Epistolae Hildegardis

EPISTOLA CXX.








V. AD HILDEGARDEM. Excusat se quod eam nec corpore, nec scriptis visitaverit.



Dominae H. religione, sapientia, disciplina, moribus, postremo omni utriusque hominis virtute plenissimae, ille suus per omnia V. in sexta cum Martha laborare, in septima reintegrari, in octava cum Maria jocundari.

Quomodo me, domina dilectissima, ab aspectu et colloquio vestrae dulcedinis, mihi omni mellis sapore gratioris, tandiu subtraxisse potuerim, vel interim litterulis saltem visitasse vos distulerim, [Col. 0344B] memetipsum satis admirari nequeo, totumque id parvitatis meae desidiae deputo. Vestram etiam pietatem hujusmodi mea inconcinnitate, quod absit! offendisse valde timeo, et merito, quippe quem antea nec voce, nec habitu, nec facie, necdum etiam fama agnitum, ut primum veni, quod factu perdifficile est, gratia vestri benignissime recepistis, et statim vestri colloquii participatione, quod magnum duco, recreare dignata estis. Verum quia poenitet, ignoscetis. Animus enim meus nunquam non promptus fuit, facultas vero defuit. Promitto igitur, si quid promittere possum, me, si Deus facultatem dederit, quantocius emendaturum. Interim aut orationibus vestris pro Deo mei miserrimi peccatoris memor esse dignemini.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ad contemptum mundi.



[Col. 0344C]

Qui vita est, haec verba mihi ostendit dicens: Tu similis es aquae quae movetur in tempestate, et quae iterum manet in tranquillitate. Victoria tibi dicit: Libenter ingredere ad te; sed tu caedis me, quando faciem mentis tuae abscondis: ita quod dubius es, non habens volantes pennas in securitate, ubi non es in amplexione contemptus mundi. O homo cito veniet tibi resurrectio, si pulverem cineris a te excutis dicens: Si non possum stare in sole, volo tamen me abstrahere de luto pulveris, et vestem meam abluere de vicissitudine morum hujus saeculi. Tunc columba dabit tibi unguentum, [Col. 0344D] et vulnus tuum terget. Nunc surge et vive in aeternitate.





EPISTOLA CXXI.








T. MONACHI S. BENEDICTI AD HILDEGARDEM. Optet ejus praesentia perfrui aut saltem ipsius litteris in Deo corroborari.



Dominae serenissimae ac vere beatae H. Spiritu divinae visionis decoratae, monachorum S. Benedicti infimus, quamvis indignus sacerdos, T., devotae servitium obedientiae cum omni humilitatis subjectione.

Qui confidunt in Domino intelligent veritatem, et fideles in dilectione, etc. (Sg 3) Haec sacrosancta dicta per os supernae sapientiae edita multorum relatione veridica in te fore cognovi et credo completa. [Col. 0345A] Quod enim sacris Scripturis testantibus invenio, fidelissime teneo, quod omne verbum impossibile non sit apud Deum. Igitur famam quam rumore vulgante agnovi, quamvis sanctas tuas revelationes non vide rim, veram esse non dubitavi. Scio itaque in veritate quod quia fiduciam tuam in Domino posuisti, ideo veritatem ipsius intellexisti, et quia fidelis in dilectione illi acquievisti, donum divinae revelationis et Spiritum coelestis consolationis suscepisti, et pacem electorum Dei acquisisti. Nunc vero quia omnipotentis Dei misericordia amplior in te est inventa quam in caeteris mortalibus, ideo non tentando, neque superbiendo, sed solius Dei gratiam simpliciter per te deprecando, supplex rogo, ut memor sis illius vocis Dominicae, [Col. 0345B] Unum ex meis pusillis nolite contemnere. Considera ergo ne litteras meae pusillanimitatis contemnas, sed per amorem Jesu Christi preces meas te oro clementer exaudias, et ut pro delictis meis apud Deum intervenias, et sanctis tuis precibus vitam meam subleves, et negligentias meas admonere digneris per litteras tuae correptionis. Valde enim mihi est optabilis correptio tuae dulcissimae charitatis. Ergo indignum me judico munere tuae chartae amantissimo, sed credulitatis meae mercedem a te recipere cupio. Credo enim per Spiritum, per quem cuncta praeterita, praesentia et futura perspicis, etiam tibi patere secreta mei cordis. Vere nunquam vidi diem mihi dulciorem, quam ut ad tuam praesentiam pervenirem. Mallem namque [Col. 0345C] nudis pedibus incedere pro sola verborum tuorum auditione, et nimis jucundum mihi esset atque optabile, si vel tuas excellentissimas visiones, vel aliquas tuae beatitudinis litteras mererer percipere. Omnipotens Pater per virtutem sui Filii Domini nostri Jesu Christi et per cooperationem Spiritus sancti incolumem te longo tempore dignetur conservare ad correctionem sanctae suae Ecclesiae.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ejus desideria esse bona, et ut fortis sit in praelio.



Lux vivens dicit: O homo, rivuli fluunt de me ad viriditatem mentis tuae; sed tamen mens tua est ligata, et etiam acuta per vicissitudinem morum in tenebrositate dispersi venti: et occultae cogitationes [Col. 0345D] tuae in mente tua interdum decipiunt te, et gustus operis tui interdum tangit te. Vultus autem desideriorum tuorum videt ad me per gaudium ascensionis, quod nondum potes in opere tuo capere. Valde bona sunt desideria quae turrim aedificant in altitudine suavitatis boni odoris. Unde gaudent angeli propter opera facturae digiti Dei, quae opera Deum gustant, rumpendo cibum nequitiae peccatorum. Nunc tu, o miles, esto fortis in praelio quandiu vivis in corpore tuo, quia inimicus tuus non fatigatur, et pugna non deficit. Talia sunt opera tua, ut mitissimus Pater super te gaudeat, et ut verbum ejus animam tuam clarificet, et ut igneus amator unguentum tibi salutis infundat et viriditatem floris sapientiae.





EPISTOLA CXXII.








B. AD HILDEGARDEM. Peccatis gravatus ipsius petit orationes.



[Col. 0346A]

Amantissimae ac desiderantissimae dominae suae ac matri H. B. peccator, post hanc vitam fragilem et caducam perenniter gaudere cum Christo Domino.

Beatum me fore existimo, si litteris sanctitatis vestrae consolari promeruero; sed quia prudentis medici est saepius vulneratum hominem visitare, et carnem superfluam et putridam resecare, ne postmodum deterior fiat corruptio, si caute et diligenter recisa non fuerit, rogo ut pro amore pii Redemptoris plagas vulnerum meorum crebrius inspiciatis, ut nullum in eis per Dei misericordiam [Col. 0346B] et vestrum consilium vestigium corruptionis remaneat. O dulcissima mater ac desiderantissima, jam diu desideravi de baculo meo venire ad vos. O dulcissima domina, oculis cordis vos semper intueor, vobiscum loquor mente et conversor. Scio quod Deo meo peccavi in opere suo. Cognosco me peccasse, orate pro me. Non quaero terrenum lucrum, non rem transitoriam, sed gratiam Dei mei et salutem animae meae. Succurrite mihi. O quanti mihi sunt orationum vestrarum continuata praesidia. Ut igitur a desiderio meo omnino non fraudarer, domina mea, satisfacere mihi volens, clientem hunc cum litteris istis ad vos mittere curavi, qui vos ut dominam et matrem pio complectitur amore. Consolationem vitae praesentis et perpetuam beatitudinem [Col. 0346C] cum sanctis tribuat vobis Deus. Amen.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Hortatur ad poenitentiam cujus varios gradus refert.



Haec in vera visione audivi: Quinque operationes opus Dei in homine habuit Prima est quod homo formatus est, secunda quod spiraculum vitae accepit, tertia quod intellexit quod operari potuit, quarta quod bonum opus suscepit, quinta quod malum cognovit. Haec similitudo ad quemlibet hominem respicere potest. Prima vice intelligitur quod homo criminum suorum cum suspiriis meminit, ita quod inutilia sunt; secunda, quod a criminibus aliquantulum declinat; tertia, quod ea confitendo [Col. 0346D] aperit; quarta, quod poenitentiam agit; quinta, quod se malo alienum facit. Ideo tu, homo, in his operibus quae Deus in homine operatus est, fac timendo et tremendo poenitentiam, quoniam in aliqua parte opus ipsius contrivisti. In audientia enim sacerdotis quandiu vixeris, et possibilitatem habueris, aliquid laudis in gemitu et suspirio Deo exhibebis.





EPISTOLA CXXIII.








H. MAGISTRI DE TRAJECTO AD HILDEGARDEM. In camino tribulationis excoctus, ipsius scriptis cupit refrigerari, et an sit in numero salvandorum rescire.



H., salve, Christi nobilis sponsa, susceptura incorruptae vitae sponsalia. Quis, qualis, quantus, [Col. 0347A] quomodo, unde sim, scilicet H. magister de Trajecto indignus, ex praesenti latore habes cognoscere.

Christi bonus odor, quasi unguentum effusum, de te longe lateque fragrans nostris indignis auribus spirando inflavit, te superna visitante gratia, frequenti illustratione splendoris divini coelitus ita desuper irradiari, ut nonnunquam quarumlibet causarum eventus, et rerum exitus occulta dispensatione Dei praefinitos, per inhabitantem in te ejus gratiam tibi concedatur contemplari, maxime cum hoc tibi instanter flagitaveris revelari. Qua de re ego humilis et dejectus, variis doloribus ac multimodis adversitatibus exagitatus, nimirum ineffabilibus propriis reatibus id provocantibus, tuis me [Col. 0347B] piis precibus ex intimis commendo visceribus, per illum te testans, qui te sibi proprio reconsignavit pretio, ut tuis justis laboribus, me ejus clementi bonitati studeas complacare indefesso labore. Sum enim humiliatus usquequaque, et usque in finem curvatus, tanquam vas perditum et a facie oculorum ejus projectum, quia circumdederunt me mala quorum non est numerus, et comprehenderunt me iniquitates meae, quae supergressae sunt caput meum, sicut onus grave, et super haec omnia sustinui: qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, nec inveni. Unde non inani quidem temeritate, nec superflua curiositate sed tanquam in camino tribulationis excoctus aestuanti desiderio ex tuis cupitis rescriptis supplex et anhelus exspecto [Col. 0347C] refrigerari, desiderans ex ipsis tam superni dispensatoris de statu vel exitu mearum angustiarum praefinitam sententiam animadvertendo experiri, quam a te consilium sanitatis ex ipsius inspiratione suscipere. Sed ante omnia et per omnia ardenter sitio ex te certificari, si tandem in coetu salvandorum me divinitas praeordinavit computari. Vale, gaude, vive, et sit nomen tuum in libro vitae.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut declinet a malo et faciat bonum.



Mysticum spiramen et vox Sapientiae sonat: Deus aeternus est, et in semetipso hoc consilium habuit, quod magnum opus facere voluit, ita quod [Col. 0347D] omnia miracula sua in illo per rationalitatem sonarent. Et in hoc antiquo consilio valde delectabatur, et opus suum plurima aedificia boni aedificari debuit, et sic Deus hominem fecit. Homo autem imago Dei est, in qua Deus aureum spiraculum misit, quod in se duas vias in scientia boni et mali habet, altera coelum sustinet, altera malum ostendit. Illa coelum sustinet, ista quod Deus virtutem potentiae suae perfecit in aureo spiraculo hominis fulgentibus operibus; ista autem tangit statum nigredinis primi incipientis mali, quod contra pugnare voluit. Et in his duabus viis quinque sensus hominis cum sapientia, scientia, intellectu et voluntate, ad magnum honorem computati sunt, sicut etiam ordines angelorum ad laudem Dei positi sunt, qui [Col. 0348A] in conspectu ejus assistunt. Nunc autem, o serve Dei, in meliore via parvae fenestellae in splendido lumine in te apparent, ita quod exoptando bonum desideras; in altera vero via in nigro turbine occupatus es. Sed tu, o miles, cum clara militia surge, et turbinem hunc vince, quoniam gratia Dei te tangit et monet, sicut etiam in scientia secreti tui intelligere potes. Sic declina a malo et fac bonum, et Deus te requiret et in te quiescet.





EPISTOLA CXXIV.








C. B. SACERDOTUM IN RUTHDELINGUN AD HILDEGARDEM. Ejus precibus se commendant.



HILDEGARDI Deo familiari et super homines hujus temporis admirandae virgini, C. et B. sacerdotes [Col. 0348B] indigni in Ruthdelingun, sicut coepit in Dei timore et amore persistere, et tenebras mundi per viventem, quam aspicit, lucem incessanter illuminare.

Exsultavimus et delectati sumus in his quae dicta sunt nobis, scilicet legationem consolatoriam nobis adfuturam. Et exspectantes exspectavimus et nondum intendisti. Unde contristati sumus, gratiam Dei praestolantes, qui non deseruit in se sperantes. Nunc vero quia mittere legatum nos tibi jussisti, facti sumus consolati. Verum quia meminisse te cupimus, Deo dilecta, quemadmodum ad vicissitudinem hujus instrumenti, in quo velut rudes ac delicati milites versari cupimus, recta spe properamus. Idcirco te, mater sancta, adjutorem in opportunitatibus [Col. 0348C] in tribulatione instanter pro nobis interpellare, ut vias nostras in te post Deum confidentium dirigat suppliciter exoramus. Nec ista dicimus quasi nos supramodum gravatos hujus facti poeniteat, sed ut sanctitas tua apud misericordem Deum consolationem aliquam, quam nostra peccata praepediunt, nobis infirmis, ne deficiamus, obtineat: de qua tibi diligentius aliquid non praesumimus insinuare, imo interno Judici modum petitionis nostrae, qui scit quid cuique expediat volumus committere. Ipse namque ait: Scit enim Pater vester coelestis quid vobis necesse sit antequam petatis, qui singulis congrua medicamina suis temporibus novit, nec desinit exhibere. Hoc tamen solum libet [Col. 0348D] exclamare: Vae, vae, terrenae causae, quando coram vivente oculo putas abscondet se? De caetero praepositum vestrum et sorores vestras, et omnes tecum commanentes in Domino salutamus, et ut nostri pauperum suorum memores sint devote rogamus.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut currant ad Deum et propter eum fortiter pugnent.



Lux vivens dicit: O fortissimi milites, qui in vobismetipsis contradictionem bilinguium contradicitis, audite: O quales illi sunt qui in peregrinatione vitam requirunt, et qui in exsilio alieni sunt partis illius, quam propter Deum reliquerunt. Manus enim operantium divitias semper praeparant. O quanta [Col. 0349A] est sanctitas quae in mortifera peste venenum conculcat! Unde in eversione peccati pulcher flos crescit, qui socius est angelorum. Vos autem, o filii peregrinationis, currite et transite ad me et multas divitias vobis praeparate, quia vos videt vivens oculus, qui semper in speculum columbae aspicit. Nunc laborate, et non fatigemini propter taedium fallacis et parvi operis, quoniam Sol lucis vitam aeternam vobis praeparavit; et sollicite ad Deum currite, quia dies ejus venit, et hominem illum qui constrictus est propter dubietatem suam in multis varietatibus, sicut undans aqua multis procellis, sinite sic, quasi arborem quae non valet curvari sicut virga, quia voluntas ipsius ad curam suam sollicite videt. Sed ipse hoc modo seipsum consideret. Si [Col. 0349B] culpabile crimen in ipso non aestuat, curam sui habeat. Vos autem, amatores mei, currite ad me, quia gemitum vestrum video ut aurum lucidum et robustum, et mentem vestram laetam et desideria benevolentiae habentem. Intrate ergo pugnam ut fortes vernaculi. Qui enim in exsilio sunt, non possunt habere certam victoriam in corpore manentes; sed fugere debent pestilentiam naufragi mundi, et solidare columnam mentis suae cum angulari lapide. Ideo, o fortissimi milites, non fatigemini per vicissitudinem instrumenti, quia Deus requiret agnos suos inter lupos.





EPISTOLA CXXV.








B. SACERDOTIS TREVIRENSIS AD HILDEGARDEM. Ut sibi consolatoria verba rescribat, et quomodo his praeesse possit, quos sub regimine sacerdotii regere debet.



[Col. 0349C]

Sacrae Dei virgini venerabili sponsae Jesu Christi, B. Dei gratia in Trevirensi Ecclesia qualiscunque sacerdos, quamvis sacerdotii dignitate indignus, seipsum.

Etsi oculis corporalibus vos raro conspiciam, illa tamen nostrae animae admiranda potentia, quae imaginatio dicitur, quotidie vultus vestri serenitatem mihi repraesentat, et jucunda vestri recordatione laetificat, et ad Dei laudem me excitat, qui in diebus nostris dignatus est manifesta ostensione atque evidenti exemplo per vos declarare, quod sacra Scriptura quotidie recolit, hoc scilicet quomodo [Col. 0349D] Spiritus sanctus castarum lumen animarum in antiquis Patribus atque in sanctis Dei apostolicis hominibus indoctis mirabiliter locutus sit. Videtur enim mihi quod vos cum Petro voce David dicere possitis: Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentiam Domini (Ps 70). Per illam itaque piae divinitatis clementiam, quae sacri vestri pectoris intima clarissimis suis radiis inusitato modo perlustravit, vos obnixe deprecor ut vestra oratione me miserum peccatorem adjuvare velitis. Rogo etiam ut per consolationem divinam, quoniam supernae visioni frequenter innixa estis, mihi consolatoria verba rescribatis, et quomodo his praeesse possim quos sub regimine sacerdotii regere debeo, benigne insinuetis. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Docet qualiter se gerere debeat erga peccatores.



[Col. 0350A]

Spiritus veritatis in mystico dono suo dicit: Hominem in se vulnera habentem et ea cum oleo aspergentem, sed tamen infusum vinum in vulneribus suis sustinere non valentem, medicus frequenter cum misericordia ungat, nec fetentem livorem in illo esse sinat, quia lepra per summum medicum abstergitur, ubi se homo sacerdoti ostendit. Multi autem veniunt ad me, cum verbositate mentis suae, volentes sciscitari cum videntibus oculis quae sit salus vulnerum suorum, et nolunt me tangere per linguam suam in diversis verbis sudantem. Et interior mens eorum non intelligit me, ita quod educant consuetudinem eos absorbentem in praevaricatione [Col. 0350B] antiquorum vitiorum ebrietatis suae. Sed dicunt: Amaritudinem correptionis bibimus, et iniquitatem nostram extersimus. Et ita nolunt relinquere malas vias suas. Certe hi debent ligari, ne possint se movere per saeculares vias, quoniam iniquitates suas deserere nolunt. Homo autem qui semper cum dolore iniquitates suas deserit, ita quod non vult in sordida peccata saepius demergi, non est praedicto modo ligandus, sed in doloribus suis unguendus in quocunque loco sit. Magnus enim medicus vigilantes suscitat, et dormientes corripit, et in malis suis perseverantes occidit. Ideo, o tu modice, in his duabus partibus provide quae sit necessaria necessitas.





EPISTOLA CXXVI.








FRATRIS S. AD S. HILDEGARDEM. Peccatis gravatus ipsius se commendat precibus.



[Col. 0350C]

Dominae H. matri spirituali Fr. S . . . . . ecclesiae fratrum extimus, sed super omnes peccatorum sordibus obfuscatus, cum Martha dapes spirituales ministrare, et cum Maria gaudia vitae coelestis anhelare.

Gaudio gaudeo, o mater spiritualis, vos in conspectu Domini Dei nostri gratiam invenisse, lampademque felicis animae vestrae propter ipsius adventum absque temporis illius fatigatione igne sancti Spiritus hactenus accensam habuisse. Vos igitur, o symmysta Dei, quia cum prudentibus virginibus castitatis integritate polletis, oculumque [Col. 0350D] contemplationis circa divinam claritatem fixum jugiter habetis, pusillanimitatis meae precatur devotio, ut faciem Domini, quam perversitatis cauteriatae nimis exacerbavi, vestris justissimis orationibus pro me placare curetis. Certus enim sum quia Deus noster refugium et virtus, vestram pro me libenter dignabitur exaudire deprecationem, ut pro sua pietate blasphemiae spiritu per quem nimis infelix anima mea circumvallatur longius fugato, mihique propter vos justificato non in aeternum det fluctuationem. Sed et haec a largiflua vestra bonitate deposco, ut per praesentium litterarum portitorem vestrae sanctitatis litteras parvitati meae rescribatis. Vestris sanctimonialibus monasticae religionis servatricibus tot de me dicite salutationes et orationes [Col. 0351A] quot sunt in domo Domini aeternae mansiones. Valete.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Ut ad Deum suspiret per poenitentiam.



Mens tua ut ales circuit, et unamquamque causam in qua vadit disponit et dividit. Initium enim tuum consecratum fuit, quia gratia Dei te ita imbuit, quod virtutes et alia multa bona capere potes. Quidam vero ventosi sunt, et de viriditate et humiditate terrae, ac de aere et aquis comprehensionem per sensualitatem habent. Deus namque, ut sibi placuit, Fiat dixit, in quo omnis creatura in genere suo processit, quomodo scriptum est: Semel locutus Deus, duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique [Col. 0351B] juxta opera sua (Ps 61). Nam per jussionem suam Deus omnia creavit, et hoc semel fecit, quando Fiat dixit; et in hoc etiam duo intellexit, scilicet quia magna potestas fuit, quod Deus homini legem dedit: unde et illi qui omnibus dominatur misericordia, quia per incarnationem suam reddit quae reddenda sunt, quoniam unicuique peccata dimittit qui ea per poenitentiam videt et cognoscit; sed qui ea nec videre, nec cognoscere vult, ejicit ac eum in rectam retributionem operum suorum mittit. Primum enim angelum qui se injuste exaltavit, in lacum miseriae Deus stravit, et etiam primum hominem propter stultitiam vanae gloriae in carcerem hujus mundi misit. Nam nullum [Col. 0351C] opus suum vacuum constituit. Primus enim angelus magnam scientiam et sapientiam habuit, sed propter magnam malitiam suam honorem Domino suo impendere noluit, et corruit, ac sit remansit. Homo autem per gustum cibi lapsus est. Quapropter Filius Dei sacrificium pro peccato illius se praebuit. Unde et homo qui per scientiam boni et mali se multum peccasse recordatur, cum ad Deum suspirat, denuo per poenitentiam in Deo renascitur. Tu autem, o fili, die ac nocte disce, ut in aeternum vivas.





EPISTOLA CXXVII.








V. PARISIENSIS MAGISTRI THEOLOGI AD HILDEGARDEM Quaerit a sancta Hildegarde an dici possit, quod paternitas et divinitas Deus non sit.



[Col. 0351D] Dominae H. eximiae virgini Christi, V. Parisiensis humilis et indignus magister nomine et loco quo fungitur, orationem, et quidquid tantae sanctitatis et nobilitatis personae condignum censetur.

Quia tu, domina, ancillam te fecisti Christi, ipse te super te elevavit, et secreta tibi virginalis thalami adhuc in carne positae revelasse ex parte creditur, ut una ex his credatis, de quibus canitur: Introduxit me rex in cubiculum suum (Ct 2). Sed quia prophetica et fidelis anima dicit et ingeminat: Secretum meum mihi, secretum meum mihi (Is 24), et Ezechias rex, qui cellas aromatum et thesauros [Col. 0352A] templi nuntiis Babyloniorum aperuit, Deum in hoc graviter offendit. Beati illi qui nos peccatores in tantum praecellunt, ut coelestia rimentur, in viis suis spiritum discretionis ex his per tentationem magis quam per revelationem, Deo dante, proventum profecerunt, praestolentur, et inferius etiam apud homines de visionibus suis discant quae proferant vel quae reticeant. Sic namque, Deo donum ipsorum per humilitatem disponente, quaedam subsigillant, nec ea proferunt quae apostolicam et ecclesiasticam institutionem permoveant. Haec, prudens femina, attende, quia mulier timens Deum ipsa laudabitur. Dicitur quod elevata in coelestibus multa videas, et multa per scripturam proferas, atque modos novi carminis edas, cum nihil horum [Col. 0352B] didiceris. Super his nequaquam miramur, quia non excedunt munditiam et sanctimoniam tuam, sine quibus talia ab homine non capiuntur. Scire autem possumus quidquid ibi de sanctis revelatur, innuat gloriam; quidquid hic abest agitur [Note: [Col. 0351D] Forte leg. absconditur pro abest agitur.], exigat humiliationis formam. Nos autem quamvis a te longe positi simus, fiduciam in te habentes, quaedam a te petimus, scilicet, quoniam plurimi [Note: [Col. 0351D] Hujus doctrinae praecipuus auctor fuit Gilbertus [Col. 0352D] Porretanus, episcopus Pictaviensis, quam retractavit in concilio Remensi sub Eugenio papa III.] contendunt quod paternitas et divinitas Deus non sit, quid inde in coelestibus sentias, nobis exponere et transmittere non differas. Valeat dilectio tua.




RESPONSUM HILDEGARDIS. Respondet in visione sibi demonstratum esse quod paternitas et divinitas Deus sit.



[Col. 0352C] Ego paupercula forma in fumo aromatum montis excelsi dico: Sol lumine suo descendit, et multas indignationes vicissitudinum locorum illustrat. Et sic, o tu magister, in magistratione multos rivulos in scripturis habes, quos inter alios interdum spargis, scilicet inter magnos et parvos. Sed valde tremisco propter humilem formam quae in me est. Nunc audi: Rex in solio suo sedit, et magnas columnas et valde elegantes in magnis ornamentis coram se statuit, quae sunt ornamenta eboris erecta sunt, et quae omnia indumenta regis in magnis honoribus gestabant. Tunc Regi placuit, et parvam pennam de terra levavit, et illi praecepit ut volaret, sicut idem rex voluit. Penna autem a seipsa non volat, sed aer eam portat. Sic ego non sum imbuta [Col. 0352D] humana doctrina, nec potentibus viribus, nec etiam aestuo in sanitate corporis, sed in adjutorio Dei consisto. Et dico tibi quomodo in vera visione edocta sum, quid paternitas et divinitas sit, quoniam ego a te percepi hoc plurimis necessarium esse: quatenus veraciter in vera fide roborentur. Nam ad verum lumen vidi et didici vigilanter et aperte videndo, quod non per me in me requirendo, quod paternitas et divinitas Deus est, quia homo hanc potestatem non habet, ut de Deo dicat, sicut de humanitate hominis, et sicut de colore facti operis de manu hominis. Vivens ergo lux in secreto [Col. 0353A] verbo sapientiae dicit: Deus plenus est et integer, et absque principio temporum, et ideo non potest dividi sermone, sicut homo dividi potest: quoniam Deus totum est et non alius, ac idcirco illi nihil abstrahendum aut addendum est. Nam etiam et paternitas et divinitas est ille, qui est, ut dictum est, Ego sum qui sum (Ex 3), etc. Qui est plenitudinem habet. Quomodo? Faciendi, creandi, proficiendi. Quicunque enim dicit quod paternitas et divinitas non sit Deus, hic nominat punctum absque circulo, illum qui aeternus est negans. Et quicunque negat quod paternitas et divinitas Deus sit, Deum negat, quia vult quod aliqua vacuitas in Deo sit, quod non est, sed Deus plenus est, et quod in Deo et Deus est. Deus enim nec excuti, nec excribrari [Col. 0353B] potest secundum hominem, quia in Deo nihil est quod Deus non sit. Et quoniam creatura initium habet, ex hoc invenit rationalitas hominis Deum per nomina, sicut et ipsa in proprietate sua plena est nominum. Nunc iterum audi, o homo, pauperculam formam in spiritu tibi dicentem; Deus vult ut recta itinera facias, et ut illi subjectus sis, et ut etiam vivus lapis sis in lapide angulari et de libro vitae non deleberis.





EPISTOLA CXXVIII.








FRATRIS O. AD HILDEGARDEM. Deplorat Ecclesiae per schisma scissuram, oratque ut pro ea suas preces interponat, pro se etiam qui a daemonibus vexabatur.



[Col. 0353C]

HILDEGARDI dilectae matri, fr. O., filialis dilectionis obsequium.

O mater dilecta, quid facient infantes, nullum qui eis lac praebeat habentes? Parvuli petunt panem et est non qui frangat eis (Lm 4). Sol quoque opposuit sibi nubem, ne pertranseat oratio. Quid ergo faciet homo languidus, quaerens salutis remedium, et non inveniens consolationis auxilium? Ecclesia schismate vulnerata est per verbum divisionis. Ecce hic, ecce illic, quod futurum est in capite jam percurrit in corpore, et non est sanitas ubi gladius iste pertransivit. Quid ergo dicis, mater honorata? Putas inveniri potest quem quaeri omnino necesse est! Tandiu medicum deesse puto, [Col. 0353D] dum vulneris putredinem sentio. Accede ergo ad inaccessibilem; intra ubi non patet omnibus accessus; dic Dilecto tuo: Quare obdormis, Domine? Foris stant quaerentes te. Anima tua vulnerata charitate non est, si dissensionis gladio percussa est. Veniat eis sanitas orationis tuae, ut sint unum. Et cum effuderis orationem tuam coram oculis Domini, ad nos regredere, et quid intus agnoveris, nuntia nobis, quantum ille concesserit, cujus sermocinatio cum simplicibus est. Habeo etiam ego animam foedam, multis itineribus divisam atque vulneratam, pro qua Deum orare velis charitatem tuam devotissime exoro. Nam a malignis spiritibus multoties tam occulte quam aperte impugnor, qui me plurimum fatigant et seducere volunt, et quid [Col. 0354A] de his sentias rogo ut per scripta tua mihi renunties.




RESPONSUM HILDEGARDIS. De variis daemoniorum generibus et quomodo eos possit superare.



Animam tuam in duabus partibus video, scilicet in altera ut ascendat, in altera ut maneat; sed Deus mentem tuam colligit secundum voluntatem suam et non secundum tuam, et ideo valde afflictus es. Nam quod a malignis spiritibus te fatigari dicis, hoc in hujusmodi adversitatibus video. Aerii enim spiritus in quatuor partes divisi sunt. Prima pars in omni genere vitiorum incendium parat, et per luxuriam hominem incertum facit; secunda autem pars in omni inconstantia volitat; sicut ventus [Col. 0354B] hac illac spargitur, et hominem in insanam iracundiam immittit; tertia vero velut in ostensione angelorum et prophetiae errorem facit, et in nullis modis uno statu permanet, ac in vana gloria per jactantiam et per contumaciam homines laedit. Sed quarta pars cum aliis praedictis partibus versatur, et in multiplici diversitate est, et non multum maledicta, sed multum flagellosa in horrore est, sed cum hominibus libenter moratur, et passionem ac crucem Domini fugit, et quaedam bona in hominibus suffert, ac ipsis in eisdem bonis moderationem abstrahit: ita quod suggestione sua eos in majorem altitudinem in mentibus suis ascendere permittit, quam perficere possint, et sic ipsos requiescere non sinit. Nam sanctitatem et praecipue vanitatem [Col. 0354C] non formidat, sed fortitudinem et stabilitatem in magno odio habet; et ut porci siliquas propter pinguedinem manducant, sic in delectatione cum hominibus saepe commoratur, et quasi poenas sustineat clamando ululat, cum ab homine fugatur. Cum enim homo fortitudinem, et stabilitatem, ac moderationem arripuit, ab eo fugit, et clamat, et ululat, et dicit: Ubi pascar? et ubi cibos habebo? Unde quisque homo paveat et timeat, quoniam haec pars malorum spirituum et cum malo et cum bono morari non formidat. Nam cum homo in sanctitate odium habuerit, magnam veritatem ingreditur, ac Deo et hominibus velut illusio erit. Sed pars illorum spirituum quomodo fugari et ligari poterit?

[Col. 0354D] Cum homo in prima aetate quasi in prima hora, cum puer est, sanctitatem incoeperit, de seipso non loquatur, sed magistros et doctores audiat, et sic diabolum reclamantem et ululantem ligat; sed in secunda aetate, quasi in tertia hora, cum homo juvenis est, sanctitatem in taciturnitate diu contineat et taceat, et in omni sollicitudine et perfectione quod bonum est requirat, ne in superbiam cadat, et sic diabolum occidit. In tertia autem aetate velut in sexta hora homo diu non taceat; sed a magistro in humilitate quod requirendum est requirat, quoniam aetas illa in lasciviam non spargitur, et sic hoc genus mortuorum mortuum apparet. In quarta vero aetate, quasi in hora nona, eum [Col. 0355A] homo a Deo inspiratur, consilium a magistris et a sapientibus requirat, quoniam tunc imbecillis in calore viriditatis carnis est, et Deo gratias agat. Sed prima aetas patientiam fugit, sed ipsa in sanctitate cum patientia tota sancta est. Et secunda aetas timorem Domini sibi non esse necessarium existimat; sed necesse est ut timorem Domini in sanctitate habeat. Sed tertia aetas timorem Domini libenter habet, imo in sanctitate laeta sit: quia dubietas ibi facile subintrat. Quarta vero aetas suspiria ad Deum extendit, et illi gaudia in omnibus adhibenda sunt, ne deficiat. Primus enim angelus in prima aetate, velut in pueritia, per lasciviam cecidit et periit. In secunda aetate, quasi in juventute, multi fideles et infideles in coelum se erigere volebant, et a semetipsis [Col. 0355B] plurima in sermonibus proferebant; unde ceciderunt. Et in tertia aetate, velut in virili fortitudine, prophetae venerunt, et cum magno timore Domini dixerunt: Non nos in his sumus, sed tu Deus; et sic perseveraverunt, ac omnem terram gaudio repleverunt. In quarta aetate, quasi in plena stabilitate, plures et plures virtutes per inspirationem Spiritus sancti per homines in studio bonorum operum surgent; et sic mundus deficiet. Tempus autem hoc nondum hoc tempus habet, ut judicium universitatis pariat; sed tamen omnia genera daemoniorum magno studio errores in hominibus faciunt, quia timent ne superentur. Tu autem, o homo, qui in juvenili aetate es, in stabilitate sta, et verba philosophorum et sapientium ac [Col. 0355C] in Spiritu sancto loquentium audi, ut in aeternum vivas: Sed et haec dic: Illa vis quae me hominem creavit, liberet me de aeriis spiritibus; et igneus amor qui me indeficientem vitam constituit, non sinat opera mea cum illis misceri.






Epistolae Hildegardis