an diutius feram, mihi petenti divinitus enarra.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Onus quod portat, cum Deo sit acceptum, non esse deserendum.



O Sophia, in mystica visione tibi dico: Anima [Col. 0323B] tua confortetur a Deo; in recta suspiratione tangens Deum. Bonum est tibi onus laboris tui quod in Deo suscepisti portare: ita si oves volunt audire admonitionem Dei per magistrationem tuam. Et si nulla scintilla in eis coruscat, non relinque illas, ne raptor eas rapiat. Anima tua clarescat in Deo, et dies tui ardeant in igneo datore, et confide in Domino, et esto sollicita pro te et pro filiabus tuis secundum praeceptum Dei atque devotionem, quam Deus tibi dedit et dat in amplexione charitatis suae; ne deseras, quia tu mundum istum quasi peregrinum in corde tuo habere debes. Deus adjuvet te, ut vivus lapis fias in coelesti Jerusalem.





EPISTOLA CII.








R. ABBATISSAE S. MARIAE RATISPONENSIS AD HILDEGARDEM. Ipsius se precibus commendat, quibus a mortis faucibus se ereptam declarat.



[Col. 0323C]

Per Dei gratiam humilis dispensatrix ministrantium S. Mariae inferioris monasterii Ratisponae, speciali amicae suae HILDEGARDI, quidquid continua oratio et condignae servitutis operatur devotio.

Si modus et locus vobis serviendi mihi adimitur, eo tandem remedio affectus meus utitur, ut utriusque hominis vestri incolumitatem per transmissas quantocius litteras experiar. Sciatis, charissima, quamvis praerupta montium, voragines fontium, me de vestri avellant praesentia, perfectae tamen fidei [Col. 0323D] et dilectionis cor meum vobis adjungitur benevolentia. Optandam vestri notitiam, et in salutem optantis feliciter exoptatam, non meis meritis ascribo, sed gratuitae pietati Dei, qui pius pie cum suis operatur fidelibus. Attamen credatis me vestra non abuti amicitia, quia ea plenissime fruor, cum per gratiam Dei ad internae dulcedinis suavitatem vocata, cum eo aliqua familiarius audeo et valeo conferre. Sub ejusdem charitatis solatio quaeso ut certis litterarum signis me faciatis experiri, si juxta petitionem meam et condictum memoria mei quidquam apud vos postea valuerit. In gratia et licentia vestri quam fideliter, quam amabiliter saluto sorores nostras debiti famulatus obsequio, quae in spiritu fortitudinis Dei robur virtutis resumentes, viriliter [Col. 0324A] pro me steterunt, et ut ita dicam, bonis actibus vestris praecedentibus, in articulum mortis ruentem me salvam reddiderunt. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut a quibusdam pravis consuetudinibus se emendet et ad Deum aspiciat.



O filia Dei, in formatione primi hominis ad Patrem tuum accede, et in ipsum ita aspice, ut voluntatem ejus facias, quia ipse te creavit. In proximo enim tempore ipse castigando te admonuit, et ob aliquam causam, quam in te video, adhuc monebit de mala consuetudine, quam tibi bonum est vitare. Tu quoque in ipsum aspice, et illi omnes vias tuas manifesta, et columbam pietatis imitare. Ipsa enim unumquodque bonum opus testificatur et exsulem [Col. 0324B] tristitiam laborum habet. Tu enim in hoc disce, ut puram mentem habeas, et cum mens tua in inquietudine circuit multa comprehendendo quae perficere non potes, tunc in stabilitate sta et moderationem disce, quia columba etiam moderata et stabilis est. Quando namque vehemens ira te fatigat in purum fontem patientiae aspice, et ira mox finitur, et tempestas cessabit, et unda fluctuosae aquae, quia columba patiens est. Sed cum in taedio es, ita quod naturalis motio te concutit, exsilium hujus vitae attende, et quod etiam ad aliam vitam exspectando anhelas, ac istud secundum tristitiam columbae facito, et unaquaeque utilia aliorum bonorum hominum collige, et secundum exemplum columbae vive et in [Col. 0324C] aeternum vives.





EPISTOLA CIII.








N. ABBATISSAE IN KOUFUNGIM AD HILDEGABDEM. Hortatur ut principes Ecclesiae excitet.



Dominae et sorori HILDEGARDI, peccatrix N. et solo nomine abbatissa in Koufungim, lumen scientiae sub modio silentii non occultare.

Nuntii hujus inopina festinatione praeventa, ut dominae et matri nihil polite vobis scribere potui, quin potius vulgata enuntio verba, ut dilectae sorori; igitur sic accipite. Celebre factum est in ore omnium volumen illud volans, quod prophetae datum est in escam, in tuo quoque ore, utpote sapiens, requiescere. O quam pretiosus thesaurus iste! Cave ergo ne cum stulto glutias eum. Discurre autem, [Col. 0324D] festina, excita Ecclesiam, imo principes Ecclesiae, quibus in Petro dicitur: Simon, non potuisti una hora vigilare mecum (Mt 26). Virgam enim ab Aquilone super iniquitatem vigilantem te vidisse et gaudemus et contremiscimus, unde et litteras tuas consolatorias recipere desideramus. Vale in Christo, ad ipsius invocationem semper mei memor, ut gratiae quae in te est particeps fieri merear.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Dies sibi paucos superesse, et ut mortem bonis operibus praeveniat.



In spiritu veraciter tibi dico: Animam tuam custodi, ne cum iniquitate coinquinetur. Tu etiam corpus tuum cum justitia Dei circumcinge. Hoc ante diem mortis facito, quia postea nullum remedium [Col. 0325A] invenire poteritis, nisi quantum per gratiam Dei et per ornamentum operum tuorum inveneris. Accipiter enim inimicus tuus circuit, tentans quomodo animam tuam vulnerare possit. Ab illo te custodi per studium bonorum operum et per abstinentiam peccatorum, quia dies tui longa tempora non habent. Unde Spiritus sanctus in te ignem suum accendat, ut verborum istorum recorderis. Unde et iterum hanc parabolam tibi dico: Arbores in hieme arescunt, et in aestate florent, et grossos suos producunt. Nunc animo tuo hoc intende, quam diu per praevaricationem spiritalis vitae in hieme sis, et per mutationem morum tuorum in viriditate Spiritus sancti, quae aestas est, festinanter curre, et hoc modo flores virtutum producito, ac collige manipulos [Col. 0325B] tuos quanto citius possis; et tamen interim a peccatis te custodi, quia in veritate tibi dico: si gratiam Dei quaesieris, ipsa a te non fugiet.





EPISTOLA CIV.








N. ABBATISSAE IN GERBESTETHDE AD HILDEGARDEM. Ejus petit orationibus adjuvari, suasque vicissim illi promittit.



Venerabili dominae H., lucernae ardenti et lucenti, N. gratia Dei in Gerbestethde abbatissa, licet indigna, sic certare in studio ut aeternum comprehendatis bravium.

Quoniam, testante Apostolo (Rm 12), unusquisque membrum est alterius, singulis Ecclesiae filiis plurimum est gaudendum, quod scilicet fama sanctitatis vestrae ubique pervolans, odorem virtutum [Col. 0325C] vestrarum per totam innotuit Ecclesiam; qui etiam in partibus nostris respirans, ad gratiarum actiones referendas auctori totius boni nostra non modice excitavit corda. Unde ego, ultima fidelium, participari cupiens meritis vestris, precor quam intime ut assiduitati precum vestrarum interesse merear: quam petitionem si exaudieritis, orationem meam, licet vilissimam, promptissimam vobis tamen promitto. Praeterea rogo almitatem vestram, domina amanda, ut aliquid mihi de libris vestris transmittatis, omni devotione semper deserviendum. Insuper quatenus memoria vestra tanto apud nos abundantius vigeat, quanto his bonitas vestra nos laetificat. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. De casu primorum parentum et eorum per Christum suscitatione.



[Col. 0325D]

Tu, filia Dei, in noctibus per quatuor elementa ascende, quae in die omnia opera complent. Nox enim per tenebras tristitiam, et dies per lucem gaudium profert. Scriptum est enim: Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam (Ps 18). Hoc tale est; Deus dies illa est quae non obscuratur, et quae per tempora temporum nunquam mutatur, et sibimetipsi diem scilicet claram, lucem de luce elegit: quia ipse facturam suam, scilicet hominem, cum omnibus quae sibi adsunt integram fecit. Sed serpens veniens mulierem per eloquium afflavit, et ipsa illud suscepit, ac se ad serpentem reclinavit. [Col. 0326A] Et sicut a serpente hoc gustaverat, sic viro suo idem dedit, et illud in viro permansit, quia vir omnia opera pleniter perpetrat. Hoc autem Deus fieri non jussit; sed serpens per blanda et lusoria verba mulierem decepit. Tali enim modo gustus carnis a serpente susceptus est, et ipse ideo lubricus, et levis ac fallax, ut consilium serpentis est. Serpens namque in fallacia sua homini maledictionem abscondit, quoniam si ei perditionem ostendisset, consilio ejus non consensisset. Et ut homo scientiam boni et mali habet, sic et serpens dolum et maledictionem habet. Sed deinde velox cervus et fortis leo in cubiculo suo habuit quomodo hoc divideret. Deus enim virginalem maceriam sibi elegit, in qua Verbo suo humanitatem praeparavit, quia Virgo [Col. 0326B] commistionem gustus carnis non cognoscit, et ita Verbum Dei aliene homo factum est. Sic quoque homo Christus de die in diem processit, et ita serpentem decepit, qui hominem blasphemaverat. Dies enim Christus omnia noxialia noctis superavit, quia gustum carnis, quem serpens blande in hominem misit, per emendatam poenitentiam abluit, ac hominem alienum in hoc modo facit, cum illum membrum suum ad se colligit. Serpens etiam cum fallacia sua, in qua malitiam abscondit, multos saepe laedit, ac eos dubios esse facit, sic ut Deum nesciant, ita quod et ipsos sine fide et sine spe discerpit. Multi tamen contra hoc pugnant dicentes: Creator meus me non perdet, nisi pro peccatis meis peream. Pugna haec tortoribus martyrum et dolori vulnerum [Col. 0326C] Christi assimilatur. Prima autem mulier nox supradicta fuit, et ipsa nocti, scilicet viro suo, scientiam indicavit. Tu vero, filia Dei, per martyrium boni operis te decoram fac, ita quod anima tua in Deo clarescat.





EPISTOLA CV.








N. ABBATISSAE MONTIS S. CYRIACI AD HILDEGARDEM. Se sibique commissas ipsius commendat precibus.



HILDEGARDI sanctitatis speculo N. indigna abbatissa ancillarum Christi in Monte S. Cyriaci Erphordiae commorantium, aeternae claritatis perfrui gaudiis.

Gloriosa dicuntur de te, famula Dei; proinde te rogo ut mihi, onere peccatorum praegravatae, precis [Col. 0326D] tuae porrigas manum, Dilectum tuum imitando, qui manus extendit leproso. Cognovi enim te unctam esse oleo laetitiae prae consortibus tuis. Unde te flexis genibus precando adjuro ut cum illa coelestia et aeterna comprehenderis, sanctaque sanctorum interius, meis condoleas miseriis, Sponsum tuum et meum pro me exorando, et in gratiam ejus meos excessus reconciliando. Quomodo tu, dilecta Christi, charitatem haberes, si compati infirmitatibus aliorum detrectares? Sim ergo tuae sanctitati commendata, et sorores quae mihi commissae sunt, et ora ut pes noster stet in via recta, ut gradientes perfecte, diem attingamus laetitiae. Interpella eum qui nos abscondit in abscondito faciei suae a conturbatione hominum, ut nos protegere dignetur in [Col. 0327A] tabernaculo suo a contradictione linguarum, detque velle et posse quae praecipit, qui veritatem in saeculum custodit. Fraternitatis igitur nostrae plenitudinem sanctitati vestrae designa modo, et ut vestrae precis certitudinem habeamus intime exoramus. Sanctitatis vestrae gloria vigeat, floreat, valeat.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ne mente sit inquieta, et ne in abstinentia excedat.



O filia Dei, cum charitate Christi circumdata es, sed tamen cum amaritudine tui corporis constricta es bellis, et rebellas contradicendo diabolum. Quod constructionem populi, cum quo es, Deo placidam video, et etiam in meliorem partem strenue ascendentem, [Col. 0327B] et in bona conversatione plus aedificari quam institutus sit. Anima autem tua in Deo exsultet, et in illo devote permaneat. Sed tamen nescis nec cogitare potes vincula ligatorum disrumpere, eorum scilicet qui in semitis irrisionis ambulant. Quomodo? Quidam homo ad magnam turrim aspexit ne se moveret, sed tamen hoc prohibere non potuit, et in inquietis clamoribus clamavit: »Vae, vae,« et sic in irrisionem populi ductus est dicentis: »Quid proderit tibi semper contra eos bellare, qui te nolunt.« Sed in montem excelsum aspice; et ad illum qui diligenti charitate tibi respondeat. Filia mi, filia mi, quid vis? Omnia quae pro anima tua poscis implebo. Nunc cessa de inquieta mente, et quietem tibi assume. Nam video in vero Lumine quod [Col. 0327C] hoc utile animae tuae sit. Sed provide ut terram tuam in solitudine habeas, et eam non confringas, ita ut viridas herbarum et aromatum virtutum per aratrum laboris attrita germinare non possit. Saepe video quando homo per nimietatem abstinentiae corpus suum affligit, quod taedium in illo surgit, et taedio vitia se implicant, plus quam si illud juste pasceret. Sed quia benevolens anima charitatis in te constituta est, custodi ut non frequenter videas hoc quod carnem imperat vulnerare. Sed adhibe tuis recte constituta tempora unguentorum salutis, ut in aeternum vivas. Video animam tuam valde rutilantem in puro homine.





EPISTOLA CVI.








N. ABBATISSAE IN LUBBOLDESBERGE AD HILDEGARDEM. Consolatorias ab ea exposcit litteras.



[Col. 0327D]

HILDEGARDI sponsae Christi in Monte S. Ruperti, N. humilis gubernatrix sororum in Lubboldesberge, piam in Christo orationem.

Quanto desiderio faciem tuam videre, tuoque colloquio gaudere diu desideravi et desidero, novit scrutator cordis et renum Deus, nunquam tamen, peccatis meis impedientibus, ad desiderii mei effectum potui pervenire. Verumtamen, quoniam saepe cognovi multos per tuas litteras consolationem accepisse, quibus tamen faciem tuam videre non contingit, propterea et ego peccatrix idem sperans, consilium tuum per praesentem chartulam quaerere ausa sum, si forte divina clementia per bonitatem [Col. 0328A] tuam consolari afflictionem meam disposuerit. Multiplex siquidem est cordis mei contritio, quam per te alleviari totis visceribus meis exopto.




RESPONSUM HILDEGARDIS. A Deo eam valde diligi.



Dies lucem clarificat, et nox tenebras obnubilat. Si autem nox contra diem pugnare vult, eum exstinguere non potest. Si vero dies noctem superare vult, possibilitatem eam vincere habet. Verum autem lumen tibi adsit, quod in primo die Deus homini providit. Nam Pater Filium diligit, quamvis eum foras exire videat; cum tamen ille tempus tempestivum peccandi non quaerat, quasi Deus non sit. Deus animam tuam in vagatione mentis tuae videt, sed tamen mens tua illicita peccandi deridet quae animam [Col. 0328B] decerpunt. Unde video te sicut rutilantem fulgorem solis per inspirationem Spiritus sancti; nec omnino exsilium perditionis, sed aspicientem ad solem sicut aquilam per poenitentiam, quae dulcissima mater est, et ideo Deus valde amat te. Nunc in aeternum vive.





EPISTOLA CVII.








N. ABBATISSAE AD HILDEGARDEM Tentationibus impugnata ipsius consilium auxiliumque precum postulat.



HILDEGARDI venerabili et in Christo dilectae, N. peccatrix et solo nomine abbatissa sororum, orationem et omnium operum in laude Dei transactorum seu futurorum communionem.

Scimus, dilectissima, in omnibus vos providam [Col. 0328C] semper exstitisse, et in hoc nondum defecisse: unde rogamus ut litteras nostras benigne recipiatis, et quid in eis contineatur audiatis. Conquerimur enim vestrae sanctitati quod tentationibus malorum spirituum multoties impugnamur, et in partes varias inclinamur, et nisi, Deo adjuvante, confortemur, a procellis eorumdem opprimimur. Eapropter vestram sanctitatem iterum et iterum et etiam tertio imploramus ut pro aeterna remuneratione consilio vestrae bonitatis nobis subveniatis. Et quidquid super hac re deliberaveritis, non viva voce, sed litteris per praesentium latorem renuntiate.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Propriam dimittendam esse voluntatem ac carnalia desideria, ut Deo obediatur.



[Col. 0328D]

O filia Adae, in vera visione sic docta sum: Quicunque hoc facit quod voluntates corporis sui relinquit, hic Abrahae, qui patriam suam reliquit, et viro sapienti qui domum suam supra petram aedificat assimilatur. Homo enim qui in hac terrena vita aliam vitam colit, hujus vita angelica esse probatur, quia tempestas hujus saeculi eum non movet, nec terroribus diabolicae deceptionis prosternitur. Sed sicut Abraham patriam suam reliquit, et praeceptis Dei obedivit, sic iste carnalia desideria sua derelinquit, et praeceptis Dei per eleemosynas et orationes ac per alia bona opera obedit. Sed providendum est ut in his bonis homo stabilis sit, ne per diabolum seducatur, qui primum hominem decepit, [Col. 0329A] et qui eum gloria sua despoliavit. In omnibus quoque bonis suis doctrinae supernorum judicum obedire debet, quorum linguae claves coeli sunt. Deus victoriam hujus praelii in te perficiat, ita quod ab angelis lauderis, et quod sancti in te gaudeant, et quod etiam in aeterna gaudia recipiaris.





EPISTOLA CVIII.








N. ABBATISSAE APUD WIDERGOLDESDORF AD S. HILDEGARDEM. Optans dignitati renuntiare, petit ab ea quid sibi sit agendum.



Dominae suae HILDEGARDI, piae matri ancillarum Christi apud B. Rupertum Domino Deo militantium, N. humilis ministra et dicta gubernatrix sororum apud Widergoldesdorf Deo et sanctae Mariae [Col. 0329B] servientium, intimam dilectionem et devotum obsequium.

Scio, domina, quia omnes viae vestrae misericordia et veritas, et hoc merito, quia misericordia quae de coelo ad terram Filium Dei attraxit, super vos prospexit, et superna Sapientia sedem suam in vobis paravit. Quapropter, dulcissima, obnixe supplico ut dignemini a Deo perquirere vobis utrum sit ipsius voluntas ut istam sarcinam portem aut abjiciam, quia plus adhuc constrictione obedientiae quam Dei amore perseveravi. Idcirco, si auderem, de loco magisterii libenter discederem, quia mihi valde durum esse videtur ut omnibus moribus aliorum serviam, et ut in voluntate illorum permaneam, et ideo [Col. 0329C] mercedem aliquam me recepturam non spero. Valete. Sapienti animo pauca sufficiant.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut constanter sustineat impositum sibi onus et in Deum confidat.



Multum iste valet, et magnum donum Dei est in homine illo, qui talis est in scientia, quod coelum sustinere potest. Hic est sensus. Nullus hominum fugere debet, qui ad hoc valet, ut per virgam Dei congregationem sanctorum sustineat. Sed donum Dei tibi hoc inspiret, o filia, ut lumen ipsius diligenter feras. Quaedam autem natura hominis est, quae in primo ortu ejus sicut fumus ascendit, et haec dolorem et amaritudinem portat, ac huic multae cogitationes, et timor atque dubietas se implicant. Hoc [Col. 0329D] martyrium tu, filia, habes; ac in eo angustiam, et timorem, et dolorem in aequitate vitae sustines. Sed tamen in hac parte plurimi sancti sicut martyres ad Deum veniunt. Ac ideo et tu confide in Deum, quia non derelinquet te, et Spiritus sanctus dolorem tuum minuet.





EPISTOLA CIX.








H. ABBATISSAE DE CROUCHDAL AD HILDEGARDEM. Ut quid in se correctione dignum sit indicet.



HILDEGARDI, summi Patrisfamilias domus providae dispensatrici, H. de Crouchdal abbatissa humilis et indigna, maternam venerationem cum ea qua in Christo conjunctae sumus charitate.

Postquam diu desiderata praesentia et affabilitate vestra, Deo opitulante, merui relevari, a pusillanimitate [Col. 0330A] spiritus et tempestate priori aliquantisper quievi; et quia verba vestra non ab humano ingenio, sed a luce vera, quae plus caeteris hominibus vos illuminavit, non dubito procedere, consilio vestro quod proposui facere distuli adhuc perficere. Scire vos volo, domina et soror charissima, quia sicut prius vos videre multum desideravi, non minus adhuc desidero, et cum corpore non possim, corde vobis semper adhaereo: et quia certum est charitatem in vobis et vos in charitate manere, per eam vos deprecor, ut quid correptioni vel correctioni dignum lux viva per spiritum suum de me vobis manifestaverit, scribere mihi non differatis.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Eam dijudicare alios in quibus dijudicari nollet.



[Col. 0330B]

Qui omnia videt, dicit: Oculos habes ad videndum et undique ad circumspiciendum. Ubi vides lutum, illud ablue, et quod aridum est fac viride. Sed et aromata quae habes fac saporem habere. Quod si oculos non haberes, te excusare posses. Nunc autem oculos habes, et quare per eos non circumspicis? Sed magniloquium habes in rationalitate. Multoties enim alios in his dijudicas, in quibus te dijudicari non cupis; sed tamen aliquando sapienter ea dicis quae profers. Attende ergo attente quod onus tuum portes, et collige bonum opus in sacculum cordis tui, ne deficias, quoniam in solitaria vita, quam requirit sonus verborum tuorum, non valeres quiescere [Col. 0330C] propter vicissitudinem diversorum morum, quia tunc novissima tua multo pejora fierent quam prima, et etiam tam gravia ut jactura lapidis est. Imitare autem turturem in castimonia, sed electam vineam diligenter procura, ut Deum recta et pura facie inspicias.





EPISTOLA CX.








L. ABBATISSAE IN BABEMBERCH AD HILDEGARDEM. Petit ab ea et ejus conventu mutuum fraternitatis consortium.



H. Dominae et matri amabili, religione ac dignitate venerabili, L. licet indigna abbatissa in Babemberch dicta, una cum omnibus sibi commissis a Deo, quidquid valet humilium devota et frequens oratio.

[Col. 0330D] Beatitudini vestrae in Christo congaudeamus, quantum pro modulo nostro valemus, quod Dominus, qui vos praescivit et sibi praeelegit, nostris temporibus spiritu prophetiae illustravit ac replevit. Nos ergo praecipue in hoc Christus laetificavit, quod non solum ad hoc vos ex femineo sexu praevidit et praedestinavit, verum multos gratia sua per doctrinam illuminavit. Quapropter grates permaximas ipsi pro vobis referimus, et humili supplicatione deposcimus, ut quae in vobis coepit clementer perficiat, donec ad aeterna perducat. Petimus igitur obnixe ut nos in consortium fraternitatis vestrae dignemini recipere, et nos sancto conventui vestro studeatis commendare, et commonitoriis litteris vestris nos confirmare. Valeat dilectio vestra.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ad laborem, et ad filias sub disciplina constringendas.



[Col. 0331A]

O mater, homo qui agrum illum qui plenitudinem fructuositatis habet, non fodit, nec fructiferum facit, delinquit, quia pro praemio patrisfamilias non laborat. Quis enim bovem et asinum constituit? Scilicet Deus ad servitutem hominis eos creavit. Cur autem homo propria utilitate sua non laboret, cum ipse totum opus Dei sit, et cum Deus ipsum vacuum non constituit? Deus namque hominem firmamento similem facit, quod solem, et lunam, ac stellas portat, quatenus omni creaturae luceant, et quatenus tempora temporum ostenderet. Sed si haec omnia nigra nubes obtegeret, creatura se finiri timeret. [Col. 0331B] Tu, filia Dei, agrum hunc te esse cognosce, quia propter benevolentiam tuam amplexionem cum populo habes, ita quod ipse verba et opera tua capere potest. Ideo cum ipso laborare non fugias, nec propter vacans otium delinquas, quia saepe inutiles herbae in otiositate crescunt. Tu quoque ostensionem firmamenti tibi propone, ne lumen rationalitatis tuae ob nigras nequitias, fallente diabolo, abscondas, quasi vix vivas, ac in his omnibus in disciplina filias tuas constringe; quia quemadmodum puer timet quod virga percutiatur, ita magister ab omnibus timeri debet. Afflictionem autem in his ne timeas, sed cum hac praemia tua in aeterna vita auge, ita ut spiramina Spiritus sancti in te fluant.





EPISTOLA CXI.



[Col. 0331C]




N. ABBATISSAE VETERIS-MONASTERII MOGUNTIAE AD HILDEGARDEM. Ut pro peccatis suis Deum placare studeat.



Dominae suae H. Deo dicatae virgini, N. solo nomine abbatissa sororum in Veteri-monasterio Moguntinae Ecclesiae, post diutinam aegritudinem coelestis vitae beatitudinem.

Si aliquantulum, domina mea de infirmitate vestra convaluistis, gaudeo; sin autem, ex animo condoleo. En scribo vobis ausu familiaritatis, petens ut meam circa vos devotionem attendatis, et pro peccatis meis faciem Domini placare studeatis. Precor enim vos in vinculo charitatis ut per praesentium litterarum portitorem me commoneatis, quod rescripto [Col. 0331D] vestro, prout Spiritus sanctus vobis donaverit, me laetificetis.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut pondus suum derotissime portet, et in Dei servitute perseveret.



Voluntas Dei quasi in signo mortis me straverat, velut anima mea de hoc saeculo suspiraret; sed gratia Dei aliquantulum me in novo dono nunc erexit. Sed mystica Dei dicunt, ut in vera visione video: Qui in nomine meo ulli dolenti succurrit, illi in parte mea, quod praemium laudis est, succurretur. Mens autem tua flagrat quasi ignito oleo aspersa sit, unde interdum dolendo fatigaris, velut nescias quid facere possis. Nunc vive in Deo, et pondus tuum devotissime [Col. 0332A] suffer, quantum prae viribus tuis potes et Deus faciat ut in servitute ipsius perseveres.






Epistolae Hildegardis