Epistolae Hildegardis

EPISTOLA CXII.








E. ABBATISSAE SUPERIORIS MONASTERII RATISBONENSIS AD HILDEGARDEM. An creditam sibi curam dimittere possit, et de his quae jam inquisierat an sibi formidandum sit aliquid.



Reverendae in Christo multum diligendae matri H. E. Dei gratia, si quid est, scilicet abbatissa, quamvis indigna in superiori monasterio Ratisbonae, orationes quas potest cum sincerae fidei et dilectionis affectu.

Videre faciem vestram, domina dilectissima, multum desiderat anima mea, et ad audienda verba [Col. 0332B] oris vestri multo tempore arrectae sunt aures meae. Pro magno etiam desiderio meo aliquando litteris sanctitatem vestram salutavi, sed rescripta nulla recepi. Rogo igitur, atque pedibus vestris eminus provoluta humiliter deprecor, ut per praesentem nuntium saltem de duabus inquisitionibus mihi respondere dignemini, si videlicet de re pro qua jam maxime affligitur cor meum, aliquod periculum timendum, vel de Dei misericordia praesumendum sit. Scire cupio consilium vestrum de cura mihi credita, quomodo vel quando expediri possim de illa. Iterum atque iterum charitatem vestram suppliciter implorans efflagito, si qua sint in vobis viscera misericordiae, ut maximam angustiam cordi meo imminentem scriptis vestris relevare vos non pigeat.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Non inquirenda quae Deus nesciri vult, nec dimittendam ipsi impositam curam.



[Col. 0332C]

O filiae Adae, Deus rationalitas illa est quae nec initium nec finem habet, et per quam homo rationalis est; et eadem rationalitas in ipso animata vita est, quae nunquam deficiet. Nunc autem vide et attende Scripturas quae de radice Spiritus sancti radicatae sunt, et quae etiam de rationalitate quae Deus est scriptae sunt. Scriptura enim speculum est in quo per fidem Deum aspicimus, quia adversarius noster vigilat et non dormit. Ideo cum illa adversus eum pugnare debemus, et Deum tentare non debemus, sed devote adorare. Diabolus enim [hominem] [Col. 0332D] mutabilem et diversorum morum esse scit et videt, et ob hoc in quietis moribus pacis eum quiescere non permittit. Saepe etenim homo quasi in impetu a Deo scire vult quod scire non licet, et per hoc servitutem Dei dimittit: unde diabolus multum gaudet, et in utraque parte eum deficere videt. Talis vero sciscitatio stulta est, sicut illa quae a falso propheta quaeritur. In omnibus his Deus non tentari, sed adorari debet. Diabolus namque ex saevissima nequitia sua jacula in cor hominis saepe mittit, quibus homo Deum confundat. Beatus autem homo ea nec facere vult, nec eis consentit, sed sicut cum passione mortis in eis vivit. Homo autem cum originali peccato naturaliter peccat: cum deinde poenitet, et cum illud propter honorem Dei dimittit, [Col. 0333A] diabolo per fidem resistit. Deus vero hominem nunquam perdet, qui majorem partem peccatorum suorum ipsi offert, sed aliam partem minorem peccatorum illi remittit. Nunc autem, dulcissima filia, curam tibi creditam in tali veritate provide, ne propter taedium aut laborem eam dimittas. Et vide quod recte attendas utrum bona an mala Ecclesiae loci illius cogitatio tua sit, quia tibi magnum peccatum aderit, si istud recte non attenderis. Nam arbor quae floribus plena est, pulchra ad videndum est; sed cum fructus ejus ad vescendum maturescit, multo utilior est. Desiderium bene operandi mentem hominis velut flores laetificat; sed studium operis, scilicet cum fructus crescere incipit, multo melius est. Cum autem homo bona opera perpetraverit, fructus [Col. 0333B] maturi apparent, et bona opera ipsius in aeternis pascuis cibum vitae sibi praestant, cum de hac vita migravit. Unde, bona filia Dei, bona desideria tua in bonis operibus perfice, ut cum anima tua de corpore tuo exierit, pulcherrimum praemium a Deo tibi emicet. Haec gratia Dei te doceat.





EPISTOLA CXIII.








N. ABBATISSAE NUSSIMENSIS MONASTERII AD HILDEGARDEM. Grationum ejus suffragia exposcit super fluctuanti statu sui monasterii.



H. dominae et matri suae amantissimae, N. abbatissa, licet immerita, sororum in Nussim, tantillum orationis et servitium cum intima devotione.

Quia de statu nostro, qualiter in id quod ante [Col. 0333C] fuit, ab eo quod, heu! frustra esse voluit immutatus sit, beatitudinem vestram accepisse fama currente non ambigimus; suffragium orationis vestrae eo nobis propensius et instantius propter Deum impertiri deposcimus, quo nunc fluctuanti animo labore oneris quod circa nos factum est, variis hinc inde motibus impellimur et angustiamur. Scimus enim quia terribilis est Deus in consiliis suis super filios hominum; ideoque districtionis ejus occulta quidem, sed nunquam injusta judicia formidantes, causam animae nostrae et vobis, cui prae cunctis mortalibus amplius confidimus, et reverendis sororibus vestris totaliter committimus, atque rescripta vestra toto corde desideramus. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ad poenitentiam et bona opera facienda.



[Col. 0333D]

O famula Dei, in circulo solis cum intentione cordis tui curre, et pro peccatis tuis ad Deum suspirando anhela, et bona opera operare priusquam dies tui inclinentur, ubi postea operari non potes. Villicum etiam illum attende, qui apud dominum suum diffamatus est, et qui debita debitorum domini sui scribendo minuit. Sic tu quoque facito. Nam ubi officium tuum non bene servasti, filias tuas per adjutorium consilii tui adjuva, et in motu misericordiae super illas esto, sicut congrua pluvia super gramen ascendit, et multum fructum provocat; et prudentior per poenitentiam et per misericordiam filiis lucis, scilicet perditis angelis, eris, [Col. 0334A] quoniam ipsi hoc facere noluerunt. Cum opera namque ista feceris, in aeterna tabernacula post mortem tuam ipsa te suscipient. Nam si aratrum recte in terram verteres, et congruam pluviam haberes, germinans terra esses. Ros enim unde germinare debuisti in te defecit, et cum rota quam salutem tuam esse dicis, et quae tamen cinerosa est, circuis. Nam aratrum tuum cum scientia sanctae Scripturae in cor tuum verte, et per suspiria bonae intentionis pluviam habe, et felici consuetudine per bona opera rorem benedictionis retine. Haec autem ante diem mortis tuae facito, ut in aeternum vivas.





EPISTOLA CXIV.








N. ABBATISSAE COLONIENSIS AD HILDEGARDEM. Eam cupiens habere in matrem, petit consolatorias litteras.



[Col. 0334B]

Dominae ac matri suae H. commoranti in terra Jerusalem, N. solo nomine abbatissa in loco sanctarum virginum Coloniensis Ecclesiae, devotissimam orationem et debitam servitutem.

Quantum congratuler beatitudini vestrae, verbis non possum exprimere. Licet enim a vobis corporali disjungar aspectu, tamen vobis intimo charitatis astringor affectu. Desidero enim vos videre, et dolorem quem in corde meo absque omni humano solatio fero vobis explicare. Vos autem quae estis omni charitate plena in loco matris meae cupio vos habere; post Deum etiam spem meam in vos posui, [Col. 0334C] et amodo a vobis cupio consolari et laetificari. Quapropter moveant vos lacrymae, moveant gemitus dilectae filiae, et mementote mei, et rogate Deum, qui pro nobis pauper factus est, ut dignetur me liberare a perpetua paupertate, vel in ultimo loco aeternae beatitudinis collocare. Valete et omnem congregationem vestram mei parte salutate.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut onus suum firmiter portet, et oves suas coerceat.



Onus tuum in recto itinere firmiter porta, et oves tuas quantum potes coerce, et hoc melius tibi est quam diversa vagatio mentis, quia Deus in omnibus locis aequalem potestatem secundum opera hominum habet. Prohibe a te, cum adjutorio Dei, ne mens tua in vagatione sit, similis diei quae praecedit [Col. 0334D] aliquantulum in puro sole et aliquantulum in turbine. Mens enim tua aliquando est velut in tanta amaritudine, quod eam sustinere non potes, aliquando etiam in lassitudine et in caeteris. Nunc autem in purissimo sole et in recto calore surge, quia Deus te vult, quamvis quocunque modo vacilles, quoniam constituit te quasi oculum aliis, et ideo ab illo non recede.





EPISTOLA CXV.








N. ABBATISSAE DE DIDENKIRKIM AD HILDEGARDEM. Petit ab ea commonitoria verba quae animam suam aedificent.



H. de S. Ruperto magistrae, divinique luminis gratia illuminatae, N. de Didenkirkim juxta Bunnam abbatissa, licet indigna, tantilla tantae, et indigna [Col. 0335A] dignae, orationis instantiam, et debitae servitutis perseverantiam.

De vestra pietate et humilitate tanta confidens, ad vos misi per praesentium latorem has litteras, eo tenore conscriptas, quatenus si liceat, atque oculos vestrae pietatis non offendat, aliqua mihi commonitoria verba, quae animam meam aedificent, et quae mihi fiduciam ad Deum praebeant, mater amantissima, brevi scripto remittatis. Me etenim ex his corroborari, dum praesens aderatis, opportuno tempore proposuistis. Praeterea si amplius non audeo rogare, utar tamen precibus Chananeae, quae respondebat Domino in Evangelio, dicens: Quod etiam catelli edant de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum (Mt 15). Eadem fidei devotione vos secundario [Col. 0335B] rogo, ut de mensa vestra, id est de visione illa qua multa mirabilia frequenter videtis, mihi valde desideranti de supradictis summatim apponatis. Mementote quod pergamenum ea de causa nuper transmisi. Verumtamen, quantum in nobis est, supplicando Deum rogamus ut bonum quod coepit in vobis gratuita pietate et bonitate perseverante fine compleat.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ut cordis sui terram colat, ut suis sit utilis.



Inquietam mentem propter lutulenta loca, et propter sollicitudinem multarum aquarum, quae fluendo deficiunt, habes. Lutulenta enim loca illis sunt qui vicissitudinem pessimorum morum habent, [Col. 0335C] et aquae quae deficiunt, illis scilicet qui duri et lapidei sunt, nec rivulis doctrinae sanctae Scripturae molliuntur. Sed tu intra te dicis: Quae vel quid ego sum? et quomodo talia perferre possem? Nunc autem sapientis viri fabulam audi. Quidam cavernatum locum fodere voluit; sed cum ligno et ferro foderet, ignis de quodam lapide in quem foderat evolavit, ita quod idem locus perfodi non potuit; sed tamen ille ejusdem loci latitudinem notavit, et cum magno labore aliquas cavernas in eo perforavit; et homo iste intra se dixit: Ego valde laboravi; sed qui post me veniet, levius me laborabit, quia sibi haec omnia praeparata inveniet. Hic nempe homo coram domino suo laudabitur, quia opus suum longitudine et latitudine [Col. 0335D] multo utilior est quam opus in molli terra quae aratro subvertitur. Ideo quoque dominus suus eum pro fortissimo milite computat, qui exercitum suum bene sustentare potest, et aliis agricolis, qui fructum in temporibus suis dant, eum proponit. Quicunque enim prius laboravit, laborem illius qui eum subsequitur supereminet. Faber enim mundi primo creare coepit, et postea ministris suis secundum ipsum operari dedit. O filia Dei, terram tuam in temetipsa coerce, ne ipsa sine fructuosa utilitate filiarum arescat. Cor etiam tuum in unum collige, nec illud in immoderationem inquietorum morum figas, ne filias tuas a te fuges. Tu quoque similis esto bonae terrae quae frequenter congrua pluvia irrigatur, quatenus bonas et delectabiles herbas proferat. [Col. 0336A] Quomodo? Cum enim homo carnem suam moderate pascit, laetos et mansuetos mores habet; sed cum in nimietate ciborum et conviviorum vivit, unumquodque nocivum vitium in se pullulare facit. Qui autem per immoderatam abstinentiam corpus macerat, semper iratus vadit. In omnibus his bona terra esto, quatenus filias tuas, cum fleverint, consoleris, et cum in iram surrexerint, eas recte corripias; et cum rabidae fuerint, per te regulari disciplinae subjaceant. Quae autem se in oblivione a te verterint, has cum historialibus verbis et cum verbis Evangelii inter te et alios duos revoca; et si tunc tibi non obedierint, tu summo Magistro obediens esto, et memor esto Jacob, qui duos filios Joseph cum benedictionibus suis commutavit. Nunc [Col. 0336B] ergo initium boni studii tui considera, ut cum fiduciali fine fruaris, et ut aeterna praemia a summo Magistro recipias.





EPISTOLA CXVI.








T. ABBATISSAE ANTURNACENSIS AD HILDEGARDEM. Certa fieri cupit de quibusdam monasterii ejus consuetudinibus, praesertim an solas nobiles virgines admittat.



HILDEGARDI magistrae sponsarum Christi, T. dicta magistra sororum Anturnacensium, summis spiritibus quandoque conjungi in coelestibus.

De sanctitatis vestrae opinione celebris fama late pervolans quaedam mira et stupenda auribus nostris insonuit, summaeque religionis ac singularis propositi vestri excellentiam exiguitati nostrae maxime [Col. 0336C] commendavit. Multorum namque testimonio didicimus de secretis coelestibus plurima mortalibus intellectu difficilia et rara, vobis divinitus ascribendum revelari, et quaeque vobis agenda, non deliberatione humana, sed Deo edocente ordinari. Aliud etiam quoddam de consuetudine vestra ad nos pervenit, virgines videlicet vestras festis diebus pro ornamento candidis quibusdam uti velaminibus, coronas etiam decenter contextas capitibus earum desuper impositas, et his utraque parte et retro angelicas imagines insertas; in fronte autem Agni figuram decenter impressam: insuper et digitos earumdem quibusdam decorari annulis: quae omnia, ut credimus, ad amorem superni Sponsi ducitis, cum justum [Col. 0336D] sit ut sint mulieres cum verecundia se componentes, non in tertis crinibus, neque auro, neque margaritis, aut veste pretiosa.

Praeterea, et quod his omnibus non minus mirandum nobis videtur, in consortium vestrum genere tantum spectabiles et ingenuas introducere, quod nos plurimum etiam admiramur. Scimus tamen vos hoc rationabili causa facere, cum non ignoratis ipsum Dominum in primitiva Ecclesia piscatores, modicos et pauperes elegisse, ac B. Petrum conversis postea ad fidem gentibus dixisse: In veritate comperi quod non est personarum acceptor Deus (Ac 10) Verborum insuper Apostoli non immemores ad Corinthios dicentis: Non multi potentes, non multi nobiles, sed ignobilia et contemptibilia hujus mundi [Col. 0337A] elegit Deus (1Co 1). Omnia quippe praecedentium Patrum instituta, quibus cunctos, maxime spirituales, informari condecet, pro posse nostro persectantes, vestra etiam justa et sancta omnino esse scimus. Tanta namque, o sponsa Christi venerabilis, consuetudinis vestrae novitas exiguitatis nostrae modulum longe incomparabiliter excellit, atque non modicam admirationem nobis incutit. Igitur nos tantillulae profectibus vestris intime congaudentes, de hac re tamen aliquid a vobis certius experiri cupientes, litteras nostras sanctitati vestrae placuit dirigere, humiliter ac devotissime obsecrantes, quatenus ejus auctoritate talis religio adaugeatur, dignitas vestra in proximo non dedignetur nobis rescribere. Valete et in orationibus vestris memores [Col. 0337B] nostri estote.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Mulieres non debere quaerere ornatum, virgines decere vestes candidas; discernendas esse nobiles ab ignobilibus, ne se odio habeant.



Fons vivus dicit: Mulier intra cubiculum lateat, ita quod magnam verecundiam habeat, quia magna pericula horribilis lasciviae species in primam mulierem sufflavit. Quomodo? Forma mulieris fulminavit et radiavit in prima radice, in qua formatum est hoc in quo omnis creatura latet. Quomodo? In duabus partibus scilicet, in altera parte ex parte facturae digiti Dei, et in altera supernae pulchritudinis. O quam mira res es, quae in sole fundamentum [Col. 0337C] posuisti, et terram superasti! Sed Paulus apostolus, qui in summa volavit, et in terra tacuit, ita quod non revelavit quod absconsum fuit, haec attendit: Mulier quae subjacet virili potestati mariti sui, illi conjuncta in prima costa, magnam verecundiam habere debet, sic quod non debet dare aut revelare praeconium proprii vasculi viri sui ad alienum locum qui ad illam non pertinet. Et hoc faciat in verbo illo quod Dominator terrae dicit: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Mt 19), in irrisione diaboli. Audi: terra sudat viriditatem graminis, usquedum eam hiems superat; et hiems aufert pulchritudinem floris illius, et illa tegit viriditatem sui floris, deinde non valens se revelare, quasi nunquam aruerit, quia hiems illam abstulit. [Col. 0337D] Ideo non debet mulier se in crinibus suis sublevare, nec ornare, nec exigere in ulla sublimitate coronae, et auri ullius rei, nisi in voluntate viri sui, secundum quod illi in recta mensura placuerit.

Haec non pertinent ad virginem; sed ipsa stat in simplicitate et integritate pulchra paradisi, qui nunquam aridus apparebit, sed semper permanet in plena viriditate floris virgae. Virgo non habet tegmen crinium viriditatis suae in praecepto, sed in propria voluntate sua per summam humilitatem se tegit, quoniam homo pulchritudinem animae abscondet, ne accipiter eam per superbiam rapiat. Virgines conjunctae sunt in Spiritu sancto sanctimoniae et aurorae virginitatis: unde decet illas pervenire ad summum sacerdotem, sicut holocaustum [Col. 0338A] Deo dedicatum. Quapropter decet per licentiam et per revelationem in mystico spiramine digiti Dei, quod virgo candidam vestem induat, in clara significatione desponsationis Christi, videns quod intextae integritati mens ejus solidetur. Considerans etiam quis ille sit cui conjuncta est, sicut scriptum est: Habent nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus ejus (Ap 14). Et iterum, sequuntur Agnum quocunque ierit (ibid.). Deus etiam habet scrutinium, scrutationes in omni persona, ita quod minor ordo super superiorem non ascendat, sicut Satanas et primus homo fecerunt, qui altius volare voluerunt quam positi essent. Et quis homo congreget omnem gregem suum in unum stabulum, scilicet boves, asinos, oves, hoedos, ita quod non [Col. 0338B] dissipet se? Ideo et discretio sit in hoc, ne diversus populus in unum gregem congregatus, in superbia elationis et in ignominia diversitatis dissipetur, et praecipue ne honestas morum ibi dirumpatur, cum se invicem odio dilaniant, quando altior ordo super inferiorem cadit, et quando inferior super altiorem ascendit, quia Deus discernit populum in terra sicut et in coelo, videlicet angelos, archangelos, thronos, dominationes, cherubim et seraphim discernens. Et hi omnes a Deo amantur, sed tamen aequalia nomina non habent. Superbia amat principes et nobiles in persona elationis; et iterum illos odit, cum ipsam interimunt. Et scriptum est: Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens (Jb 36). [Col. 0338C] Ipse autem personas non amat, sed opera quae gustum habent in illo, sicut Filius Dei dicit: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Jn 4). Ubi humilitas est, ibi semper Christus epulatur, et ideo necesse est ut illi homines discernantur qui plus vanum honorem quam humilitatem appetunt, cum haec videret quae illis superiora sunt. Morbida etiam ovis abjiciatur, ne totus grex contaminetur. Deus bonum intellectum hominibus infundit, ne nomen ipsorum deleatur. Bonum enim est ne homo montem apprehendat, quem movere non poterit, sed in valle subsistat, paulatim discens quod capere potest. Haec dicta sunt a vivente lumine, et non ab homine. Qui audit, videat et credat unde sint.





EPISTOLA CXVII



[Col. 0338D]




A. ABBATISSAE DE CROUCHDAL AD HILDEGARDEM. Ut Deum exoret, quatenus pro excessibus in officio suo commissis satisfacere possit.



Amantissimae dominae H. divinarum ac verissimarum visionum sacratissimo munere divinitus illustratae, A. de Crouchdal, solo nomine abbatissa, super effluentissimum perfectae charitatis donum.

Eloquia vestra, mi domina, ab illa sanctissima anima vestra, ab illa celsitudine contemplationis vestrae, tanquam de vertice aeternorum collium defluentia in profundissimam caeterarum convallem animarum, quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina rigant eas, infundunt eas, et germinare eas faciunt germen sine spina, germinare [Col. 0339A] eas faciunt supernorum desideriorum viva germina, usque ad thronum gloriae summi Dei miro odore prosilientia. Opto igitur ego, ancilla vestra, litteras vestrae sanctitatis intueri, et alloquio dulcissimae consolationis vestrae tanquam levis aurae flatu refoveri. Nam, mi mater et domina, omnis spes, et securitas, et refugium, ac tutela mea, in vestra post Deum maternitate dependet; ideoque ad vos sola recurro, et me consilio et auxilio vestro post Christum committo. Posco igitur iterum suppliciter, deprecor misericorditer, quatenus pro me Deum exoretis, et quid mihi agendum sit pro pluribus excessibus meis, quibus et in onere nominis [f. muneris] mihi impositi, seu in aliis transgressionibus delinquo, ut supra deprecata sum, benigne [Col. 0339B] insinuetis. Timeo enim et valde pertimesco me offensam Dei incurrere. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Commendat illi charitatem, obedientiam et propriae voluntatis abnegationem.



In vera visione haec verba, quae propter admonitionem magnae necessitatis ardenti desiderio a me quaerebas audivi: Valde gloriosa laus ubi fidele magisterium has acies habet, videlicet illam quae cum clypeis et loricis atque aliis armis custos turris posita est, ut contra illos pugnet qui turrim ipsius destruere volunt, et etiam illam quae civitatem suam probis militibus ita munit, ne muri ejus ab inimicis comprehendantur, et ne hostium ejus perfidis speculatoribus aperiatur, ipsique non interficiantur. [Col. 0339C] Isti homines in beatitudine sunt. Qui autem sic non faciunt, squalidiores rusticis sunt, qui per seipsos et per pecora sua villas suas sapienter procurant, ne in pascuis suis deficiant. De his dicendum non est: Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? (Ct 3) nec illud: Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis (Ct 7). Hoc est, qui in exsilio hujus saeculi, quod per desertum intelligitur, voluntati suae contradicit, et in omnibus operibus suis suspirando ad Deum ascendit, sicut scriptum est: Ascendit fumus aromatum in conspectu Domini, mortificationem carnis sibi elegit, unde [Col. 0339D] et de fumo aromatum, et de mortificatione carnis omnes virtutes in eo crescunt, quibus nunquam saturatur. Illi qui hoc facit de supernis angelorum et sanctorum dicitur: Quam pulchri sunt gressus tui, id est studium, in quo in ista mortificatione ambulas, filia principis. Sed ab ore prophetae iste abjiciendus est, qui nec frigidus, nec calidus est, quia nec in terrenis, nec in coelestibus qui quam laborat. Sed eum locustis assimilo, quae nec cum volatilibus recte volant, nec cum animalibus in terra recte ambulant, sed quae similes turbini, qui cito deficit sine utilitate vadunt.

O filia sacri nominis, aures tuas aperi, atque diligenti corde proposita signa hujus parabolici sermonis audi, videlicet, quam magna gloria in [Col. 0340A] summa laude de turribus hujus civitatis ita constitutae sit; turris civitatis istius charitas cum concordia est. Et quare turris nominatur? Quia de altissimo Deo ipa fons saliens omnem terram circuiens fluxit, quoniam ipse Deus omnes creaturas in plena charitate ita disposuit, quod nulla necessitas in eis sit. Unde disce quod sancti homines, in quibus charitas habitat, in nulla necessitate deficiunt, quia corda eorum mansuetudine et pace velut fluenti odore balsami circumdantur, quapropter et antiquus serpens eos discerpere non potest, quoniam ut fetens odor ab odore balsami segregatus est, ita diabolus charitatem fugit, et in cavernam ab ea se abscondit. Ubicunque autem sancti homines, in quibus charitas non habitat, in nomine [Col. 0340B] Domini congregati sunt, civitati quae sine turri est, et pulchris domibus quae sine celsitudine sunt, assimilantur. Unde in hac confusione pecunia justitiae atque regulae, quia firma habitacula non habent, dispoliantur, ideoque etiam saepe destruuntur. Quoniam ut turris civitatem ornat ac sustinet, ita charitas omnes virtutes. Milites charitatis qui in turri positi sunt, obedientia, fides et spes sunt. Obedientia clypeo circumdatur, quia semper subdita est; fides lorica induitur, quia omnia bona quae in Deo sunt, quae oculus nunquam vidit probat; spes autem coelum cum omnibus ornamentis suis per fidem complectitur. Fides vero per obedientiam Deum semper aspicit, ita faciens ut ei praecepit. Deus enim charitas est, quia omne [Col. 0340C] opus suum pium est; sed per humilitatem de coelo descendit, ut captivos suos liberaret, qui charitatem reliquerunt, quando ipsum non cognoverunt. Hoc per humanitatem suam fecit, et idem exemplum nobis reliquit. Quomodo? Quando propriam voluntatem nostram in officiis hujus saeculi relinquimus, post vestigia ejus ambulamus. Quando autem in nomine ejus in unum gregem congregamur, quemadmodum ad aquilam alia volatilia congregantur, Abraham imitamur, qui populum suum et regionem patriae suae reliquit, atque in aliena re circumcisionem secundum praeceptum Dei perfecit. Sed quando per hominem qui nobis similis est, praeceptis Dei obedimus, in benedictionibus sicut stellae [Col. 0340D] coeli multiplicamur, velut etiam Deus Abrahae per angelum suum repromisit, et alienam rem secundum incarnationem suam requirimus, pro nihilo nos reputantes, ac in spiritali vita laborantes. Cum hoc facimus, turrim nostram probis militibus per humilitatem undique munimus: probique milites sumus, cum voluptatem hujus saeculi superamus, et cum furorem irae vincimus, utique paupertatem nostram propter amorem Christi toleramus, et cum inimicabilia homicidia odii ac invidiae a nobis abjicimus; atque cum alios peccatores similes nobis non spernimus, nec injusta judicia super eos judicamus, et cum super justos atque innocentes falsum testimonium non quaerimus. Hi probi milites sunt qui civitatem nostram undique custodiunt, ita [Col. 0341A] ut murus sanctae regulae et conversationis nostrae ab inimicis, videlicet odiosis ac invidiosis moribus, non perfodiatur, et ne ostium pacis per contradictionem repudietur; quoniam si hoc fit, clausula ostii nostri reseratur, inimicique nostri in civitatem nostram secure ambulant. Et ne simus cum illis, qui semper erranti corde sunt dicentes: Hoc quod hominis rationalitas nobis ponit et eligit, nolumus, quia quae nos ponimus et eligimus, utiliora et justiora illo sunt. Isti insidiatores sunt, qui civitatem nostram per insidias suas destruunt, quia quae de antiquis et sanctis magisterialibus medicis nostris in jejunando, in vigilando et in orando, sive in aliis virtutibus constituta sunt, repudiant, et voluntatem suam pro Deo, qui ipsos creavit, [Col. 0341B] eligunt. O filia sanctimoniae, nunc audi: Turris tua sine probis militibus vacua est, et custodes civitatis tuae obdormierunt, atque ita in inaquositatem, et maxime propter proprietatem voluntatis suae ducti sunt. Ideoque turris et civitas tua tam aridae sunt, quod vix consistunt. De somno itaque tuo surge, quia funes navis tuae, qui consuetudo sanctae conversationis sunt, nondum rupti sunt; sed in magna stultitia morum te occupantes, rumores qui tibi conveniant quaeris. Hoc tibi non expedit; sed sicut in desertis habitaculis magni et parvi atque caeci mures sunt, qui vestimenta hominum corrodunt, ita per haec omnis consuetudo sancta discinditur. Majores mures inquietae mentes impietatis sunt; parvi vero stultitiam, quae a via veritatis [Col. 0341C] nocturnalis est, significant: caeci autem vanitatem hujus saeculi, quae a luce justitiae caeca est, ostendunt. Unde in Evangelio scriptum est: Omne regnum in seipso divisum desolabitur (Luc. 11). Nunc aspice in quam magno ardore Spiritus sancti plantata sis. Quapropter et ministerio suo in te carere non vult, et primam regulam B. Benedicti aliorumque magistrorum diligenti corde attende, ut non pereas, sed ut in aeternum vivas. Vos autem, o cuncti magistri, providete ne stultis agricolis illis similes sitis, qui cum aratrum per seipsum recte ambulans vident, gaudium habent; cum autem curve incidit, taedium habent id recte vertere; et etiam cavete ne Paterfamilias vobis dicat: Inutiles mihi [Col. 0341D] estis, quia villicationem vestram non recte perficitis; sed sollicite considerate, quae necessitas et quae adversitas subditorum vestrorum sit, et cum omni sollicitudine eos protegite.





EPISTOLA CXVIII.








G. SANCTIMONIALIS AD HILDEGARDEM. Quam grave ipsius ferat absentiam.



HILDEGARDI matri suae sibi in Christo allectissimae, G. illa sua et vere tota sua, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (2Co 2).

Quid scribam vel quid dicam tam unicae, tanquam in Christo dilectissimae matri, penitus ignoro, quia ipsa vis amoris omnem mihi sustulit scientiam [Col. 0342A] locutionis; imo etiam vinum moeroris, quo divina absentia tua me inebriari fecit, tantum me afflixit, ut non solum dictandi, verum etiam vivendi mihi fastidium generarit. Melius enim mihi fore crederem nunquam te vidisse, nunquam te erga me tam benignam tamque materna viscera gerentem sensisse, quam per tanta locorum spatia late separata sine mora lugeo te quasi perditam. Spero autem Deo meo, et ideo meo, quia nihil habeo charius, eo quod nunquam caenulentam corporis hujus deponere me sinat formulam, priusquam dulci tua visione ac melliflua collocutione me fecerit laetificatam. Quod si, peccatis meis exigentibus, non evenerit, tamen in hoc, ut pietati ejus confido, spem meam non frustrabit quin me ibi te concedat videre, [Col. 0342B] ubi nunquam ab ipsius separemur visione. Quid plura? Rogo autem te, mater allectissima, ut cum in cujus amplexibus jugiter commoraris, et sub cujus umbra, ut hinnulus a fervore tentationum et vitiorum requiescis, pro me deprecari digneris, quatenus mihi adhuc erranti et eum perquirenti, sed heu! minime invenienti, se inveniendum manifestet, et sub umbra illius quem desidero, me quandoque sedere faciat. Vale.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Gratulatur illi quod viam angustam sit amplexa.



O filia Dei, in pura scientia fidei haec verba ad te dicta audi: Vox turturis audita est in terra nostra (Ct 2). Hoc est de Filio Dei, qui contra [Col. 0342C] carnis jura ex integra terra Mariae Virginis natus est. Flores omnium virtutum et ornamenta omnium pigmentorum processerunt, quae in se odorem suavitatis virtutum habuerunt. Hortus enim harum virtutum in peregrino filio surrexit, qui ad patrem suum, scilicet omnipotentem Patrem, in se reversus, peccata sua confitendo cucurrit, quem ipse osculo humanitatis Filii sui suscepit. Et tunc vox turturis auditur, cum propter amorem Dei mundum cum voluntate nostra relinquimus, ut etiam turtur prae reliquis volatilibus solus manet cum socium suum amittit. Sic tu etiam, charissima filia, fecisti quando pompam hujus mundi reliquisti. O quam pulchra calceamenta tua, filia regis, fuerunt, cum [Col. 0342D] propter amorem Dei arctam et angustam viam spiritalis vitae intrasti! Unde, o filia Sion, gaude, quia in medio cordis tui Spiritus sanctus habitat. Considera enim quod consolator tuus sicut lilium inter spinas te constituit, cum pompam et divitias saeculi hujus, quas Filius Dei spinas nominavit, habens, spiritalem vitam elegisti. Tu etiam, sicut rosa in Jericho, in passionibus conversionis tuae rutilabas. Nunc autem de te gaudeo, quia in te completa sunt quae de te audivi et desideravi; et tu mecum gaude. Ego vero in vera optione opto ut murus pretiosis lapidibus et margaritis ornatus fias in conspectu Dei, et in laudibus omnis coelestis exercitus fias. Gaude igitur et laetare in Deo tuo, quoniam in aeternum vives.





EPISTOLA CXIX



[Col. 0343A]




B. SACERDOTIS AD HILDEGARDEM. Aegre fert quod propositum deserendi saeculi differatur, ipsius preces exposcit, et librum ejus ad transcribendum.



HILDEGARDI magistrae sponsarum Christi dignissimae, B. Dei gratia, licet indignus Dei sacerdos et peccator, intimae dilectionis et omnis obsequii devotam certitudinem.

Taedet me vitae meae, quia repletus sum amaritudine, et quia propositum cujus conscia es, virgo sanctissima, exspectando quosdam fideles amicos meos, adhuc differo. Via mea, ut propheticis utar verbis, undique septa est spinis et maceria. Verumtamen flagella quae per omnia erudiunt Israel penitus [Col. 0343B] non renuo; sed quia cum tentatione proventum non faciunt, ne succumbam, et ad finem propositi non perveniam valde pertimesco: non quod ex consolatione tua, quam frequenter aspicio, plurimum confidens, cor meum et inter peccata et aerumnas laetificatur. Quapropter, virgo Deo devota, nos omnes post Deum ad te suspirantes summopere petimus, quaerimus, pulsamus, quatenus a solitis precibus nullatenus desistas, donec locum certum habitationis nobis, aut si id tibi tentatio in Deum videatur, saltem nunc discretum religionis ordinem misericors Deus tibi pro nobis insinuare dignetur. Ista Deum per te ordinasse non dubium esse nos credimus; tu re experta es. Nihil [Col. 0343C] enim in terris fit sine causa. Et idcirco sicut animam meam occultorum Dei judicio ab angustiis ex parte liberabas, ita nos omnes per dispositum in te a Deo modum liberare a dubietatis errore debita peccatrix non diffugias. De caetero litteras tuas et de his et aliis desidero. Praeterea librum tuum transcribere multum cupio.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Animat eum ad propositum suum prosequendum.



Haec dicit Spiritus: Laude dignissimum est et mirabile quod peregrinus ad patriam festinat. O quam magnus luctus et moeror tunc oritur inter cives et notos illius qui cum ipso epulabantur et ludebant! et o quam valde erubescunt lascivi, [Col. 0343D] quod sodalis ipsorum relinquit vasculum quod cum ipsis portabat! Respice quod in oculo viventis in magno studio praevisus es, sicut mitissimus pater ovem suam requirit. Socii qui in latitudine otiosi sedent, mutuam pacem habent; fortissimus autem miles in magnis turbinibus est. Sta in via rectitudinis, et praepara animam tuam ad pugnandum cum illis qui semper militant in legatione regis. Vide quia si aliquod volatile crabronum a sociis suis recederet, et in altum respiciens ad solem volare inciperet, omnis turba muscarum irrueret in illud, volens ipsum opprimere; sed sol tegeret illud lumine suo, ne ipsum ultra viderent, et sic aufugeret. Tunc omnis turba illa scandalizaretur, et sic illud probus miles efficeretur. Deus manum [Col. 0344A] suam tibi porrigat, ut vivas in aeternum, ubi sol non obscuratur.






Epistolae Hildegardis